Aug. in Psalmos enar. 110
110
(Ps 110)
Sermo In hac vita continentiam exerceamus, mercedem in altera accepturi.
1. Venerunt dies ut cantemus Alleluia: adeste animo, fratres, ad percipienda quae Dominus suggerit ad exhortationem nostram, et nutriendam caritatem, qua nobis inhaerere Deo bonum est. Adeste animo cantatores boni, filii laudis et gloriae sempiternae veri et incorrupti Dei. Adeste intenti, qui nostis cantare et psallere in cordibus vestris Domino, gratias semper agentes in omnibus : et laudate Deum; hoc est enim Alleluia. Et hi quidem dies veniunt transituri, transeuntque venturi, et significant diem qui non venit et transit, quia nec hesterno praeitur ut veniat, nec crastino urgetur ut transeat. Ad quem sane nos cum venerimus, inhaerentes ei nec nos transibimus: et sicut quodam loco canitur Deo: Beati qui habitant in domo tua: in saecula saeculorum laudabunt te ; hoc erit otiosorum negotium, hoc opus vacantium, haec actio quietorum, haec cura securorum. Sicut enim dies isti praeteritis diebus Quadragesimae, quibus ante resurrectionem Dominici corporis vitae huius significatur moeror, solemniter grata hilaritate succedunt: sic dies ille qui post resurrectionem dabitur plenario corpori Domini, hoc est sanctae Ecclesiae, cunctis vitae huius aerumnis atque doloribus exclusis, perpetua beatitate succedet. Haec autem vita de nobis exigit continentiam, ut etiam cum labore atque luctamine ingemiscentes gravati, et habitaculum nostrum quod de coelo est superindui cupientes ; a saecularibus delectationibus temperemus: et significatur quadragenario numero, quo et Moyses et Elias et ipse Dominus ieiunarunt. Praecipitur enim nobis et ex Lege, et ex Prophetis, et ex ipso Evangelio (quod testimonium habet a Lege et Prophetis; unde etiam in monte inter utramque personam medius Salvator effulsit ), ut ab omnibus mundi illecebris, quibus captivi homines obliviscuntur Deum, aviditatem nostram tamquam ieiunio temperantiae, refrenemus; quamdiu perfectio Decalogi Legis, tamquam psalterium decem chordarum, per quatuor eiusdem mundi partes, id est, toto orbe praedicatur, ut decem quater ducta quadragenarium numerum signent. Quinquagenario vero numero post resurrectionem Domini, quo cantamus Alleluia, non cuiusdam temporis finis et transitus, sed beata illa significatur aeternitas; quia denarius additus quadragenario, laborantibus in hac vita fidelibus merces illa persolvitur, quam et primis et novissimis paterfamilias praeparavit aequalem. Audiamus itaque plenum divina laude pectus populi Dei. Ecce personat in hoc psalmo quemdam exsultantem felici exsultatione, praefigurat et scaturientem corde in amore Dei populum, scilicet corpus Christi, ab omni malo liberatum.
Deus vult ut homo non peccet, peccanti tamen parcere paratus est.
2. (vv 1.2.] Confitebor tibi, inquit: Domine, in toto corde meo. Non semper confessio peccatorum est, sed et laus Dei devotione confessionis expromitur. Illa luget, haec gaudet; illa medico vulnus ostendit, haec de sanitate gratias agit. Haec confessio quemdam significat, non solum ab omni malo liberatum, sed etiam a malignis omnibus separatum. Et ideo videamus ubi confiteatur Domino in toto corde. In consilio, inquit, rectorum, et congregatione: credo, qui sedebunt super duodecim thronos, iudicantes duodecim tribus Israel. Nullus enim iam inter eos iniquus, nullius Iudae furta tolerantur, nullus Simon magus baptizatur, Spiritum volens emere, dum cogitat vendere ; nullus Alexander aerarius multa mala ostendit, nullus ovina pelle tectus falsa fraternitate subrepit: inter quales nunc necesse est Ecclesia gemat, et quales tunc oportet, cum omnes iusti congregabuntur, excludat. Haec sunt magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates eius: per quas nullum confitentem deserat misericordia, nullius sit iniquitas impunita; quando flagellat etiam omnem filium quem recipit. Sed si iustus vix salvatur, peccator et impius ubi parebunt ? Eligat sibi homo quodlibet: non sic constituta sunt opera Domini, ut creatura in arbitrio libero constituta, Creatoris superet voluntatem, etiamsi contra eius faciat voluntatem. Non vult Deus ut pecces; nam prohibet: tamen si peccaveris, ne putes hominem fecisse quod voluit, et Deo accidisse quod noluit. Sicut enim vult ut homo non peccet, ita vult peccanti parcere, ut revertatur et vivat; ita vult postremo in peccato perseverantem punire, ut iustitiae potentiam contumax non evadat. Ita quidquid elegeris, Omnipotenti non deerit unde suam de te compleat voluntatem. Magna enim opera Domini, exquisita in omnes voluntates eius.
