Centesimus annus LA 13
13 Si quam rem suscepimus altius perscrutamur, positis ob oculos Litterarum quoque Encyclicarum nostrarum verbis quae sunt Laborem exercens atque Sollicitudo rei socialis, hoc profecto est addendum, praecipuum errorem « socialismi » generis esse anthropologici. Inibi enim ipse homo elementum tantum consideratur atque corporis socialis particula ita ut uniuscuiusque bonum ad machinamenti socialis et oeconomici congruentem motum penitus subiciatur, dum contra idem individui bonum exsistere posse iudicatur sine libera ipsius electione minimeque spectato eius officio pro bono malove. Sic homo ad seriem quandam deducitur socialium oeconomicarumque necessitudinum atque notio personae evanescit veluti liberi subiecti cuiusdam moralis voluntatis, quod hanc per voluntatem ordinem socialem constituit. Ex hac autem perperam concepta de persona notione oriuntur iuris ipsius vitium, quod terminos definit libertatis personae eiusdemque condiciones, necnon privatae possessionis eversio. Etenim homo omnibus rebus si penitus diripitur ut aliquam rem « suam » nuncupare nequeat et si ipse facultate sustentandi se libero opere privatur, sociali videlicet machinae subditur et iis qui eandem gubernant: quapropter dignitatis personae humanae agnitio difficilior evadit atque sic iter impeditur quod verae humariae communitatis ad constitutionem perducit.
At contra ex christiana doctrina personae recta necessario societatis eruitur notio. Ad Rerum novarum sententias socialemque similiter Ecclesiae doctrinam socialitas hominis minime ab ipsa republica absorbetur, sed in aliis inferioribus sodaliciis explicatur, capto a familia initio usque ad oeconomicas et sociales politicas et culturales consociationes quae ex hominis natura orientes bono communi usque servato sua ipsorum fruuntur libertate. Id quidem ipsum « subiectivitatem societatis » vocavimus quae una cum individui subiectivitate a « socialismo reali » deleta est (40).
Si quis ultro interroget unde haec personae humanae falsa notio ac societatis « subiectivitas » oriantur, necesse sit respondeat easdem potissimum ab atheismo dimanare. Deo autem ipsi qui rebus etiam mundanis iuvantibus vocat cum respondet homo, sibi fit idem conscius de sua transcendenti dignitate. Haec responsio ab unoquoque homine elici debet in qua humanitatis illius f astigium invenitur quamque nullum sociale machinamentum vel subiectum commune substituere potest. Si vero Deum haud esse asseverant, de persona ipsius detrahunt fundamentum; tum idcirco socialis ordo impellitur ut reficiatur, auctoritate penitus et personae dignitate neglecta.
Ceterum atheismus de quo disseritur arcte cum rationalismo illuministico coniungitur, qui humanam rem machinae modo iudicat. Itaque de germana hominis granditate hoc modo praeciduntur aestimatio suprema itemque eiusdem transcendentia prae mundanis rebus, discrepantia consiliorum in ipsius corde insita, cum inter boni plenitudinem iactatur et imparilitatem ad idem consequendum, et in primis salutis desiderium quod inde proficiscitur.
(40) Cf. LItt. Enc. Sollicitudo rei socialis, SRS 15 SRS 28: l. mem., 530; 548 s.
14 Eadem ex radice et ratione atheistarum instrumenta colliguntur quae pertinent ad actionem propriam socialismi, qui Rerum novarum verbis damnatur. Agitur nimirum de contentione inter ordines. Pontif ex ipse vere confiteamur damnare non vult omnem et quamlibet controversiam socialem: probe enim novit Ecclesia inter societatis ordines quasdam exsurgere dimicationes aliqua quasi e necessitate, ob quas crebro est christiano decernendum prompte et congruenter. Ceterum Litterae Encyclicae quarum titulus Laborem Exercens contentionis aequitatem agnoverunt, cum ipsa 'pro sociali iustitia in certamen' vertitur (41). In Litteris Quadragesimo anno autem scribitur: « Classium enim pugna, modo ab inimicitiis mutuoque odio abstineat, paulatim transit in honestam quandam disceptationem, iustitiae studio fundatam » (42).
