Centesimus annus LA 26


26 Potissimum intercesserunt anni MCMLXXXIX eventa in Europae orientalis mediaeque Civitatibus; universale tamen prae se ferunt momentum ac pondus, cum ex iis bona ac mala proficiscantur consectaria quibus omnis adficitur hominum familia. Hae quidem consecutiones non naturam demonstrant machinariam nec fatalem; sunt opportunitates potius hominum libertati tributae ut cum misericordi operentur Dei consilio inter humanam historiam agentis.

Prima videlicet consecutio fuit quibusdam in Nationibus congressio Ecclesiae cum opificum Motu, qui enatus pridem erat ex contraria quadam impulsione indolis ethicae nominatimque christianae adversus passim diffusam iniustitiae condicionem. Integrum ferme per saeculum idem Motus partim subiacuerat marxismi dominatui cum persuasum haberetur, ut efficienter possent proletarii contra tyrannidem pugnare, debere eos opinationes materiales atque oeconomicas facere omnino suas.

Intra ipsam marxismi dissolutionem exempla voluntaria erumpunt opificum conscientiae qui postulationem iustitiae pronuntiant atque agnitionis illius dignitatis quae operi humano insidet secundum socialem Ecclesiae doctrinam (57). Operariorum Motus ampliorem influit in coetum hominum labori addictorum bonaeque voluntatis ut persona humana liberetur eiusque vindicentur iura; ille Motus complures hodie amplexatur Nationes tantumque abest ut catholicae adversetur Ecclesiae, ut ad eam studiose omnino respiciat.

Marxismi placitorum occasus ex orbe haudquaquam tollit iniustitiae oppressionisque condiciones, unde ipse marxismus immodice iis condicionibus abutens hauriebat alimoniam. Illis autem, a quibus hodie nova ac vera conquiritur liberationis doctrina et usus, offert Ecclesia non suum modo sociale magisterium in universumque praecepta sua de hominis persona a Christo redempta, verum solidum suum adiuvandi officium ut exclusio hominum suppliciumque devincantur.

Recentiore hac aetate avida illa voluntas, qua quidam cupiverunt a parte stare oppressorum nec ab historiae ipsius seiungi curriculo, plures adduxit credentes ut multiplici modo inter rem marxistam et christianam quaerant compromissum quod effici minime potest. Suadet potius praesens hoc tempus, cum ea omnia supervaduntur quae iis in conatibus debilia fuerunt, ut bonitas iterum praedicetur integrae theologiae respicientis universam hominis liberationem." (58) Hac quidem iudicandi ratione aestimati eventus anni mcmLxxxix praebent tandem pondus proprium etiam Tertii Mundi Nationibus quae suarum progressionum viam inquirunt haud secus ac fecerunt ante Europae mediae orientalisque Civitates.

(57) Cf. Litt. Enc. Laborem exercens,
LE 20: l. mem., 629-632.
(58) Cf. CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI, Instructio Libertatis conscientia de libertate Christiana et liberatione (22 Martii 1986): AAS 79 (1987), 554-599.


27 Altera dein spectat consecutio ad ipsos Europae populos. Sunt enim plurimae iniuriae admissae tum in singulos homines et societatem tum in regiones et nationes istis omnino annis quibus communismus dominabatur, quin et antea; odia tunc multa et inimicitiae increverunt. Periculum ita nunc verum exsistit ne intereunte dittatura recrudescant ea eliciantque contentiones doloresque graves, si moralis illa pugna def ecerit et conscia ipsa conatio testimonium veritati reddendi, quae omnia superioris temporis conamina incitaverunt. Optandum ideo est ne hominum in animis odium visque vincant eorum potissimum qui pro iustitia luctantur, sed ut pacis veniaeque studium in omnibus crescat.