Peccatoris iustificationem nulla hominis bona opera praecedunt.
3. (v 3.] Confessio et magnificentia opus eius. Quid magnificentius quam iustificare impium? Sed opus fortasse hominis praevenit istam magnificentiam Dei, ut cum fuerit peccata confessus, iustificari mereatur. Descendit enim de templo iustificatus Publicanus magis quam Pharisaeus; quia neque oculos ad coelum audebat levare, sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori. Haec est magnificentia Domini, iustificatio peccatoris: quoniam qui se humiliat, exaltabitur; et qui se exaltat, humiliabitur. Haec est magnificentia Domini; quoniam cui plurimum dimittitur, plurimum diligit. Haec magnificentia Domini; quoniam ubi abundavit peccatum, et superabundavit gratia. Sed fortasse ex operibus. Non, inquit, ex operibus, ne forte quis extollatur. Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo in operibus bonis. Iustitiam enim homo non operatur nisi iustificatus: credens autem in eum qui iustificat impium, a fide incipit; ut bona opera, non praecedentia quod meruit, sed consequentia quod accepit ostendant. Unde ergo illa confessio? Nondum quidem opus est iustitiae, sed delicti improbatio: sed quoquo modo se habeat, nec in ipsa de te homo glorieris, ut qui gloriatur, in Domino glorietur. Quid enim habes quod non accepisti? Non ergo sola magnificentia qua iustificatur impius, sed et confessio et magnificentia opus eius. Quid ergo dicimus? quia cui vult miseretur, et quem vult obdurat; numquid iniquitas apud Deum? Absit. Iustitia enim eius manet in saeculum saeculi. Tu autem, homo de hoc saeculo, quis es qui respondeas Deo?
4. (vv 4.5.] Memoriam fecit mirabilium suorum: hunc humilians, et hunc exaltans. Memoriam fecit mirabilium suorum: reservans opportune inusitata prodigia, quae infirmitas hominis novitati intenta meminerit, cum sint eius miracula quotidiana maiora. Tot per universam terram arbores creat, et nemo miratur: arefecit verbo unam, et stupefacta sunt corda mortalium ; sed memoriam fecit mirabilium suorum. Hoc enim miraculum maxime attentis cordibus inhaerebit, quod assiduitas non vilefecerit.
Deus panem de caelo vivum et vitalem gratis contulit.
5. Quid autem profuerunt miracula, nisi ut timeretur? Quid porro prodesset timor, nisi, misericors et miserator Dominus escam daret timentibus se? escam quae non corrumpitur, panem qui de coelo descendit, quem nullis meritis dedit. Etenim Christus pro impiis mortuus est. Nemo ergo talem escam daret, nisi misericors et miserator Dominus. Quod si tantum dedit huic vitae, si Verbum carnem factum peccator iustificandus accepit; quid in futuro saeculo glorificatus accipiet? Memor enim erit in saeculum testamenti sui. Nec totum dedit qui pignus dedit.
De gentium vocatione earumque mira vivendi ratione in Dei Ecclesia.
6. (vv 6-9.] Fortitudinem operum suorum annuntiabit populo suo. Non contristentur Israelitae sancti, qui dimiserunt omnia sua et secuti sunt eum; non contristentur dicentes: Quisnam poterit salvus fieri? Quia facilius intrat camelus per foramen acus, quam dives in regnum coelorum. Annuntiavit enim eis fortitudinem operum suorum; quoniam quae hominibus difficilia sunt, Deo facilia sunt. Ut det illis haereditatem Gentium. Itum est enim et ad Gentes, et praeceptum divitibus huius saeculi non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum; sed in Deo vivo, cui facile est quod hominibus difficile est. Sic enim multi vocati sunt, sic occupata est haereditas Gentium, sic factum est ut etiam plurimi qui non dimiserunt omnia sua in hac vita ut sequerentur eum, vitam etiam ipsam pro nominis eius confessione contemnerent; et tamquam cameli humiliantes se ad portanda onera pressurarum, intrarent etiam sicut per foramen acus, per compungentes passionis angustias. Ipse fecit haec, cui omnia possibilia sunt.