De contentione inter ordines potissimum damnatur notio cuiusdam pugnae quae non ethicis rationibus vel iuridicis finitur, quae videlicet dignitatem personae alterius respuit (eadem proinde semet quoque reicit ipsa), quae idcirco omnem accommodationem amovet atque nihil universum societatis bonum persequitur, sed bonum particulare quod in bonum commune subrogatur et cuncta adversa tollere studet. Revocatur denique doctrina de eo quod est « bellum universale », ratione quidem spectata controversiae de socialibus ordinibus, quod nimia rei bellicae cura cupidoque dominandi illa aetate ad necessitudines inter nationes inferebat. Pro congruenti aequabilitate perquirenda inter variarum nationum commoda doctrina inducebatur talis quae asseveraret propriam partem prorsus praevalere debere, adhibitis quoque mendaciis et in cives terroribus, et armis excidii totius (quae tunc temporis coepta sunt excogitari) ut adversariorum opes exstinguerentur. Inter ordines igitur certamen ad marxianam sententiam atque secundum nimium bellicae rei studium eiusdem stirpis sunt: ex atheismo scilicet oriuntur et humanae personae contemptione, unde roboris potius quam rationis iurisque praevaleat principium.
(41) Cf. Litt. Enc. Laborem exercens, LE 11-15: l. mem., 602-618.
(42) PIUS PP. XI, Litt. Enc. Quadragesimo anno, III: l. mem., 213.
15 Rerum novarum Litterae Encyclicae instrumentis rerum efficiendarum obstant quae publice ministrantur, quandocumque quilibet civis ita quasi « segmentum » denticulatae rotae fit in Statu. Eae simul resistunt pari cum impetu illis doctrinis, quae omnino detineri volunt extra Rempublicam rem oeconomicam. Certe oeconomicae actioni aliquid proprii legitime conceditur, a quo Civitas arcenda est. At ipsa iuridicas condiciones inducere debet, in quibus rationes oeconomicae explicentur, et sic prima principia servare in oeconomica libertate, quae aequalitatem quandam postulat inter partes, ne quaedam pars tantum polleat ut reliquae in servitutem revera redigantur (43).
Hac autem de re Rerum novarum Encyclicae Litterae suadent congruarum reformationum iter, quae operi dignitatem reddant ad liberas hominis actiones spectantem. Ipsae quidem conscientiam officii a societate postulant et a regimine, unde opifex contra gravissimam curam coactae vacuitatis lucrosorum operum potissimum defendatur. Praeteritis vero temporibus duas propter rationes eodem vergentes id fiebat, simul cum politica oeconomica ageretur quae aequum auctum iuvaret, simul cum coactae ab opere cessationis cautio interponeretur et renovata educatio in artibus et professionibus secundaretur, ut opifices ad res transire possent fioridiores ex operibus et muneribus minus valentibus et infirmatis.
Societas exinde et Status tanta salaria praestare debent ut convenienter sustententur opifex eiusdemque domus, peculii cuiusdam repositi data quoque facultate. Haud mediocrem id requirit nisum et conatum ad cognitiones opificibus praebendas et facultates magis magisque aptiores, ut eorum opus melius feraciusque evadat; verum assiduam quoque vigilantiam postulat idem, valde consentaneis iuvantibus legibus ut foeda abusio tollatur quae humilioris ordinis apprime respicit opifices, alienigenas item et segregatos. Decretoria existimantur hac in re opificum collegia, quae minima salaria paciscuntur et operis condiciones.
Operis tandem horaria « humana » serventur quietisque necnon ius suam cuiusque indolem patefaciendi in ipso operis loco ac sine conscientiae ulla violatione dignitatisve. Munus hic profecto repetatur collegiorum quae sunt non modo pactionts veluti instrumentum verum etiam tamquam quidam « lo-ci », ubi opificum natura declaratur : ipsa quidem progressibus inserviunt certi cultus operis opemque pariter ferunt ut vitam modo vere humano fabricae participent opifices (44).
Haec ad proposita consequenda tam directe quam oblique operam suam conferre debet Respublica: oblique scilicet necnon ad subsidiaritatis principium, feliciores quidem inducendo condiciones quae actionis oeconomicae libero usui favean t unde copiosae praebeantur operis opportunitates et divitiarum capita; directe ac secundum solidarietatis principium, fines quosdam qui humiliores tueantur constituendo ipsi partium libertati quae operis condiciones decernunt, itemque illud prospiciendo ut minimum vitale subsidium habeat opere carens opifex (45).
Litterae hae Encyclicae et cum iis coniunctum Magisterium sociale in saeculi xIx et xx traiectu variam multiplicemque habuerunt vim. Quae vis in innumeris reformationibus conspicitur, in providentiis scilicet socialibus et pensionibus atque calamitatum cautionibus, intra rationes videlicet ampliores quibus melius opificum iura serventur (46).
