Aug - in Ioannis 45

45

TRACTATUS 45: Et veni ut vitam habeant, et abundantius habeant (Io 10,1-10).

(Jn 10,1-10)

Ingredietur et egredietur. Ingredimur, quando interius aliquid cogitamus; egredimur, quando exterius aliquid operamur; et quoniam per fidem habitat Christus in cordibus nostris, ingredi per Christum esse secundum ipsam fidem cogitare; egredi per Christum, secundum ipsam fidem etiam foris, id est coram hominibus, operari.

1. De illuminato illo qui natus est caecus, sermo ad Iudaeos Domini exortus est. Huic itaque lectioni hodiernam esse contextam, scire debuit et commoneri Caritas vestra. Cum enim Dominus dixisset: In iudicium ego veni in hunc mundum, ut qui non vident, videant; et qui vident, caeci fiant 1; quod eo tempore, quando lectum est, ut potuimus exposuimus: quidam ex Pharisaeis dixerunt: Numquid et nos caeci sumus? Quibus respondit: Si caeci essetis, non haberetis peccatum; nunc autem dicitis: Quia videmus: peccatum vestrum manet 2. His verbis subiunxit ea quae hodie cum recitarentur, audivimus.

2. Amen, amen dico vobis, qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro 3. Dixerunt enim se caecos non esse: videre autem tunc possent, si oves Christi essent. Unde sibi usurpabant lumen qui furebant contra diem? Propter illorum ergo vanam et superbam et insanabilem arrogantiam Dominus Iesus ista contexuit: in quibus salubriter nos, si advertamus, admonuit. Multi enim sunt qui secundum quamdam vitae huius consuetudinem dicuntur boni homines, boni viri, bonae feminae, innocentes, et quasi observantes ea quae in lege praecepta sunt; deferentes honorem parentibus suis, non moechantes, non homicidium perpetrantes, non furtum facientes, non falsum testimonium adversus quemquam perhibentes, et caetera quae lege mandata sunt velut observantes, christiani non sunt: et plerumque se iactant quomodo isti: Numquid et nos caeci sumus? Quia vero ista omnia quae faciunt, et nesciunt ad quem finem referant, inaniter faciunt, Dominus de grege suo, et de ostio quo intratur ad ovile, similitudinem proposuit in hodierna lectione. Dicant ergo Pagani: Bene vivimus. Si per ostium non intrant, quid prodest eis unde gloriantur? Ad hoc enim debet unicuique prodesse bene vivere, ut detur illi semper vivere: nam cui non datur semper vivere, quid prodest bene vivere? Quia nec bene vivere dicendi sunt, qui finem bene vivendi vel caecitate nesciunt, vel inflatione contemnunt. Non est autem cuiquam spes vera et certa semper vivendi, nisi agnoscat vitam, quod est Christus; et per ianuam intret in ovile.

Non intrant per ostium pagani.

3. Quaerunt ergo plerumque tales homines etiam persuadere hominibus ut bene vivant, et christiani non sint. Per aliam partem volunt ascendere, rapere et occidere; non ut pastor, conservare atque salvare. Fuerunt ergo quidam philosophi, de virtutibus et vitiis subtilia multa tractantes, dividentes, definientes, ratiocinationes acutissimas concludentes, libros implentes, suam sapientiam buccis crepantibus ventilantes; qui etiam dicere auderent hominibus: Nos sequimini, sectam nostram tenete, si vultis beate vivere. Sed non intrarant per ostium: perdere volebant, mactare et occidere.

Non intrant per ostium haeretici.

4. Quid de istis dicam? Ecce ipsi Pharisaei legebant, et in eo quod legebant, Christum sonabant, venturum sperabant, et praesentem non agnoscebant: iactabant se etiam ipsi inter videntes, hoc est inter sapientes, et negabant Christum, et non intrabant per ostium. Ergo et ipsi, si quos forte seducerent, mactandos et occidendos, non liberandos seducerent. Et hos dimittamus: videamus illos si forte ipsi intrant per ostium, qui ipsius Christi nomine gloriantur.

5. Innumerabiles enim sunt, qui se videntes non solum iactant, sed a Christo illuminatos videri volunt: sunt autem haeretici. Forte ipsi per ianuam intraverunt? Absit. Sabellius dicit: Qui Filius est, ipse est Pater: sed si Filius, non est Pater. Non intrat per ostium, qui Filium dicit Patrem. Arius dicit: Aliud est Pater, aliud est Filius. Recte diceret, si diceret Alius; non, aliud. Quando enim dicit: Aliud, ei contradicit a quo audit: Ego et Pater unum sumus 4. Nec ipse ergo per ostium intrat: praedicat enim Christum qualem sibi fingit, non qualem veritas dicit. Nomen habes, rem non habes. Alicuius rei nomen est Christus: tene ipsam rem, si vis prodesse tibi nomen. Alius nescio unde, sicut Photinus: Christus homo est, inquit; Deus non est. Nec ipse intrat per ostium, quia Christus et homo et Deus est. Et quid opus est multa percurrere, et multa vana haeresum enumerare? Hoc tenete, ovile Christi esse catholicam Ecclesiam. Quicumque vult intrare ad ovile, per ostium intret, Christum verum praedicet. Non solum Christum verum praedicet, sed Christi gloriam quaerat, non suam: nam multi quaerendo gloriam suam, oves Christi sparserunt potius quam congregaverunt. Humilis est enim ianua Christus Dominus: qui intrat per hanc ianuam, oportet humiliet se, ut sano capite possit intrare. Qui autem se non humiliat, sed extollit, per maceriam vult ascendere: qui autem per maceriam ascendit, ideo exaltatur ut cadat.

