Aug. in Psalmos enar. 11814

IN EUMDEM PSALMUM 118,45-48 Sermo 14



11814
(
Ps 118,45-48)



Incipit psalmi magni sectio narrativa.

1. (vv 45.48.] Superiores versus prolixi psalmi huius orationem habent; hi autem qui sequuntur, de quibus nunc disputandum est, narrationem. Petebat enim homo Dei superius adiutorium gratiae Dei, cum dicebat: In tua iustitia vivifica me; et veniat super me misericordia tua, Domine : et alia similia vel supra vel infra. Nunc autem dicit: Et ambulabam in latitudine, quoniam mandata tua exquisivi. Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar. Et meditabar in mandatis tuis, quae dilexi. Et levavi manus meas ad mandata tua, quae dilexi; et exercebar in iustificationibus tuis. Ubi narrantis verba sunt, non petentis; velut, impetratis quae petiverat, confiteatur in Dei laudibus qualem illum fecerat misericordia Domini, quam super se venire poposcerat. Neque enim haec ita superioribus coniunxit, ut diceret: Et ne auferas ex ore meo verbum veritatis usque valde, quia in iudiciis tuis supersperavi: Et custodiam legem tuam semper, in saeculum et in saeculum saeculi: Et ambulabo in latitudine, quia mandata tua exquisivi: Et loquar in testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundar; et caetera isto modo; sic enim videtur sequentia praecedentibus debuisse connectere: sed ait: Et ambulabam in latitudine. Ubi copulativa coniunctio, id est: Et, velut inconsequens posita est; quia non ait: Et ambulabo, quomodo dicebat: Et custodiam legem tuam semper. Aut certe si optativo modo dictum est: Custodiam legem tuam; non ait: Et ambulem in latitudine, quasi utrumque optaverit, et poposcerit: sed ait: Et ambulabam in latitudine. Ubi si coniunctio ista non esset, sed a superiorum connexione libera inferretur et soluta sententia: Ambulabam in latitudine; nihil de inusitato loquendi modo hic deberet movere lectorem, ut occultus sensus quaerendus hic aliquis putaretur. Nimirum ergo quod non dixit intellegi voluit, id est, exauditum se fuisse; ac deinde subiunxit qualis factus fuerit: tamquam diceret: Haec cum orarem, exaudisti me: Et ambulabam in latitudine; et caetera quae isto modo dicta contexuit.

Spiritus Sanctus facit nos petere, quem desideramus accipere.

2. Quid est igitur: Et ambulabam in latitudine, nisi, ambulabam in caritate, quae diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis ? In hac latitudine ambulabat ille qui dicebat: Os nostrum patet ad vos, o Corinthii; cor nostrum dilatatum est. Haec autem caritas duobus illis mandatis tota atque integra continetur, dilectione scilicet Dei, et dilectione proximi, in quibus tota Lex pendet et Prophetae. Unde et hic cum dixisset: Et ambulabam in latitudine; causam subiunxit atque ait: Quia mandata tua exquisivi. Nonnulli autem codices non habent mandata, sed testimonia; sed mandata in pluribus invenimus, et maxime graecis: cui linguae tamquam praecedenti, unde ad nos ista translata sunt, magis credendum esse quis ambigat? Si ergo scire volumus quomodo haec mandata quaesierit, vel quaerenda sint, illud intueamur quod dicit magister bonus, et doctor, et dator: Petite, et accipietis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. Et paulo post: Si ergo vos, inquit, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris; quanto magis Pater vester qui in coelis est, dabit bona petentibus se? Ubi evidenter ostendit quod dixerat: Petite, quaerite, pulsate, nonnisi ad poscendi, hoc est, orandi instantiam pertinere. Alius porro evangelista non ait: Dabit bona petentibus se, quae multipliciter possunt intellegi, vel corporalia, vel spiritalia; sed circumcidit inde alia, satisque diligenter expressit quid nos vehementer atque instanter voluerit poscere Dominus, et ait: Quanto magis Pater vester de coelo dabit Spiritum bonum petentibus se ? Hic est ille Spiritus per quem diffunditur caritas in cordibus nostris, ut Deum proximumque diligendo divina mandata faciamus. Hic est ille Spiritus in quo clamamus: Abba, Pater. Ac per hoc ipse nos facit petere, quem desideramus accipere; ipse nos facit quaerere, quem cupimus invenire; ipse nos facit pulsare, ad quem nitimur pervenire. Hoc docet Apostolus, qui cum dicat in Spiritu sancto nos clamare: Abba, Pater; rursus alio loco dicit: Dedit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem, Abba, Pater. Quomodo nos clamamus, si ipse clamat in nobis, nisi quia clamare nos fecit, dum habitare coepit in nobis? Etiam hoc itaque agit acceptus, ut largius accipiendus petendo, quaerendo, pulsando, poscatur. Sive enim ut vita bona petatur, sive ut bene vivatur; quotquot Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Ergo: Ambulabam, inquit, in latitudine, quoniam mandata tua exquisivi. Exquisierat et invenerat, quoniam petierat et acceperat Spiritum bonum, quo factus bonus bene faceret bona, ex fide quae per dilectionem operatur.