(43) Cf. Litt. Enc. Rerum novarum: l. mem., 121-125.
(44) Cf. Litt. Enc. Laborem exercens, LE 20: l. mem., 629-632; Allocutio ad Consilium Internationale Laboris (O.I.T.) habita Genavae (15 Iunii 1982): Insegnamenti V/2 (1982), 2250-2266; PAULUS PP. VI, Allocutio ad idem Consilium (10 Iunli 1969): AAS 61 (1969), 491-502.
(45) Cf. Litt. Enc. Laborem exercens, LE 8: l. mem., 594-598.
(46) PIUS PP. XI, Litt. Enc. Quadragesimo anno: l. mem., 178-181.
16 Hae autem reformationes a Nationibus partim inductae sunt, quibus tamen in obtinendis magnum praestitit officium industria opificum Motus. Repellendarum iniuriarum et damnorum causa exortus ex conscientia morali ceteroqui in ampia regione egit, in opificum collegiis, in reformationibus provehendis, procul a quarundam doctrinarum caligine proximusque contra opificibus eorundemque cotidianis necessitatibus. Hac in provincia eiusdem nisus cum christianorum opera iugati sunt, quo in melius obtineretur mutatio condicionum opificum vitae. Idem vero deinceps Motus ea ipsa temperabatur quademtenus marxiana opinatione cui refragatae Rerum novarum Litterae erant.
Reformationes ipsae etiam libero quodam processo societatis se ipsam bene componentis sunt illatae, solidarietatis apte conciliatis instrumentis, quae auctum quendam oeconomicum sustinerent personae bonis obsequentiorem. Multiplex hic est memoranda actio, bene christianis iuvantibus, in coetus sodalium condendos rerum gignendarum et consumendarum causa et pecuniae creditae gratia, in popularem institutionem provehendam et artis formationem, in varias formas experiendas easdemque ad fabricae vitam participandam versas et generatim societatis.
Est igitur cur Deo gratias agamus, si praeterita respicimus, quandoquidem praeclarae hae Litterae Encyclicae haudquaquam expertes fuerunt vocis de cordibus resilientis, quin immo ad liberalitatem et sollertiam impulerunt; attamen oblivisci non possumus nuntium hunc propheticum ex iisdem Litteris piene non esse receptum illius temporis ab hominibus atque idcirco magnas evenisse calamitates.
17 Si Litteras Encyclicas legimus prae oculis locuples Leonis Magisterium tenentes (47), prorsus animadvertimus, ad extremum in sociali provincia et oeconomica alicuius erroris latioris consectaria easdem significare. Error hic, ut supra memoravimus, in doctrina illa versatur libertatis humanae quae veritatis ab oboedentia ipsam abstrahit, ac propterea ab officio iurium observandorum alienorum. Libertas exinde fit sui amor usque ad Dei contemptionem et proximi, qui amor in immensum utilitatem suam extollit neque ullo vinculo finitur iustitiae (48).
Hic ipse error illa in bellorum serie ad pessimum exitum pervenit, quae Europam everterunt orbemque inter MCMXIV et mcmxix annum. Haec nempe bella ex militari furore orta sunt et elato nationis studio et quodam genere unius dominatus quibuscum iungebantur, et bella quae ex classium certamine originem trahebant tum etiam bella civilia et doctrinarum. Acre illud odium si demptum esset et invidia, quae nationes inter se atque propria intra moenia ob sociales iniurias concitaverat, talis profecto vastitas, in qua magnarum Nationum omnes insumptae sunt vires in qua omnia sancta violata in qua consilia capta sunt integras gentes necandi et sociales coetus, haudquaquam exstitisset. Meminimus omnino Iudaicam nationem, cuius sors veluti exemplum nunc habetur summum malorum quae homini contingere possunt contra Deum se vertenti.
Iamvero odium iniquitasque totas Nationes pervadunt easdemque ad agendum compellunt cum ipsa comprobantur et doctrinis illis conformantur quae in iis consistunt potius quam in hominis veritate (49). Rerum novarum Litterae cum doctrinis illis odium concitantibus dimicaverunt ac pariter viam commonstrarunt ad vim tollendam et per iustitiam invidiam. Utinam infelicissimorum illorum eventuum recordatio omnium hominum dirigat actus, nominatim populorum nostra aetate rectorum, ubi nova odia conflant aliae iniustitiae, ubi demum novae prospectantur doctrinae quae vim extollunt !