6. Tecte tamen adhuc loquitur Dominus Iesus, nondum intellegitur: nominat ostium, nominat ovile, nominat oves; commendat haec omnia, sed nondum exponit. Legamus ergo, quia venturus est ad ea verba in quibus nobis aliqua quae dixit dignetur exponere: ex quorum expositione dabit nobis fortasse etiam illa quae non exposuit, intellegere. Pascit enim manifestis, exercet obscuris. Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde. Vae misero, quia casurus est! Sit ergo humilis, per ostium intret: plano pede veniat, et non offendet. Ille, inquit, fur est et latro. Oves suas vult dicere oves alienas: ad hoc suas, id est, furto ablatas, non ut salvet, sed ut occidat. Ergo fur est, quia quod alienum est, suum dicit: latro, quia et quod est furatus, occidit. Qui autem intrat per ostium, pastor est ovium: huic ostiarius aperit. De ostiario isto tunc quaeramus, quando ab ipso Domino audierimus quod sit ostium, et qui sit pastor. Et oves vocem eius audiunt, et proprias oves vocat nominatim 5. Habet enim nomina earum scripta in libro vitae. Proprias oves vocat nominatim. Hinc dicit Apostolus: Novit Dominus qui sunt eius 6. Et educit eas. Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit: et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem eius. Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo; quia non noverunt vocem alienorum 7. Tecta sunt haec, plena quaestionibus, gravida sacramentis. Sequamur ergo et audiamus magistrum ex his obscuris aliquid aperientem; et per id quod aperit, nos forte intrare facientem.

7. Hoc proverbium dixit illis Iesus; illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis 8. Forte nec nos. Quid ergo interest inter illos et nos, antequam ista verba agnoscamus et nos? Quia nos pulsamus ut aperiatur nobis; illi autem Christum negando nolebant intrare servandi, sed foris remanere perdendi. Quod ergo nos audimus haec pie, quod antequam illa intellegamus, credimus vera esse atque divina, magna ab istis diversitate distamus. Cum enim duo audiunt verba Evangelii, unus impius, alter pius, et alia sunt ut forte ambo non intellegant, unus dicit: Nihil dixit; alius dicit: Verum dixit, et bonum est quod dixit, sed nos non intellegimus: iste quia credit iam pulsat, et dignus est cui aperiatur, si pulsare persistat; ille vero adhuc audit:

Nisi credideritis, non intellegetis 9. Quare ista commendo? Quia etiam cum verba haec obscura, sicut possum, exposuero, aut quia valde sunt abdita, vel ego eorum non apprehendero intellegentiam, vel explicandi quod intellego non habuero facultatem, vel tam fuerit quisque tardus, ut etiam exponentem non sequatur; non de se desperet: maneat in fide, ambulet in via, audiat Apostolum dicentem: Et si quid aliter sapitis, hoc quoque vobis Deus revelabit: verumtamen in quod pervenimus, in eo ambulemus 10.

Cum illo venerunt qui veraces fuerunt.

8. Incipiamus ergo audire exponentem, quem audivimus proponentem. Dixit ergo iterum eis

Iesus: Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium 11. Ecce ipsum ostium quod clausum posuerat, aperuit. Ipse est ostium. Agnovimus, intremus, aut nos intrasse gaudeamus. Omnes quotquot venerunt, fures sunt et latrones 12. Quid est hoc, Domine: Omnes quotquot venerunt? Quid enim? tu non venisti? Sed intellege: Omnes quotquot venerunt dixi, utique praeter me. Recolamus ergo. Ante adventum ipsius venerunt Prophetae; numquid fures et latrones fuerunt? Absit. Non praeter illum venerunt, quia cum illo venerunt. Venturus praecones mittebat, sed eorum corda quos miserat, possidebat. Vultis nosse quia cum illo venerunt, qui est ipse semper? Carnem quippe accepit ex tempore. Quid est ergo semper? In principio erat Verbum 13. Cum illo ergo venerunt, qui cum verbo Dei venerunt. Ego sum, inquit, via et veritas et vita 14. Si ipse est veritas, cum illo venerunt qui veraces fuerunt. Quotquot ergo praeter illum, fures et latrones; id est, ad furandum et occidendum.

In signis diversis eadem fides.

