Aug - in Ioannis 99

99

TRACTATUS 99: Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur (Io

(Jn 16,13-15)

Semper audit Spiritus Sanctus, quia semper scit; quia hoc est illi audire quod scire, et scire illi hoc est quod esse. Ab illo igitur audivit, audit, et audiet a quo est; ab illo est a quo procedit.

1. Quid est quod Dominus ait de Spiritu sancto, cum eum venturum esse promitteret, et docturum discipulos eius omnem veritatem, vel eos deducturum in omni veritate: Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur 1? Simile est enim hoc ei quod de se ipse dixit: Non possum a me facere quidquam: sicut audio, iudico 2. Sed illud cum exponeremus, secundum hominem posse accipi diximus 3: ut obedientiam suam qua factus est obediens usque ad mortem crucis 4, praenuntiasse Filius videretur, et in iudicio futuram, quo vivos et mortuos iudicabit; quia hoc per id facturus est quod filius hominis est. Propter quod dixit: Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio 5: quia in iudicio non forma Dei qua aequalis est Patri, nec ab impiis videri potest, sed forma hominis apparebit, qua minoratus est etiam modico minus ab Angelis; quamvis iam in claritate, non in pristina sit humilitate venturus, conspicuus tamen futurus et bonis et malis. Hinc ait et illud: Et potestatem dedit ei iudicium facere, quoniam filius hominis est 6. In quibus verbis eius manifestatur non eam formam praesentandam esse iudicio, in qua cum esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo; sed illam quam cum semetipsum exinanisset, accepit. Semetipsum enim exinanivit formam servi accipiens 7: in qua videtur etiam ad faciendum iudicium obedientiam suam commendasse, cum dixit: Non possum facere a meipso quidquam: sicut audio, iudico. Adam namque per cuius unius hominis inobedientiam peccatores constituti sunt multi, non sicut audivit, iudicavit; quia quod audivit praevaricavit, et a semetipso fecit malum quod fecit; quia non Dei voluntatem, sed suam fecit: iste autem per cuius unius hominis obedientiam iusti constituuntur multi 8, non solum obediens fuit usque ad mortem crucis, in qua est vivus iudicatus a mortuis; sed obedientem se futurum promittens in ipso quoque iudicio, quo est de vivis iudicaturus et mortuis: Non possum, inquit, a meipso facere quidquam: sicut audio, iudico. Sed numquid de Spiritu sancto quod dictum est: Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur, secundum hominem vel secundum assumptionem cuiusquam creaturae dictum esse audebimus opinari? Solus quippe in Trinitate Filius formam servi accepit, quae forma illi ad unitatem personae coaptata est, id est, ut Filius Dei et filius hominis unus sit Iesus Christus; ne non Trinitas, sed quaternitas praedicetur a nobis, quod absit a nobis Propter quam personam unam ex duabus substantiis divina humanaque constantem, aliquando secundum id quod Deus est loquitur, ut est illud quod ait: Ego et Pater unum sumus 9: aliquando secundum id quod homo est, sicuti est illud: Quoniam Pater maior me est 10; secundum quod accepimus esse ab eo dictum et hoc unde nunc disputo: Non possum a meipso facere quidquam: sicut audio, iudico. In persona vero Spiritus sancti quomodo accipiamus quod ait: Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur; cum in ea non sit alia divinitatis, alia humanitatis, vel alterius creaturae cuiuscumque substantia, magna exoritur difficultas.

Magna exoritur difficultas.

2. Illud enim quod sicut columba Spiritus sanctus apparuit specie corporali 11, visio fuit ad horam facta atque transacta: sicut etiam quando super discipulos venit, visae sunt illis linguae divisae velut ignis, qui et insedit super unumquemque eorum 12. Qui ergo dicit columbam ad unitatem personae Spiritui sancto fuisse coniunctam, ut ex illa et Deo (quia Spiritus sanctus Deus est) una Spiritus sancti persona constaret; hoc etiam de illo igne compellitur dicere, ut intellegat nihil horum debere se dicere. Ista enim quae de substantia Dei quoquo modo ut opus erat significanda, corporeis hominum sensibus sese intulerunt atque transierunt, ad horam divinitus facta sunt de creatura serviente, non de ipsa dominante natura, quae in se manens quod vult movet, et quod vult immutabilis mutat. Sicut etiam vox illa de nube aures 13