(47) Cf. Ep. Apost. Arcanum divinae sapientiae (10 Februarii 1880): Leonis XIII P. M. Acta, II, Romae 1882, 10-40; Ep. Enc. Diuturnum illud (29 Iunii 1881): Leonis XIII P. M. Acta, II, Romae 1882, 269-287; Ep. Enc. Immortale Dei (1 Novembris 1885): Leonis XIII P. M. Acta, V, Romae 1886, 118-150; Litt. Enc. Sapientiae Christianae (10 Ianuarii 1890): Leonis XIII P. M. Acta, X, Romae 1891, 10-41; Ep. Enc. Quod Apostolici muneris (28 Decembris 1878): Leonis XIII P. M. Acta, I, Romae 1881, 170-183; Litt. Enc. Libertas praestantissimum (20 Iunii 1888): Leonis XIII P. M. Acta, VIII, Romae 1889, 212-246.
(48) Cf. LEO PP. XIII, Litt. Enc. Libertas praestantissimum: I. mem., 224-226.
(49) Cf. Nuntius pro Mundiali Die Paci fovendae dicato 1980: AAS 71 (1979), 1572-1580.
18 Certe ab MCMXLV anno in Europa silent arma, vera tamen id memoria teneatur pax non exstat ex militum victoria, at potius ex causis remotis bellorum ex sinceraque inter populos concordia. Complures autem annos in Europa totoque orbe aliquod non-bellum potius viguit quam vera pax. Marxianus dominatus dimidiam Europaeae continentis partem temperavit, dum altera pars periculum illud idem vitare nitebatur. Multi igitur populi potestatem amittunt se ipsi moderandi, qui intra imperii presse strangulati fines cohibentur dum eorum historica memoria deletur et eorundem cultus saeculares radices. Innumerae gentes suum ipsorum solum deserere coguntur, partitione hac per vim inducta, et aliquo violentar amandantur.
Insanum quidem armorum studium haurit opes necessarias ad progressum rerum oeconomicarum cuiusque Nationis necnon ad Civitates iuvandas improsperas. Humanae autem cognitionis progressio pariter ac technicae artis, quae hominum commoditati servire debet ac prosperitati, instrumentum fit belli. Arma quae efficiunt magis magisque perfecta et mortifera, adhibentur scientia et ars, dum ex ideologia quae philosophiae verae est perversio comprobatio postulatur et ratio ad novum bellum suscipiendum. Et id quidem bellum non modo praesentitur et providetur, verum etiam cruentam per caedem geritur multis terrarum in locis. Nationum foederatarum imperiorumve ratio, quae in Documentis Ecclesiae reprehenditur et recens in Litteris Encyclicis Sollicitudo rei socialis(50), facit ut omnes controversiae et dissentiones in Tertii Mundi Nationibus orientes excitentur et amplificentur, unde adversarii imperium in angustias adducatur.
Novissimarum rerum molitores, qui controversias armis expedire contendunt, commode quidem politica fulcimenta et militaria reperiunt, armati videlicet et in rebus bellicis instituti; sed contra ii qui negotia pacifice solvere student et humaniter quique pariter congrua iura omnium partium servant, prorsus segregantur et ab adversariis suis circumveniuntur. « Tertii Mundi » quoque complurium Nationum militaris institutio atque intestina bella in quibus versantur, tum terrorum propagatio et magis magisque barbara instrumenta ad politicas militaresque pugnas adhibita, instabili pace potissimum foventur, quae bellum alterum mundanum consecuta est. Toti tandem orbi imminet atque instat bellum atomicum quod delere radicitus genus hominum potest. Ars denique et scientia in militares res versa praebet odio utique quibusdam doctrinis amplificato summum instrumentum. Quoniam vero bellum in interitum hominum ab ipsis patratum desinere potest, nullis quidem victoribus nullisque victis, via propterea funditus est declinanda quae eodem perducit, et sententia simul est repudianda: pugnam in adversarium delendum, contentionem et bellum ipsum, afferre profectum et progressum historiae (51). Necessitate nimirum huius immutationis intellecta, procul dubio oportet ambigere de « universalis belli » doctrina aeque ac « de certamine inter ordines ».
(50) Cf. Litt. Enc. Sollicitudo rei socialis, SRS 20: l. mem., 536 s.
(51) Cf. IOANNES PP. XXIII, Litt. Enc. Pacem in terris (11 Aprilis 1963), III: AAS 55 (1963), PT 286-289.
