Aug. in Psalmos enar. 37

IN PSALMUM 37 ENARRATIO. Sermo ad populum.

37
(
Ps 37)

1. Opportune ad id quod cantavimus: Iniquitatem meam ego pronuntio, et curam geram pro peccato meo, respondit haec mulier de lectione Evangelii. Iniquitates enim eius intuens Dominus, canem appellavit dicens: Non est bonum, panem filiorum mittere canibus. At illa quae noverat iniquitatem suam pronuntiare, et curam gerere pro peccato suo, non negavit quod veritas dixit; sed miseriam confessa, misericordiam potius impetravit, curam gerens pro peccato suo. Nam et curari petiverat filiam suam, fortassis in filia significans vitam suam. Psalmum ergo totum, quantum possumus, dum consideramus et pertractamus, advertite. Adsit Dominus cordibus nostris, ut salubriter hic inveniamus voces nostras, et quomodo invenerimus proferamus, nec difficulter inveniendo, nec imperite proferendo. Cum gemitu sabbatum, id est requiem aeternam, recordemur.

2. (v 1.] Titulus eius est, psalmus ipsi David in recordationem sabbati. Quaerimus quae nobis scripta sunt de sancto David propheta, ex cuius semine Dominus noster Iesus Christus secundum carnem : et inter bona quae de illo nobis nota sunt per Scripturas, non invenimus eum aliquando recordatum sabbatum. Quid enim ita recordaretur, secundum illam observationem Iudaeorum qua observabant sabbatum; quid ita recordaretur, quod inter septem dies necessario veniebat? Observandum ergo erat, non sic recordandum. Nemo autem recordatur, nisi quod in praesentia non est positum. Verbi gratia: in hac civitate recordaris Carthaginem, ubi fuisti aliquando; et hodierno die recordaris hesternum diem, vel prioris anni, vel quemlibet anteriorem, et aliquod factum tuum quod iam fecisti, aut aliquid ubi fuisti, vel cui rei interfuisti. Quid sibi vult ista recordatio sabbati, fratres mei? quae anima sic recordatur sabbatum? quod est hoc sabbatum? Cum gemitu enim recordatur. Et cum psalmus legeretur, audistis, et modo cum retexerimus, audietis quantus sit moeror, quantus gemitus, quantus fletus, quae miseria. Sed felix est, qui sic miser est. Unde et Dominus in Evangelio beatos appellavit quosdam lugentes. Unde beatus, si lugens? unde beatus, si miser? Imo miser esset si lugens non esset. Talem ergo et hic accipiamus sabbatum recordantem, nescio quem lugentem: et utinam nos simus ipse nescio quis! Est enim quidam dolens, gemens, lugens, recordans sabbatum. Sabbatum, requies est. Sine dubio iste in nescio qua inquietudine erat, qui cum gemitu requiem recordabatur. Quae salutaris emendatio quaeque sterilis.

3. (v 2.] Ipse itaque inquietudinem quam patiebatur, narrat et commendat Deo, nescio quid gravius timens quam erat ubi erat. Nam quia in malo est, aperte dicit, nec interprete opus est, nec suspicione, nec coniectura: in quo malo sit, non dubitatur ex eius verbis, nec opus est ut quaeramus, sed ut quod dicit intellegamus. Et nisi peius aliquid timeret, quam erat illud quo tenebatur, non sic inciperet: Domine, ne in indignatione tua arguas me, neque in ira tua emendes me. Futurum est enim ut quidam in ira Dei emendentur, et in indignatione arguantur. Et forte non omnes qui arguuntur emendabuntur: sed tamen futuri sunt in emendatione quidam salvi. Futurum est quidem, quia emendatio nominata est: sic tamen quasi per ignem. Futuri autem quidam qui arguentur, et non emendabuntur. Nam utique arguet eos quibus dicet: Esurivi, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non potastis me: et caetera quae ibi prosequens, quamdam inhumanitatem et sterilitatem increpitat malis ad sinistram constitutis, quibus dicitur: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Haec iste graviora formidans, excepta vita ista, in cuius malis plangit et gemit, rogat et dicit: Domine, ne in indignatione tua arguas me. Non sim inter illos quibus dicturus es: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Neque in ira tua emendes me: ut in hac vita purges me, et talem me reddas, cui iam emendatorio igne non opus sit, propter illos qui salvi erunt, sic tamen quasi per ignem. Quare; nisi quia hic aedificant supra fundamentum ligna, fenum, stipulam? Aedificarent autem aurum, argentum, lapides pretiosos, et de utroque igne securi essent; non solum de illo aeterno qui in aeternum cruciaturus est impios, sed etiam de illo qui emendabit eos qui per ignem salvi erunt. Dicitur enim: Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Et quia dicitur, salvus erit, contemnitur ille ignis. Ita plane quamvis salvi per ignem, gravior tamen erit ille ignis, quam quidquid potest homo pati in hac vita. Et nostis quanta hic passi sunt mali, et possunt pati: tamen tanta passi sunt, quanta potuerunt pati et boni. Quid enim quisque maleficus, latro, adulter, sceleratus, sacrilegus pertulit legibus, quod non pertulit martyr in confessione Christi? Ista ergo quae hic sunt mala, multo faciliora sunt: et tamen videte quemadmodum ea homines ne patiantur, quidquid iusseris faciunt. Quanto melius faciunt quod iubet Deus, ne illa graviora patiantur?

4. (v 3.] Quare autem petit iste ne in indignatione arguatur, neque in ira emendetur? Tamquam dicens Deo: Quoniam iam ista quae patior multa sunt, magna sunt, quaeso ut sufficiant. Et incipit illa enumerare satisfaciens Deo, offerens illa quae patitur, ne peiora patiatur: Quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam. Gaude te redentum non re sed spe securus.

