Centesimus annus LA
Venerati Fratres, carissimi Filii et Filiae,
salutem et Apostolicam Benedictionem.
1 CENTESIMUS ANNUS a promulgatione Litterarum Encyclicarum Decessoris Nostri v.m. Leonis XIII, quae verbis Rerum novarum incipiunt (1), multum habet in praesenti Ecclesiae et Nostri etiam Pontificatus historia momentum. Singulariter enim illae praestant, quod sollemnibus Summorum Pontificum Documentis commemoratae sunt, a quadragesimo anno postquam foras elatae erant ad nonagesimum usque. Encyclicarum Rerum novarum iter historicum aliis scriptionibus esse notatum dici potest quae de illis monebant easque simul exsequebantur (2).
Centesimo anno ex quo eaedem sunt editae idem facere statuentes plurium Episcoporum rogatu, Institutorum ecclesialium, Sedium studiorum, conductorum et opificum, tum uti privatorum tum uti consociationum participum, ante omnia cupimus gratiam ref erre quam tota Ecclesia debet Pontifici Maximo propter eius « immortales Litteras » (3). Cupimus etiam ostendere copiosum umorem qui ex ea scaturit radice non exhaustum esse procedentibus annis, quin immo esse abundantiorem factum.Id testantur varia incepta quae hanc celebrationem antecesserunt prosequuntur et sequentur, quaeque Conferentiae Episcopales paraverunt, Corpora internationalia, Studiorum Universitates et academicae Institutiones, Consociationes professoriae multaque alia Instituta et personae in tot mundi partibus.
(1) Leo PP. XIII, Litt. Enc. Rerum novarum (15 Maii 1891): Leonis XIII P. M. Acta, XI, Romae 1892, 97-144.
(2) Pius PP. XI, Litt. Enc. Quadragesimo anno (15 Maii 1931): AAS 23 (1931), 177-228; Pius PP. XII, Nuntius radiophonicus die 1 Iunii 1941 datus: AAS 33 (1941), 195-205; IOANNES PP. XXIII, Litt. Enc. Mater et Magistra (15 Maii 1961): AAS 53 (1961), 401-464; PAULUS PP. VI, Ep. Apost. Octogesima adveniens (14 Maii 1971): AAS 63 (1971), 401-441.
(3) Cf. Plus PP. XI, Litt. Enc. Quadragesimo anno, III: i. mem., 228.
2 Hae Litterae Encyclicae huiusmodi celebrationes participant, ut gratiae Deo agantur a quo descendit « omne datum optimum et omne donum perfectum » (Jc 1,17), quia hoc usus est Documento abhinc centum annos prodito a Petri Sede, tantum operans bonum in Ecclesia et in mundo tantamque diffundens lucem. Commemoratio, quae hic fit, ad Litteras Encyclicas Papae Leonis pertinet et simul ad Encyclicas et cetera scripta Nostrorum Decessorum quae multum contulerunt ad eas reddendas praesentes et efficientes volventibus temporibus, illud constituendo quod est postea vocatum « doctrina socialis » vel « disciplina socialis » vel etiam « Ecclesiae Magisterium sociale ».
Ad huius doctrinae auctoritatem respiciunt iam binae Litterae Encyclicae quas de re sociali edidimus Nostri Pontificatus annis: nempe Laborem exercens de hominum labore, et Sollicitudo rei socialisde progressus hominum populorumque praesentibus quaestionibus (4).
(4) Litt. Enc. Laborem exercens (14 Septembris 1981): AAS 73 (1981), 577-647; Litt. Enc. Sollicitudo rei socialis (30 Decembris 1987): AAS 80 (1988), 513-586.
3 Volumus nunc ut Encyclicae Papae Leonis relegantur invitantes ad « respectandum » in ipsius textum, ut rursus divitiae reperiantur principiorum fundamentalium, quae illae de enodatione quaestionis artificum enuntiant. Sed hortamur etiam ad « circumspectandum », in « res novas » quae nos circumsistunt et in quibus nos sumus demersi, ut ita dicamus; quae saepe longe dissimiles sunt earum « rerum novarum » quae superioris saeculi ultimum decennium distinxerunt. Adhortamur denique ad « futura inspectanda », cum iam aetatis christianae tertium imminet millennium, rerum incognitarum sed etiam promissionum plenum. Quae res et promissiones nostram mentem lacessunt vimque creatricem, nostrique tamquam 'unici magistri' Christi (cf. Mt 23,8) discipulorum officii conscientiam excitant ut `viam' monstremus, `veritatem' profiteamur et `vitam' quae Ipse est (cf. Jn 14,6) nuntiemus.