utique attigit corporales, eumque sensum corporis qui vocatur auditus; nec tamen ullo modo credendum est Verbum Dei, quod est unigenitus Filius, quoniam Verbum dicitur, syllabis sonisque finiri: quia nec omnes simul sonare possunt cum sermo fit, sed tamquam nascentes morientibus ordine suo soni quicumque succedunt, ut totum quod loquimur novissima syllaba compleatur. Absit ut sic loquatur Pater ad Filium, hoc est, Deus ad Verbum suum Deum. Sed hoc eorum est capere, quantum ab homine capi potest, ad quos non lac pertinet, sed solidus cibus. Cum igitur Spiritus sanctus nulla susceptione hominis sit homo factus, nulla susceptione angeli sit angelus factus, nulla susceptione cuiusquam creaturae creatura sit factus; quomodo de illo intellegendum est quod Dominus ait: Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur? Ardua quaestio, nimis ardua. Ipse adsit Spiritus, ut saltem sicut eam cogitare possumus, sic eloqui possimus, ac sic ad intellegentiam vestram pro mei moduli facultate perveniat.

3. Prius itaque nosse debetis, et intellegere qui potestis, credere autem qui intellegere nondum potestis, in ea substantia quae Deus est, non quasi per corporis molem sensus locis propriis distributos, sicut in carne mortali quorumque animalium alibi est visus, alibi auditus, alibi gustus, alibi olfactus, per totum autem tactus. Absit hoc credere in illa incorporea immutabilique natura. Audire ergo ibi et videre, idipsum est. Dicitur et olfactus in Deo: unde dicit Apostolus: Sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis 14. Et gustus intellegi potest, secundum quem Deus et odit amaricantes, et nec frigidos nec calidos, sed tepidos evomit ex ore suo 15: et Deus Christus dicit: Meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui me misit 16. Est etiam tactus ille divinus, unde dicit sponsa de sponso: Sinistra eius sub capite meo, et dextera eius complectetur

me 17. Non sunt haec in Deo per diversa corporis loca. Cum enim dicitur scire, ibi sunt omnia; et videre, et audire, et olfacere, et gustare, et tangere; sine ulla eius mutatione substantiae, sine ulla mole quae in alia parte maior, in alia minor: etiam in senibus puerili pectore cogitatur, quando Deus sic cogitatur.

Substantia divina id quod habet est.

4. Nec mireris quod ineffabilis Dei scientia, qua novit omnia, per varios humanae locutionis modos, omnium istorum corporalium sensuum nominibus nuncupatur: cum et ipsa mens nostra, hoc est homo interior, cui uniformiter scienti per hos quinque veluti nuntios corporis diversa nuntiantur, quando immutabilem veritatem intellegit, eligit, diligit, et lumen videt de quo dicitur: Erat lumen verum; et verbum audit de quo dicitur: In principio erat Verbum 18; et odorem capit de quo dicitur: Post odorem unguentorum tuorum curremus 19; et fontem bibit, de quo dicitur: Apud te est fons vitae 20; et tactu fruitur, de quo dicitur: Mihi autem adhaerere Deo bonum est 21: nec aliud atque aliud, sed una intellegentia tot sensuum