3. Et loquebar, inquit, in testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar: tamquam ille qui petierat et acceperat, ut responderet exprobrantibus sibi verbum, et non auferretur ex ore eius verbum veritatis. Itaque pro illa usque ad mortem certans, nec in conspectu regum confundebatur eam loqui. Testimonia quippe, in quibus dicit quod loquebatur, graece martyria nuncupantur; quo verbo iam utimur pro latino. Unde dictum est etiam vocabulum Martyrum, quibus praedixit Iesus quod et ante reges eum fuerant confessuri.

Finis praecepti caritas.

4. Et meditabar, inquit, in mandatis tuis, quae dilexi, et levavi manus meas ad mandata tua,

vehementer,sicut interpretari placuit quod graece dicitur. Mandata ergo Dei dilexit per hoc per quod ambulabat in latitudine; per Spiritum scilicet sanctum, per quem dilectio 14

ipsa diffunditur, et dilatat corda fidelium. Dilexit autem, et cogitando et operando. Nam quod ad cogitationem pertinet, ait: Et meditabar in mandatis tuis: quod autem ad operationem: Et levavi manus meas ad mandata tua. Utrique autem sententiae addidit, quae dilexi: finis enim praecepti est caritas de corde puro. Quando isto fine, id est, huius rei contemplatione fit mandatum Dei, tunc fit vere opus bonum; et tunc levantur manus, quia supernum est quo levantur. Propterea de ipsa caritate locuturus Apostolus ait: Supereminentem viam vobis demonstro : et alio loco: Cognoscere, inquit, etiam supereminentem scientiae caritatem Christi. Nam si de opere mandatorum Dei merces terrenae felicitatis expetitur, deponuntur manus potius quam levantur; quia terrena emolumenta quae non sursum, sed deorsum sunt, illo opere requiruntur. Ad utrumque autem pertinet quod sequitur: Et exercebar in iustificationibus tuis: quod plures interpretes dicere maluerunt, quam laetabar, aut garriebam, quod aliqui interpretati sunt ex eo quod graecus . Exercetur quippe in iustificationibus Dei laetus, et quodam modo garrulus, qui mandata eius quae diligit, et cogitandi et operandi delectatione custodit.




IN EUMDEM PSALMUM 118,49-56 Sermo 15


11815
(
Ps 118,49-56)



Per homines more hominum loquitur Deus.

1. (vv 49.50.] Consideremus, quantum donat Dominus, et pertractemus hos versus magni psalmi huius: Memento verbi tui servo tuo, in quo spem dedisti mihi. Haec me consolata est in humilitate mea, quoniam verbum tuam vivificavit me. Numquid oblivio, sicut in hominem, cadit in Deum? Cur ergo ei dicitur: Memento? Quamvis in aliis sanctae Scripturae locis ipsum 1 2

verbum omnino ponatur, ut est: Quare mei oblitus es ; et: Oblivisceris inopiam nostram ; et ipse Deus per Prophetam: Omnes, inquit, iniquitates eius obliviscar : et alibi atque alibi saepius hoc legitur. Sed non ut hominibus ista contingunt, ita intelleguntur in Deo. Nam sicut Deum poenitere dicitur, quando praeter hominum spem res mutat, consilio non mutato, quia consilium Domini manet in aeternum ; ita dicitur oblivisci, quando tardare videtur adiutorium vel promissum, vel non retribuere digna peccantibus, vel si quid huiusmodi, tamquam eius memoriae sit elapsum quod speratur sive timetur, et non fit. Dicuntur ista locutione morali, qua humanus movetur affectus; quamvis haec Deus faciat certa dispositione, non deficiente memoria, nec obscurata intellegentia, nec voluntate mutata. Cum itaque dicitur ei: Memento, orantis desiderium, quia promissum poscit, ostenditur, et extenditur; non Deus, quasi ei de mente id exciderit, admonetur. Memento, inquit, verbi tui servo tuo: hoc est, imple promissum servo tuo. In quo spem dedisti mihi: hoc est, in quo verbo, quoniam promisisti, me sperare fecisti.

In humilitate tribulatos Deus gratiae donis solatur.