9. Sed non audierunt eos oves 15. Maior haec quaestio est, non audierunt eos oves. Ante adventum Domini nostri Iesu Christi, quo humilis venit in carne, praecesserunt iusti, sic in eum credentes venturum, quomodo nos credimus in eum qui venit. Tempora variata sunt, non fides. Quia et ipsa verba pro tempore variantur, cum varie declinantur: alium sonum habet: Venturus est; alium sonum habet: Venit: mutatus est sonus, venturus est, et venit: eadem tamen fides utrosque coniungit, et eos qui venturum esse, et eos qui eum venisse crediderunt. Diversis quidem temporibus, sed utrosque per unum fidei ostium, hoc est per Christum, videmus ingressos. Nos credimus Dominum Iesum Christum natum ex Virgine, venisse in carne, passum esse, resurrexisse, in coelum ascendisse: totum hoc, sicut verba auditis praeteriti temporis, impletum esse iam credimus. In eius sunt fidei societate nobiscum et illi patres, qui crediderunt de Virgine nasciturum, passurum, resurrecturum, in coelum ascensurum: illos enim ostendit Apostolus ubi ait: Habentes autem eumdem spiritum fidei, sicut scriptum est: Credidi, propter quod locutus sum; et nos credimus, propter quod et loquimur 16. Propheta dixit: Credidi, propter quod locutus sum 17: Apostolus dicit: Et nos credimus, propter quod et loquimur. Ut scias autem quod una sit fides, audi dicentem: Habentes eumdem spiritum fidei, et nos credimus. Sic et alio loco: Nolo enim vos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes per mare transierunt, et omnes in Moysen baptizati sunt, in nube et in mari, et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritalem biberunt 18. Mare Rubrum significat Baptismum; Moyses ductor per mare Rubrum significat Christum; populus transiens significat fideles; mors Aegyptiorum significat abolitionem peccatorum. In signis diversis eadem fides: sic in signis diversis, quomodo in verbis diversis; quia verba sonos mutant per tempora, et utique nihil aliud sunt verba quam signa. Significando enim verba sunt: tolle significationem

verbo, strepitus inanis est. Significata ergo sunt omnia. Numquid non eadem credebant, per quos haec signa ministrabantur, per quos eadem quae credimus, prophetata praenuntiabantur? Utique credebant: sed illi ventura esse, nos autem venisse. Ideo et sic ait: Eumdem potum spiritalem biberunt. Spiritalem eumdem, nam corporalem non eumdem. Quid enim illi bibebant? Bibebant enim de spiritali sequente petra: petra autem erat Christus 19. Videte ergo, fide manente, signa variata. Ibi petra Christus, nobis Christus quod in altari Dei ponitur. Et illi pro magno sacramento eiusdem Christi biberunt aquam profluentem de petra; nos quid bibamus norunt fideles. Si speciem visibilem intendas, aliud est: si intellegibilem significationem, eumdem potum spiritalem biberunt. Quotquot ergo illo tempore crediderunt vel Abrahae, vel Isaac, vel Iacob, vel Moysi, vel aliis Patriarchis, aliisque Prophetis Christum praenuntiantibus, oves erant, et Christum audierunt: non alienam vocem, sed ipsius audierunt. Iudex fuerat in praecone. Quia et quando iudex loquitur per praeconem, exceptor non facit : Praeco dixit; sed: Iudex dixit. Alii sunt ergo quos non audierunt oves, in quibus non erat vox Christi, errantes, falsa dicentes, inania garrientes, vana fingentes, miseros seducentes.

10. Quid est ergo quod dixi: Maior haec est quaestio? Quid habet obscurum et ad intellegendum difficile? Audite, obsecro. Ecce Dominus ipse Iesus Christus venit, praedicavit: utique multo magis vox pastoris erat, expressa ipso ore pastoris. Si enim per Prophetas vox pastoris erat, quanto magis vocem pastoris proferebat lingua ipsa pastoris? Non omnes audierunt. Sed quid putamus? qui audierunt, oves erant? Ecce audivit Iudas, et lupus erat: sequebatur, sed pelle ovina tectus pastori insidiabatur. Aliqui vero eorum qui Christum crucifixerunt, non audiebant, et oves erant: ipsos enim videbat in turba, quando dicebat: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum 20. Quomodo enim ista solvitur quaestio? Audiunt non oves, et non audiunt oves; sequuntur vocem pastoris quidam lupi, et ei quaedam contradicunt oves; postremo pastorem occidunt oves. Solvitur quaestio: respondet enim aliquis, et dicit: Sed quando non audiebant, oves nondum erant, tunc lupi erant; vox audita eos mutavit, et ex lupis oves fecit: quando ergo factae sunt oves, audierunt, et pastorem invenerunt, pastoremque secutae sunt; pastoris promissa speraverunt, quia iussa fecerunt.

11. Soluta est utcumque ista quaestio, et cuiquam forte sufficiat. Me autem adhuc movet, et quid me moveat communico vobiscum, ut quodammodo quaerens vobiscum, revelante illo vobiscum merear invenire. Quid ergo me moveat, accipite. Per Ezechielem prophetam Dominus obiurgat pastores, et dicit inter caetera de ovibus: Errantem ovem non