7. Opera manuum eius veritas et iudicium. Teneatur veritas ab iis qui iudicantur hic. Iudicantur hic martyres, et ad iudicium perducuntur, quo non solum eos a quibus iudicati sunt, sed etiam angelos diiudicent, adversus quos eis erat colluctatio, etiam cum ab hominibus iudicari viderentur. Non separet a Christo tribulatio, angustia, fames, nuditas, gladius. Fidelia enim omnia mandata eius: non fallit, exhibet quod promisit. Non tamen quod promisit, est hic exspectandum, non hic sperandum; sed confirmata sunt in saeculum saeculi, facta in veritate et iustitia. Hoc est verum et iustum, ut hic laboretur, illic requiescatur: quia: Redemptionem misit populo suo. Unde autem redimuntur, nisi a captivitate peregrinationis huius? Non ergo requies nisi in coelesti patria requiratur.
Vitae aspera sustineamus, Dei promissa adtendentes.
8. Dedit quidem Deus Israelitis carnalibus terrenam Ierusalem, quae servit cum filiis suis : sed hoc Vetus Testamentum est, ad veterem hominem pertinens. Qui autem ibi figuram intellexerunt, haeredes etiam tunc Novi Testamenti exstiterunt; quoniam quae sursum est Ierusalem libera est, quae est mater nostra aeterna in coelis. Vetere autem illo, reipsa probatum est transitoria promisisse: Mandavit quippe in aeternum Testamentum suum. Sed quod, nisi Novum? Cuius haeres quisquis esse volueris, nolo te fallas, nec terram trahentem lac et mel carnaliter cogites, non amoena praedia, non hortos fructiferos et opacos, non tale aliquid mediteris adipisci, quale solet hic oculus avaritiae concupiscere. Cum enim sit radix omnium malorum cupiditas, perimenda est ut hic consumatur, non differenda ut ibi satietur. Primo poenas fuge, gehennas devita: antequam desideres promittentem Deum, cave minantem. Sanctum enim et terribile nomen eius.
Veritatem caste et stabiliter amplectamur, a timore ad sapientiam progredientes.
9. (v 10.] Pro deliciis autem omnibus huius saeculi, quales vel expertus es, vel augere ac multiplicare cogitando potes, immortalium deliciarum matrem concupisce sapientiam: sed: Initium sapientiae, timor Domini. Delectabit illa, et ineffabiliter procul dubio delectabit castis atque aeternis veritatis amplexibus: sed prius tibi donanda sunt debita, quam praemia flagitanda. Initium ergo sapientiae timor Domini. Bonus est intellectus. Quis negat? Sed intellegere et non facere, periculosum est. Bonus ergo facientibus. Nec extollat mentem in superbiam. Cuius enim timor est initium sapientiae: Laus eius manet in saeculum saeculi: et hoc erit praemium, hic finis, haec statio sedesque perpetua. Illic inveniuntur mandata fidelia, confirmata in saeculum saeculi; ipsa est haereditas Novi Testamenti mandata in aeternum. Unam petii, inquit, a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae. Beati enim qui habitant in domo Domini; in saecula saeculorum laudabunt eum : quoniam laus eius manet in saeculum saeculi.
111
(Ps 111)
Sermo ad populum. Templi reaedificatio spiritaliter intelligatur.
1. (v 1.] Credo quod attendistis, fratres, huius titulum psalmi, memoriaeque mandastis. Conversio, inquit: Aggaei et Zachariae. Nondum erant hi prophetae, cum ista cantata sunt. Namque inter tempus David, et transmigrationem populi Israel in Babyloniam, quatuordecim generationes numerantur, sicut divina Scriptura, maximeque Matthaeus evangelista testatur : eversi autem templi renovatio secundum sancti Ieremiae prophetiam, ex illa transmigratione post septuaginta annos sperabatur : qui cum complerentur, sub Dario rege Babylonis impleti sunt Spiritu sancto hi duo prophetae, Aggaeus et Zacharias; et ambo post invicem intra unum annum prophetare coeperunt, quod ad renovationem templi, sicut tanto ante praedictum est, pertinere videtur. Sed quisquis corporaliter gestis oculum cordis infigit, neque inde in gratiam spiritalis intellectus extenditur, habitat cogitatione in lapidibus templi, quibus visibilis fabrica manibus hominum instructa consurgit; nec ipse lapis vivus efficitur, templo illi accommodatus atque aptus, quod in suo corpore primum Dominus figuravit, cum ait: Solvite templum hoc, et triduo suscitabo illud. Est enim corpus Domini plenius ipsa sancta Ecclesia, cuius caput ascendit in coelum, qui est maxime lapis vivus, lapis angularis, de quo beatus Petrus dicit: Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus reprobatum, a Deo autem electum et honorificatum; et vos ergo tamquam