2. Haec me consolata est in humilitate mea. Haec scilicet spes quae data est humilibus, dicente Scriptura: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Unde ore proprio etiam ipse Dominus ait: Quoniam qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur. Bene hic intellegimus etiam illam humilitatem, non qua se quisque humiliat confitendo peccata, nec sibi arrogando iustitiam; sed qua quisque humiliatur aliqua tribulatione vel deiectione, quam meruit eius superbia, aut exercetur probaturque patientia: unde paulo post dicit hic psalmus: Priusquam humilarer, ego deliqui. Et illud in libro Sapientiae: In dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe; quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero acceptabiles in camino humiliationis. Quod ait acceptabiles, ibi spem dedit quae consolaretur in humilitate. Et Dominus Iesus hanc humilitatem cum discipulis praediceret a persecutoribus esse venturam, non eos sine spe reliquit; sed hanc etiam, qua consolarentur, dedit dicens: In vestra patientia possidebitis animas vestras : de ipso quoque corpore quod ab inimicis posset occidi, et quasi penitus interire: Capillus, inquit, capitis vestri non peribit. Haec spes data est corpori Christi, quod est Ecclesia, qua consolaretur in humilitate sua. Propter quam spem dicit et apostolus Paulus: Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus. Sed aeternorum est spes ista praemiorum: est et alia spes quae in humilitate tribulationis plurimum consolatur, quae sanctis data est in verbo Dei adiutorium gratiae pollicentis, ne quisque deficiat. De qua spe dicit Apostolus: Fidelis Deus qui non permittet vos tentari super id quod potestis; sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut possitis sustinere. Hanc spem dedit etiam Salvator ore suo, quando ait: Hac nocte postulavit satanas vexare vos sicut triticum; et ego rogavi pro te, Petre, ne deficiat fides tua. Hanc spem dedit et in oratione quam docuit, ubi monuit ut dicamus: Ne nos inferas in tentationem : quodammodo enim promisit se daturum suis periclitantibus, quod dici voluit ab orantibus. Et nimirum de hac spe magis iste psalmus intellegendus est dicere: Haec me consolata est in humilitate mea, quoniam verbum tuum vivificavit me. Quod expressius interpretati sunt qui non verbum, sed eloquium posuerunt: graecus enim habet, quod est eloquium; non quod est verbum.

Persecutorum impietas et Martyrum constantia recensetur.

3. (v 51.] Sequitur autem: Superbi inique agebant usque valde; a lege autem tua non declinavi. Superbos intellegi voluit persecutores piorum; et ideo subiecit: A lege autem tua non declinavi, quia hoc eum facere illorum persecutio compellebat. Quos usque valde inique dicit egisse, quia non solum erant impii, verum etiam pios impios esse cogebant. In hac humilitate, hoc est, in hac tribulatione spes consolata est, quae data est in verbo Dei pollicentis adiutorium, ne deficiat fides martyrum; et praesentia Spiritus sui vires impertientis laborantibus, ut evadentes de muscipula venantium dicerent: Nisi quia Dominus erat in nobis, fortasse vivos absorbuissent nos.

Qui natura eramus filii irae per Mediatorem reconciliati sumus.

4. An forte quod ait: Haec me consolata est in humilitate mea, illam dicit humilitatem qua homo est deiectus et proiectus in mortem, ex peccato illo quod valde infeliciter in paradisi felicitate commissum est ? In hac quippe humilitate, in qua homo vanitati similis factus est et dies eius sicut umbra praetereunt, omnes filii irae sunt, nisi per Mediatorem reconcilientur Deo, qui praedestinati sunt in aeternam salutem ante mundi constitutionem : in quo Mediatore et antiqui iusti spem habebant, quando eum in carne venturum prophetiae spiritu praevidebant. Quod ergo verbum ad eos fiebat de illo, etiam hoc bene hic intellegitur verbum, si et ipsorum accipimus istam vocem; de quo verbo dictum est:

Memento verbi tui servo tuo, in quo spem dedisti mihi. Haec me consolata est in humilitate mea; hoc est, in ista mortalitate mea: quia eloquium tuum vivificavit me; ut spem vitae haberem proiectus in mortem. Superbi inique agebant usque valde: quando quidem eorum superbiam nec humilitas mortalitatis edomuit. A lege autem tua non declinavi: quod me facere cogebant superbi.

5. (v 52.] Memor fui iudiciorum tuorum a saeculo, Domine, et consolatus sum: vel, sicut alii interpretari de verbo graeco, quod est. A saeculo ergo ex quo genus humanum misericordiae tuae.

Christus caelestis Samaritanus.

6. (vv 53.54.] Taedium detinuit me a peccatoribus relinquentibus legem tuam. Cantabiles erant mihi iustificationes tuae in loco incolatus mei: vel, sicut alii codices habent, in loco peregrinationis meae. Ipsa est illa humilitas in loco mortalitatis peregrinantis hominis de paradiso et de illa superna Ierusalem, unde quidam descendens in Iericho incidit in latrones : sed propter misericordiam quae per illum Samaritanum cum illo facta est, cantabiles illi erant iustificationes Dei in loco peregrinationis suae; quamvis eum taedium teneret a peccatoribus relinquentibus legem Dei, quia cum eis conversari in hac vita vel ad tempus cogitur, donec area ventiletur. Possunt autem isti duo versus ad singulas partes unius superioris aptari: ut quod ait: Memor fui iudiciorum tuorum a saeculo, Domine, ad hoc referatur: Taedium detinuit me a peccatoribus derelinquentibus legem tuam: quod vero ibi ait: Et consolatus sum; ad hoc referatur: Cantabiles mihi erant iustificationes tuae in loco peregrinationis meae.