revocastis 21. Et errantem dicit, et ovem appellat. Si quando errabat ovis erat, cuius vocem ut erraret audiebat? Procul dubio enim non erraret, si vocem pastoris audiret: sed ideo erravit, quia vocem audivit alieni; vocem furis et latronis audivit. Certe latronum vocem non audiunt oves: Qui venerunt, inquit, et intellegimus: Praeter me; id est: Qui venerunt praeter me, fures sunt et latrones, et non audierunt eos oves. Domine, si non audierunt eos oves, quomodo errant oves? Si oves non audiunt nisi te; tu autem veritas es: quisquis veritatem audit, non utique errat. Illi autem errant, et oves appellantur. Nam si in errore ipso oves non appellarentur, non diceretur per Ezechielem: Errantem ovem non revocastis. Quomodo et errat, et ovis est? Vocem alieni audivit? Certe non audierunt eos oves. Deinde modo multi colliguntur ad ovile Christi, et ex haereticis fiunt catholici; a furibus tolluntur, pastori redduntur: et aliquando murmurant, taedium patiuntur ad revocantem, et non intellegunt iugulantem; verumtamen etiam cum renitentes venerint quae oves sunt, agnoscunt vocem pastoris, et se venisse laetantur, et errasse erubescunt. Quando ergo in illo errore tamquam in veritate gloriabantur, et utique non audiebant vocem pastoris, et alienum ideo sequebantur, oves erant an non erant? Si oves erant, quomodo alienos oves non audiunt? si oves non erant, quare obiurgantur illi quibus dicitur: Errantem ovem non revocastis? In ipsis

etiam iam factis catholicis Christianis, bonae spei fidelibus, aliquando mala contingunt; seducuntur in errorem, et post errorem revocantur: quando seducti sunt in errorem, et rebaptizati sunt, aut post ovilis dominici societatem rursus in errorem pristinum revoluti sunt, oves erant an non erant? Utique catholici erant. Si catholici fideles erant, oves erant. Si oves erant, quomodo vocem alieni audire potuerunt, cum Dominus dicat, non audierunt eos oves?

12. Audistis, fratres, altitudinem quaestionis. Dico ergo: Novit Dominus qui sunt eius 22. Novit praescitos, novit praedestinatos: de illo quippe dicitur: Quos autem praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Quos autem praedestinavit, ipsos et vocavit; et quos vocavit, ipsos et iustificavit; quos autem iustificavit, ipsos et glorificavit. Si Deus pro nobis, quis contra nos? Adde adhuc: Qui proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, quomodo non et cum illo omnia nobis donavit? Sed quibus nobis? Praescitis, praedestinatis, iustificatis, glorificatis: de quibus sequitur: Quis accusabit adversus electos Dei? 23 Novit ergo Dominus qui sunt eius; ipsae sunt oves. Aliquando se ipsae nesciunt, sed pastor novit eas, secundum istam praedestinationem, secundum istam Dei praescientiam, secundum electionem ovium, ante constitutionem mundi: nam et hoc dicit Apostolus: Sicut elegit nos in ipso ante

constitutionem mundi 24. Secundum istam ergo praescientiam Dei et praedestinationem, quam multae oves foris, quam multi lupi intus; et quam multae oves intus, et quam multi lupi foris! Quid est quod dixi, quam multae oves foris? Quam multi modo luxuriantur, casti futuri; quam multi blasphemant Christum, credituri in Christum; quam multi se inebriant, futuri sobrii; quam multi rapiunt res alienas, donaturi suas! verumtamen modo vocem alienam audiunt, alienos sequuntur. Item quam multi intus laudant, blasphematuri; casti sunt, fornicaturi; sobrii sunt, se vino postea sepulturi; stant, casuri! non sunt oves. (De praedestinatis enim loquimur; de his loquimur quos novit Dominus, qui sunt eius.) Et tamen ipsi quamdiu recte sapiunt, Christi vocem audiunt. Ecce audiunt ipsi, non audiunt illi: et tamen secundum praedestinationem non oves isti, oves illi.

Maneat pietas et revelabitur veritas.

13. Adhuc manet quaestio, quae mihi interim nunc videtur ita posse dissolvi. Est aliqua vox, est, inquam, vox aliqua pastoris, in qua oves non audiunt alienos, in qua non oves non audiunt Christum. Quae est ista vox! Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit 25. Hanc vocem non neglegit proprius, non audit alienus: nam et ille hoc ei praedicat, ut perseveret apud ipsum usque in finem, sed non apud eum perseverando non audit hanc vocem. Venit ad Christum, audivit alia et alia verba, illa et illa, omnia vera, sana omnia: inter quae omnia est et illa vox: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Istam qui audierit, ovis est. Sed audiebat illam nescio quis, et desipuit, refriguit, audivit alienam: si praedestinatus est, ad tempus erravit, in aeternum non periit; redit ut audiat quod neglexit, faciat quod audivit. Si enim de his est qui praedestinati sunt, et errorem ipsius Deus praescivit, et conversionem futuram; si aberravit, redit ut audiat illam vocem pastoris, et sequatur dicentem: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Bona vox, fratres, vera, pastoralis, ipsa est vox salutis in tabernaculis iustorum 26. Nam facile est audire Christum, facile est laudare Evangelium, facile acclamare disputatori: perseverare usque in finem, hoc est ovium vocem pastoris audientium. Tentatio accidit, persevera usque in finem: quia tentatio non perseverat usque in finem. Usque in quem finem perseverabis? Quousque finias viam. Quamdiu enim non audis Christum, adversarius tuus est in ista via, hoc est in ista mortali vita. Sed quid dicit? Concorda cum adversario tuo cito, dum es cum eo in via 27. Audisti, credidisti, concordasti. Si adversabaris, concorda. Si tibi praestitum est concordare, noli ulterius litigare. Quando enim finiatur via nescis, sed tamen scit ille. Si ovis es, et si perseveraveris usque in finem, salvus eris: ac per hoc istam vocem non contemnunt sui, non audiunt alieni. Ut potui, ut ipse donavit, profundam multum quaestionem aut exposui vobis, aut tractavi vobiscum. Si qui minus intellexerunt, maneat pietas, et revelabitur veritas: qui autem intellexerunt, non se extollant quasi celeriores super tardiores, ne extollendo se exorbitent, et facilius perveniant tardiores. Omnes autem perducat cui dicimus: Deduc me, Domine, in via tua, et ambulabo in veritate tua 28.