5. (v 4.] Non est sanitas in carne mea a vultu irae tuae. Iam haec dicebat quae hic patiebatur: et tamen hoc iam de ira Domini, quia et de vindicta Domini. De qua vindicta? Quam excepit de Adam. Non enim in illum non est vindicatum, aut frustra dixerat Deus: Morte morieris : aut aliquid patimur in ista vita, nisi ex illa morte quam meruimus primo peccato. Etenim portamus corpus mortale, (quod utique non esset mortale) plenum tentationibus, plenum sollicitudinibus, obnoxium doloribus corporalibus, obnoxium indigentiis, mutabile, languidum et cum sanum est, quia utique nondum plene sanum. Nam unde dicebat: Non est sanitas in carne mea, nisi quia ista quae huius vitae dicitur sanitas, bene intellegentibus et sabbatum recordantibus non est utique sanitas? Si enim non manducaveritis, inquietat fames. Iste naturalis quidam morbus est: quia natura nobis facta est poena ex vindicta. Primo homini quod erat poena, natura nobis est. Unde dicit Apostolus: Fuimus et nos natura filii irae, sicut et caeteri. Natura filii irae, id est, portantes vindictam. Sed quare dicit: Fuimus? Quia spe iam non sumus: nam re adhuc sumus. Sed illud melius dicimus quod spe sumus, quia certi sumus de spe. Non enim incerta est spes nostra, ut de illa dubitemus. Audi ipsam gloriam in spe. In nobismetipsis, inquit, ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri. Quid enim? Nondum redemptus es, o Paule? nondum pro te pretium persolutum est? Nonne sanguis ille iam fusus est? nonne ipsum est pretium omnium nostrum? Plane ipsum. Sed vide quid ait: Spe enim salvi facti sumus: spes autem quae videtur, non est spes. Quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus. Quid autem exspectat per patientiam? Salutem. Cuius rei salutem? Ipsius corporis: quia hoc dixit, redemptionem corporis nostri. Si salutem corporis exspectabat, non erat salus illa quam habebat. Esuries, sitis interficit, si subventum non fuerit. Medicamentum enim famis est cibus, et medicamentum sitis est potus, et medicamentum fatigationis est somnus. Detrahe ista medicamenta, vide si non interficiunt illa quae existunt. Si sepositis istis non sunt morbi, est sanitas. Si autem habes aliquid quod te possit interficere, nisi manducaveris; noli gloriari de sanitate, sed gemens exspecta redemptionem corporis tui. Gaude te redemptum; sed nondum re, spe securus es. Etenim si non gemueris in spe, non pervenies ad rem. Hoc ergo non est sanitas, ait: Non est sanitas in carne mea a vultu irae tuae. Unde ergo sagittae infixae? Ipsam poenam, ipsam vindictam, et forte dolores quos hic necesse est pati, et animi et corporis, ipsas dicit sagittas. De his enim sagittis et sanctus Iob fecit commemorationem, et cum esset in illis doloribus, dixit sagittas Domini infixas sibi. Solemus tamen et verba Dei sagittas accipere: sed numquid ab his posset iste sic dolere se percuti? Verba Dei tamquam sagittae excitant amorem, non dolorem. An quia et ipse amor non potest esse sine dolore? Quidquid enim amamus et non habemus, necesse est ut doleamus. Nam ille et amat et non dolet, qui habet quod amat: qui autem amat, ut dixi, et nondum habet quod amat, necesse est ut in dolore gemat. Inde illud in persona Ecclesiae sponsa Christi in Cantico canticorum: Quoniam vulnerata caritate ego sum. Vulneratam se dixit caritate: amabat enim quiddam, et nondum tenebat; dolebat, quia nondum habebat. Ergo si dolebat, vulnerata erat: sed hoc vulnus ad veram sanitatem rapiebat. Qui hoc vulnere non fuerit vulneratus, ad veram sanitatem non potest pervenire. Numquid ergo vulneratus semper erit in vulnere? Possumus itaque etiam sic infixas sagittas accipere, id est, verba tua infixa sunt cordi meo, et ex ipsis verbis tuis factum est ut recordarer sabbatum; et ipsa recordatio sabbati, et nondum retentio, facit me nondum gaudere, et agnoscere nec sanitatem esse in ipsa carne, neque dici debere, cum comparo istam sanitatem illi sanitati quam habebo in requie sempiterna, ubi corruptibile hoc induet incorruptionem, et mortale hoc induet immortalitatem ; et video quia in illius sanitatis comparatione, ista sanitas morbus est. Christus et Ecclesia.

6. Non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum. Quaeri solet cuius sit vox; et aliqui accipiunt Christi, propter quaedam quae hic dicuntur de passione Christi, ad quae paulo post veniemus, et nos agnoscemus quia de passione Christi dicuntur. Sed: Non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum, quomodo diceret qui nullum peccatum habebat ? Coarctat nos ergo intellegendi necessitas ad cognoscendum tamquam plenum et totum Christum, id est caput et corpus. Cum enim Christus loquitur, aliquando ex persona solius capitis loquitur, quod est ipse Salvator, natus ex Maria virgine; aliquando ex persona corporis sui, quod est sancta Ecclesia, diffusa toto orbe terrarum. Et nos in corpore ipsius sumus, si tamen fides nostra sincera sit in illo, et spes certa, et caritas accensa: sumus in corpore ipsius, et membra ipsius, et invenimus nos ibi loqui, Apostolo dicente: Quoniam membra sumus corporis eius ; et multis locis dicit hoc Apostolus. Nam si dixerimus verba non esse Christi, non erunt et illa verba Christi: Deus meus, Deus meus, utquid me dereliquisti? Et ibi enim habes: Deus meus, Deus meus, utquid me dereliquisti? longe a salute mea verba delictorum meorum; quomodo hic habes, a facie peccatorum meorum; sic et ibi habes, verba delictorum meorum. Et si Christus utique sine peccato et sine delicto, incipimus non putare verba illa psalmi illius esse. Et valde durum et contrarium est, ut ille psalmus non pertineat ad Christum, ubi habemus tam apertam passionem eius, tamquam ex Evangelio recitetur. Ibi enim habemus: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestimentum meum miserunt sortem. Quid quod ipse Dominus in cruce pendens, primum versum psalmi ipsius ore suo protulit, et dixit: Deus meus, Deus meus, utquid me dereliquisti ? Quid voluit intellegi, nisi illum psalmum totum ad se pertinere, quia caput ipsius ipse pronuntiavit? Ubi autem sequitur et dicit: Verba delictorum meorum, non est dubium quia vox Christi est. Unde ergo peccata, nisi de corpore quod est Ecclesia? Quia loquitur corpus Christi et caput. Quare tamquam unus loquitur? Quia erunt, inquit, duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est, ait Apostolus, ego autem dico in Christo et in Ecclesia. Unde etiam cum ipse loqueretur in Evangelio, respondens eis qui quaestionem intulerant de uxore dimittenda, ait:

Non legistis quod scriptum est, quod Deus ab initio masculum et feminam fecit eos, et relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una? Igitur iam non duo, sed una est caro. Si ergo ipse dixit: Iam non duo, sed una est caro; quid mirum si una caro, una lingua, eadem verba, tamquam unius carnis, capitis et corporis? Sic audiamus tamquam unum: sed tamen caput tamquam caput, et corpus tamquam corpus. Non dividuntur personae, sed distinguitur dignitas: quia caput salvat, salvatur corpus. Caput exhibeat misericordiam, corpus defleat miseriam. Caput est ad purganda, corpus ad confitenda peccata: una tamen vox, ubi non scriptum est quando dicat corpus, quando caput; sed nos in audiendo distinguimus; ille autem tamquam unus loquitur. Quare enim non dicat, peccatorum meorum, qui dixit: Esurivi, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi potum; hospes fui, et non recepistis me; infirmus fui, et in carcere, et non visitastis me? Certe Dominus non fuit in carcere. Quare non hoc diceret, cui cum dictum esset: Quando te vidimus esurientem et sitientem, aut in carcere, et non ministravimus tibi? respondit, sic ex persona corporis sui se dixisse: Cum uni ex minimis meis non fecistis, nec mihi fecistis ? Quare non dicat, a facie peccatorum meorum, qui dixit Saulo: Saule, Saule, quid me persequeris ? Qui utique in coelo iam neminem persecutorem patiebatur. Sed quomodo ibi caput loquebatur pro corpore, sic et hic caput dicit corporis voces, cum et capitis voces auditis. Sed neque cum corporis voces audieritis, separetis caput; neque cum capitis voces audieritis, separetis corpus: quia iam non duo, sed una caro. Ipsa peccata pondus superbis.

1. 7. Non est sanitas in carne mea a vultu irae tuae. Sed fortasse iniuste tibi Deus iratus est, o Adam, o genus humanum, iniuste iratus est Deus! quia dixisti iam agnoscens ipsam poenam tuam, iam in corpore Christi constitutus homo: Non est sanitas in carne mea a vultu irae tuae. Expone iustitiam irae Dei: ne te excusare videaris, illum accusare. Sequere, et dic unde ira Domini. Non est sanitas in carne mea a vultu irae tuae: non est pax ossibus meis. Repetivit id quod dixit: Non est sanitas in carne mea: hoc est enim, non est pax ossibus meis. Non autem repetivit, a vultu irae tuae: sed causam dixit irae Dei: Non est pax, inquit, ossibus meis a facie peccatorum meorum.

2. 8. (v 5.] Quoniam iniquitates meae sustulerunt caput meum, sicut fascis gravis gravatae sunt super me. Et hic causam praemisit, et effectum subiecit; quid unde contigerit dixit: Iniquitates meae sustulerunt caput meum. Nemo enim superbus, nisi iniquus, cui sustollitur caput. Sursum tollitur, qui erigit caput adversus Deum. Audistis cum lectio legeretur libri Ecclesiastici: Initium superbiae hominis, apostatare a Deo. Ille qui prior noluit audire praeceptum, sustulit iniquitas ipsius caput adversus Deum. Et quia iniquitates sustulerunt caput eius, quid illi fecit Deus? Sicut fascis gravis gravatae sunt super me. Levitatis est erigere caput, quasi nihil portat qui erigit caput. Quia ergo leve est quod potest erigi, accipit pondus unde possit comprimi. Convertitur enim labor eius in caput eius, et iniquitas eius in verticem eius descendit. Sicut fascis gravis gravatae sunt super me.

9. (v 6.] Computruerunt et putuerunt livores mei. Iam qui livores habet, non est sanus. Adde quia ipsi livores computruerunt et putuerunt. Unde putuerunt? Quia computruerunt. Iam quomodo hoc explicetur in vita humana quis hoc non novit? Habeat aliquis sanum olfactum animae, sentit quomodo puteant peccata. Cui putori peccatorum contrarius erat odor ille, de quo dicit Apostolus: Christi bonus odor sumus Deo, in omni loco, iis qui salvi fiunt. Sed unde, nisi de spe? Unde, nisi de recordatione sabbati? Aliud enim plangimus in hac vita, aliud praesumimus in illa vita. Quod plangitur, putet: quod praesumitur, fragrat. Ergo nisi esset ille talis odor qui nos invitaret, nunquam sabbatum recordaremur. Sed quia habemus per Spiritum ipsum odorem, ut dicamus sponso nostro: Post odorem unguentorum tuorum curremus ; avertimus a putoribus nostris olfactum, et convertentes nos ad ipsum aliquantum respiramus. Sed nisi ad nos oleant et mala nostra, nunquam istis gemitibus confitemur: Computruerunt et putuerunt livores mei. Unde? A facie insipientiae meae. Unde dixit superius: A facie peccatorum meorum: inde nunc: A facie insipientiae meae. Si fueris humilis, erigeris.

10. (v 7.] Miseriis afflictus sum, et curvatus sum usque in finem. Unde curvatus est? Quia elatus erat. Si fueris humilis, erigeris; si fueris elatus, curvaberis: non enim deerit Deo pondus unde te curvet. Illud erit pondus, fascis peccatorum tuorum: hoc replicabitur in caput tuum, et curvaberis. Quid est autem curvari? Non se posse erigere. Talem invenit Dominus mulierem per decem et octo annos curvam: non se poterat erigere. Tales sunt qui in terra cor habent. At vero, quia invenit mulier illa Dominum, et sanavit eam, habeat sursum cor. In quantum tamen curvatur, adhuc gemit. Curvatur enim ille qui dicit: Corpus enim quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. In his gemat, ut illud accipiat, recordetur sabbatum, ut ad sabbatum pervenire mereatur. Quod enim celebrabant Iudaei, signum erat. Cuius rei signum? Quam iste recordatur, qui dicit: Miseriis afflictus sum, et curvatus sum usque in finem. Quid est, usque in finem? Usque in mortem. Tota die contristatus ambulabam. Tota die, sine intermissione. Hoc dicit tota die, tota vita. Sed ex quo cognovit? Ex quo sabbatum recordari coepit. Quamdiu enim recordatur quod nondum habet, non vis ut contristatus incedat? Tota die contristatus ambulabam. Diligentibus Deum visio veritatis promittitur.