Nox est illa humilitas ubi est mortalitatis aerumna.

7. (v 55.] Memor, inquit, fui in nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam. Nox est illa humilitas, ubi est mortalitatis aerumna; nox est in superbis inique agentibus usque valde, nox in taedio a peccatoribus relinquentibus legem Dei; nox est postremo in loco peregrinationis huius, donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis, et tunc laus erit unicuique a Deo. In hac ergo nocte memor homo esse debet nominis Dei, ut qui gloriatur, in Domino glorietur : propter quod et illud scriptum est: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Sic enim quisque non in sua, sed in Dei gloria (quia nec in sua, sed in Dei iustitia, id est, a Deo sibi donata) custodit legem Dei; sicut iste ait: Memor fui in nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam. Quam non custodisset, si in sua virtute confidens, nominis Dei memor non fuisset: adiutorium enim nostrum in nomine Domini.

In humilitate salubriter exercemur, dum non superbire discimus.

8. (v 56.] Propter quod secutus adiunxit: Haec facta est mihi, quoniam iustitias tuas exquisivi. Iustitias utique tuas, quibus iustificas impium; non meas, quae nunquam me pium faciunt, sed superbum. Non enim erat iste aliquis eorum qui ignorantes Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti. Has ergo iustitias, quibus iustificantur gratis per gratiam Dei, qui per seipsos iusti esse non possunt, melius alii interpretati sunt iustificationes: quia revera non, id est, iustitias; sed graecus habet, quae sunt iustificationes. Sed quid sibi vult quod ait: Haec facta est mihi? Haec quid? An forte lex, quia dixerat: Et custodivi legem tuam; quibus verbis subiunxit: Haec facta est mihi: tamquam diceret: Haec lex facta est mihi? Sed non est remorandum in exponendo quomodo sit ei facta lex Dei. Graeca enim locutio unde ista translata est, satis indicat non de lege dictum esse: Haec facta est mihi; quia lex in eadem lingua generis masculini est, et feminino pronomine etiam ibi scriptum est: Haec facta est mihi. Quaeritur ergo prius quae illi facta sit, deinde quomodo illi facta sit, quaecumque illa sit. Haec, inquit, facta est mihi: non utique: Haec lex, quia hunc sensum, sicut dixi, graecus expellit. Forte ergo: Haec nox: quia tota superior sententia sic se habet: Memor fui in nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam: et sequitur: Haec facta est mihi: quia itaque non lex, profecto nox est quae facta est illi. Quid est igitur: Nox mihi facta est, quia iustificationes tuas exquisivi? Lux quippe potius est ei facta, non nox, quia iustificationes exquisivit Dei. Ac sic recte intellegitur, facta est mihi, ac si diceretur, facta est pro me, id est factum est ut prodesset mihi. Si enim humilitas illa mortalitatis non absurde intellegitur nox, ubi invicem latent corda mortalium, ut de talibus tenebris innumerabiles et graves tentationes oriantur, ita ut in eadem nocte pertranseant etiam bestiae silvae, catuli leonum rugientes, quaerentes a Deo escam sibi ;

unde etiam de illo leone rugiente et quaerente quem devoret, Dominus ait quod iam supra commemoravi: Hac nocte postulavit satanas vexare vos sicut triticum ; id est, hac nocte in qua pertranseunt bestiae silvae, vos leo ille magnus quaesivit a Deo escam sibi: profecto haec ipsa humilitas in loco peregrinationis huius, quae nox recte intellegitur, prodest eis qui salubriter exercentur in ea, ut discant non superbire; propter quod malum in istam noctem pulsus est homo. Initium enim superbiae hominis apostatare a Deo. Sed gratis iustificatus, atque ut in ista humilitate proficiat variis tentationibus huius noctis oppositus, iam intellegens dicat, quod in hoc psalmo aliquanto post dicitur: Bonum est mihi quoniam humiliasti me, ut discam iustificationes tuas. Nam quid est aliud: Bonum est mihi quoniam humiliasti me, nisi, haec humilitas quae nox vocatur, facta est mihi, id est, factum est ut prodesset mihi? Sed quare hoc? Quia scilicet iustificationes tuas, non meas exquisivi.

Saepe femininum genus quasi pro neutro ponitur in Scripturis.