nominibus nuncupatur. Cum ergo de Spiritu sancto dicitur: Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur; multo magis ibi simplex natura, ubi verissime simplex est, vel intellegenda est vel credenda, quae longe alteque naturam nostrae mentis excedit. Mutabilis quippe est mens nostra, quae percipit discendo quod nesciebat, et amittit dediscendo quod sciebat; et veri similitudine fallitur, ut pro vero approbet falsum, et obscuritate sua quasi quibusdam tenebris impeditur, ne perveniat ad verum. Et ideo non est ista substantia verissime simplex, cui non hoc est esse quod nosse: potest enim esse, nec nosse. At illa divina non potest, quia id quod habet est. Ac per hoc non sic habet scientiam, ut aliud illi sit scientia qua scit, aliud essentia qua est; sed utrumque unum. Nec utrumque dicendum est, quod simpliciter unum est. Sicut habet Pater vitam in semetipso, nec aliud est ipse quam vita quae in ipso est; et dedit Filio habere vitam in semetipso 22, hoc est, genuit Filium qui et ipse vita esset. Sic itaque debemus accipere quod de Spiritu sancto dictum est: Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur, ut intellegamus non eum esse a semetipso. Pater quippe solus de alio non est. Nam et Filius de Patre natus est, et Spiritus sanctus de Patre procedit: Pater autem nec natus est de alio, nec procedit. Nec ideo sane aliqua disparilitas in summa illa Trinitate cogitationi occurrat humanae: nam et Filius ei de quo natus est, et Spiritus sanctus ei de quo procedit, aequalis est. Quid autem illic intersit inter procedere et nasci, et longum est quaerendo disserere, et temerarium cum disserueris definire: quia hoc et menti utcumque comprehendere, et si quid forte mens inde comprehenderit, linguae difficillimum est explicare, quantuslibet praesit doctor, quantuslibet adsit auditor. Non ergo loquetur a semetipso: quia non est a semetipso. Sed quaecumque audiet, loquetur: ab illo audiet a quo procedit. Audire illi scire est; scire vero esse, sicut superius disputatum est. Quia ergo non est a semetipso, sed ab illo a quo procedit; a quo illi est essentia, ab illo scientia: ab illo igitur audientia, quod nihil est aliud quam scientia.

Semper audit Spiritus, qui semper scit.

5. Nec moveat quod verbum futuri temporis positum est. Non enim dictum est, quaecumque audivit, aut, quaecumque audit; sed, quaecumque audiet, loquetur. Illa quippe audientia sempiterna est, quia sempiterna scientia. In eo autem quod sempiternum est, sine initio et sine fine, cuiuslibet temporis verbum ponatur, sive praeteriti, sive praesentis, sive futuri, non mendaciter ponitur. Quamvis enim natura illa immutabilis et ineffabilis non recipiat Fuit et Erit, sed tantum Est: ipsa enim veraciter est, quia mutari non potest; et ideo illi tantum convenerat dicere: Ego sum qui sum; et: Dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos 23: tamen propter mutabilitatem temporum in quibus versatur nostra mortalitas et nostra mutabilitas, non mendaciter dicimus, et fuit, et erit, et est. Fuit, in praeteritis saeculis, est in praesentibus, erit in futuris. Fuit, quia nunquam defuit; erit, quia nunquam deerit; est, quia semper est. Neque enim, velut qui iam non sit, cum praeteritis occidit; aut cum praesentibus, velut qui non maneat, labitur; aut cum futuris, velut qui non fuerat, orietur. Proinde cum secundum volumina temporum locutio humana variatur, qui per nulla deesse potuit aut potest aut poterit tempora, vera de illo dicuntur cuiuslibet temporis verba. Semper itaque audit Spiritus sanctus, quia semper scit: ergo et scivit, et scit, et sciet; ac per hoc et audivit, et audit, et audiet: quia sicut iam diximus, hoc est illi audire quod scire, et scire illi hoc est quod esse. Ab illo igitur audivit, audit, et audiet a quo est: ab illo est a quo procedit.

6. Hic aliquis forsitan quaerat utrum et a Filio procedat Spiritus sanctus. Filius enim solius Patris est Filius, et Pater solius Filii est Pater: Spiritus autem sanctus non est unius eorum Spiritus, sed amborum. Habes ipsum Dominum dicentem: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis 24: habes et Apostolum: Misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra 25. Numquid duo sunt, alius Patris, alius Filii? Absit. Unum enim

corpus, ait, cum significaret Ecclesiam; moxque addidit, et unus Spiritus. Et vide quomodo illic impleat Trinitatem. Sicut vocati estis, inquit, in una spe vocationis vestrae. Unus Dominus; hic utique Christum intellegi voluit: restat ut etiam Patrem nominet: sequitur ergo: Una fides, unum Baptisma: unus Deus et Pater omnium, qui super omnes, et per omnes, et in omnibus nobis 26. Cum ergo sicut unus Pater, et unus Dominus, id est Filius, ita sit et unus Spiritus; profecto amborum est: quandoquidem dicit ipse Christus Iesus. Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis; et dicit Apostolus: Misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra. Habes alio loco eumdem apostolum dicentem: Si autem Spiritus eius qui suscitavit Iesum ex mortuis, habitat in vobis 27; hic utique Spiritum Patris intellegi voluit: de quo tamen alio loco dicit: Quisquis autem Spiritum Christi non habet, hic non est eius 28. Et multa alia sunt testimonia quibus hoc evidenter ostenditur, et Patris et Filii esse Spiritum qui in Trinitate dicitur Spiritus sanctus.