19 Bello autem altero orbis terminato, talis progressio in hominis conscientia adhuc perficitur; et illud vero eminet et apparet: totalitarismum marxianum ultra proferri dimidiam Europae partem et in maxima orbis parte versari. Bellum profecto, cuius munus esse credebatur libertatem singulis restituere et ius gentium instaurare, re prorsus infecta ad exitum pervenit; quin immo, multis spectatis populis et iis qui praesertim belli diritatem passi sunt, cum his propositis omnino discrepat. Effecisse hanc ita natam condicionem asseverare licet responsa variantia.
Quibusdam in Nationibus et quibusdam sub modis nisus conatusque conspiciuntur societatem popularem resarciendi post belli calamitates; quae societas iustitia sociali perfundatur et ipsum communismum vi cupiditateque rerum novarum exuat, quas hominum multitudines demonstrant vexatae et oppressati. Conamina autem haec liberi mercatus rationes plerumque servare nituntur, dum per stabiles res nummarias et in socialibus necessitudinibus per veram concordiam prospicitur talibus condicionibus ubi sanus sit auctus oeconomicus et constans, in quo homines sibi ipsi filiisque operantes prosperius, futurum tempus provident. Eodem tempore ipsi contendunt prohibere ne mercatus machinae novissimus finis habeantur pro tota hominis vita et publicae vigilantiae subicere eas volunt, unde terrae bonorum communis destinationis principium efficaciter imponatur.
Operis occasiones frequentiores, socialis securitatis solidum institutum quod opus pariter procuret, libera consociatio collegiorum efficienter agentium, cautio si forte desit opus, instrumenta socialis vitae populariter partecipandae, debent hac in re opus ipsum ex « mercis » condicione vindicare et piane efficere ut id digne praestetur.
Vires deinde sociales adsunt aliae et motus quae marxismo resistunt ratione quadam inducta « nationalis securitatis » quae societati toti minutatim invigilet ut marxismus irrepere nequeat et illabi. Opibus autem Reipublicae celebratis cumulatisque cogitant a communismo arcere gentes. Sed hac adhibita via periculum prorsus est ne libertas personaeque bona tollantur, quorum sub titulo illi est obsistendum.
Alia vero ratio et consuetudo in commodorum societate residet vel in rerum consumptionis societate, quae eadem intra regionem meri alicuius materialismi marxismum profligare cogitat, dum demonstrat societatem liberi mercatus plenius necessitates explere posse quam marxismum, sepositis similiter spiritalibus bonis.
Revera sociale eiusmodi specimen, sicut hinc demonstrat placita marxiana conatibus defuisse novam creandi societatem atque meliorem, ita illinc, quotiens et vitae autonomiam et moralis rationis praestantiam necnon tum iuris tum humani cultus tum etiam Religionis momentum infitiatur, eatenus cum marxianis confluit, ut homines ad regionem oeconomiae omnino redigat et ad voluptatem usuum materialium.
20 Eadem vero aetate ingens peragitur opus « coloniarum demolitionis » quo complures adipiscuntur aut denuo consequuntur Nationes sui iuris condicionem iusque ipsum de se libere decernendi. Maiestate autem sic status recuperata plerumque eaedem Civitates modo iter primum ingrediuntur ad veram suam libertatem stabiliendam. Partes namque praestantes ipsius rei familiaris seu oeconomicae adhuc retinentur magnis a societatibus extrariis quae se obligari perpetuo nolunt progressibus alicuius Nationis se accipientis; vita sic politica potestatibus exterioribus regitur, dum intra Civitatis ipsius fines versantur vivuntque simul tribus nondum in veram nationis communitatem conglobatae. Desideratur praeterea publicorum peritorum numerus a quibus probe honesteque Status temperentur instituta; item compages requiruntur aptae videlicet ad rem oeconomicam efficaciter gerendam.
Ante hanc populorum praesentem condicionem existimant plurimi posse rationem marxistarum adferre quasi quoddam viae compendium ad Nationis ac Status institutionem; inde ergo variantes socialismi exoriuntur formae cum indole cuiusque nationis propria. Multis ideo cum doctrinis, quae vario quidem modo identidem componuntur, permiscentur legitima salutis patriae postulata necnon studia sui solius populi ac militaris ardoris, tum etiam quaedam principia popularibus e traditionibus deducta quae cum sociali christianorum doctrina non numquam concinunt, et notiones denique marxismi-leninismi.