9. Possumus etiam quod dictum est: Haec facta est mihi, sic intellegere, ut nec lex, nec nox subaudiatur, sed hoc pronomen quod est Haec, non accipiatur aliter quam se habet ille in alio psalmo locus ubi legitur: Unam petii a Domino, hanc requiram. Nec dicit quid unam, vel quam unam, de qua dixerit: Hanc requiram; sed femininum genus quasi pro neutro positum est. Inusitate quippe dictum est: Unam petii, hanc requiram; ubi non subauditur quae illa una sit: quod usitatius diceretur: Unum petii a Domino, hoc requiram, ut inhabitem in domo Domini. In his enim neutris non solet exigi neutrum quod subaudiendum sit, ut puta, unum bonum, aut unum donum, vel si quid huiusmodi; sed quidquid illud est, etiamsi masculino vel feminino genere nuncupetur, vel sine ullo nomine ullius generis quibuslibet verbis insinuetur, solita omnino locutione sub genere neutro intellegitur. Ita ergo et hic eo modo dici potuit: Haec facta est mihi, tamquam dictum esset: Hoc factum est mihi. Si autem quaeramus quid illud sit, occurrit quod supra dixerat: Memor fui in nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam. Hoc factum est mihi; id est, hoc quod custodivi legem tuam, non per meipsum feci, sed factum est mihi, utique abs te: quia iustificationes, non meas, sed tuas exquisivi. Deus est enim, inquit Apostolus, qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate. Hoc etiam per prophetam Deus dicit: Et faciam ut in iustificationibus meis ambuletis, et iudicia mea observetis, et faciatis. Quapropter Deo dicente: Ego faciam ut iudicia mea observetis, et faciatis; rectissime iste dicit: Hoc factum est mihi: ut cum quaesieris quid illud sit, respondeat quod supra dixerat: Ut custodirem legem Dei. Sed quia iste in longum sermo processit, ea quae sequuntur, Domino donante, ab alio melius tractabuntur exordio.




IN EUMDEM PSALMUM 118,57-64 Sermo 16


11816
(
Ps 118,57-64)



Piorum portio Deus est.

1. (v 57.] Hos versus psalmi huius magni nunc aggredimur in Dei voluntate tractandos: Pars mea Dominus; quod habent quidam: Portio mea, Domine. Quod utrum ideo dicatur, quia particeps eius fit quisquis ei adhaeret, sicut scriptum est: Mihi autem adhaerere Deo bonum est ; non enim existendo sunt homines dii, sed fiunt participando illius unius qui verus est Deus: an quia partes sibi eligunt homines in hoc mundo, sive sortiuntur, alius hoc, alius illud, unde quisque vivat; quodammodo portio piorum Deus est unde semper vivant: uterque non est sensus absurdus. Sed quod sequitur audiamus: Dixi, custodire legem tuam. Quid est: Portio mea, Domine, dixi, custodire legem tuam; nisi quia ita erit portio cuiusque Dominus, cum legem eius custodierit?

Deus operatur in nobis et velle et perficere.

2. (vv 58.59.] Sed quomodo custodit, nisi hoc donet atque ad hoc adiuvet Spiritus vivificans; ne littera occidat, et peccatum occasione accepta per mandatum operetur in homine omnem concupiscentiam. Invocandus est igitur: sic enim ab eo fides impetrat quod lex imperat; quoniam qui invocaverit nomen Domini, salvus erit. Et ideo vide quid subiungat: Precatus sum faciem tuam in toto corde meo. Et dicens quomodo sit precatus: Miserere, inquit, mei secundum eloquium tuum. Et tamquam exauditus atque adiutus ab eo quem precatus est: Cogitavi, inquit, vias meas, et averti pedes meos in testimonia tua. Averti scilicet a viis meis, quae displicuerunt mihi, ut irent in testimonia tua, atque ibi haberent viam. Plures enim codices non habent: Quia cogitavi, sicut in quibusdam legitur; sed tantummodo: Cogitavi. Quod autem hic positum est: Et averti pedes meos; nonnulli habent: Quia cogitavi, et avertisti pedes meos: ut hoc Dei potius gratiae tribuatur, secundum illum quod Apostolus ait: Deus est enim qui operatur in vobis : cui etiam dicitur: Averte oculos meos, ne videant vanitatem. Si oculos, ne videant vanitatem, cur non et pedes, ne sectentur errorem? Propter quod et illud scriptum est: Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos. Sed sive avertisti pedes meos, sive averti pedes meos legatur, ab illo fit ut faciamus, cuius faciem precatus est in corde suo, et cui dixit: Miserere mei secundum eloquium tuum, hoc est, secundum verbum promissionis tuae. Filii quippe promissionis in semine deputantur Abrahae.

3. (v 60.] Denique hoc impetrato gratiae beneficio: Paratus sum, inquit, et non sum turbatus,

aliqui, ut custodirem; aliqui, custodire: quod graecus posuit,

Ne timeant iusti malos mala minantes.