lapides vivi aedificamini in domum spiritalem, in sacerdotium sanctum, offerentes spiritales victimas acceptas Deo per Iesum Christum: quia continet Scriptura: Ecce pono in Sion lapidem angularem, electum, pretiosum, et qui crediderit in illum, non confundetur. Ergo ut fiat quisque lapis vivus ad talem fabricam idoneus, spiritaliter intellegat templi renovationem ex ruina vetere quae in Adam facta est, reparationem novi populi secundum novum hominem atque coelestem: ut sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem eius qui de coelo est, quo possimus post omnes saeculi huius aetates tamquam post septuaginta annos, qui mystico perfectionis numero praesignantur, et tamquam post captivitatem longinquae peregrinationis, non ruitura mole construi, sed aeterna immortalitate solidari. Spiritalem quippe Ierusalem, non magis Iudaeorum, quam vestram esse deputetis. Sicut enim dicit Apostolus: Iam non estis peregrini et inquilini; sed estis cives sanctorum et domestici Dei, superaedificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso summo angulari lapide existente Christo Iesu, in quo omnis aedificatio compacta crescit in templum sanctum in Domino, in quo et vos coaedificamini in habitaculum Domini in spiritu. Hoc est templum Dei, ad quod pertinet sacramentum prophetationis Aggaei et Zachariae: cui rursus idem apostolus dicit: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. Quisquis igitur se ad opus huius coaedificationis, et ad spem sanctae firmaeque compaginis, tamquam lapidem vivum ab huius mundi ruinosa labe convertit; intellegit titulum Psalmi, intellegit conversionem Aggaei et Zachariae. Cantet ergo quae sequuntur, non tam linguae voce, quam vitae. Erit enim aedificii perfectio, ineffabilis pax illa sapientiae, cuius initium est timor Domini : inde ergo incipiat, quem coaedificat ista conversio.
In Dei Lege semper proficiendum.
2. (v 1.] Beatus enim vir qui timet Dominum, in mandatis eius volet nimis. Viderit Deus, qui solus et veraciter et misericorditer iudicat, quantum iste proficiat in mandatis eius: quoniam tentatio est vita humana super terram, sicut sanctus Iob dicit. Et iterum scriptum est: Quoniam corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. Qui autem diiudicat nos, Dominus est: nec ante tempus iudicare debemus, donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis; et tunc laus erit unicuique a Deo. Viderit ergo ille quantum quisque proficiat in mandatis eius: tamen volet nimis qui pacem illius coaedificationis adamaverit; nec iam desperare debet, quoniam in mandatis eius volet nimis, et pax in terra hominibus bonae voluntatis.
Semen futurae messis, opera sunt misericordiae.
3. (vv 2.3.] Inde: Potens in terra erit semen eius. Semen futurae messis, opera esse misericordiae Apostolus testis est, qui dicit: Bonum autem facientes non deficiamus; tempore enim proprio metemus : et iterum: Hoc autem, inquit, qui parce seminat, parce et metet. Quid autem, fratres, potentius, quam ut regnum coelorum, non solum Zacchaeus emat dimidio rerum suarum, sed et vidua duobus minutis, et tantumdem ibi uterque possideat? quid potentius, quam ut idem regnum et thesauris diviti, et calice aquae frigidae pauperi valeat? Sunt autem qui ista faciant, dum terrena conquirunt, aut hic mercedem sperantes a Domino, aut hominibus placere cupientes: sed: Generatio rectorum benedicetur, id est opera eorum, quorum bonus Deus Israel, qui recto sunt corde; rectum autem cor est, non resistere Patri emendanti, et credere pollicenti: non eorum quibus commoventur pedes, et effunduntur gressus atque labuntur, sicut in alio psalmo canitur, dum zelant in peccatoribus pacem peccatorum videntes, et putant perire opera sua, quia non eis merces redditur peritura. At iste vir qui timet Dominum, et in templum sanctum Dei conversione recti cordis aptatur, nec gloriam hominum quaerit, nec terrenas divitias concupiscit; et tamen: Gloria et divitiae in domo eius. Domus enim eius, cor eius est; ubi, Deo laudante, opulentius habitat cum spe vitae aeternae, quam, hominibus adulantibus, in marmoratis laqueatisque tectis cum timore mortis aeternae. Huius enim iustitia manet in saeculum saeculi: ipsa eius gloria, ipsae divitiae. Illius autem purpura et byssus et epulae splendidae, et cum praesto sunt, transeunt; et cum ad finem venerint, aquae guttam ex digito stillante desiderans, ardens lingua clamabit.