7. Nec ob aliud existimo ipsum vocari proprie Spiritum: cum etiamsi de singulis interrogemur, non possimus nisi et Patrem et Filium spiritum dicere; quoniam spiritus est Deus 29, id est, non corpus est Deus, sed spiritus. Quod ergo communiter vocantur et singuli, hoc proprie vocari oportuit eum qui non est unus eorum, sed in quo communitas apparet amborum. Cur ergo non credamus quod etiam de Filio procedat Spiritus sanctus, cum Filii quoque ipse sit Spiritus? Si enim non ab eo procederet, non post resurrectionem se repraesentans discipulis suis insufflasset dicens: Accipite Spiritum sanctum 30. Quid enim aliud significavit illa insufflatio, nisi quod procedat Spiritus sanctus et de ipso? Ad hoc pertinet etiam illud quod de muliere quae fluxum sanguinis patiebatur, ait: Tetigit me aliquis; ego enim sensi de me virtutem exiisse 31. Nam virtutis nomine appellari etiam Spiritum sanctum, et eo loco clarum est, ubi angelus dicenti Mariae: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? respondit: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi 32: et ipse Dominus promittens eum discipulis, ait: Vos autem sedete in civitate quousque induamini virtute ex alto 33; et iterum: Accipietis, inquit, virtutem Spiritus sancti supervenientem in vos, et eritis mihi testes 34. De hac virtute credendus est dicere evangelista: Virtus de illo exibat, et sanabat omnes 35.

8. Si ergo et de Patre et de Filio procedit Spiritus sanctus; cur Filius dixit: De Patre procedit 36

? Cur putas, nisi quemadmodum ad eum solet referre et quod ipsius est, de quo et ipse est? Unde illud est quod ait: Mea doctrina non est mea, sed eius qui me misit 37. Si igitur intellegitur hic eius doctrina, quam tamen dixit non suam, sed Patris; quanto magis illic intellegendus est de ipso procedere Spiritus sanctus, ubi sic ait: De Patre procedit, ut non diceret: De me non procedit? A quo autem habet Filius ut sit Deus (est enim de Deo Deus), ab illo habet utique ut etiam de illo procedat Spiritus sanctus: ac per hoc Spiritus sanctus ut etiam de Filio procedat, sicut procedit de Patre, ab ipso habet Patre.

9. Hic utcumque etiam illud intellegitur, quantum a talibus quales nos sumus, intellegi potest, cur non dicatur natus esse, sed potius procedere Spiritus sanctus. Quoniam si et ipse Filius diceretur, amborum utique Filius diceretur, quod absurdissimum est. Filius quippe nullus est duorum, nisi patris et matris. Absit autem, ut inter Deum Patrem et Deum Filium tale aliquid suspicemur. Quia nec filius hominum simul et ex patre et ex matre procedit: sed cum in matrem procedit ex patre, non tunc procedit ex matre; et cum in hanc lucem procedit ex matre, non tunc procedit ex patre. Spiritus autem sanctus non de Patre procedit in Filium, et

de Filio procedit ad sanctificandam creaturam; sed simul de utroque procedit: quamvis hoc Filio Pater dederit, ut quemadmodum de se, ita de illo quoque procedat. Neque enim possumus dicere quod non sit vita Spiritus sanctus cum vita Pater, vita sit Filius. Ac per hoc sicut Pater cum habeat vitam in semetipso, dedit et Filio habere vitam in semetipso; sic ei dedit vitam procedere de illo, sicut procedit et de ipso 38. Sequuntur autem verba Domini dicentis: Et quae ventura sunt, annuntiabit vobis. Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Omnia quaecumque habet Pater, mea sunt: propterea dixi quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis 39. Sed quia iste iam prolixus est, in alium sunt differenda sermonem.