14. Per hoc ergo quod exposuit Dominus, quia ipse est ostium, intremus ad ea quae proposuit, nec exposuit. Et pastor quidem quisnam sit, quamvis non dixerit in ista lectione quae hodie recitata est, tamen in ea quae sequitur apertissime dicit: Ego sum pastor bonus 29. Quod etsi non diceret, quem alium praeter ipsum intellegere deberemus in eis verbis, ubi ait: Qui intrat per ostium, pastor est ovium. Huic ostiarius aperit: et oves vocem eius audiunt; et proprias oves vocat nominatim, et educit eas. Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit: et oves eum sequuntur, quia sciunt vocem eius 30? Quis enim alius oves proprias vocat nominatim, et educit eas hinc ad vitam aeternam, nisi qui novit nomina praedestinatorum? Unde ait discipulis suis: Gaudete quia nomina vestra scripta sunt in coelo 31: hinc enim vocat eas nominatim. Et quis alius eas emittit, nisi qui earum peccata dimittit, ut eum sequi duris liberatae vinculis possint! Et quis eas praecessit quo eum sequantur, nisi qui surgens a mortuis iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur 32: et cum hic conspicuus esset in carne ait: Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum 33? Unde illud est quod ait: Ego sum ostium: per me si quis introierit, salvabitur; et ingredietur, et egredietur; et pascua inveniet 34. In hoc evidenter ostendit, non solum pastorem, sed etiam oves intrare per ostium.

15. Sed quid est, ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet! Ingredi quippe in Ecclesiam per ostium Christum, valde bonum est: exire autem de Ecclesia, sicut ait iste ipse Ioannes evangelista in Epistola sua: Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis 35; non est utique bonum. Talis ergo egressus non posset a bono pastore laudari; ut diceret, et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet. Est ergo aliquis non solum ingressus, verum etiam egressus bonus per ostium bonum, quod est Christus. Sed quis est iste laudabilis et beatus egressus! Possem quidem dicere ingredi nos, quando interius aliquid cogitamus; egredi autem, quando exterius aliquid operamur: et quoniam, sicut dicit Apostolus, per fidem habitat Christus in cordibus nostris 36, ingredi per Christum esse secundum ipsam fidem cogitare; egredi autem per Christum, secundum ipsam fidem etiam foris, id est, coram hominibus operari. Unde et in Psalmo legitur: Exiet homo ad opus suum 37: et ipse Dominus dicit: Luceant opera vestra coram hominibus 38. Sed plus me delectat quod ipsa veritas tamquam pastor bonus, et ideo bonus doctor, quodammodo nos admonuit, quemadmodum intellegere debeamus quod ait, "ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet;" cum secutus adiunxit: Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat: ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant 39. Videtur enim mihi dixisse: Ut vitam habeant ingredientes, et abundantius habeant egredientes. Non autem potest quisque per ostium, id est per Christum, egredi ad vitam aeternam, quae erit in specie, nisi per ipsum ostium, hoc est per eumdem Christum in Ecclesiam eius, quod est ovile eius, intraverit ad vitam temporalem, quae est in fide. Ideo ait: Ego veni, ut vitam habeant, hoc est fidem, quae per dilectionem operatur 40; per quam fidem in ovile ingrediuntur ut

vivant, quia iustus ex fide vivit 41: et abundantius habeant, qui perseverando usque in finem, per illud ostium, id est, per fidem Christi egrediuntur, quoniam veri fideles moriuntur; et abundantius habebunt vitam, veniendo quo pastor ille praecessit, ubi nunquam deinde moriantur. Quamvis ergo et hic in ipso ovili non desunt pascua, quoniam ad utrumque possumus intellegere quod dictum est, et pascua inveniet, id est, et ad ingressum et ad egressum: tamen tunc vera pascua invenient, ubi saturentur qui esuriunt et sitiunt iustitiam 42; qualia pascua invenit cui dictum est: Hodie mecum eris in paradiso 43. Quomodo autem ipse sit ostium, ipse pastor, ut per seipsum quodammodo etiam ipse ingredi et egredi intellegatur, et quisnam sit ostiarius, longum est hodie quaerere, et disserendo sicut ipse donaverit explicare.

46

TRACTATUS 46: Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. Mercenarius autem... (Io

(Jn 10,11-13)

Et mercenarii necessarii sunt. Multi quippe in Ecclesia commoda terrena sectantes, Christum tamen praedicant, et per eos vox Christi auditur; et sequuntur oves, non mercenarium, sed vocem pastoris per mercenarium.