4. (v 61.] Quam vero paratus factus sit ad custodienda divina mandata subdidit, dicens:

Funes peccatorum circumplexi sunt me, et legis tuae non sum oblitus. Funes peccatorum impedimenta sunt inimicorum, sive spiritalium, sicut diaboli et angelorum eius, sive carnalium, in quibus filiis infidelitatis diabolus operatur. Non enim hoc nomen quod dictum est peccatorum, ab eo quod sunt peccata declinatum est, sed ab eo quod sunt peccatores: quod in graeco evidenter apparet. Cum itaque minantur mala, quibus terreant iustos, ne pro Dei lege patiantur, quodammodo funibus implicant, veluti valida et robusta reste sua. Trahunt enim peccata sicut restem longam. Et hinc sanctos implicare conantur, et aliquando permittuntur. Sed si implicant corpus, non implicant animum, ubi non est iste Dei legis oblitus; quia sermo Dei non est alligatus.

5. (v 62.] Media nocte, inquit, surgebam ad confitendum tibi, super iudicia iustitiae tuae. Quia et hoc ipsum quod funes peccatorum circumplectuntur iustum, iudicia sunt iustitiae Dei. Propter quod dicit apostolus Petrus, tempus esse ut iudicium iam incipiat a domo Domini. Et si initium, inquit, a nobis; qualis finis erit eis qui non credunt Domini Evangelio? Et si iustus quidem vix salvus erit, peccator et impius ubi parebunt ? Hoc enim ait de persecutionibus quas patiebatur Ecclesia, cum funes peccatorum circumplecterentur eam. Proinde mediam noctem graviora tribulationis intellegenda existimo. In qua dixit Surgebam: quia non eum sic affligebat, ut deiceret; sed exercebat, ut surgeret, id est, ut ea ipsa tribulatione ad fortius confitendum proficeret.

Non efficeremur divinitatis Christi participes, nisi ipse mortalitatis nostrae particeps, fierent.

6. (vv 63.64.] Iam vero quia ista fiunt gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum, vocem personae suae per hanc prophetiam suo corpori adiungit ipse Salvator. Ad ipsum caput enim proprie quod sequitur pertinere arbitror: Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua. Sicut est in Epistola quae ad Hebraeos inscribitur: Qui enim sanctificat, et qui sanctificantur, ex uno omnes; propter quam causam non confunditur fratres 13

eos vocare. Et paulo post: Propterea ergo, inquit, quia pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse propemodum eorum participavit. Quod quid est aliud, quam: Eorum particeps factus est? Neque enim efficeremur participes divinitatis eius, nisi ipse mortalitatis nostrae particeps fieret. Nam et in Evangelio, quod nos divinitatis eius participes facti sumus, ita dicitur: Dedit eis potestatem filios Dei fieri; his qui credunt in nomine eius, qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. Ut autem hoc fieret, quia et ipse factus est particeps mortalitatis nostrae, ita ibi sequitur: Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Per hanc eius participationem nobis gratia subministratur, ut caste timeamus Deum, et custodiamus mandata eius. Proinde ipse Iesus loquitur in ista prophetia: sed quaedam in membris suis et unitate corporis sui, tamquam in uno quodam homine diffuso toto orbe terrarum, et succrescente per volumina saeculorum; quaedam vero in seipso capite nostro. Unde et hoc est quod ait: Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua. Et quia propter hoc quod particeps factus est fratrum suorum, Deus hominum, immortalis mortalium, ideo granum cecidit in terram, ut mortificatum multum fructum faceret; de ipso fructu secutus adiunxit: Misericordia tua, Domine, plena est terra. Et unde hoc, nisi cum iustificatur impius? In cuius gratiae scientia ut proficiatur, adiungit: Et iustificationes tuas doce me.




IN EUMDEM PSALMUM 118, 65-72 Sermo 17

11817
(
Ps 118,65-72)



Quando delectat bonum, magnum est Dei donum.

1. (v 65.] Hi versus psalmi huius, de quibus nunc in voluntate Dei disputaturi sumus, ab hoc incipiunt: Suavitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum; vel potius, secundum eloquium tuum. Sed quod ait graecus aliquando suavitatem, aliquando bonitatem nostri interpretes transtulerunt. Verum quia suavitas potest esse et in malo, quando illicita quaeque et immunda delectant, potest etiam esse et in ea quae conceditur voluptate carnali; sic debemus intellegere suavitatem, quam 1 2

aeternum, filius manet in aeternum ; quia consummata caritas foras mittit timorem. Suavitatem itaque fecisti cum servo tuo, Domine, faciendo filium qui servus fuit: secundum eloquium tuum, hoc est, secundum promissum tuum; ut secundum fidem firma sit promissio omni semini.

Deus suavitatis, eruditionis et scientiae doctor et donator.