Ita, non solum iterum affirmabitur perpetua huius modi doctrinae vis, sed se indicabit etiam verus sensus Traditionis Ecclesiae, quae semper viva et vitalis super fundamentum aedificat a nostris in fide patribus actum et praecipue super fundamentum quod Apostoli Ecclesiae tradiderunt (5) Iesu Christi nomine, fundamentum praeter quod « aliud nemo potest ponere » (1Co 3,11).
Sui ut successoris Petri muneris conscientia monitus Leo XIII quaestionem tractavit et eadem conscientia eius movetur hodie successor. Sicut is, et ante eum ac post eum Pontifices, evangelicam imaginem repetimus scribae facti discipuli Regni caelorum, quem Dominus dicit similem esse « homini patri familias, qui profert de thesauro suo nova et vetera » (Mt 13,52). Thesaurus magna est Ecclesiae Traditio quae « vetera » continet, accepta et tradita sine ulla intermissione, et simul sinit ut « nova » legantur, inter quae Ecclesiae et mundi vita procedit.
Ad haec nova quae Traditioni inserta fiunt vetera atque opportunitates et materiam suppeditant, qua et ipsa ditior evadat et vita fidei, pertinet etiam fecunda innumerabilium hominum industria qui Magisterii Socialis institutione impulsi hanc segui nisi sunt pro suo officio in mundo. Vel privatim agentes vel multipliciter in coetus consociationes et in corpora glomerati magnum ii generaveruntmotum pro fiumana persona tuenda eiusque dignitate: qui quidem in alternis historiae eventibus multum profuit iustiori societati constituendae vel saltem iniustitiis coercendis et minuendis.
Hae Litterae Encyclicae eo spectant ut in lucem proferant fecunditatem principiorum quae Leo XIII enuntiavit quaeque ad doctrinae Ecclesiae patrimonium pertinent indeque eius magisterii auctoritatem obstringunt. Sed pastoralis sollicitudo Nos induxit etiam ad nonnullorum eventuum recentioris historiae inquisitionem proponendam. Supervacaneum est animadvertere muneris Pastorum partem esse attente considerare eventorum cursum ut cognoscantur novae evangelizationis necessitates. Non est tamen huius inquisitionis iudicia decretoria proferre, quandoquidem ex sese ad propriam magisterii provinciam non illud pertinet.
(5) Cf. S. IRENAEUS, Adversus haereses, 1, 10, 1; 3, 4, 1: PG 7, 549 s. ; 855 s. ; S. Ch. 264, 154 s. ; 211, 44-46.
4 Superiore saeculo exeunte cursui historico occurrit Ecclesia, qui iamdudum in effectu erat sed tunc in magnum erat adductus discrimen. Huius cursus causa praecipua summa fuit mutationum maximi momenti, quae in politica oeconomica et sociali regione sed etiam in regione scientiae et technicae disciplinae factae erant, et insuper multiformis praeponderantium ideologiarum efficacitas. Earum mutationum exitus in provincia politica nova notio societatis et reipublicae fuerat ideoque auctoritatis. Translaticia societas dissolvebatur et alia formari coepta erat spe novorum libertatum conferta sed periculis etiam novorum iniustitiae et servitutis generum.
In campo oeconomico, quo inventa confluebant et scientiarum usus, gradatim perventum erat ad novas rationes pariendi bona hominibus consumenda. Novum apparuerat possessionis genus, id est pecuniae caput et novum genus laboris, nimirum mercede repensi ac duris rationibus conf ectionis signati, sine debita sexus aetatis vel condicionis familiaris observantia, sed tantummodo efficientia determinati, lucri incrementi causa.
Ita labor merx fiebat, quae emi poterai et venire in mercatu cuiusque pretium lege finiebatur postulationis et suppeditationis, nulla habita ratione rerum necessariarum ad sustentandam cum personam tum eius familiam. Praeterea ne certus quidem opif ex erat posse se « propriam » vendere « mercem », cum continuo periclitaretur sine opere esse quod, cum nullae essent providentiae sociales, quodammodo idem valebat ac fame confici posse.
Huius mutationis exitus divisio erat societatis « in duas civium classes ... immenso inter utramque discrimine interiecto » (6). Eiusmodi conditio auctae mutationi politicae iungebatur. Ita vigens tunc politica ratio idoneis legibus, aut contra quolibet consulto interventu negletto, fovere nitebatur plenam libertatem oeconomicam. Eodem tempore oriebatur et constitute formabatur, et quidem non raro violenter, alia possessionis notio atque vitae oeconomicae, quae novum postulabat ordinem publicum et socialem.