11. (v 8.] Quoniam anima mea completa est illusionibus, et non est sanitas in carne mea. Ubi ergo est totus homo, anima et caro est. Anima completa est illusionibus, caro sanitatem non habet: quid remanet unde sit laetitia? Nonne oportet ut contristetur? Tota die contristatus ambulabam. Tristitia nobis sit, donec et anima nostra exuatur illusionibus, et corpus nostrum induatur sanitate. Illa est enim vera sanitas, quae est immortalitas. Quantae sint autem illusiones animae, si voluero dicere, tempus quando sufficit? Cuius enim anima ista non patitur? Breve est quod admoneo, quomodo anima nostra completa est illusionibus. A facie ipsarum illusionum, aliquando vix orare permittimur. De corporibus cogitare non novimus nisi imagines; et saepe irruunt quas non quaerimus, et volumus ex hac in hanc ire, et ab illa in illam transire; et aliquando vis redire ad id quod cogitabas, et dimittere unde cogitas, et aliud tibi occurrit: vis recordari quod oblitus eras; et non tibi venit in mentem, et venit potius aliud quod nolebas. Ubi erat quod oblitus eras? Nam quare postea venit in mentem, cum iam non quaereretur? Cum autem quaereretur, occurrerunt pro illo innumerabilia quae non quaerebantur. Rem dixi brevem, fratres: aspersi nescio quid vobis, quo accepto caetera vos ipsi cogitantes, inveniatis quid sit plangere illusiones animae nostrae. Accepit ergo poenam illusionis, amisit veritatem. Sicut enim poena est animae illusio, sic praemium animae veritas. Sed in his illusionibus constituti cum essemus, venit ad nos veritas, et invenit nos coopertos illusionibus, suscepit carnem nostram, vel potius a nobis, id est a genere humano. Apparuit oculis carnis, ut per fidem sanaret eos quibus veritatem fuerat monstraturus: ut sanato oculo veritas patesceret. Ipse enim est veritas, quam nobis promisit, cum caro eius videretur, ut fides inchoaretur, cuius praemium veritas esset. Non enim se ipse Christus demonstravit in terra, sed demonstravit carnem suam. Nam si seipsum demonstraret, viderent illum Iudaei et cognoscerent: sed si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent. Sed forte discipuli viderunt, quando illi dicebant: Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Et ille ut ab eis se non visum esse monstraret, subiecit: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui me videt, videt et Patrem. Si ergo Christum videbant, quomodo adhuc Patrem quaerebant? Si enim viderent Christum, viderent et Patrem. Nondum itaque Christum videbant, qui Patrem sibi ostendi cupiebant. Audi quia nondum videbant: In praemio illud promisit alio loco, dicens: Qui diligit me, mandata mea custodit: et qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum. Et tamquam diceretur ei: Quid illi dabis, diligens eum? Et ostendam, inquit, meipsum illi. Si ergo diligentibus eum hoc in praemio promisit, quia ostendet seipsum illis; manifestum est, quia illa visio veritatis talis nobis promittitur, qua visa iam non dicamus: Impleta est anima mea illusionibus. Patienter exspectemus quod ille promisit.

12. (v 9.] Infirmatus sum et humilatus sum usque nimis. Qui recordatur altitudinem sabbati, ipse videt quantum sit humilatus. Nam qui non potest cogitare quae sit illa quietis altitudo, non videt ubi nunc sit. Propterea alius psalmus dixit: Ego dixi in ecstasi mea: Proiectus sum a facie oculorum tuorum. Assumpta enim mente vidit nescio quid sublime, et quod vidit nondum ibi totus erat: et quadam, si dici potest, quasi coruscatione facta luminis aeterni, ubi sensit non se ibi esse, quod potuit utcumque intellegere, vidit ubi esset, et quemadmodum malis humanis infirmatus et coarctatus esset: et ait: Ego dixi in ecstasi mea: Proiectus sum a facie oculorum tuorum. Tale est nescio quid quod vidi in ecstasi, ut inde sentiam quam longe sum, qui nondum ibi sum. Iam ibi erat qui dixit assumptum se in tertium coelum, et ibi audiebat ineffabilia verba, quae non licet homini loqui. Sed revocatus est ad nos, ut gemeret prius perficiendus in infirmitate, et sic postea indueretur virtute: animatus tamen, quia vidit aliquid rerum illarum pro dispensatione officii sui, adiecit dicens: Audivi ineffabilia verba, quae non licet homini loqui. Iam ergo quid opus est ut a me aut a quoquam quaeratis quae non licet homini loqui: si illi non licuit loqui, cui licuit audire? Plangamus tamen et gemamus in confessione, agnoscamus ubi simus, recordemur sabbatum, et patienter exspectemus quod ille promisit, qui nobis et in se ipso exemplum patientiae demonstravit. Infirmatus sum et humilatus sum usque nimis.

13. Rugiebam a gemitu cordis mei. Attenditis plerumque interpellare gemitibus servos Dei, et quaeritur causa: et non apparet nisi gemitus alicuius servi Dei; si tamen ad aures hominis circa illum positi pervenerit. Est enim gemitus occultus qui ab homine non auditur: tamen si tanta occupaverit cor cogitatio desiderii cuiusdam, ut voce clariore exprimatur vulnus interioris hominis, quaeritur causa; et dicit homo apud semetipsum: Forte illud est unde gemit, et forte illud illi factum est. Quis potest intellegere, nisi ille in cuius oculis et auribus gemit? Propterea rugiebam, inquit, a gemitu cordis mei: quia homines si quando audiunt gemitum hominis, plerumque gemitum carnis audiunt; gementem a gemitu cordis non audiunt. Abstulit nescio quis res huius; rugiebat, sed non a gemitu cordis: alius, quia extulit filium; alius, quia uxorem; alius, quia grandinata est vinea, quia cuppa acuit, quia diripuit iumentum ipsius nescio quis; alius, quia damnum aliquod passus est; alius, quia timet hominem inimicum: omnes isti a gemitu carnis rugiunt. At vero servus Dei, quia ex recordatione sabbati rugit, ubi est regnum Dei, quod caro et sanguis non possidebunt :

Rugiebam, inquit, a gemitu cordis mei. Desiderium tuum oratio tua est.