2. (v 66.] Suavitatem, et eruditionem, et scientiam doce me, inquit, quoniam mandatis tuis credidi. Augeri sibi ista poscit et perfici: nam utique qui iam dixerat: Suavitatem fecisti cum servo tuo; quomodo dicit: Suavitatem doce me, nisi ut ei gratia Dei magis magisque innotescat dulcedine bonitatis? Habebant enim fidem qui dixerunt: Domine, auge nobis fidem. Et quamdiu vivitur in hoc mundo, proficientium est ista cantatio. Addidit autem, et appellant, ibi Scripturae nostrae ponere consueverunt, ibi intellegenda est per molestias eruditio; secundum illud: Quem enim diligit Dominus, corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit. Haec apud ecclesiasticas Litteras dici assolet disciplina, interpretata de graeco, ubi legitur,. Hoc enim verbum in graeco positum est in Epistola ad Hebraeos, ubi latinus interpres ait: Omnis disciplina ad praesens non gaudii videtur esse, sed tristitiae; postea autem fructum pacificum his qui per eam certarunt, reddit iustitiae. Cum quo ergo facit Deus suavitatem, id est, cui propitius inspirat boni delectationem; atque, ut apertius id explicem, cui donatur a Deo caritas Dei, et propter Deum caritas proximi: profecto instanter orare debet, quo tantum sibi augeatur hoc donum, ut non solum pro illo contemnat delectationes caeteras, sed etiam pro illo quaslibet perferat passiones. Ita suavitati salubriter additur disciplina. Non enim quantulaecumque suavitati vel bonitati, hoc est, caritati sanctae poscenda et optanda est; sed tam magnae, ut sub eius pressura non possit exstingui, sed sicut ingens flamma sub impetu venti, quanto magis reprimitur, tanto ardentius excitari. Ideo parum fuit dicere: Suavitatem fecisti cum servo tuo ; nisi rursus peteret ut eum doceat suavitatem, tantam utique ut disciplinam possit patientissime sustinere. Tertia ponitur scientia; quoniam si magnitudine sua praecedit scientia magnitudinem caritatis, non aedificat, sed inflat Cum ergo tanta fuerit caritas in bonitate suavi, ut tribulationibus non possit exstingui, quas adhibet disciplina; tunc utilis erit scientia, qua innotescit etiam sibi homo quid ipse meruerit, et quae a Deo donata sint ei, per quae posse se sciat quae se posse nesciebat, et per seipsum omnino non poterat.

Quae Deus docet impigro animo discamus et faciamus.

3. Quod autem non ait: Da mihi; sed Doce me: quomodo suavitas docetur, si non detur? Quandoquidem multi quod eos non delectat sciunt, et quarum rerum habent cognitionem, non habent suavitatem. Suavitas enim disci non potest, nisi delectet. Item disciplina, quae significat emendatoriam tribulationem, accipiendo discitur; id est, non audiendo vel legendo, vel cogitando, sed experiendo. At vero scientia, quam tertiam posuit in his quae ait: Doce me, docendo datur. Nam quid est aliud docere, quam scientiam dare? Et haec duo ita sibi connexa sunt, ut alterum sine altero esse non possit. Nemo enim docetur nisi discat, et nemo discit nisi doceatur. Et ideo si discipulus capax non sit eorum quae a doctore dicuntur, non potest doctor dicere: Ego eum docui, sed ipse non didicit: dicere autem potest: Ego ei dixi quod dicendum fuit, sed ille non didicit; quia non percepit, non comprehendit, non intellexit. Nam profecto et ille didicisset, si iste docuisset. Et ideo Deus, quando vult docere, prius dat intellectum, sine quo ea quae ad divinam doctrinam pertinent, homo non potest discere: unde et iste paulo post dicit: Da mihi intellectum, ut discam mandata tua. Potest itaque homo, cum docere aliquem cupit, dicere illa quae dixit Dominus discipulis suis, posteaquam resurrexit a mortuis; sed facere quod ille fecit, non potest. Ait enim Evangelium: Tunc aperuit eis sensum, ut intellegerent Scripturas, et dixit illis. Quid autem illis dixerit, ibi legitur: sed ideo ceperunt quod dixit, quia unde caperetur aperuit. Docet ergo Deus suavitatem inspirando delectationem, docet disciplinam temperando tribulationem, docet scientiam insinuando cognitionem. Cum itaque alia sint quae ideo discimus ut tantummodo sciamus, alia vero ut etiam faciamus; quando Deus ea docet, sic docet ut scienda sciamus, aperiendo veritatem, sic docet ut facienda faciamus, inspirando suavitatem. Neque enim frustra ei dicitur: Doce me ut faciam voluntatem tuam. Sic, inquit, doce ut faciam, non tantummodo tu sciam. Ipsa quippe recte facta, fructus est noster quem reddimus agricolae nostro: sed Scriptura dicit: Dominus dabit suavitatem, et terra nostra dabit fructum suum. Quae autem ista terra est, nisi de qua dicitur eidem ipsi qui dat suavitatem: Anima mea velut terra sine aqua tibi.

Gratia fidei, divina servamus mandata.