100

TRACTATUS 100: Ille me clarificabit (Io 16,13-15).

(Jn 16,13-15)

Non eum glorificavit Spiritus Sanctus vera gloria, nisi in Ecclesia sancta catholica.

1. Cum promitteret Dominus venturum Spiritum sanctum: Docebit vos, inquit, omnem veritatem; vel, quod in nonnullis codicibus legitur: Deducet vos in omni veritate. Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur. De quibus evangelicis verbis iam quod donavit Dominus disputavimus: nunc ea quae sequuntur attendite. Et quae ventura sunt, inquit, annuntiabit vobis. Neque hic est, quoniam planum est, immorandum: nihil enim habet quaestionis, cuius a nobis expositio flagitetur. Sed quod adiungit: Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis 1, non neglegenter est transeundum. Quod enim ait: Ille me clarificabit, potest intellegi, quia diffundendo in cordibus credentium caritatem, spiritalesque faciendo, declaravit eis quomodo Filius Patri esset aequalis, quem secundum carnem prius tantummodo noverant, et hominem sicut homines cogitabant. Vel certe, quia per ipsam caritatem fiducia repleti, et timore depulso, annuntiaverunt hominibus Christum; ac sic fama eius diffusa est toto orbe terrarum. Ut sic dixerit: Ille me clarificabit, tamquam diceret: Ille vobis auferet timorem, et dabit amorem, quo me ardentius praedicantes, gloriae meae per totum mundum dabitis odorem, commendabitis honorem. Quod enim facturi fuerant in Spiritu sancto, hoc eumdem Spiritum dixit esse facturum: quale est etiam illud: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis 2. Verbum quippe graecum quod est , alius clarificabit, alius glorificabit, latini interpretes in sua quisque translatione posuerunt: quoniam ipsa quae graece dicitur , unde dictum est verbum , et claritas interpretatur et gloria. Gloria namque fit quisque clarus, et claritate gloriosus; ac per hoc quod utroque verbo significatur, idipsum est. Sicut autem definierunt antiqui latinae linguae clarissimi auctores, gloria est frequens de aliquo fama cum laude. Quae cum est in hoc mundo facta de Christo, non Christo credenda est magnum aliquid contulisse, sed mundo. Bonum enim laudare, non laudato, sed laudantibus prodest.

2. Est autem etiam falsa gloria, quando laudantes errore falluntur, sive in rebus, sive in hominibus, sive in utrisque. Nam in rebus falluntur, quando putant id bonum esse quod malum est: in hominibus autem, quando putant eum bonum esse qui malus est: in utrisque vero, quando et id quod est vitium, virtus putatur: et ipse qui propter hoc laudatur, non habet quod putatur, sive sit bonus, sive sit malus. Donare quippe res suas histrionibus, vitium est immane, non virtus: et scitis de talibus quam sit frequens fama cum laude; quia, sicut scriptum est: Laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua gerit, benedicitur 3. Hic laudatores non falluntur in hominibus, sed in rebus: malum est enim quod bonum esse credunt. Illi autem qui hoc malo largitionis vitiosi sunt, tales utique sunt, quales eos hi qui laudant non suspicantur esse, sed cernunt. Porro si se quisquam iustum fingat, et non sit, sed totum quidquid coram hominibus laudabiliter agere videtur, non agat propter Deum, hoc est propter veram iustitiam, sed solam quaerat et diligat ab hominibus gloriam; illi autem apud quos frequens est eius fama cum laude, non eum putent nisi propter Deum laudabiliter vivere, non falluntur in re, sed falluntur in homine. Quod enim bonum esse credunt, est bonum; sed quem bonum esse credunt, non est bonus. Quod si putetur, verbi gratia, bonum artium peritia magicarum, et dum quisque patriam liberasse eisdem quas omnino nescit artibus creditur, frequentem cum laude famam, quae gloria definita est, apud homines impios consequatur; errant in utroque qui laudant: et in re scilicet, quia id quod malum est, bonum putant; et in homine, quia non est quod putant. Quapropter falsa est in

his tribus generibus gloria. Cum autem de aliquo per Deum et propter Deum iusto, hoc est veraciter iusto, causa ipsius iustitiae frequens est fama cum laude; vera quidem gloria est; non tamen ea credendum est beatificari iustum, sed laudantibus gratulandum est, quia recte iudicant, et diligunt iustum. Quanto magis ergo Dominus Christus, non sibi, sed eis profuit gloria sua, quibus profuit morte sua?