In huius contrapositi culmine summo, cum iam perspicue apparerent immanis rerum socialium iniustitia, qualis multis in partibus erat, et periculum civilis commutationis, cui opiniones tunc « socialistae » vocatae favebant, Leo XIII auctoritatem suam interposuit per Documentum quod primum ordinatim conditionem opificum tractabat. Aliquot aliae Litterae illis Encyclicis antecesserunt potius ad institutiones publicas collatae, aliae autem eas sunt secutae (7). In his temporum rerumque adiunctis praecipue commemorandae sunt Encyclicae quae Libertas praestantissimuminscribuntur, ubi fatta mentio est vinculi constitutivi libertatis humanae cum veritate, talis quidem ut libertas, quae renueret se veritate obstringere, in arbitrium prolaberetur et recideret ad serviendum sordidissimis cupidinibus et ad se destruendam. Unde enim omnia mala oriuntur, quibus EncyclicaeRerum novarum obsistere volunt, nisi e libertate quae in campo industriae oeconomicae et socialis ab hominis veritate digreditur!
Pontifex ille adhaerescebat insuper antecessorum doctrinae necnon multis Documentis episcopalibus, scientiarum pervestigationibus a laicis provectis, motuum et consociationum catholicarum actioni atque operibus effectis in regione sociali quae Ecclesiae vitae altero dimidio XIX saeculi propria fuerunt.
(6) LEO PP. XIII, Litt. Enc. Rerum novarum: 1. mem., 132.
(7) Cf. ex. gr., LEO PP. XIII, Ep. Enc. Arcanum divinae sapientiae (10 Februarii 1880): Leonis XIII P. M. Acta, II, Romae 1882, 10-40; Ep. Enc. Diuturnum illud (29 Iunii 1881): Leonis XIII P. M. Acta, II, Romae 1882, 269-287; Litt. Enc. Libertas praestantissimum (20 Iunii 1888):Leonis XIII P. M. Acta, VIII, Romae 1889, 212-246; Ep. Enc. Graves de communi (18 Ianuarii 1901): Leonis XIII P. M. Acta, XXI, Romae 1902, 3-20.
5 « Novae res », quas Romanus Pontif ex respiciebat, nequaquam bonae erant. In prima Encyclicarum paragrapho, « res novas » ille describit, unde conditum est nomen (Rerum novarum), gravibus quidem verbis « Rerum novarum semel excitatâ cupidine, quae diu quidem commovet civitates, illud erat consecuturum ut commutationum studia a rationibus politicis in oeconomicarum cognatum genus aliquando defluerent. Revera nova industriae incrementa novisque euntes itineribus artes: mutatae dominorum et mercenariorum rationes mutuae divitiarum in exiguo numero affluentia, in multitudine inopia: opificum cum de se confidentia maior, tum inter se necessitudo coniunctior, praeterea versi in deteriora mores, effecere, ut certamen erumperet » (8).
Leo cumque ipso Ecclesia et civilis communitas sistebant ideo ante societatem conflictatione divisam, eo acriore et saeviore quod omnis regulae et normae erat expers. Conflictatio fuit inter pecuniae caput et laborem, vel — ut eam Encyclicae appellavere, — « conditio opificum », de qua circumscripta piane rationibus asperrimis quibus tunc ostendebatur suam Pontifex expromere non timuit sententiam.
Est hic id cogitandum imprimis quod Encyclicae pro hoc nostro tempore suggerunt. Adversus dimicationem, quae hominem contra hominem quasi « lupos » opponebat, etiam alteros in periculo ad victum pertinente alteros in opulentia collocans, Leo non dubitava sibi esse auctoritatem suam interponendam, idque ex conscientia « apostolici muneris » (9), nempe officio ab ipso lesu Christo accepto 'pascendi agnos et oves' (cf. Jn 21,15-17) et 'solvendi ac ligandi in terra' pro Regno caelorum (cf. Mt 16,19). Is profecto pacem restituere cogitabat nec eius aetatis lector potuit non notare obiurgationem certaminis classium quam ipse enuntiavit aperte (10). Sed bene sibi conscius erat pacem super iustitiae fundamentum aedificari: Encyclicarum summa principalis in eo fuit ut fundamentales condiciones iustitiae denuntiarentur in id temporis condicione oeconomica et sociali (11).