1. 4. Quod vero cum dixisset, suavitatem, et disciplinam, et scientiam doce me; adiunxit atque ait: Quoniam mandatis tuis credidi: non immerito quaeri potest cur non dixerit, oboedivi; sed, credidi. Alia sunt enim mandata, alia promissa. Mandata facienda suscipimus, ut accipere promissa mereamur. Promissis ergo credimus, mandatis obtemperamus. Quid est ergo, mandatis tuis credidi, nisi, credidi quod tu illa mandaveris, non aliquis homo, quamvis per homines hominibus ministrata sint? Quia itaque credidi tua esse mandata, ipsa fides mea qua id credidi, impetret abs te gratiam qua faciam quod mandasti. Si enim homo mihi haec iuberet forinsecus; numquid, ut etiam facerem quod iubebat, adiuvaret intrinsecus? Doce ergo me suavitatem inspirando caritatem, doce me disciplinam donando patientiam, doce me scientiam illuminando intellegentiam: Quoniam mandatis tuis credidi. Te illa credidi mandasse qui Deus es, et homini donas unde facias eum facere quod mandas.

2. 5. (v 67.] Priusquam humiliarer, inquit, ego deliqui; propterea verbum tuum, vel, sicut alii expressius habent, propterea eloquium tuum custodivi: utique ne rursum humiliarer. Quod ad illam humiliationem melius refertur, quae facta est in Adam, in quo omnis creatura humana tamquam in radice vitiata, quoniam veritati subiecta esse non voluit, subiecta est vanitati. Quod vasis misericordiae profuit experiri, ut deiecta superbia diligatur obedientia, et pereat non reditura miseria.

6. (v 68.] Suavis es, Domine; vel, sicut plures habent: Suavis es tu, Domine: aliqui etiam: Suavis es tu, vel: Bonus es tu; sicut de hoc verbo superius tractavimus. Et in tua suavitate doce me iustificationes tuas. Vere vult facere iustificationes Dei, quando eas in eius suavitate vult discere ab ipso cui dixit: Suavis es tu, Domine.

Suavia sunt quae Deus iubet facienda.

7. (v 69.] Denique sequitur: Multiplicata est super me iniquitas superborum: eorum scilicet quibus non profuit, quod posteaquam deliquit, humiliata est humana natura. Ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua. Quantalibet, inquit, abundet iniquitas, non in me refrigescet caritas. Tamquam ille hoc dicit, qui in eius suavitate iustificationes Dei discit. Quanto magis enim suavia sunt quae iubet qui iuvat, tanto magis ea scrutatur amans, ut cognita faciat et faciendo cognoscat; quia perfectius cognoscuntur, cum fiunt.

8. (v 70.] Coagulatum est ut lac cor eorum. Quorum, nisi superborum quorum super se multiplicatam dixit iniquitatem? Obduruisse autem cor eorum vult intellegi hoc verbo et hoc loco. Nam dicitur et in bono, sicut in psalmo sexagesimo septimo dicitur: Mons incaseatus, mons uber ; et intellegitur gratia plenus: nam et illud quidam, coagulatus, interpretati sunt. Sed vide quid a se opponat duritiae cordis illorum: Ego vero, inquit, legem tuam meditatus sum. Quam legem? Utique iustissimam et misericordissimam: unde illi dicitur. Et lege tua miserere mei. Superbis resistit, ut obdurentur; humilibus autem dat gratiam, ut diligant obedientiam, et recipiant excellentiam. Meditatione quippe legis huius, voluntaria servatur humilitas, ut poenalis humilitas evadatur, de qua mox dicit.

Bonum nobis a Deo humiliari.

9. (v 71.] Bonum mihi quoniam humiliasti me, ut discam iustificationes tuas. Vicinum aliquid et superius iam dixerat: Priusquam humiliarer, ego deliqui; propterea eloquium tuum custodivi. Ipso quippe fructu ostendit quod bonum illi fuerit humiliari; sed illic dixit et causam, quod humilitatem poenalem delinquendo praecesserit. Quod vero ibi ait: Propterea eloquium tuum custodivi ; hic autem: Ut discam iustificationes tuas: satis significasse mihi videtur hoc esse ista nosse quod custodire, hoc custodire quod nosse. Neque enim Christus non noverat quod arguebat; et tamen arguebat peccatum, cum dictum de illo sit quod non noverat peccatum. Noverat ergo quadam notitia, et rursus quadam ignorantia non noverat. Sic et iustificationes Dei multi discunt, et non discunt. Noverunt enim eas quadam notitia; et rursus quadam ignorantia, quoniam non faciunt, non noverunt. Eo modo hic ergo intellegendus est dixisse: Ut discam iustificationes tuas; ea notitia qua fiunt.

10. (v 72.] Hoc autem quia non fit nisi per dilectionem, ubi qui facit habet delectationem, propter quod dictum est: In tua suavitate doce me iustificationes tuas ; sequens versus ostendit, ubi ait: Bona mihi lex oris tui, super millia auri et argenti: ut amplius diligat caritas legem Dei, quam diligit cupiditas millia auri et argenti.





Aug. in Psalmos enar. 11814