Duo praecipue sunt benignitatis officia.
4. (vv 4-9.] Exortum est in tenebris lumen rectis corde. Merito dirigunt cor in Deum suum, merito ambulant recti cum Deo suo, praeponentes eius voluntatem sibi; neque de sua quidquam superbe praesumentes. Meminerunt enim fuisse se aliquando tenebras, nunc autem lucem in Domino. Misericors et miserator et iustus Dominus Deus. Delectat quod misericors et miserator, sed terret fortasse quod iustus Dominus Deus. Nulla desperatione formides, beate vir qui times Dominum et in mandatis eius voles nimis: esto suavis, miserere et commoda. Ita enim iustus est Dominus Deus, ut iudicium illi sine misericordia faciat, qui non fecit misericordiam : Suavis autem vir qui miseretur et commodat; non eum emovet Deus ex ore suo, tamquam insuavem. Dimittite, inquit, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis. In eo quod dimittis, ut dimittatur tibi, misereris; in eo quod das, ut detur tibi, commodas. Quamvis enim generali nomine omnis misericordia dicatur qua misero subvenitur, interest tamen ubi non impendis nec sumptum pecuniae, nec corporalis laboris industriam, sed ignoscendo quod in te quisque peccavit, et tuorum gratis comparas veniam peccatorum. Haec duo benignitatis officia, ignoscendorum peccatorum et beneficiorum erogandorum, sicut in Evangelio quod commemoravimus: Dimittite, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis; sic in isto versu arbitror esse distincta: Suavis vir qui miseretur et commodat. Ne pigri ad haec simus, fratres. Gloriam quaerit qui desiderat vindicari se; sed attende quod scriptum est: Melior est qui vincit iram, quam qui capit civitatem. Divitias quaerit qui non vult dare pauperibus; attende quod scriptum est: Habebis thesaurum in coelo. Non ergo eris inglorius ignoscendo; quia de ira victa laudabilius triumphatur: non egenus tribuendo; quia thesaurus coelestis certius possidetur. Hunc versum parturiebat ille superior: Gloria et divitiae in domo eius.
5. Qui haec itaque facit: Disponet sermones suos in iudicio. Facta ipsa sermones sunt quibus in iudicio defendetur; quod ei non erit sine misericordia, quia et ipse fecit misericordiam. Quoniam in aeternum non commovebitur: qui ad dexteram segregatus audiet: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Neque enim aliqua illic eorum, nisi opera misericordiae commemorantur. Audiet ergo: Venite, benedicti Patris mei; quia generatio rectorum benedicetur. Sic: In memoria aeterna erit iustus: et ab auditu malo non timebit; quod dici audiet iis qui a sinistris erunt: Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius.
Vitae labores patienter sustinendi.
6. Itaque qui hic non sua quaerit, sed quae Iesu Christi; labores patientissime sustinet, promissa fidenter exspectat: Paratum est cor eius sperare in Domino. Neque ullis tentationibus frangitur: Confirmatum est cor eius, non commovebitur, donec videat super inimicos suos. Inimici eius hic videre bona voluerunt, et cum eis invisibilia promitterentur, dicebant: Quis ostendet nobis bona? Confirmetur ergo cor nostrum, nec commoveamur, donec videamus super inimicos nostros. Illi enim volunt videre bona hominum in terra morientium; nos credimus videre bona Domini in terra viventium.
7. Sed magnum est, confirmatum habere cor et non commoveri, cum illi gaudent qui amant quod vident, et insultant ei qui quod non videt sperat: et non commovebitur donec videat et ipse, non deorsum quod inimici eius, sed sursum super inimicos suos, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quod praeparavit Deus diligentibus eum. Quanti valet hoc quod non videtur, et emitur tanti quantum quisque habere potuerit! Propter hoc et ille sparsit, dedit pauperibus: non videbat, et emebat; sed ille thesaurum servabat in coelo, qui esurire et sitire in pauperibus dignabatur in terra. Non mirum est igitur si Iustitia eius manet in saeculum saeculi: custode illo qui condidit saecula. Cornu eius exaltabitur in gloria: cuius humilitas a superbis contemnebatur.
De sera et infructuosa poenitentia iniquorum.