Hoc modo Leo XIII, decessorum vestigiis insistens perenne pro Ecclesia exemplum confirmavit. Haec enim habet quod dicat in certis humanis condicionibus, privatis et communibus nationalibus et internationalibus, de quibus veram profert doctrinam, corpus scilicet, quo ipsa usa res sociales inquirat, de iis suum aperiat consilium et directiones indicet ad componendas quaestiones inde exorientes.
Leonis XIII temporibus longe aberat ut eiusmodi notio iurisofficii Ecclesiae communiter probaretur. Colebant namque duplicem maxime mentium inclinationem: alteram ad hunc mundum et ad hanc vitam spectantem a qua fides aliena manere debebat, alteram ad solam transmundanam salutem quae tamen praesentiam in terra nec illustrabat nec dirigebat. Tunc Pontificis animus in vulgandis Encyclicis Rerum novarum Ecclesiam quodam donabat « civitatis statuto » in mutabilibus hominum et Rerumpublicarum vitae publicae eventibus, idque est postea magis firmatum. Revera doctrinam socialem docere et diffundere ad Ecclesiae munus evangelizandi pertinet et nuntii christiani pars est, quandoquidem haec doctrina eius nuntii directas consecutiones exhibet in vita societatis, atque in Christo Salvatore testificando etiam cotidianum laborem quadrat ac contentiones pro iustìtia illi conexas. Ea insuper fontem instituit unitatis et pacis, in conflictationibus, quae necessario in provincia oriuntur oeconomica sociali. Sic fieri potest ut secundum novas condiciones vivatur, non minuta personae humanae transcendenti dignitate nec in seipsis nec ii1 adversariis, illaeque in iustam enodationem adducantur.
Nunc centum post annis huius propensionis vis opportunitatem Nobis praebet conferendi aliquid ad « doctrinam socialem christianam » elaborandam. « Nova evangelizatio », cuius mundus huius temporis vehementer indiget, et quam saepenumero sumus persecuti, debet suis in partibus potissimis doctrinae socialis Ecclesiae nuntium numerare, etiamnum aptae, sicut temporibus Leonis XIII, ad rectam viam ostendendam, qua magnae huius aetatis provocationes oppetantur, dum ideologiae plus plusque in dies de existimatione sua perdunt. Quemadmodum fecit Leo Pontifex, oportet repetamus non esse extra Evangelium solutionem « qua,estionis socialis » at contra « res novas » posse in eo suum veritatis spatium invenire rectamque moralem collocationem.
(8) Litt. Enc. Rerum novarum: l. mem., 97.
(9) Ibid.: l. mem., 98.
(10) Cf. Ibid.: l. mem., 109 s.
(11) Cf. Ibid.: descriptio condicionum laboris; opificum consociationes Christianae religioni non consentaneae : l. mem., 110 s. ; 136 s.
6 Cum instituisset certamen illustrare, quod factum erat inter caput pecuniae et opus, Leo XIII opificum iura fundamentalia affirmavit. Eam ob causam principium legendi textum Leonis est opificis dignitas qua talis et eandem ob causam laboris dignitas qui sic definitur: « Hoc est enim operari, exercere se rerum comparandarum caussa, quae sint ad varios vitae usus, potissimumque ad tuitionem sui necessariae » (12). Pontifex affirmat laborem esse `personalem', « quia vis agens adhaeret personae, atque eius omnino est propria, a quo exercetur, et cuius est utilitati nata » (13). Ita labor ad vocationem pertinet cuiusque personae; quin homo suo labore se exprimit et perficit. Simul labor rationem habet 'socialem', tum ob suam cum familia necessitudinem tum etiam cum bono communi, cum « verissimum sit, non aliunde quam ex opificum labore gigni divitias civitatum » (14). Haec in Encyclicis Litteris Laborem exercens (15) iteravimus et enucleavimus.
Aliud magni momenti principium haud dubie istud est: iuris dominii personis singularibus tributi(16). Ipsum spatium, quod in Encyclicis huic iuri conceditur, quanti illud aestimetur ostendit. Pontifex quidem non ignorat possessionem privatam non pondus habere absolutum nec proclamare cessat principia alicuius completivae rationis, quale est principium bonorum terrae addictionis universalis (17).
Aliunde est sane verum genus privatae possessionis, quod is praecipue in oculis habet, genus esse possessionis terrae (18). At id non impedit quin causae allatae ad possessionem privatam tuendam, hoc est ut ius affirmetur possidendi necessaria ad personalem propriaeque familiae profectum — quaecumque est huius iuris forma certa et definita — vim suam retineant.