1. Loquens Dominus Iesus ovibus suis, et praesentibus, et futuris quae tunc aderant; quia erant ubi iam oves eius erant, quae futurae erant eius oves: item praesentibus et futuris, et illis et nobis, et quotquot etiam post nos fuerint oves eius, quis ad eas missus esset, ostendit. Omnes ergo audiunt vocem pastoris sui dicentis: Ego sum pastor bonus 1. Non adderet, bonus, nisi essent pastores mall. Sed pastores mali, ipsi sunt fures et latrones: aut certe, ut multum, mercenarii. Omnes enim hic personas quas posuit, requirere, distinguere, nosse debemus. Aperuit enim iam duas res Dominus, quas quodammodo clausas proposuerat: iam scimus quia ostium ipse est, scimus quia pastor ipse est. Fures et latrones qui sint, in hesterna lectione patefactum est; hodie autem audivimus mercenarium, audivimus et lupum: heri nominatus est et ostiarius. In bonis ergo ostium est, ostiarius, pastor et oves: in malis fures et latrones, mercenarii, lupus.

2. Ostium Dominum Christum accipimus, pastorem ipsum: ostiarium quem? Haec enim duo ipse exposuit; ostiarium nobis reliquit quaerendum. Et quid ait de ostiario? Huic, inquit, ostiarius aperit 2. Cui aperit? Pastori. Quid aperit pastori? Ostium. Et quis est ipsum ostium? Ipse pastor. Numquid, si Dominus Christus non exposuisset, non ipse dixisset: Ego sum pastor, et: Ego sum ostium 3, auderet quisquam nostrum dicere quod ipse Christus sit et pastor et ostium? Si enim diceret: Ego sum pastor, et non diceret: Ego sum ostium; quaesituri eramus quid esset ostium, et forte aliud putantes ante ostium remansuri. Gratia illius et misericordia nobis exposuit pastorem, seipsum dixit; exposuit ostium, seipsum dixit: ostiarium quaerendum nobis reliquit. Quem nos dicturi sumus ostiarium? Quemlibet invenerimus, cavendum est ne maior existimetur quam ipsum ostium; quia ostiarius in domibus hominum maior est ostio. Ostiarius enim ostio, non ostium praeponitur ostiario; quia ostiarius ostium, non ostium custodit ostiarium. Non audeo dicere aliquem ostio maiorem; audivi enim iam quid sit ostium: non me latet, non sum dimissus coniecturae meae, non mihi humana est relaxata suspicio; Deus dixit, veritas dixit, mutari non potest quod immutabilis dixit.

3. Dicam ergo in huius profunditate quaestionis quid mihi videatur: eligat unusquisque quod placet; pie tamen sentiat, sicut scriptum est: Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite illum 4. Ostiarium forte ipsum Dominum debemus accipere. Multo sunt enim inter se diversa in rebus humanis pastor et ostium, quam ostiarius et ostium; et tamen Dominus et pastorem se dixit, et ostium. Cur ergo non intellegamus ipsum et ostiarium? Si enim consideremus proprietates, Dominus Christus nec pastor est, sicut consuevimus nosse et videre pastores; nec ostium est, non enim eum faber fecit: si autem secundum aliquam similitudinem, et ostium et pastor est; audeo dicere, et ovis est: ovis nempe sub pastore est, tamen ille et pastor est et ovis. Ubi est pastor? Ecce hic habes, lege Evangelium: Ego sum pastor bonus. Ubi est ovis? Interroga prophetam: Sicut ovis ad immolandum ductus est 5. Interroga amicum sponsi: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi 6. Adhuc aliquid

secundum istas similitudines mirabilius sum dicturus. Et agnus enim et ovis et pastor inter se amica sunt; contra leones autem a pastoribus oves custodiri solent: et tamen de Christo, cum sit ovis et pastor, legimus dictum: Vicit leo de tribu Iuda 7. Haec omnia, fratres, secundum similitudines accipite, non secundum proprietates. Solemus videre pastores sedere supra petram, et inde commissa sibi pecora custodire: utique melior pastor quam petra, super quam sedet pastor; et tamen Christus et pastor et petra. Totum hoc secundum similitudinem. Proprietatem autem si quaeras a me; In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 8. Si quaeras a me proprietatem; Filius unicus de Patre in aeternum ab aeterno genitus, aequalis gignenti, per quem facta sunt omnia, cum Patre incommutabilis, et accepta forma hominis non mutatus, ex incarnatione homo, filius hominis et Filius Dei. Hoc totum quod dixi, non similitudo, sed res est.

Quis sit ostiarius.

4. Non ergo pigeat nos, fratres, secundum quasdam similitudines ipsum accipere ostium, ipsum ostiarium. Quid est enim ostium? Qua intramus. Quis est ostiarius? Qui aperit. Quis ergo se aperit, nisi qui seipsum exponit? Ecce Dominus dixerat ostium, non intellexeramus; quando non intelleximus, clausum erat: qui aperuit, ipse est ostiarius. Nulla est ergo necessitas aliquid aliud quaerere, nulla necessitas: sed fortasse est voluntas. Si est voluntas, noli exorbitare, noli a Trinitate discedere. Si personam aliam quaeris ostiarii, Spiritus sanctus occurrat: non enim dedignabitur ostiarius esse Spiritus sanctus, quando ipsum ostium esse dignatus est Filius. Vide ostiarium forte Spiritum sanctum: ipse Dominus discipulis suis de Spiritu sancto dicit: Ipse vos docebit omnem veritatem 9. Ostium quid est? Christus. Quid est Christus? Veritas. Quis aperit ostium, nisi qui docet omnem veritatem?