Non possunt clarificare Christum qui de eo recte non sentiunt.

3. Sed non est vera eius apud haereticos gloria, apud quos tamen frequentem famam videtur habere cum laude. Non est haec vera gloria, quia in utroque falluntur: nam et bonum putant esse quod bonum non est, et Christum putant esse quod Christus non est. Unigenitum enim Filium aequalem non esse gignenti, non est bonum: unigenitum Dei Filium hominem tantum esse, non Deum, non est bonum: Veritatis carnem non esse veram carnem, non est bonum. Horum trium quae dixi, primum sentiunt Ariani, secundum Photiniani, tertium Manichaei. Sed quia et eorum nihil est bonum, et Christus nihil est eorum, in utroque falluntur: nec dant veram gloriam Christo, quamvis apud eos esse videatur cum laude frequens fama de Christo. Et omnes prorsus haeretici, quos commemorare nimis longum est, qui de Christo non recte sentiunt, ideo errant, quia et de bonis rebus ac malis non verum sentiunt. Pagani etiam quoniam sunt Christi plurimi laudatores, et ipsi in utroque falluntur, qui non secundum veritatem Dei, sed potius secundum suam suspicionem dicunt eum fuisse hominem magum. Christianos quippe velut imperitos vituperant, Christum autem velut magum laudant, ac sic produnt quod amant: Christum vero non amant; quoniam quod non erat Christus, hoc amant. Ideo ergo in utroque falluntur, quia et magum esse malum est; et magus non fuit Christus, quia bonus est. Quapropter quoniam de his nihil hoc loco dicendum est, qui Christum vituperant atque blasphemant; quia de gloria eius loquimur, qua est glorificatus in mundo: non eum glorificavit Spiritus sanctus vera gloria, nisi in Ecclesia sancta catholica. Alibi enim, id est, vel apud haereticos, vel apud quosdam paganos, vera eius in terris gloria non potest esse, et ubi videtur esse frequens de illo fama cum laude. Vera ergo eius gloria in Ecclesia catholica sic a propheta cantatur: Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua 4. Quia itaque post eius exaltationem venturus erat Spiritus sanctus, et eum glorificaturus, hoc sacer Psalmus, hoc ipse Unigenitus promisit futurum, quod videmus impletum.

4. Quod autem ait: De meo accipiet, et annuntiabit vobis, catholicis audite auribus, catholicis percipite mentibus. Non enim propterea, sicut quidam haeretici putaverunt, minor est Filio Spiritus sanctus: quasi Filius accipiat a Patre, et Spiritus sanctus a Filio quibusdam gradibus naturarum. Absit hoc credere, absit hoc dicere, absit a christianis cordibus cogitare. Denique continuo solvit ipse quaestionem, et cur hoc dixerit, explanavit. Omnia, inquit, quaecumque habet Pater, mea sunt: propterea dixi quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis 5. Quid vultis amplius? Ergo de Patre accipit Spiritus sanctus, unde accipit Filius; quia in hac Trinitate de Patre natus est Filius, de Patre procedit Spiritus sanctus. Qui autem de nullo natus sit, de nullo procedat, Pater solus est. Quomodo autem dixerit unigenitus Filius: Omnia quae habet Pater, mea sunt (quia utique non sic quemadmodum dictum est illi Filio non unigenito, sed ex duobus maiori: Tu mecum es semper, et omnia mea tua sunt 6); eo loco, si Dominus voluerit, diligenti consideratione tractabitur, ubi dicit Unigenitus Patri: Et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt 7: ut hic iste sermo claudatur; quoniam quae sequuntur, aliud poscunt, quo disserantur, exordium.