21 Reminisci tandem oportet, profligato altero omnium gentium bello nisuque facto contra eius crudelitates, acriorem disseminatam esse sollicitudinem de hominum iuribus quae ad extremum est agnita et suscepta variis in Documentis Nationum (52) ideoque in ipso contexendo dici profecto licet novo « iure gentium » cui Apostolica Sedes suas continenter contulit partes. Fulcimen et velut huius progressionis cardo fuit Consociatio Nationum Unitarum. At non una dumtaxat conscientia crevit iurium cuiusque hominis, verum singularum quoque Nationum, cum necesse esse simul intellegeretur aliquid effici ut magnae inaequabilitates sanarentur inter latiores orbis regiones, quae quodam pacto quaestionis socialis caput a nationum ipsarum provincia in omnium gentium circuitum transtulerunt (53).
Hac rerum progressione perlibenter denotata, aliunde tamen silentio praeteriri haud decet totam summam omnium viarum auxiliandi ipsis progressibus non semper in bonam exire partem. Nec ipsi quidem Consociationi Nationum Unitarum adhuc feliciter contigit ut idonea instrumenta conficiantur ad pugnas inter gentes absque bello dirimendas; quae nempe difficultas maxima videtur quam populorum communitas dissolvat in posterum oportebit.
(52) Cf. Declaratio Universalis de Hominis Iuribus, anno 1948 habita; IOANNES XXIII Litt. Enc.Pacem in terris, IV: l. mem., PT 291-296; « Actus Finalis » Conferentiae pro Securitate et Cooperatione in Europa (CSCE), Helsinkii, anno 1975.
(53) Cf. PAULUS PP. VI, Litt. Enc. Populorum progressio (26 Maii 1967), PP 61-65: AAS 59 (1967), 287-289.
22 Si ab orbis condicione ita descripta abundeque pariter Nostris in Litteris Sollicitudo rei socialisexposita aliquis proficiscetur, momentum inopinatum magnaeque simul spei comprehendet ipsorum eventuum his proximis annis. Eorum veluti apex attingitur per anni MCMLXXXIX eventa in Europae mediae et orientalis Nationibus sed quae temporis intervallum ac terrarum plagam multo latiorem complectuntur. Progredientibus enim annis a mcmLxxx ad mcmxc apud aliquot Americae Latinae verum etiam Africae et Asiae Civitates collabuntur quaedam dictaturae tyrannidisque gubernia ; alibi autem difficile quidem sed frugiferum suscipitur iter conversionis in civilis ordinis formas quae maiorem patiuntur participationem maioremque prae se ferunt iustitiam. Magni vero ponderis partes, quin immo et decretorias, illuc adtulit Ecclesiae officium in tutandis adiuvandisque hominis iuribus : in locis enim certa quadam doctrina permeatis, ubi copiae variarum factionum collectae sensum obscurabant communis hominum dignitatis, simpliciter at fortiter docuit Ecclesia unumquemque hominem, quaecumque ipsius interiores essent sententiae, imaginem in se Dei gestare ideoque observantiam et reverentiam mereri. Qua in adseveratione saepius consentiebat maior populi ipsius pars; id quod effecit ut contendendi viae rationesque solvendarum difficultatum politicarum quaererentur quae personae dignitatem servarent.
Ex hoc porro historiae progressu figurae novae emerserunt popularis regiminis, unde spes quoque elucet futurum esse ut res intra fragile involucrum politicarum socialiumque structurarum commutentur quae acerba catena iniuriarum odiorumque obligantur necnon statu rei oeconomicae conflictato ipsisque societatis gravibus pugnis. Gratias igitur dum referimus Deo cum universa Ecclesia pro heroico saepe testimonio quod plures pastores, communitates totae, christiani singuli aliique bonae voluntatis homines in adeo impeditis rerum adiunctis reddiderunt, precamur simul ut nisus omnium intentos in meliorem efficiendam aetatem venturam ipse sustentet. Illud enim munus non civium dumtaxat illarum Nationum est, verum christianorum cunctorum hominumque bonae voluntatis. Demonstrari enim interest implexas eorundem populorum quaestiones dirimi posse colloquii ac solidarietatis usu, exclusa dimicatione ad adversarium delendum ac bellica vi.
23 Complura inter elementa interitus illius guberniorum imperiosorum quaedam sane sunt digna quae singillatim huc proferantur. Decretoria nimirum res, quae conversionibus initium dedit, iurium operis violatio est. Ilaud enim oblivisci licet intimum discrimen eorum regiminum, quae praedicare audeant aliquam gubernationem immo vero et dictaturam operariorum, magnis incipere cum motibus in Polonia sub solidarietatis scilicet appellatione. Opificum enim turbae ipsae exlegem reddunt eam philosophiam quae se pro illis loqui adserit, dum rursus inveniunt et quasi detegunt proficiscentes nempe a solido quodam arduoque operis et oppressionis experimento documenta ac principia socialis Ecclesiae institutionis.