Id est rursus adseverandum tum in conspectu mutationum quas videmus in constitutionibus factas ubi opum ad producendum aptarum possessio communis praeponderabat, tum etiam in conspectu crescentium indiciorum paupertatis vel potius impedimentorum possessionis privatae quae emergunt in tot mundi partibus, iis non exceptis in quibus praevalent constitutiones quae affirmationem iuris possessionis privatae suum faciunt fundamentum. Propter memoratas rerum mutationes necnon permanentem egestatem necessaria omnino iudicatur altior quaedam totius quaestionis investigatio, perinde ac perficietur deinde.
(12) Ibid.: l. mem., 130; cf. 114 s.
(13) Ibid.: l. mem., 130.
(14) Ibid., 27: l. mem., 123.
(15) Cf. Litt. Enc. Laborem exercens, LE 1 LE 2 LE 6: l. mem., 578-583; 589-592.
(16) Cf. Litt. Enc. Rerum novarum: l. mem., 99-107.
(17) Cf. Ibid.: l. mem., 102 s.
(18) Cf. Ibid.: l. mem., 101-104.
7 Arcte vero cum proprietatis iure inculcant Leonis XIII Encyclicae alia iura similiter quae ad humanam spectant personam neque ab ea abalienari possunt. Eminet inter haec, ipsam ob spatii amplitudinem quam ei Pontifex destinat ob pondusque simul quod illi tribuit, illud ius quo « privatas societates finire concessum est homini », scilicet « iure naturae », quod quidem etiam licere significat consociationes institui tum dominorum atque operariorum tum horum dumtaxat (19). Ratio hinc ducitur cur tueatur Ecclesia et probet constitutionem opificum collegiorum quae plerumque fere syndicatus nuncupantur: profecto non quibusdam ex opinionum praeiudiciis nec propter indulgentiam in mentem vel sententiam de classibus, sed quod se consociare « ius naturae » nominatim est hominibus innatum ideoque antecedens eorum insertionem politicam in societatem. Namque « est ... ad praesidium iuris naturalis instituta civitas, non ad interitum eaque si civium coetus sociari vetuerit, piane secum pugnantia agat » (20).
Una autem hoc cum iure quod — uti efferri decet — Pontifex aperte opificibus adsignat sive, nempe secundum ipsius vocem, `proletariis', adfirmantur consimili claritate ius quoque ne opus « in plures extrahatur horas », ius ad quiescendi intervalla, ius diversum puerorum et decus in muliebri genere, quantum naturam attingit diuturnitatemque operis (21).
Si praeterea eorum habetur ratio, quae tradit historia de rationibus legitimis aut iure saltem haud prohibitis, quod ad stipulationes pertinet, sine ulla praestita fide super operis horis neque de publicae salubritatis condicionibus in operis locis neglectisque prorsus aetate sexuque candidatorum ad opus, probissime gravitas percipitur Pontificis adseverationis. « Scilicet tantum exigi operis, ut hebescat animus labore nimio », — scribit ipse — « unaque corpus defatigationi succumbat, non iustitia, non humanitas patitur ». Atque accuratius contractum definiens, unde videlicet possint `operis rationes' reapse valere, adfirmat : « In omni obligatione, quae dominis atque artificibus invicem contrahatur, haec semper aut adscripta aut tacita condicio inest, utrique generi quiescendi ut cautum sit », « quantum cum viribus compensetur labore consumptis », et denique concludit: « neque enim honestum esset convenire secus » (22).
(19) Cf. Ibid.: l. mem., 134 s., 137 s.
(20) Ibid.: l. mem., 135.
(21) Cf. Ibid.: l. mem., 128-129.
(22) Ibid.: l. mem., 129.
8 Continuo vero post aliud Pontifex commemorat operarii tamquam personae ius. Ius quidem agitur 'salarli iusti' quod tamen definiri minime licet « libero consensu itaque dominus rei, pacta mercede persoluta, libera visse fidem, nec ultra debere quidquam videatur » (23). Status proinde — quem ad modum id dicebatur aetatis — intercedere non valet ut horum contractuum viae decernantur, nisi ut ea curet universa implenda quae conceptis sint verbis pacta. Similis insuper notio ipsarum necessitudinum dominos inter operariosque solummodo pragmatica et informata rigido studio cuiusque singillatim hominis acriter in Litteris Encyclicis vituperatur, quandoquidem duplici adversatur operis naturae, quippe quod esse debeat personale ac necessarium. Etenim si opus, quatenus personale est, ad ipsum pertinet liberum usum quem habet quisque facultatum propriarum et virium, verum quatenus necessarium est, gravi illo regitur officio quo nempe quemque oportet « manere in vita ». Quocirca colligit Pontif ex: « Hinc ius reperiendarum rerum, quibus vita sustentatur, necessario nascitur quarum rerum facultatem infimo cuique non nisi quaesita labore merces suppeditat » (24).