101

TRACTATUS 101: Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora eius (Io 16,16-

(Jn 16,87)

Hunc totius laboris sui fructum Ecclesia nunc parturit desiderando, tunc est paritura

cernendo; nunc parturit gemendo, tunc paritura laetando; nunc parturit orando, tunc paritura laudando.

1. Haec Domini verba ubi ait: Modicum et iam non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me, quia vado ad Patrem 1, ita obscura erant discipulis, antequam id quod dicit impletum esset, ut quaerentes inter se quid esset quod diceret, omnino se faterentur nescire. Sequitur enim Evangelium: Dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem: Quid est hoc quod dicit nobis: Modicum et non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me, et quia vado ad Patrem? Dicebant ergo: Quid est hoc quod dicit: Modicum? Nescimus quid loquitur 2. Hoc enim est quod eos movebat, quia dixit: Modicum et non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me. Nam in praecedentibus quia non dixerat: Modicum, sed dixerat: Ad Patrem vado, et iam non videbitis me 3; tamquam aperte illis visus est locutus, nec inter se de hoc aliquid quaesierunt. Nunc ergo quod illis tunc obscurum fuit, et mox manifestatum est, iam nobis utique manifestum est: post paululum enim passus est, et non viderunt eum; rursus, post paululum resurrexit, et viderunt eum. Illud autem quod ait: Iam non videbitis me, quia isto verbo, id est, iam, hoc intellegi voluit quod eum ulterius non viderent, ibi exposuimus quomodo accipiendum sit, ubi dixit: De iustitia arguet mundum Spiritus sanctus, quia ad Patrem vado, et iam non videbitis me 4: quia scilicet mortalem Christum ulterius non viderent.

2. Cognovit autem Iesus, sicut sequens Evangelista dicit, quia volebant eum interrogare, et dixit eis: De hoc quaeritis inter vos, quia dixi: Modicum et non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me. Amen, amen dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos; mundus autem gaudebit: vos autem contristabimini, sed tristitia vestra in gaudium erit 5. Et hoc sic accipi potest, quia contristati sunt discipuli de morte Domini, et confestim de resurrectione laetati: mundus autem, quo nomine significati sunt inimici a quibus Christus occisus est, tunc utique laetati sunt occiso Christo, quando sunt discipuli contristati. Mundi quippe nomine, malitia potest mundi huius intellegi, id est hominum mundi huius amicorum. Unde Iacobus apostolus in Epistola sua dicit: Quicumque voluerit amicus esse huius saeculi, inimicus Dei constituitur 6: quibus inimicitiis Dei factum est ut nec eius Unigenito parceretur.

3. Deinde subiungit, et dicit: Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora eius; cum autem pepererit puerum, iam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum: et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis; iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis 7. Nec ista similitudo ad intellegendum videtur esse difficilis; quoniam comparatio eius in promptu est, eodem ipso exponente cur dicta sit. Parturitio quippe tristitiae, partus autem gaudio comparatur; quod tunc maius esse consuevit, quando non puella, sed puer nascitur. Quod vero ait: Gaudium vestrum nemo tollet a vobis, quia gaudium eorum est ipse Iesus, significatum est quod ait Apostolus: Christus surgens a mortuis iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur 8.

4. Hucusque in isto Evangelii capitulo, unde hodie disputamus, velut facili intellectu omnia cucurrerunt: acrior necessaria est in his quae sequuntur intentio. Quid est enim quod ait: Et in illo die me non rogabitis quidquam 9? Hoc verbum quod est rogare, non solum petere, verum etiam interrogare significat; et graecum Evangelium, unde hoc translatum est, tale habet verbum quod utrumque possit intellegi, ut haec ambiguitas nec inde solvatur: quamquam etsi solveretur, non ideo nulla quaestio remaneret. Dominum etenim Christum, postquam resurrexit, et interrogatum legimus et rogatum. Nam interrogatus est a discipulis ascensurus in coelum, quando praesentaretur, et quando regnum esset Israel 10: cum vero iam esset in coelo, rogatus est a sancto Stephano, ut spiritum eius acciperet 11. Et quis audeat vel cogitare vel dicere, in coelo sedentem Christum rogandum non esse, et in terra manentem rogatum fuisse? rogandum non esse immortalem, rogari debuisse mortalem? Imo, carissimi, rogemus eum, ut nodum quaestionis huius ipse dissolvat, lucendo in cordibus nostris ad videnda quae dicit.