8. (v 10.] Peccator videbit, et irascetur: sera illa scilicet atque infructuosa poenitentia. Nam irascetur cui magis quam sibi, cum dicet: Quid nobis profuit superbia? et divitiarum iactantia quid contulit nobis videns cornu eius exaltari in gloria, qui sparsit et dedit pauperibus. Dentibus suis frendet, et tabescet: quia illic erit ploratus et stridor dentium. Non enim frondebit, et virescet, sicut fieret si opportuno eum tempore poeniteret; sed tunc poenitebit, cum desiderium peccatorum peribit: nullo succedente solatio. Peribit desiderium peccatorum, cum transient omnia tamquam umbra, cum feno arescente flos decidet. Verbum autem Domini quod manet in aeternum, sicut falsorum beatorum vanitate derisum est, sic eorumdem verorum miserorum perditioni superridebit.
112
(Ps 112)
Puer efficiatur qui Dei regnum intrare desiderat.
1. (vv 1-3.] Nostis, fratres, et saepissime audistis in Evangelio Dominum dicere: Sinite pueros venire ad me; talium est enim regnum coelorum; et iterum: Si quis non receperit regnum Dei, sicut puer, non intrabit in illud : et multis aliis locis Dominus noster, per singulare humilitatis exemplum superbiam veteris hominis ad innovandam humiliter vitam similitudine puerilis aetatis accusat. Quapropter, carissimi, cum cantari auditis in Psalmis: Laudate, pueri, Dominum, ne arbitremini ad vos istam exhortationem non pertinere, quia iam corporis pueritiam supergressi, vel iuvenili decore virescitis, vel senili honore canescitis: omnibus enim vobis dicit Apostolus: Nolite effici pueri mentibus; sed malitia parvuli estote, ut mentibus perfecti sitis. Qua malitia maxime, nisi superbia? Ipsa enim de vana granditate praesumens non sinit hominem ambulare per arctam viam, et intrare per angustam portam : puer autem facile intrat per angustum; et ideo nemo, nisi ut puer, intrat in regnum coelorum. Quid autem superbiae malitia deterius, quae praepositum non vult habere nec Deum? Nam scriptum est: Initium superbiae hominis, apostatare a Deo. Hanc se adversus praecepta divina tumidis cervicibus erigentem et suavi iugo Domini resistentem deicite, frangite, comminuite atque consumite, et laudate, pueri, Dominum, laudate nomen Domini. Illa enim prostrata et exstincta, ex ore infantium et lactentium perficitur laus; illa oppressa atque deleta, qui gloriatur, in Domino glorietur. Non cantant ista qui se magnos putant; non cantant ista qui cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt: se laudant illi, non Deum; non enim pueri sunt. Nomen suum potius praedicari volunt, et non laudant nomen Domini. Itaque evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum; et dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt : voluerunt nomen suum diutissime et latissime diffamari, cito ipsi in angustias transituri. Deum decet, Dominum decet et semper et ubique praedicari. Semper ergo praedicetur: Sit nomen Domini benedictum, ex hoc et usque in saeculum. Ubique praedicetur: A solis ortu usque ad occasum, laudate nomen Domini.
De superborum inani magnitudine.
2. Quaerat ex me aliquis puerorum sanctorum laudantium nomen Domini, et dicat mihi: Ecce usque in saeculum, accipio usque in aeternum; cur autem ex hoc, et non ante hoc et ante omnia saecula sit nomen Domini benedictum? Respondebo parvulo, qui non contumaciter quaerit: Vobis dicitur, domini et pueri, vobis dicitur: Laudate nomen Domini: sit nomen Domini benedictum; sit a vobis nomen Domini benedictum, ex hoc utique ex quo vobis dicitur. Incipitis enim laudare, sed sine fine laudate. Ex hoc ergo et usque in saeculum, sine fine laudate. Ne dicatis: Incipimus quidem laudare Dominum, quia pueri sumus; sed cum creverimus magnique fuerimus, nos ipsos laudabimus. Non sic, pueri, non sic: propterea dicit Dominus per Isaiam: Ego sum; et usque dum senescatis, ego sum. Ille semper laudandus est qui est. Laudate, pueri, ex hoc, laudate, senes, et usque in saeculum. Quia senectus vestra albescet quidem canis sapientiae, sed non carnis vetustate marcescet. Aut quoniam hoc loco humilitatem potius videtur significare pueritia, cui contraria est vana et falsa superbiae magnitudo; et ideo Dominum nisi pueri non laudant, quia superbi eum laudare non norunt: sit senectus vestra puerilis, et pueritia senilis; id est: ut nec sapientia vestra sit cum superbia, nec humilitas sine sapientia, ut laudetis Dominum ex hoc et usque in saeculum. Quacumque autem in parvulis sanctis Ecclesia Christi diffunditur: Laudate nomen Domini: hoc est enim: A solis ortu usque ad occasum, laudate nomen Domini.