14. (v 10.] Et quis agnoscebat unde rugiebat? Subiecit: Et ante te est omne desiderium meum. Non enim ante homines, qui cor videre non possunt: sed ante te est omne desiderium meum. Sit desiderium tuum ante illum; et Pater qui videt in occulto, reddet tibi. Ipsum enim desiderium tuum, oratio tua est: et si continuum desiderium, continua oratio. Non enim frustra dixit Apostolus: Sine intermissione orantes. Numquid sine intermissione genu flectimus, corpus prosternimus, aut manus levamus, ut dicat: Sine intermissione orate? Aut si sic dicimus nos orare, hoc puto sine intermissione non possumus facere. Est alia interior sine intermissione oratio, quae est desiderium. Quidquid aliud agas, si desideras illud sabbatum, non intermittis orare. Si non vis intermittere orare, noli intermittere desiderare. Continuum desiderium tuum, continua vox tua est. Tacebis, si amare destiteris. Qui tacuerunt? De quibus dictum est: Quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum. Frigus caritatis, silentium cordis est: flagrantia caritatis, clamor cordis est. Si semper manet caritas, semper clamas; si semper clamas, semper desideras; si desideras, requiem recordaris. Et rugitus cordis tui ante quem sit, oportet ut intellegas. Iam quale desiderium debeat esse ante oculos Dei, considera. Numquid ut moriatur inimicus noster, quod quasi iuste optant homines? Nam aliquando oramus quod non debemus. Illud quod quasi iuste orant homines, videamus. Nam orant ut moriatur aliquis, et ad illos haereditas veniat. Sed et illi qui orant ut moriantur inimici, audiant Dominum dicentem: Orate pro inimicis vestris. Non ergo hoc orent, ut moriantur inimici: sed hoc orent, ut corrigantur; et mortui erunt inimici; iam enim correcti, non erunt inimici. Et ante te omne desiderium meum. Quid si desiderium ante illum est, et ipse gemitus non est ante illum? Unde fieri potest, quando ipsum desiderium vocem suam habet gemitum? Ideo sequitur: Et gemitus meus non est absconditus a te. A te non est absconditus, a multis autem hominibus absconditus est. Videtur aliquando humilis servus Dei dicere: Et gemitus meus non est absconditus a te. Videtur aliquando et ridere servus Dei: numquid desiderium illud mortuum est in corde? Si autem inest desiderium, inest et gemitus: non semper pervenit ad aures hominum, sed nunquam recedit ab auribus Dei. Lumen oculi nostri Deus.

15. (v 11.] Cor meum conturbatum est. Unde conturbatum est? Et deseruit me fortitudo mea. Plerumque irruit nescio quid repentinum; fit conturbatio cordis: contremiscit terra, tonitrus datur de coelo, horribilis fit impetus vel strepitus, leo forte videtur in via; fit conturbatio: latrones insidiantur; fit conturbatio cordis, pavetur, undique sollicitudo incutitur. Unde hoc? Quia deseruit me fortitudo mea. Si enim maneret illa fortitudo, quid timeretur? Quidquid nuntiaretur, quidquid frenderet, quidquid sonaret, quidquid caderet, quidquid horreret, non terreret. Sed unde illa perturbatio? Deseruit me fortitudo mea. Unde deseruit fortitudo? Et lumen oculorum meorum non est mecum. Latuerat ergo Adam lumen oculorum ipsius. Nam lumen oculorum ipsius ipse Deus erat: quem cum offendisset, fugit ad umbram, et abscondit se inter ligna paradisi. Pavebat a facie Dei, et quaesivit umbram arborum. Iam inter arbores lumen oculorum non habebat, ad quod gaudere consueverat. Si ergo ille de origine, et nos de propagine; et redeunt ad illum secundum vel novissimum Adam membra ista, quia novissimus Adam in spiritum vivificantem ; et clamant de corpore eius in ista confessione: Et lumen oculorum memorum non est mecum: iam confitens, iam redemptus, iam in corpore Christi est, et lumen oculorum ipsius non est cum ipso? Plane non est cum ipso: sed est quidem tamquam adhuc recordantium sabbatum, tamquam cernentium in spe;

sed nondum est illud lumen de quo dicitur: Ostendam meipsum illi. Est quiddam luminis, quia filii Dei sumus, et utique hoc in fide retinemus: sed nondum est illud lumen quod videbimus. Nondum enim apparuit quod erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Nam modo lumen fidei et lumen spei est. Quamdiu enim sumus in corpore, peregrinamur a Domino: per fidem enim ambulamus, non 46 47

per speciem. Et quamdiu quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus. Voces sunt ergo istae peregrinantium, nondum in patria constitutorum. Et recte dicit, et vere dicit, et si non sit dolosus, veraciter confitetur: Et lumen oculorum meorum non est mecum. Haec patitur homo intus, ibi secum, in seipso, et seipsum, de nemine ad neminem praeter se: haec sibi ipse poena sua esse meruit, quidquid superius enumeravit. Passiones Domini passiones nostrae sunt.

16. (vv 12.] Sed numquid hoc solum est quod patitur homo? Patitur enim ex se intrinsecus, forinsecus autem ex eis inter quos vivit: patitur mala sua, cogitur pati et aliena. Inde sunt illae duae voces: Ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo. Iam de occultis suis confessus est, a quibus se cupit mundari: dicat et de alienis a quibus sibi vult parci. Amici mei. Quid dicam iam de inimicis? Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt. Hoc quod ait, adversum me steterunt, intellege. Si enim adversum me steterunt, adversus se ceciderunt. Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt. Iam intellegamus capitis voces, iam incipiat illucescere caput nostrum in passione. Sed rursum cum coeperit caput dicere, noli inde separare corpus. Si caput noluit se separare a vocibus corporis, corpus se audeat separare a passionibus capitis? Patere in Christo; quia tamquam peccavit in infirmitate tua Christus. Modo enim peccata tua tamquam ex ore suo dicebat, et ea dicebat sua. Dicebat enim: A facie peccatorum meorum, quae non erant ipsius. Quomodo ergo peccata nostra sua esse voluit propter corpus suum, sic et nos passiones eius nostras esse velimus propter caput nostrum. Non enim ille ex amicis passus est inimicos, et nos non. Imo et nos ad hoc paremus in eodem convivari: talem calicem non respuamus, ut celsitudinis eius desiderium per humilitatem eius inveniamus. Respondit enim celsitudini eius haerere volentibus, qui eius adhuc humilitatem non cogitabant, et ait illis: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum ? Ergo et illae passiones Domini, passiones nostrae sunt: et unusquisque si bene serviat Deo, bene servet fidem, exhibeat quod debet, et versetur inter homines iuste, volo videre si non patitur, etiam quod hic enumerat in passione sua Christus. Propinquitas amoris, longinquitas negationis.

17. Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt: et proximi a longe steterunt. Qui proximi appropinquaverunt, et qui proximi a longe steterunt? Proximi erant Iudaei, quia cognati erant: appropinquaverunt, et quando crucifixerunt. Proximi et Apostoli: et tamen ipsi a longe steterunt, ne cum illo paterentur. Potest etiam hoc sic intellegi: Amici mei, id est, qui se finxerunt amicos meos. Amicos enim se finxerunt, quando dixerunt. Scimus quia in veritate viam Dei doces : quando illum tentare voluerunt, utrum solvendum esset tributum Caesari, quando illos convicit ore ipsorum, amici videri volebant: sed non illi erat opus ut quisquam ei testimonium perhiberet de homine; ipse enim sciebat quid esset in homine : adeo ut cum amica verba dixissent, responderet eis: Quid me, inquit, tentatis hypocritae? Ergo Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt: et proximi a longe steterunt. Nostis quid dixi. Proximos dixi qui appropinquaverunt, et tamen a longe steterunt. Appropinquaverunt enim corpore, sed longe steterunt corde. Qui tam propinqui corpore, quam qui in crucem levaverunt? Qui tam longe corde, quam qui blasphemaverunt? Audite istam longinquitatem ab Isaia propheta, videte istam propinquitatem et longinquitatem: Populus hic labiis me honorat: ecce propinquat corpore: Cor autem eorum longe est a me. Iidem propinqui, iidem longinqui: propinqui labiis, longinqui corde. Verumtamen quia longe steterunt timentes Apostoli, absolutius et planius de illis accipimus, ut alios propinquasse, alios longe stetisse intellegamus: quandoquidem et Petrus qui audacius secutus fuerat, ita adhuc longe erat, ut interrogatus et perturbatus, ter negaret Dominum, cum quo se moriturum esse promiserat. Qui postea ex longinquo ut propinquus fieret, audivit post resurrectionem: Amas me? et dicebat: Amo. Et dicendo propinquabat, qui negando longe factus erat, donec trina voce amoris, solveret trinam vocem negationis. Et proximi mei a longe steterunt. Enarrantur passiones Domini.

18. (v 13.] Et vim faciebant qui quaerebant animam meam. Iam manifestum est qui quaerebant animam ipsius: qui non habebant animam eius, quia non erant in corpore eius. Qui quaerebant animam eius, longe erant ab anima eius: sed quaerebant ut occiderent eam. Quaeritur enim anima eius et bene. Nam alio loco arguit quosdam dicens: Et non est qui requirat animam meam. Arguit quosdam non quaerentes animam eius, et rursus arguit alios quaerentes animam eius. Quis est qui quaerit bene animam ipsius? Qui eius passiones imitatur. Qui sunt qui quaerebant male animam eius? Qui ei vim faciebant, et crucifigebant eum.

19. Sequitur: Qui quaerebant mala mea, locuti sunt vanitatem. Quid est: Qui quaerebant mala mea? Multa quaerebant, et non inveniebant. Forte hoc dixerit: Quaerebant crimina mea. Quaesierunt enim quae in illum dicerent, et non inveniebant. Quaerebant enim mala de bono, quaerebant scelera de innocente: quando invenirent in eo qui nullum peccatum habebat? Sed quia peccata quaerebant in eo qui nullum peccatum habebat, restabat ut fingerent quod non inveniebant. Ideo: Qui quaerebant mala mea, locuti sunt vanitatem, non veritatem. Et dolum tota die meditabantur: hoc est, fallaciam sine cessatione meditabantur. Nostis quanta falsa testimonia dicta sunt in Dominum, antequam pateretur. Nostis quanta falsa testimonia dicta sunt, etiam cum resurrexisset. Nam illi milites custodes sepulcri, de quibus Isaias dixit: Ponam malos pro sepultura eius (mali enim erant, et veritatem dicere noluerunt, et corrupti mendacium seminaverunt): attendite qualem vanitatem locuti sunt. Interrogati sunt etiam ipsi, et dixerunt: Cum dormiremus, venerunt discipuli eius, et abstulerunt eum. Hoc est loqui vanitatem. Si enim dormiebant, unde sciebant quod gestum erat? Cum magna humilitate iudicatus, cum magna potentia iudicaturus.

20. (vv 14.15.] Ergo ait: Ego autem velut surdus non audiebam. Qui ad ea quae audiebat non respondebat, tamquam non audiebat. Ego autem velut surdus non audiebam: et sicut mutus non aperiens os suum. Et repetit eadem: Et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo argutiones. Quasi non esset quod illis diceret, quasi non esset unde illos argueret. Nonne iam antea multa increpaverat, multa dixerat, et dixerat: Vae vobis, Scribae et Pharisaei, hypocritae, et multa talia? Tamen quando passus est, nihil horum dixit: non quia non habebat quod diceret, sed exspectabat ut complerent illi omnia, et implerentur omnes prophetiae de illo, de quo dictum erat: Et sicut ovis coram tondente se sine voce, non aperuit os suum. Oportebat ergo ut taceret in passione, non taciturus in iudicio. Iudicandus enim venerat, qui postea iudicaturus veniret: et ideo cum magna potestate iudicaturus, quia cum magna humilitate iudicatus. Nullus timor ubi bona conscientia.