Opus tamen est solidis quibusdam consiliis quibus gignantur vel stabiliantur aliquae inter nationes structurae quae congruae disceptationis causa intercedant ipsis litibus apud Civitates coortis, unde earum quaeque perficere possit ut propria valeant iura et aequa impetretur consensio necnon placata conspiratio cum ceterarum Nationum iuribus. Quod totum necessarium praesertim Europae restat Civitatibus, inter se arctis vinculis quae iunguntur communis cultus humani et multorum saeculorum historiae. Permagnum flagitatur opus ut morali et oeconomica parte illae Nationes renoventur quae communismum reiecerunt. Diutius enim fundamentales rerum nummariarum rationes distortae deflexaeque sunt atque virtutes primariae cum oeconomica industria haerentes, cuius generis sunt veracitas fides navitas, immutatae sunt. Necesse est patientem effici rerum morumque renovationem, poscentibus nempe diutina destitutione miseris gentibus ut gubernatores sui effecta solida et proxima proferant alicuius prosperitatis utque legitimis suis optationibus convenienter satisfiat.

Lapsus marxismi maximos intulit impulsus ad orbis partitionem in clausos quosdam circulos, alium alii resistentem atque cunctos inter se invidia aliqua aemulantes. Clarius is etiam illuminavit ipsam veritatem communis populorum coniunctionis tum illud quoque verum: hominum laborem suapte natura intendi ad congregandas nec iam segregandas gentes. Pax enim et prosperitas bona sunt totius hominum generis propria, sic profecto ut iis recte ac longe perfrui non liceat si obtineantur aut retineantur aliis populis Nationibusque laesis, cum eorum violata sint iura vel ipsae a prosperitatis fontibus sint exclusae.


28 Certas apud Europae gentes incohatur quodam modo verum tempus 'post bellum'. Intima enim refectio institutorum oeconomicorum ad recentiorem usque aetatem `collectivorum' secum importat difficultates et iacturas, quae comparari etiam possunt cum sacrificiis et damnis quibus sese oneraverunt Nationes occidentales Continentis ut post mundanum illud alterum bellum redintegrarentur. Aequum proin est hisce in impedimentis Nationes quondam communistarum gubernio temperatas, consentienti adiumento aliarum Civitatum sustentari; at pariter paret eas esse ipsas debere suorum progressuum auctrices. Concedatur tamen iis oportet rationabilis quaedam facultas ut id consequantur, quod sine reliquarum Civitatum sussidio contingere haud potest. Ceterum hodierna asperitatum ac indigentiae condicio ex quodam historico processu manavit, cuius Nationes olim communistae saepius obiectum fuerunt non subiectum: quam ob causam illo versantur in statu non libera sua voluntate nec ob errores a se admissos, verum propter consectaria luctuosorum eventuum quos vis ipsa iniecerat, unde sunt praepeditae quominus progressionis oeconomicae civilisque tramitem diutius persequerentur.

Civitatum aliarum, in primis Europaearum, adiutorium quae scilicet iisdem in rerum eventibus partes egerunt ideoque onus earum in sese recipiunt, certo iustitiae respondet debito. At commodo etiam emolumentoque universali Europae congruit quae in pace vivere minime poterit si variae indolis certamina, ex prioribus temporibus veluti consectaria profluentia, multo acriora evaserint ob statum oeconomicae perturbationis, interioris inquietis ac desperationis.

Necessitas vero haec efficere non debet ut consilia et incepta in auxilium ac praesidium « Tertii Mundi » Nationum tardentur, utpote quae saepius inopiae egestatisque condicionibus laborent multo nimirum gravioribus." (59) Singulare quoddam postulabitur conamen ut cunctae copiae viresque colligantur, quibus indiget orbis universus, ad metam incrementi oeconomici communisque progressionis, illustratis prius potioribus rebus necnon bonorum gradibus secundum quos oeconomica et politica capienda sunt consilia. Opes immensae praesto esse poterunt, apparatibus disiectis militaribus qui erant ad contentionem inter Orientem Occidentemque confecti. Eaedem vero opes multo etiam maiores fient, si conventa omnino fide digna fatta erunt, quibus lites dissolvantur pro bellis consuetis, ac si propterea principium moderandi et diminuendi arma in Nationibus quoque Tertii Mundi invaluerit, initis rationibus opportunis contra eorundem mercaturam (60). Ante omnia autem erit necesse totam illam relinqui mentem quae pauperes — homines ac nationes — esse censeat onus quoddam et ingratas molestias, a quibus id omne absumatur quod alii peperint. Ius enim sibi egeni vindicant bonis concretis perfruendi atque convertendi suam operis potestatem in utilem fructum, dum omnem orbem sic reddunt iustiorem omnibusque simul prosperiorem . Pauperum levatio permagna est occasio moralis et culturalis et ipsius oeconomici progressus omnium hominum.