Alendo opifici eiusque domui par sit merces necesse est. Quod si necessitate opifex coactus, aut mali peioris metu permotus duriorem conditionem accipiat, quae, etiamsi nolit, accipienda sit, quod a domino vel a redemptore operum imponitur, istud quidem est subire vim, cui iustitia reclamat » (25).
Utinam hae voces tum conscriptae, cum sic appellatus « capitalismus effrenus » grassabatur, hodie ne pariter essent eadem cum severitate repetendae ! Proh dolor! etiamnum contractuum deprehenduntur exempla ubi quaevis minima praetermittitur iustitia in argumento illo laboris puerorum minorum vel mulierum, in operis horariis ac salubritate condicionum apud officinas, in ipsa tandem aequa mercede. Quod etiam contingit, quantumvis multae effectae sint Declarationes et Conventiones eadem de causa inter gentes (26) sintque pariter intra Nationes ipsas opportunae latae leges. Adscripsit proin Pontifex « officiis non paucis neque levibus » quidem ipsorum « populo bene consulentium principum » munus navandi simul operam ut opificum prospiceretur saluti ac prosperitati, quia iis praetermissis officiis iustitia violaretur ; quin nec loqui dubitavit de « distributiva ... iustitia » (27).
(23) Ibid.: l. mem., 129.
(24) Ibid.: l. mem., 130 s.
(25) Ibid.: l. mem., 131.
(26) Cf. Declaratio Universalis de Hominis Iuribus, anno 1948 habita.
(27) Cf. Litt. Enc. Rerum novarum: l. mem., 121-123.
9 Aliud dein ius Leo XIII iuribus istius modi adiungit quod aequabiliter operariorum respicit condicionem. Cuius ob momentum Nobis memorare magnopere placet : ius id est libere religionis obligationes complendi. Inter cetera sane iura officiaque opificum Pontifex illud reponit quamquam omnium fere animus eo tempore quasdam quaestiones iudicabat potius pertinentes funditus ad privatam vitam. Necessitatem ille confirmat quietis festivae ut ad cogitationem caelestium bonorum referatur homo necnon cultum divinae maiestati debitum (28). Hoc insuper iure nequit destituere quisquam hominem ut quod mandato etiam claro innitatur: « Nemini licet hominis dignitatem, de qua Deus ipse disponit cum magna reverentia, impune violare »; quapropter Statum confirmare oportet opifici ipsi talis usum libertatis (29).
Quicumque vero hac in perlucida adfirmatione prima initia dispiciat principii illius de religiosae libertatis iure, quod est deinceps argumentum factum complurium sollemnium Declarationum atqueConventionum inter gentes (30) necnon proprietas ipsius Conciliaris Declarationis Nostrique simul magisterii (31), haudquaquam ipsemet erret. Qua in re interrogandum prorsus est vigentesne hodie legum institutiones et consuetudines societatum industriis fabrilibus auctarum revera primarium ius requietis festivae praestent.
(28) Cf. Ibid.: l. mem., 127.
(29) Ibid.: l. mem., 126 s.
(30) Declaratio Universalis de Hominis Iuribus, anno 1948 habita; Declaratio de abolenda quavis forma intolerantiae et discriminis, quae innituntur in religione vel in propria opinione.
(31) Cf. CONC. OEC. VAT. II, Declaratio Dignitatis humanae de Libertate religiosa; IOANNES PAULUS PP. II, Epistula ad Moderatores Nationum (1 Septembrls 1980): AAS 72 (1980), 1252-1260; Nuntius pro Mundiali Die Paci fovendae dicato 1988: AAS 80 (1988), 278-286.
10 Alia magni quidem momenti nota, quae doctrinis abundat nostrum in tempus utilibus, ipsa notio est necessitudinum inter Statum intercedentium ac cives. Litterae Rerum novarum utrumque reprehendunt sociale et oeconomicum institutum socialismum videlicet et liberalismum. Illi nominatim dicatur prior Litterarum praevia pars, ubi proprietatis privatae denuo adfirmatur ius; huic autem non peculiaris inscribitur pars sed — quod memoratu est piane dignum — vituperationes intenduntur, cum totum argumentum officiorum Status perpenditur (32). Statui enim haud licet « parti civium consulere », quae scilicet dives est ac prospera, simul aliunde « partem negligere », quae sine dubio multitudinis socialis maximum complectitur numerum; secus iustitiae nocetur ipsi quae praecipit suum ut cuique reddatur. « In ipsis protegendis privatorum iuribus, praecipue est infirmorum atque inopum habenda ratio. Siquidem natio divitum, suis septa praesidiis, minus eget tutela publica miserum vulgus, nullis opibus suis tutum, in patrimonio reipublicae maxime nititur. Quocirca mercenarios, cum in multitudine egena numerentur, debet curà providentiâque singulari complecti respublica » (33).