1. 21. (v 16.] Quoniam in te, Domine, speravi; tu exaudies, Domine, Deus meus. Tamquam si ei diceretur: Quare non aperuisti os tuum? quare non dixisti: Parcite? quare non in cruce pendens iniquos arguisti? Sequitur et dicit: Quoniam in te, Domine, speravi; tu exaudies, Domine, Deus meus. Monuit te quid facias, si forte occurrerit tribulatio. Quaeris enim te defendere, et forte nemo accipit defensionem tuam. Iam tu perturbaris, quasi perdideris causam tuam, quia nullius habes defensionem aut testimonium. Custodi intus innocentiam tuam, ubi nemo opprimit causam tuam. Praevaluit in te falsum testimonium, sed apud homines: numquid apud Deum valebit, ubi causa tua dicenda est? Quando Deus iudex erit, alius testis quam conscientia tua non erit. Inter iudicem iustum et conscientiam tuam noli timere nisi causam tuam: si causam malam non habueris, nullum accusatorem pertimesces, nullum falsum testem refelles, nullum verum requires. Tu tantum bonam conscientiam affer, ut possis dicere: Quoniam in te, Domine, speravi; tu exaudies, Domine, Deus meus.

2. 22. (v 17.] Quia dixi: Nequando exsultent in me inimici mei, et dum commoventur pedes mei, in me magna locuti sunt. Iterum redit ad infirmitatem corporis sui, et rursus caput illud attendit pedes suos: non sic est in coelo, ut deserat quod habet in terra: attendit plane, et videt nos. Aliquando enim, ut est ista vita, commoventur pedes nostri, et labuntur in aliquo peccato: ibi exsurgunt linguae nequissimae inimicorum. Hinc ergo intellegimus, etiam cum tacebant quid quaerebant. Loquuntur tunc aspere immites, gaudentes se invenisse quod dolere debuerunt. Et dixi: Ne aliquando insultent in me inimici mei. Dixi hoc, et tamen forte ad emendationem fecisti eos magna loqui de me, dum moverentur pedes mei, id est elati sunt, multa mala dixerunt, cum commoverer. Misereri enim debuerunt infirmis, non insultare; quomodo Apostolus dicit: Fratres, si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spiritales estis, instruite huiusmodi in spiritu mansuetudinis. Et complectitur quare: intendens, inquit, teipsum, ne et tu tenteris. Non erant isti tales, de quibus dicit: Et dum commoverentur pedes mei, in me magna locuti sunt: sed erant tales de quibus alibi dicit: Qui me premunt, exsultabunt si motus fuero.

23. (v 18.] Quoniam ego in flagella paratus sum. Omnino magnifice, tamquam diceret: Ad hoc natus sum, ut flagella sufferam. Non enim nasceretur nisi de Adam, cui flagella debentur. Sed aliquando peccatores in hac vita aut non, aut minus flagellantur; quia iam desperata est intentio eorum. At vero illi quibus paratur vita sempiterna, necesse est ut hic flagellentur; quia vera est illa sententia: Fili, ne deficias in disciplina Domini, neque fatigeris cum ab illo increparis: quem enim diligit Dominus, corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit. Ideo ergo non insultent inimici mei, non magna loquantur: et si flagellat me Pater meus, in flagella paratus sum; quia mihi haereditas praeparatur. Non vis flagellum, non tibi datur haereditas. Omnis enim filius necesse est ut flagelletur. Usque adeo omnis flagellatur, 6566

ut nec illi pepercerit qui peccatum non habuit. Quoniam ego in flagella paratus sum.

Quid christianis sit pro peccatis faciendum.

24. (vv 18.19.] Et dolor meus ante me est semper. Quis dolor? Forte de flagello. Et vere, fratres mei, vere dicam vobis, flagella sua dolent homines; quare flagellantur non dolent. Non erat iste sic. Audite, fratres mei: Nescio quis si damnum patitur, proclivior est ut dicat: Indigne passus sum, quam ut consideret quare passus sit; dolens damnum pecuniae, non dolens iustitiae. Si peccasti, thesaurum tuum interiorem dole: nihil habes in domo, sed forte inanior es corde: si autem plenum est cor bono suo, Deo tuo; quare non dicis: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est; sit nomen Domini benedictum ? Unde ergo iste dolebat? de flagello quo flagellabatur? Absit. Et dolor meus, inquit, ante me est semper. Et quasi diceremus, quis dolor? unde dolor? Quoniam iniquitatem meam ego pronuntio, et curam geram pro peccato meo. Ecce unde dolor. Non de flagello dolor: de vulnere, non de medicina. Nam flagellum medicamentum est contra peccata. Audite, fratres: christiani sumus; et tamen plerumque si filius cuiusquam moriatur, plangit illum; si peccet, non illum plangit. Tunc plangeret, tunc doleret, cum peccantem videret; tunc modum imponeret, tunc normam vivendi doceret, disciplinam daret: aut si fecit, et ille non audivit, tunc erat plangendus; tunc peius mortuus luxuriose vivens, quam moriendo luxuriam finiens: tunc ergo quando ista faciebat in domo tua, non solum mortuus erat, sed et putebat. Haec dolenda sunt, illa sustinenda: illa ferenda, ista plangenda. Plangenda autem, quomodo audistis plangere istum: Quoniam iniquitatem meam ego pronuntio, et curam geram pro peccato meo. Ne securus sis, cum confessus fueris peccatum tuum, tamquam semper praeparatus ad confitendum et committendum peccatum. Sic pronuntia iniquitatem tuam, ut curam geras pro peccato tuo. Quid est, curam gerere pro peccato tuo? Curam gerere pro vulnere tuo. Si diceres: Curam geram pro vulnere meo; quid intellegeretur, nisi: Dabo operam ut sanetur? Hoc est enim curam gerere pro delicto, semper niti, semper intendere, semper studiose et sedulo agere ut sanes peccatum. Ecce de die in diem plangis peccatum tuum, sed forte lacrymae currunt, et manus cessant. Fiant eleemosynae, redimantur peccata, gaudeat indigens de dato tuo, ut et tu gaudeas de dato Dei. Eget ille, eges et tu: eget ille ad te, eges et tu ad Deum. Tu contemnis egentem tui, Deus non te contemnet egentem sui? Ergo impleto tu egentis inopiam, ut impleat Deus interiora tua. Hoc est: Curam geram pro peccato meo, faciam omnia quaecumque facienda sunt, ad abolendum et sanandum peccatum meum. Et curam geram pro peccato meo.