(59) Cf. Allocutio in aedibus Consilii compendiariis litteris C.E.A.O. nuncupati elapso anno a Sumrni Pontificis « Adhortatione pro Sahelia » (Uagadugi, in Burkina Fasana Natione, 29 Ianuarii 1990): AAS 82 (1990), 816-821.
(60) Cf. IOANNES PP. XXIII, Litt. Enc. Pacem in terris, III: l. mem., PT 286-288.


29 Progressio denique non concipi debet aliqua ratione dumtaxat nummaria verum aestimatione prorsus humana (61). Non id solum hic interest ut populi cuncti eum tollantur ad prosperitatis gradum, quo ditiores hodie fruuntur Nationes, sed in hominum labore consociato ut dignior instituatur vita, ut insuper reapse dignitas navitasque creatrix cuiusque hominis succrescat necnon eius facultas respondendi vocationi propriae ideoque Dei ipsius appellationi in ea reconditae. In progressionis vero cacumine exercitatio consistit illius iuris-officii Deum quaerendi eumque cognoscendi ac secundum eam cognitionem vivendi (62).

In regiminibus vero tyrannidis et auctoritatis imperiosae principium est deductum ad extrema usque consectaria ipsius principatus violentiae prae ratione mentis. Coactus scilicet est homo ut rerum speciem pateretur vi iniunctam non adeptam suae rationis virtute nec libertatis suae usu. Illud itaque subverti oportet principium atque piane iura agnosci humanae conscientiae quae veritate sola vinciatur tam naturali quam revelata. His enim in agnitis iuribus princeps constat fundamentum omnis politici ordinis revera liberi (63). Magnopere igitur refert illud inculcari principium et varias quidem ob causas :

a) quoniam vetustae regiminis universalis auctoritatisque plenae figurae nondum sunt penitus superatae, quin immo periculum subsistit ne reviviscant; id quod renovatum studium suadet cooperationis et coniunctionis inter Nationes cunctas;

b) quoniam in progressis iam Civitatibus interdum nimia peragitur propagatio et praedicatio bonorum tantummodo ad commoditatem spectantium, excitatis naturae instinctibus ac propensionibus ad subitam voluptatem, unde difficulter agnoscitur et observatur ordo verorum humanae vitae bonorum:

c) quoniam quibusdam in Nationibus novae exoriuntur formae religiosi fundamentalismi quae, tecto vel etiam aperto modo, denegant civibus alterius religionis ac maioris civium partis plenam civilium vel religiosorum iurium illorum exercitationem, dum prohibent eos ne in culturae disceptationem ingrediantur atque circumscribunt ius Ecclesiae praedicandi Evangelium iusque hominum, audientium illam praedicationem, ut suscipiant eam et ad Christum sese convertant. Nulla veri nominis progressio effici potest nisi naturale ipsum primariumque servatur ius veritatis cognoscendae et secundum illam vivendi. Hoc iungitur cum iure naturali, tamquam exercitium eius altiorque persecutio, ius reperiendi et suscipiendi libere Iesum Christum qui verum est hominis bonum (64).

(61) Cf. Litt. Enc. Sollicitudo rei socialis,
SRS 27-28: l. mem., 547-550; PAULUS PP. VI, Litt. Enc.Populorum progressio, PP 43-44: l. mem., 278 s.
(62) Cf. Litt. Enc. Sollicitudo rei socialis, SRS 29-31: l. mem., 550-556.
(63) Cf. Documentum Helsinkii et Pactio Vindobonensis; LEO PP. XIII, Litt. Enc. Libertas praestantissimum: l. mem., 215-217.
(64) Cf. Litt. Enc. Redemptoris missio (7 Decembris 1990), RMi 7: diurnarium «L'Osservatore Romano », 23 Ianuarii 1991.