Consilia vero haec temporibus istis potissimum valent, conspectis novis egestatis formis per orbem, atque etiam quoniam adseverationes sunt quae iam non certa aliqua pendent ex Status notione neque unica e politica doctrina. Principale enim hic principium Pontifex premit cuiuslibet politicae institutionis ut singuli nempe cives, quo minus intra societatem defendantur, plus eo indigeant studiosis auxiliis curationeque aliorum et praesertim publicae auctoritatis subsidio.
Hoc nimirum pacto principium solidarietatis, prout nostra nominatur aetate, cuius vim simul intra cuiusque Nationis socialem ordinem simul inter orbis civitates Litteris inscriptis Sollicitudo rei socialis iteravimus (34), percipitur veluti primorum principiorum unum ipsius christianae mentis de rerum ordinatione sociali ac politica. Crebrius quidem a Leone XIII sub « amicitiae » titulo memoratur, quam apud Graecos iam reperimus philosophos; a Pontifice Pio IX nomine haud minus significante appellatur « socialis caritatis », dum Paulus VI ipse loquitur de « civili amoris cultu » (35), specie videlicet eiusdem rei prolatata secundum recentiores multiplicesque quaestionis socialis modos.
(32) Cf. Litt. Enc. Rerum novarum: l. mem., 99-105; 130 s.; 135.
(33) Ibid.: l. mem., 125.
(34) Cf. Litt. Enc. Sollicitudo rei socialis, SRS 38-40: l. mem., 564-569; cf. quoque IOANNES PP. XXIII, Litt. Enc. Mater et Magistra: l. mem., MM 407.
(35) Cf. LEO PP. XIII, Litt. Enc. Rerum novarum: l. mem., 114-116; PIUS PP. XI, Litt. Enc.Quadragesimo anno, III: l. mem., 208; PAULUS PP. VI, Homilia exeunte Anno Iubilaei (25 Decembris 1975): AAS 68 (1976), 145; Nuntius pro Mundiali Die Paci fovendae dicato 1977:AAS 68 (1976), 709.
11 Litterarum Encyclicarum repetitio sub lumine condicionum temporis nostri efficit quidem utEcclesiae perpetua sollicitudo ac devotio aestimetur illos erga hominum ordines qui ab ipso Iesu Domino magis diliguntur. Documenti enim res insigniter profecto continuatam in Ecclesia testificatur ita dictam « optionem praeoptatam pro pauperibus », quae et a Nobis ipsis definita quoque est « singularis forma primarum partium tenendarum in caritatis christianae exercitatione » (36). De « operariorum quaestione » Encyclicae sic ad egentes referuntur miseramque simul ad condicionem vitae in quam novus nec raro violentus processus machinalium industriarum permagnas hominum redegerat multitudines. At hodie quoque plurimis in orbis terrestris locis consimiles processus commutationis oeconomicae socialis politicae eadem ipsa mala important.
Civitatem autem ipsam si Leo XIII cohortatur ut pauperum statui ad iustitiae normam prospiciat, idcirco sane hoc suscipit quoniam convenienter animadvertit Reipublicae esse bonum regere commune capereque consilia ut omnis vitae socialis provincia etiam oeconomica aliquid conducat ad illud provehendum bonum dum sui iuris condicionem singulorum observet. Hoc tamen neminem adducere debet ut ad Leonis Pontificis mentem arbitretur omnem difficultatis socialis dissolutionem ab ipso Statu proficisci oportere. Ex contrario quin immo saepius ille necessarios terminos inculcat intervenientis Status eiusque indolem uti instrumenti, cum unusquisque homo et familia et societas Statum antegrediantur ipseque eo exsistat ut iura tum illius tum earum defendat neve ea opprimat (37).