Illud dein oportet efferri: ad eversionem talis « molis » sive imperii ferme ubique perventum est per pacificam omnino contentionem quae armamentis solis utitur veritatis et iustitiae. Cum marxistarum placita defenderint dumtaxat repugnantiis socialibus ad extremum extrahendis fieri posse ut per violentam conflictationem eae dissolverentur repugnantiae, dimicationes quae marxismi importaverunt amotionem firmiter periclitari perseverant singulas disputationis diverbii ac testificationis veritatis vias appellantque adversariorum conscientiam in quibus excitare conantur communis dignitatis humanae sensum.
Ordinatio totius Europae, quae altero ex orbis bello enata erat confirmataque StipulationibusYaltensibus, posse videbatur alio solo bello concuti. Superata illa ex contrario est minime violento hominum opere et officio qui, recusantes semper ne violentiae cederent impetibus, singulis datis opportunitatibus modos efficientes repererunt quibus veritatem testarentur. Hoc adversarium inermem reddidit, quoniam violentia ipsa necesse habet ut mendacio quasi legitima defendatur utque sibi, quantumvis falso, speciem induat alicuius tutelae iuris vel responsionis minationibus alienis factae (54). Grates Deo denuo agimus qui hominum corda sustinuerit asperae difficultatis tempore petimusque pariter precantes ut id genus alibi quoque exemplum et in aliis adiunctis utile esse possit. Utinam dempta omni vi discant homines pro iustitia luctari et aspernari item in litibus internis contentionem classium perinde ac bellum in dissensionibus inter nationes !
(54) Cf. Nuntius pro Mundiali Die Paci fovendae dicato 1980: l. mem., 1572-1580.
24 Alia porro pars quaedam illius discriminis sine dubio est efficientia ipsa manca totius oeconomici instituti quod non technicum tantum impedimentum censeri debet sed consectarium humanorum iurium violatorum quae ad liberam industriam, ad proprietatem et ad agendi libertatem in re oeconomica spectabant. Eo similiter accedit ratio ipsa cultus humani patriaeque indolis intellegi enim non valet homo ex uno dumtaxat latere oeconomicae aestimationis neque definiri potest simpliciter, prout ad hunc illumve pertinet civium ordinem. Plenissime scilicet comprehenditur homo, si in aliquem inseritur ambitum culturae per linguam suam et historiam perque adfectionem quam coram praecipuis vitae eventibus ille colit, cuius generis sunt ortus ipse et amor, labor et mors. Mediam vero partem cuiuslibet culturae occupai hominis adfectus ante maximum omnium arcanum: Dei mysterium. Singularum namque Civitatum formae humani cultus totidem tandem rationes sunt quibus interrogationi respondeatur de sensu vitae uniuscuiusque hominis: subducta enim huius generis quaestione, et cultura Nationum et vita moralis pessum dantur. Quocirca dimicatio in operis humani defensionem suapte sponte coniungitur cum pugna pro humano animi cultu necnon Nationis ipsius iuribus.
Vera autem novitatis causa illud est spiritale vacuum Dei negatione inductum quod iuvenum saecula destituit recta ordinatione nec raro etiam ea permovit ut, dum propriam personam vitaeque sensum insuperabili quodam fervore conquirebant, religiosas demum radices culturae Nationum suarum denuo retegerent ac personam Christi Iesu ipsam, tamquam responsum suapte natura accommodatum illi siti veritatis et boni et vitae quae cuiusque inest cordi hominis. Quae insuper conquisitio testimonio confirmata est eorum, quotquot Deo perstiterunt fideles. Promiserat enim marxismus necessitatem Dei sublaturum se ex hominum animis; atqui commonstraverunt potius effecta id fieri nullo modo posse nisi totum simul subvertatur cor.