25. (v 20.] Inimici autem mei vivunt. Bene est eis, gaudent in saeculi felicitate, ubi ego laboro, et rugio a gemitu cordis mei. Quomodo vivunt inimici illius, quia iam dixit de illis, quoniam locuti sunt vanitatem? Audi et in alio psalmo: Quorum filii sicut novellae constabilitae. Sed superius dixerat: Quorum os locutum est vanitatem, filiae eorum compositae sicut similitudo templi; cellaria eorum plena, eructantia ex hoc in hoc; boves eorum crassi; oves eorum fecundae, multiplicantes in exitibus suis: non est ruina sepis, neque clamor in plateis eorum. Vivunt ergo inimici mei: haec vita est, hanc laudant, hanc amant, hanc malo suo habent. Quid enim sequitur? Beatum dixerunt populum, cui haec sunt. Quid autem tu, qui curam geris pro peccato tuo? quid tu, qui pronuntias iniquitatem tuam? Beatus, inquit, populus cuius est Dominus Deus ipsius. Inimici autem mei vivunt: et confirmati sunt super me, et multiplicati sunt qui me oderunt inique. Quid est, qui oderunt inique? Bona sibi volentem oderunt. Qui si redderent mala pro malis, boni non essent: qui si non redderent bona pro bonis, ingrati essent: reddunt autem mala pro bonis qui oderunt inique. Tales fuerunt Iudaei: venit ad illos Christus cum bonis, reddiderunt illi mala pro bonis. Cavete hoc malum, fratres: cito subintrat. Quia diximus: Tales erant Iudaei: ne putet unusquisque vestrum longe se exceptum. Corripiat te aliquis frater tuus, bonum tibi volens; oderis illum, et talis es. Et videte quam cito fiat, quam facile: et vitatote tam magnum malum, tam agile peccatum.

Vera Christi caro, vere mortua est.

26. (v 21.] Detrahebant mihi qui retribuunt mala pro bonis, quoniam persecutus sum iustitiam. Ideo mala pro bonis. Quid est, persecutus sum iustitiam? Non dimisi: ne forte persecutionem semper in malo intellegas, persecutus dixit, perfecte secutus: Quoniam persecutus sum iustitiam. Et audi caput nostrum eiulans in passione: Et proiecerunt me dilectum, tamquam mortuum abominatum. Parum erat mortuum, quare abominatum? Quia crucifixum. Etenim haec mors crucis magna apud eos abominatio erat, non intellegentes in prophetia dictum esse: Maledictus omnis qui pendet in ligno. Non enim ipse attulit mortem, sed hic invenit de maledicto primi hominis propagatam : et eamdem mortem nostram suscipiens in ligno suspendit, quae venerat de peccato. Ergo ne putarent aliqui, sicut putant quidam haeretici, Dominum nostrum Iesum Christum falsam carnem habuisse, et non veram mortem in cruce solvisse; intendit hoc propheta, et ait: Maledictus omnis qui pendet in ligno. Ostendit ergo quia et Filius Dei vera morte mortuus est, quae mortali carni debebatur: ne non maledictum, putares non vere mortuum. Quia vero illa mors non erat falsa, sed ex illa propagine descenderat, quae venerat de maledicto, cum diceret Deus: Morte moriemini : omnino et ad ipsum quia pervenit vera mors, ut ad nos perveniret vera vita; etiam ad ipsum pervenit mortis maledictio, ut ad nos perveniret vitae benedictio. Et proiecerunt me dilectum, tamquam mortuum abominatum. Pro hominibus passus est Christus.

27. (v 22.] Ne derelinquas me, Domine Deus meus, ne discesseris a me. Dicamus in illo, dicamus per illum; ipse enim interpellat pro nobis : et dicamus: Ne derelinquas me, Domine Deus meus. Et tamen dixerat: Deus meus, Deus meus, utquid me dereliquisti ? et dicit: Deus meus, ne discesseris a me. Si a corpore non recedit, recessit a capite? Cuius ergo vox erat, nisi primi hominis. Ex illo ergo se ostendens veram carnem portare, dicit: Deus meus, Deus meus, utquid me dereliquisti? Non illum dimisit Deus. Si te non dimittit credentem in se, Christum dimitteret Pater et Filius et Spiritus sanctus unus Deus? Sed personam in se transfiguraverat primi hominis. Scimus dicente Apostolo, quia vetus homo noster confixus est cruci cum illo. Non autem careremus vetustate, nisi crucifigeretur in infirmitate. Ad hoc enim venit, ut renovemur in illo: quia desiderando eum et passionem eius imitando renovamur. Ergo vox erat infirmitatis, vox erat nostra, qua dictum est: Quare me dereliquisti? Inde ibi dictum est: Verba delictorum meorum : tamquam diceret: Haec verba ex persona peccatoris in me transfigurata sunt. Ne discesseris a me. Christus salus nostra.

28. (v 23.] Intende in adiutorium meum, Domine salutis meae. Ipsa est salus, fratres, de qua salute exquisierunt Prophetae, sicut dicit apostolus Petrus: et non acceperunt qui exquisierunt; sed inquisierunt et praenuntiaverunt, et venimus nos et invenimus quod illi exquisierun. Et ecce nos nondum accepimus; et nascentur post nos, et invenient quod nec ipsi accipient et transient: ut omnes simul in fine diei cum Patriarchis, et Prophetis, et Apostolis denarium salutis accipiamus. Etenim nostis mercenarios vel operarios diversis temporibus ductos ad vineam, mercedem tamen pariter acceperunt. Et Prophetae ergo, et Apostoli, et Martyres, et nos, et qui post nos erunt usque in finem saeculi, in ipso fine accepturi sumus salutem sempiternam; ut contemplantes gloriam Dei, et eius faciem intuentes, eum laudemus in aeternum, sine defectu, sine aliqua poena iniquitatis, sine aliqua perversitate peccati, laudantes Deum, et non iam suspirantes, sed inhaerentes illi, cui usque in finem suspiravimus, et in spe laetati sumus. In illa enim civitate erimus, ubi bonum nostrum Deus est, lumen Deus est, panis Deus est, vita Deus est: quidquid est bonum nostrum, a quo peregrinantes laboramus, in illo inveniemus. In illo erit quies, quam modo recordantes necesse est ut doleamus. Illud enim sabbatum recordamur, in cuius recordatione tanta dicta sunt, et nos tanta dicere debemus, et dicentes nunquam tacere, non ore, sed corde: quia sic ore tacemus, ut corde clamare possimus.






Aug. in Psalmos enar. 37