Quis sit mercenarius.

5. De mercenario autem quid dicimus? Non in bonis hic commemoratus est. Pastor bonus, ait, animam suam dat pro ovibus. Mercenarius, et qui non est pastor, cuius non sunt oves propriae, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit; et lupus rapit, et dispergit oves 10. Non hic bonam personam mercenarius gerit, et tamen in aliquo utilis est: nec mercenarius diceretur, nisi acciperet a conducente mercedem. Quis est ergo iste mercenarius, et culpabilis et necessarius? Hic vero, fratres, luceat nobis ipse Dominus, ut et mercenarios intellegamus, et mercenarii non simus. Quis est ergo mercenarius? Sunt in Ecclesia quidam praepositi, de quibus Paulus apostolus dicit: Sua quaerentes, non quae Iesu Christi 11. Quid est, sua quaerentes? Non Christum gratis diligentes, non Deum propter Deum quaerentes; temporalia commoda consectantes, lucris inhiantes, honores ab hominibus appetentes. Haec quando amantur a praeposito, et propter haec servitur Deo; quisquis est talis, mercenarius est, inter filios se non computet. De talibus enim et Dominus dicit: Amen dico vobis, perceperunt mercedem suam 12. Audi de Timotheo sancto quid dicat apostolus Paulus: Spero autem in Domino Iesu Timotheum cito mittere vobis, ut et ego bono animo sim, cum cognovero quae circa vos sint: neminem enim habeo unanimem, qui germane de vobis sollicitus sit. Omnes enim sua quaerunt, non quae Iesu Christi 13. Inter mercenarios pastor ingemuit: Quaesivit aliquem qui sinceriter diligeret gregem Christi, et circa se in eis qui cum illo eo tempore fuerant, non invenit. Non enim in Ecclesia Christi tunc praeter Paulum apostolum et Timotheum nemo erat qui germane de grege sollicitus esset: sed contigerat ut eo tempore quo Timotheum misit, circa se alium de filiis non haberet; sed soli mercenarii cum illo essent, sua quaerentes, non quae Iesu Christi. Et tamen ipse germane de grege sollicitus, maluit filium mittere, et inter mercenarios remanere. Invenimus et mercenarios, non eos discutit nisi Dominus; qui cor inspicit, ipse discutit: tamen aliquando intelleguntur a nobis. Non enim frustra dixit ipse Dominus etiam de lupis: Ex fructibus eorum cognoscetis eos 14. Multos interrogant tentationes, et tunc apparent cogitationes: multi autem latent. Habeat ovile Domini praepositos, et filios et mercenarios. Praepositi autem qui filii sunt, pastores sunt. Si pastores sunt, quomodo unus pastor, nisi quia sunt illi omnes unius membra pastoris, cuius sunt oves propriae? Nam et ipsi membra sunt ipsius unius ovis; quia sicut ovis ad immolandum ductus est.

Et mercenarii necessarii sunt.

6. Audite autem, quia et mercenarii necessarii sunt. Multi quippe in Ecclesia commoda terrena sectantes, Christum tamen praedicant, et per eos vox Christi auditur: et sequuntur oves, non mercenarium, sed vocem pastoris per mercenarium. Audite mercenarios ab ipso Domino demonstratos: Scribae, inquit, et Pharisaei cathedram Moysi sedent: quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite 15. Quid aliud dixit, nisi: Per mercenarios vocem pastoris audite? Sedendo enim cathedram Moysi legem Dei docent: ergo per illos Deus docet. Sua vero illi si velint docere, nolite audire, nolite facere. Certe enim tales sua quaerunt, non quae Iesu Christi: nullus tamen mercenarius ausus est dicere populo Christi: Tua quaere, non quae Iesu Christi. Quod enim facit male, non praedicat de cathedra Christi: inde laedit unde mala facit, non unde bona dicit. Botrum carpe, spinam cave. Bene, quia intellexistis; sed propter tardiores dicam hoc idem planius. Quomodo dixi: Botrum carpe, spinam cave; cum Dominus dicat: Numquid colligunt de spinis uvam, aut de tribulis ficum? 16