5. Puto enim quod ait: Iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis, non ad illud tempus esse referendum quo resurrexit, eisque suam carnem cernendam tangendamque monstravit 12: sed potius ad illud unde iam dixerat: Qui diligit me, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo meipsum illi 13.

Iam quippe resurrexerat, iam se illis in carne monstraverat, iam sedebat ad dexteram Patris, quando dicebat idem ipse apostolus Ioannes, cuius est hoc Evangelium, in Epistola sua: Dilectissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum manifestatum est quid erimus: scimus quia cum manifestatum fuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est 14. Ista visio non vitae huius est, sed futurae; non temporalis, sed aeterna. Haec est autem vita aeterna, dicente ipsa vita, ut cognoscant te, inquit, unum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum 15. De hac visione et cognitione dicit Apostolus: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem: nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum 16. Hunc totius laboris sui fructum Ecclesia nunc parturit desiderando, tunc est paritura cernendo; nunc parturit gemendo, tunc paritura laetando; nunc parturit orando, tunc paritura laudando. Et ideo masculum; quoniam ad istum fructum contemplationis cuncta officia referuntur actionis. Solus est enim liber; quia propter se appetitur, et non refertur ad aliud. Huic servit actio: ad hunc enim refertur quidquid bene agitur, quia propter hunc agitur; ipse autem non propter aliud, sed propter semetipsum tenetur et habetur. Ibi ergo finis qui sufficit nobis. Aeternus igitur erit: neque enim nobis sufficit finis, nisi cuius nullus est finis. Hoc inspiratum erat Philippo quando dixit: Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis 17. In qua ostensione se promisit et Filius dicens: Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est? 18

De hoc itaque quod sufficit nobis, rectissime audimus: Gaudium vestrum nemo tollet a vobis.

Hoc modicum longum nobis videtur, quoniam adhuc agitur.

6. De hoc etiam quae superius dicta sunt, melius existimo intellegi: Modicum et iam non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me. Modicum est enim hoc totum spatium quo praesens pervolat saeculum: unde dicit idem ipse evangelista in Epistola sua: Novissima hora est 19. Ideo namque addidit, quia vado ad Patrem: quod ad priorem sententiam referendum est, ubi ait: Modicum et iam non videbitis me; non ad posteriorem ubi ait, et iterum modicum et videbitis me. Eundo quippe ad Patrem, facturus erat ut eum non viderent. Ac per hoc non ideo dictum est, quia fuerat moriturus, et donec resurgeret, ab eorum aspectibus recessurus; sed quod esset iturus ad Patrem, quod fecit posteaquam resurrexit, et cum eis per

quadraginta dies conversatus ascendit in coelum 20. Illis ergo ait: Modicum et iam non videbitis me, qui eum corporaliter tunc videbant, quia iturus erant ad Patrem, et eum deinceps mortalem visuri non erant, qualem cum ista loqueretur videbant. Quod vero addidit, et iterum modicum et videbitis me, universae promisit Ecclesiae: sicut universae promisit: Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi 21. Non tardat Dominus promissum: modicum, et videbimus eum, ubi iam nihil rogemus, nihil interrogemus; quia nihil desiderandum remanebit, nihil quaerendum latebit. Hoc modicum longum nobis videtur, quoniam adhuc agitur: cum finitum fuerit, tunc sentiemus quam modicum fuerit. Non ergo sit gaudium nostrum quale habet mundus, de quo dictum est: Mundus autem gaudebit: nec tamen in huius desiderii parturitione sine gaudio tristes simus, sed sicut ait Apostolus: Spe gaudentes, in tribulatione patientes 22; quia et ipsa parturiens, cui comparati sumus, plus gaudet de mox futura prole, quam tristis est de praesenti dolore. Sed huius sermonis iste sit finis: habent enim quaestionem molestissimam quae sequuntur, nec brevitate coarctanda sunt, ut possint commodius, si Dominus voluerit, explicari.


Aug - in Ioannis 99