Praesens vero harum cogitationum utilitas non quemquam quidem praeterit. Ad grave autem argumentum limitum Status ipsius naturae ingenitorum redire decebit postmodum. Interea tamen capita illustrata haec, quae non sola in Encyclicis notanda sunt, sese apte componunt cum sociali Ecclesiae Magisterio, recepta etiam sana notione privatae proprietatis et operis, progressionis oeconomicae et Status concreti at in primis hominis ipsius. Memorabuntur deinde aliae pariter quaestiones, cum rationes quaedam expendentur rerum istius aetatis; verum iam nunc illud prae oculis teneatur necesse est quod iter munit quodamque modo viam indicat Encyclicis Litteris universaeque item Ecclesiae sociali institutioni: nempe rectus personae humanae conceptus eiusque unicum momentum, quando homo « in terris sola creatura est quam Deus propter seipsam voluerit » (38). In illo enim suam sculpsit imaginem similitudinemque (cf. Gn 1,26) atque incomparandam ei tribuit dignitatem quam saepius sane Encyclicae Litterae efferunt. Re quidem vera, ea extra iura quae opere sibi suo homo adipiscitur, alia inveniuntur pariter iura quae nulli ab homine peracto respondent operi sed quae ipsius veluti personae ex essentia ipsa profluunt.
(36) Litt. Enc. Sollicitudo rei socialis, SRS 42: l. mem., 572.
(37) Cf. Litt. Enc. Rerum novarum: l. mem., 101 s.; 104 s.; 130 s.; 136.
(38) CONC. OEC. VAT. II, Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in tumido hulus temporis, GS 24.
12 Nisi hodiernas quoque ad rerum condiciones conicerentur oculi, Litterarum « Rerum Novarum » manca omnino deficeret celebratio. Iam sua ob principia interiora Documentum sese praebet ad talem deliberationem aptissimum quoniam historica eventuum descriptio necnon venturae aetatis praesagium ibidem reposita mirum omnino in modum accurata exactaque deprehenduntur, iis perceptis quae post Litteras evenerant.
Nominatim vero illud confirmatur iudicium ipsis rerum conversionibus quae extremis anni MCMLXXXIX mensibus primisque anni mcmxc interciderunt. Etenim nec istae nec subsequentes penitus terrarum mutationes explanantur nisi secundum priores quasdam rerum condiciones quibus praevidentes Leonis XIII aestimationes quadamtenus concorporantur vel sanciuntur sicut et peiora usque temporum signa quae successores eius similiter perceperunt. Namque Leo Pontifex mala consectaria prospexit sub omni aspectu — politico sociali oeconomico — cuiusdam societatis regiminis « socialismum » suadentis qui id aetatis investigabatur per socialem aliquam philosophiam quique tractabatur tamquam motus plus minus bene ordinatus. Forsan quis miretur hodie cepisse a « socialismo » Pontificem initium reprehendendi remedia quae tum adderentur « opificum quaestioni », cum is nondum in alicuius Status figura subsisteret qui validus esset ac potens universis opibus et viribus praesto iacentibus, prout dein contigit. Subtiliter tamen ipse aestimavit periculum ne multitudines per speciem solutionis tam simplicis quam radicalis « operariorum quaestionis » tunc temporis allicerentur. Id quidem magis patet si sub lumine consideratur terribilis condicionis iniquitatis in qua turbae proletariae versabantur, in Nationibus quae modo ad fabriles industrias provectae erant.
Duae res hic sunt collustrandae: primum mira quaedam claritudo, qua proletariorum vera percepta est condicio tota sua in atrocitate, tum virorum tum feminarum tum puerorum; deinde neque minor perspicuitas qua solutionis malum intellegitur, quod per inversionem quandam pauperum divitumque status detrimentum reapse iis quidem inferebat quos iuvare cupiebat. Remedium mali peius idcirco exstabat quam malum. In natura socialismi definienda illius aetatis, scilicet in privatis possessionibus demendis, Leo XIII penitus attigit quaestionis caput.
Ipsius verba digna sunt quae attente legantur « Ad huius sanationem mali Socialistae quidem, sollicitata egentium in locupletes invidia, evertere privatas bonorum possessiones contendunt oportere, earumque loco communia universis singulorum bona facere Sed est adeo eorum ratio ad contentionem dirimendam inepta, ut ipsum opificum genus afficiat incomm odo: eademque praeterea est valde iniusta, quia vim possessoribus legitimis affert, pervertit officia reipublicae, penitusque miscet civitates » (39). Mala nimirum melius non potuerunt ostendi quae huius generis socialismi constitutione inducta sunt, qui penitus rempublicam uti institutum occupabat quemque postea « socialismum realem » nuncupaturi erant.
(39) Litt. Enc. Rerum novarum: l. mem., 99.
Centesimus annus LA