25 Anni MCMLXXXIX eventus documentum praebent felicis exitus ipsius firmae tractandi voluntatis animique evangelici contra adversarium cui certum erat moralibus principiis non se devincire : admonent pariter omnes quicumque sub realismi cuiusdam politici nomine ex rerum politicarum campo ius ipsum depellere moralemque doctrinam nituntur. Poposcit nimirum dimicatio illa, quae anni MCMLXXXIX consectaria peperit, lucidam mentem et temperantiam, dolores et iacturas; quadamtenus vero coorta ea est e precatione nec cogitari quidem potuerat sine interminata de Deo fiducia, historiae Domino qui velut manibus suis corda tenet hominum. Si igitur suos pro veritate libertateque cruciatus homo coniungere novit cum Iesu Christi doloribus in Cruce, prodigium pacis patrare valet potestque aequabiliter ipse semitam saepius angustam dispicere inter animum pusillum malis cedentem hinc et illinc vim quae mala illa duplicat cum sese decipiat eadem vincere posse.
Attamen praeteriri haud innumerabiles possunt condiciones inter quas singulorum hominum operari debet libertas: adficiunt certo, sed non vinciunt, libertatem; eius etiam exsecutionem faciliorem reddunt minusve facilem, at delere illam nequeunt. Non ideo solum non licet hominis naturam ethica ratione transire, quae in libertatem est nata, sed ne fieri quidem istud reapse potest. Quotiens enim ita disponitur societas ut temere imminuatur aut etiam exstinguatur tota regio ea, in qua iure exercetur libertas, consequitur ut socialis sensim vita dissuatur ac dilabatur.
Praeterea ad libertatem conditus homo in sese vulnus originalis portat peccati quod in malum usque eum allicit facitque ut redemptione indigeat. Doctrina haec quidem non sola pars christianae Revelationis necessaria est, sed magnam quoque explicatricem virtutem secum infert, quatenus multum adiuvat ut humana perspiciatur veritas. In bonum namque tendit homo, mali tamen item capax est; proximum quidem potest commodum suum transgredi sed eo simul deligari. Eo igitur solidior erit societatis ordo, quo magis huius rei rationem duxerit renueritque commoditates singulorum bonis anteponere societatis totius simul sumptae, ac vias potius quaesiverit fructuosae eorum compositionis. Etenim ubicumque hominis cuiusque commodum vi opprimitur, in ipsius locum ponderosum sufficitur institutum publicae officiorum gubernationis quae fontes liberae industriae atque creatricis virtutis exsiccat. Cum homines se arbitrantur ultimam tenere rationem secretam absolutae ordinationis socialis quae malum prorsus inefficax reddat, licere aequabiliter credunt quaelibet usurpare instrumenta, vel ipsa mendacia aut crudelitatis consilia, ut illa ad effectum deducatur. Evadit tunc politica doctrina quaedam « saecularis religio » quae se falso existimat paradisum constituere posse hisce in terris. Verum tamen quaevis politica societas, cui propriae sunt sui iuris condicio suaeque leges (55), non poterit commisceri umquam cum Dei Regno. Evangelii parabola de herba bona ac zizaniis (cf. Mt 13,24-30 Mt 13,36-43) luculenter docet Dei esse solius sodales Regni et sodales Maligni segregare taleque iudicium ad temporum finem esse eventurum. Si quis audeat homo iam nunc illud praeoccupare iudicium, in Dei se locum subroget eiusque patientiae adversetur.
Propter Christi in Cruce sacrificium semel in perpetuum reportata est Regni Dei victoria; christianorum tamen condicio pugnam postulat contra illecebras viresque mali. Historiae dumtaxat sub finem in gloria Dominus revertetur extremum peracturus iudicium (cf. Mt 25,31), integratis scilicet caelis novis novaque terra (cf. 2P 3,13 Ap 21,1); sed perdurante ipso tempore boni malique luctatio in medio fervet hominis animo.
Quae omnia tradunt Sacrae Litterae de Regni Dei novissima sorte, suum pariter exserunt impulsum in societatum temporalium vitam quae perinde ac nomen indicat earum ad verum temporis statum pertinent cum omnibus imperfectis temporariisque illius rationibus. In mundo Regnum Dei ita exstans, quin de mundo sit, humanae ordinem societatis collustrat, cum gratiae vires pervadunt illum atque vivum reddunt. Hoc nimirum modo animadvertuntur melius postulata alicuius societatis homine dignae; errores castigantur; fortitudo ipsa corroboratur nempe operandi ad bonum. Quod ad officium evangelicae animationis rerum humanarum advocantur christiani ac praesertim laici (56) una sane cum universis voluntatis bonae hominibus.
(55) Cf. CONC. OEC. VAT. II, Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo huius temporis, GS 36 GS 39.
(56) Cf. Adhort. Apost. post-synodalis Christifideles laici (30 Decembris 1988), CL 32-44: AAS 81 (1989), 431-481.
Centesimus annus LA 13