Verum est omnino; et tamen etiam verum ego dixi: Botrum carpe, spinam cave. Quia botrus aliquando de radice vitis exortus, pendet in sepe, crescit palmes, inseritur spinis, et portat fructum spina non suum. Non enim spinam vitis attulit, sed spinis palmes incubuit. Noli interrogare nisi radices. Quaere radicem spinae, extra invenis a vite quaere originem uvae, vitis hanc protulit ex radice. Cathedra ergo Moysi vitis erat: Pharisaeorum mores spinae erant. Doctrina vera per malos, palmes in sepe, botrus inter spinas. Caute lege, ne dum quaeris fructum, laceres manum: et cum audis bona dicentem, ne imiteris mala facientem. Quae dicunt facite, legite uvas: quae autem faciunt, facere nolite, cavete spinas. Etiam per mercenarios vocem pastoris audite, sed nolite esse mercenarii, cum sitis membra pastoris. Ipse autem Paulus sanctus apostolus, qui dixit: Neminem habeo qui germane de vobis sollicitus sit; omnes enim sua quaerunt, non quae Iesu Christi 17; alio loco inter mercenarios filiosque distinguens, videte quid dixerit: Quidam per invidiam et contentionem; quidam vero et per bonam voluntatem Christum praedicant: quidam ex caritate, scientes quia in defensionem Evangelii positus sum; quidam vero et per contumaciam Christum annuntiant, non caste, existimantes tribulationem suscitari vinculis meis 18. Isti mercenarii erant, Paulo apostolo invidebant. Quare invidebant, nisi quia temporalia requirebant? Sed quid adiungat, attendite: Quid enim? Dum omni modo, sive occasione, sive veritate Christus annuntietur; et in hoc gaudeo, sed et gaudebo 19. Veritas est Christus: veritas a mercenariis occasione annuntietur, veritas a filiis veritate annuntietur: filii aeternam haereditatem Patris patienter exspectant, mercenarii temporalem mercedem conducentis festinanter exoptant: mihi humana gloria, cui mercenarios invidere video, minuatur; et tamen per linguas et mercenariorum et filiorum divina Christi gloria diffametur, cum sive occasione, sive veritate Christus annuntietur.

Pastores membra Pastoris.

7. Vidimus qui sit etiam mercenarius. Quis est lupus, nisi diabolus? Et quid dictum est de

mercenario? Cum viderit lupum venientem, fugit; quia non sunt eius oves propriae, nec ei cura est de ovibus 20. Numquid talis erat apostolus Paulus? Absit. Numquid talis Petrus? Absit. Numquid tales caeteri Apostoli, excepto Iuda filio perditionis? Absit. Pastores ergo illi? Plane pastores. Et unde unus pastor? Iam dixi, pastores, quia membra pastoris. Illo capite gaudebant, sub illo capite concordabant, uno spiritu in unius corporis compage vivebant: ac per hoc omnes ad unum pastorem pertinebant. Si ergo pastores, non mercenarii, quare fugiebant quando persecutionem patiebantur? Expone nobis, o Domine. Vidi in Epistola fugientem Paulum: per murum in sporta submissus est, ut manus persequentis evaderet 21. Non ergo illi cura fuit de ovibus, quas lupo veniente deserebat? Fuit plane, sed eas pastori in coelo sedenti orationibus commendabat: se autem utilitati earum fugiendo servabat, sicut quodam loco ait: Manere in carne necessarium propter vos 22. Ab ipso namque pastore omnes audierant: Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam 23. Hanc nobis quaestionem Dominus dignetur exponere. Domine, tu dixisti eis quos fideles pastores esse utique volebas, quos tua membra esse formabas: Si vos persecuti fuerint, fugite. Iniuriam ergo illis facis, quando reprehendis mercenarios, qui vident lupum venientem et fugiunt. Rogamus indices nobis quid habeat altitudo quaestionis: pulsemus, aderit qui aperiat se ostiarius ostii, quod est ipse.

Oves pascimus et simul pascimur.

8. Quis est mercenarius, qui videt lupum venientem et fugit? Qui sua quaerit, non quae Iesu

Christi: peccantem non libere audet arguere 24. Ecce nescio quis peccavit, graviter peccavit; increpandus est, excommunicandus est: sed excommunicatus, inimicus erit, insidiabitur, nocebit cum potuerit. Iam ille qui sua quaerit, non quae Iesu Christi, ne perdat quod sectatur, humanae amicitiae commoditatem, et inimicitiarum humanarum incurrat molestiam, tacet, non corripit. Ecce lupus ovi guttur apprehendit: diabolus fideli adulterium persuasit; tu taces, non increpas: o mercenarie, lupum venientem vidisti, et fugisti. Respondet forte et dicit: Ecce hic sum, non fugi. Fugisti, quia tacuisti; tacuisti, quia timuisti. Fuga animi, timor est. Corpore stetisti, spiritu fugisti: quod ille non faciebat qui dicebat: Etsi corpore absens sum, spiritu vobiscum sum 25. Quomodo enim spiritu fugiebat, qui etiam corpore absens, fornicatores litteris arguebat? Affectiones nostrae motus animorum sunt. Laetitia, animi diffusio; tristitia, animi contractio: cupiditas, animi progressio; timor, animi fuga est. Diffunderis enim animo, cum delectaris; contraheris animo, cum molestaris: progrederis animo, cum appetis; fugis animo, cum metuis. Ecce unde ille mercenarius viso lupo dicitur fugere. Quare? Quia non est ei cura de ovibus. Quare non est ei cura de ovibus? Quia mercenarius est. Quid est, mercenarius est? Temporalem mercedem quaerens, et in domo in aeternum non habitabit. Sunt hic adhuc quaerenda, et discutienda vobiscum, sed onerare vos non est consilii. Dominica enim cibaria conservis ministramus; in pascuis dominicis oves pascimus, et simul pascimur. Sicut non est negandum quod necessarium est, sic non est cor infirmum pabuli multitudine praegravandum. Non sit ergo molestum Caritati vestrae, quia omnia quae hic adhuc discutienda arbitror, hodie non discutio: sed iterum nobis in nomine Domini diebus reddendi sermonis eadem lectio recitabitur, et diligentius, illo adiuvante, tractabitur.


Aug - in Ioannis 45