3. (v 4.] Excelsus super omnes gentes Dominus. Gentes homines sunt: quid mirum si super homines excelsus est Dominus? Illi super se excelsos quos colunt, oculis vident in coelo fulgere, solem et lunam et stellas, qui creaturae serviunt, deserentes Creatorem Sed non solum excelsus super omnes gentes Dominus; verum etiam super coelos gloria eius. Coeli supra se suspiciunt eum; et humiles eum secum habent, constituti carne infra coelum, qui pro illo non colunt coelum.
Dei sedes est cor hominis se humiliantis.
4. (vv 5.6.] Quis enim sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat, et humilia respicit? Quisquam putaret quod in altis coelis habitet, unde humilia terrena respiciat; sed humilia respicit in coelo et in terra. In quibus ergo altis habitat, unde humilia respiciat in coelo et in terra? An in quibus altis habitat, etiam ipsa humilia respicit? Sic enim exaltat humiles, ut non faciat superbos. Itaque et in aliis habitat quos exaltat, facitque sibi eos coelum, hoc est sedem suam; et eos tamen non superbos, sed semper subditos intuendo, etiam in ipso coelo humilia respicit, in quibus excelsis habitat. Spiritus enim per Isaiam ita loquitur; Haec dicit Altissimus in excelsis habitans, in aeternum nomen eius, Dominus altissimus in sanctis requiem habens. Exposuit quid dixerit, in excelsis habitans; hoc enim plenius elocutus, in sanctis, inquit, requiem habens. Sed qui sunt sancti, nisi humiles, qui pueri laudant Dominum? Itaque adiungit: Et pusillanimis dans magnanimitatem, et dans vitam qui in humilitate cordis sunt. In quibus sanctis requiem habet, his pusillanimis dat magnanimitatem. Dans utique magnanimitatem excelsos facit, in quibus requiem habens in excelsis habitat. Sed quia pusillanimis dat magnanimitatem, eadem excelsa in quibus habitat, humilia respicit. Sed humilia, inquit, respicit in coelo et in terra.
Quae humilia Deus respiciat in caelo et in terra.
5. Et excitavit nos etiam quaerere utrum eadem in coelo, quae in terra; an alia in coelo, alia in terra humilia respiciat Dominus Deus noster. Si enim eadem, video quemadmodum hoc intellegam secundum Apostolum dicentem: In carne enim ambulantes, non secundum carnem militamus: arma enim militiae nostrae non carnalia, sed potentia Deo. Unde ergo potentia, nisi quia spiritalia? Cum itaque Apostolus et in carne ambulet, et spiritaliter militet, non mirum si humilitas eius et in coelo respicitur propter spiritus libertatem, et in terra propter corporis servitutem. Idem quippe alio loco dicit: Nostra enim conversatio in coelis est : ipse item dicit, optimum sibi esse dissolvi et esse cum Christo, manere autem in carne necessarium, inquit, propter vos. Proinde quisquis intellegit et conversationem Apostoli in coelis, et in carne mansionem in terris; simul oportet intellegat Dominum Deum nostrum in excelsis sanctis habitantem, quemadmodum tamen eosdem sanctos humiles sibi et in coelo respiciat, quoniam quae sursum sunt sapiunt, qui spe resurrexerunt cum Christo ; et in terra, quoniam nondum soluti sunt carnis vinculo, ut ex tota vita sua possint esse cum Christo. Si vero alia Dominus Deus noster humilia respicit in coelo, et alia in terra; credo quod in coelo iam respicit quos vocavit, et habitat in eis; in terra autem respicit quos vocat, ut habitet in eis. Istos enim possidet coelestia cogitantes, illos excitat terrena somniantes.
6. Sed quia difficile obtinemus ut possint et ipsi iam humiles dici, qui nondum suavi iugo Domini pia colla iunxerunt quandoquidem humilia isto loco, ut sancta intellegamus, per totum textum Psalmi divinae admonent litterae; est et alius intellectus, quem mecum Caritas vestra consideret. Coelos nunc significari arbitror eos qui sedebunt super duodecim thronos, et cum Domino iudicabunt ; terrae autem nomine caeteram multitudinem benedictorum, qui constituentur ad dexteram, ut per opera misericordiae collaudati recipiantur ab eis in tabernacula aeterna, quos amicos sibi de mammona iniquitatis in huius vitae mortalitate fecerunt. Eis quippe dicit Apostolus: Si nos vobis spiritalia seminavimus, magnum est si vestra carnalia metamus? Quod etiam his verbis dici potest: Si nos vobis coelestia seminavimus, magnum est si terrena vestra metamus? In coelo ergo respicit coelestia seminantes, in terra autem terrena reddentes; tamen humiles et hos et illos. Humilia enim respicit in coelo et in terra; quia meminerunt utrique quid fuerint per suam malitiam, quid facti sint per Domini gratiam. Neque enim illis tantummodo dicit Vas electionis: Fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino ; et iterum: Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, sed Dei donum est, non ex operibus, ne forte quis extollatur : sed etiam seipsum adiungit consequenter, dicens: Illius enim sumus figmentum, creati in operibus bonis. Dicit etiam seorsum de se et ipsis qui respiciuntur in coelo: Fuimus enim, inquit, et nos naturaliter filii irae, sicut et caeteri. Et iterum: Fuimus enim et nos", inquit, "stulti aliquando et increduli, errantes, servientes desideriis et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, abominabiles, invicem odio habentes: cum autem benignitas et humanitas illuxit Salvatoris Dei nostri, non ex operibus iustitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis. Ecce humilia quae respiciuntur in coelo. Spiritales enim sunt, et omnia iudicant; sed tamen humiles, ne deiecti iudicentur. Quid de seipso singulariter? nonne talia sunt quae commemorat? Qui non sum, inquit, idoneus vocari apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei : sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate.
Ne dedignetur excelsorum capita sub Dei dextra humiliari.
7. (vv 7-9.] Denique post istos versus, quibus ait in Psalmo Spiritus: Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat, et humilia respicit in coelo et in terra: volens docere nos quare in coelo humilia, cum iam spiritales magni et iudiciariis sedibus digni, tali significentur eloquio; subiecit statim: Qui erigit a terra inopem, et de stercore exaltat pauperem; ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui. Non itaque dedignentur esse humilia capita excelsorum, sub dextera Domini. Quamvis enim collocetur fidelis dominicae pecuniae dispensator cum principibus populi Dei, quamvis sessurus sit in duodecim sedibus, et angelos quoque iudicaturus; a terra tamen inops erigitur, et de stercore pauper exaltatur. An forte non est exaltatus de stercore, qui serviebat desideriis et voluptatibus variis? Sed forte cum ista iam diceret, non erat inops, non pauper. Quid ergo adhuc ingemiscit gravatus, habitaculum quod de coelo est superindui cupiens ? Cur, ne forte se extollat, colaphizatur, et subditur angelo satanae, stimulo carnis suae ? Altus est quidem habitante in se Domino, et habens eum Spiritum qui scrutatur omnia, etiam altitudinem Dei : itaque in coelo est; sed et in coelo Dominus humilia respicit.
Universa fidelius multitudo humilitate salvabitur.
8. Quid ergo, fratres, si iam audivimus humilia quae in coelo sunt, exaltata de stercore, ut cum populi collocarentur principibus; nihilne consequenter audivimus de humilibus quae in terra respicit Dominus? Pauciores enim sunt illi amici iudicaturi cum Domino, plures autem isti quos recipiunt in tabernacula aeterna. Quamvis enim tota frumenti massa in comparatione seiunctae paleae paucos habere videatur; per se tamen considerata, copiosa est. Multi enim filii desertae, magis quam eius quae habet virum : multi filii eius quae per gratiam in senectute concepit, quam eius quae ab ineunte aetate Legis vinculo maritata est. Et ego quidem dico, in senectute concepit; intuens Saram matrem nostram in uno Isaac, per omnes gentes matrem fidelium. Quae autem persona est apud Isaiam, videte: quasi omnino non matris, nec eius quae peperit aliquem. Et tamen quid ei dicitur? Dicent, inquit, in auribus tuis filii tui quos amiseras: Angustia nobis est in isto loco, facite itaque nobis et nunc locum in quo commoremur. Tu vero dices in corde tuo: Quis generavit mihi istos, cum sciam me esse sine filiis et viduam? Quis ergo istos educavit mihi? ego enim derelicta fui sola; hi autem mihi ubi erant? Ex ea ergo parte ista dicit Ecclesia, qua videtur nihil parere in istis turbis quae non dimiserunt omnia, ut sequerentur Dominum, et sederent super duodecim thronos. Sed quam multi in eadem turba facientes sibi amicos de mammona iniquitatis, per opera misericordiae ad dexteram stabunt? Non solum ergo erigit de stercore, quem collocet cum principibus populi sui; sed etiam: Habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum laetantem: qui in altis habitat, et humilia respicit in coelo et in terra, semen Abraham sicut stellas coeli, sanctitatem sublimem in supernis sedibus collocatam, et sicut arenam in ora maris, misericordem atque innumeram multitudinem a sinistris fluctibus atque amaritudine impia segregatam.
Aug. in Psalmos enar. 110