CAPUT IV

POSSESSIO PRIVATA ET UNIVERSALIS BONORUM ADDICTIO

30 In Encyclicis Litteris Rerum novarum valide Leo XIII affirmabat variisque argumentis contra temporis sui socialismum iuris possessionis privatae indolem naturalem (65). Quod ius ad autonomiam et profectum personae pernecessarium est ab Ecclesia usque ad hanc nostram aetatem semper defensum. Item Ecclesia docet bonorum possessionem non esse ius absolutum sed in sua iuris humani natura terminum suum gerere inscriptum.

Dum ius possessionis privatae enuntiabat Pontif ex pari cum planitate affirmabat bonorum « usum » commissum libertati esse obnoxium ipsorum primigeniae bonorum creatorum communi destinationi et etiam lesu Christi voluntati in Evangelio significatae. Scripsit enim: « Fortunati monentur ...: terrori locupletibus esse debere Iesu Christi minas rationem de usu fortunarum Deo iudici severissime aliquando reddendam »; et memorans Sanctum Thomam Aquinatem addidit: « At vero si illud quaeratur, qualem esse usum bonorum necesse sit, Ecclesia quidem sine ulla dubitatione respondet quantum ad hoc, non debet homo habere res exteriores ut proprias, sed ut communes », quia « legibus iudiciisque hominum lex antecedit iudiciumque Christi » (66).

Leonis XIII Successores duplicem affirmationem iteraverunt : possessionem privatam esse necessariam ideoque licitam, simul autem eandem esse circumscriptam (67). Concilium quoque Vaticanum II diligenter translaticiam doctrinam proposuit verbis quae ref erri utile est : « Homo, illis bonis utens, res exteriores quas legitime possidet non tantum tamquam sibi proprias, sed etiam tamquam communes habere debet, eo sensu ut non sibi tantum sed etiam aliis prodesse queant ». Et paulo ulterius : « Proprietas privata aut dominium quoddam in bona exteriora spatium piane necessarium ad personalem et familiarem autonomiam unicuique conferunt, et velut libertatis humanae extensio considerari debent Ipsa autem proprietas privata et indolem socialem natura sua habet, quae in communis destinationis bonorum lege fundatur » (68). Eandem doctrinam repetivimus Nos, primum in allocutione ad III Coetum Episcopatus Latino-Americani Pueblae collecti, deinde in Litteris Encyclicis Laborem exercens et Sollicitudo rei socialis (69).

(65) Cf. Litt. Enc. Rerum novarum: I. mem., 99-107; 131-133.
(66) Ibid.: l. mem., 111-113 s.
(67) Cf. Pius PP. XI, Litt. Enc. Quadragesimo anno, II: l. mem., 191; PIUS PP. XII, Nuntius radiophonicus die 1 Iunii 1941 datus: l. mem., 199; IOANNE8 PP. XXIII, Litt. Enc. Mater et Magistra: l. mem.,
MM 428-429; PAULUS PP. VI, Litt. Enc. Populorum progressio, PP 22-24: l. mem., 268 s.
(68) Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo huius temporis, GS 69 GS 71.
(69) Cf. Allocutio habita Pueblae ad episcopos Americae Latinae (28 Ianuarii 1979), III, 4: AAS71 (1979), 199-201; Litt. Enc. Laborem exercens, LE 14: l. mem., 612-616; Litt. Enc. Sollicitudo rei socialis, SRS 42: l. mem., 572-574.


31 Cum haec relegitur institutio de iure possessionis deque communi bonorum destinatione respectu aetatis nostrae, quaeri potest de origine bonorum quae vitam hominis sustentant, eius necessitatibus satis faciunt et sunt eius iurium obiectum.

Omnium, quae bona sunt, origo prima est ipsius Dei actus qui terram creavit et hominem hominique terram dedit ut in eam dominaretur labore suo eiusque frueretur fructibus (cf.
Gn 9,28-29). Deus terram dedit universo humano generi ut ea omnia huius membra sustentaret, nullo excluso nullo anteposito. Hic radix reperitur universalis destinationis bonorum terrae. Terra quidem, quoniam fecunda est et par necessitatibus hominis explendis, primum Dei donum est ad vitam humanam sustentandam. Terra autem suos non fert fructus sine peculiari hominis ad Dei donum responsione id est sine labore: per laborem homo utens intellegentia et liberiate sua in eam dominatur eamque suam facit dignam sedem. Hoc modo is suam facit eam terrae partem quam sibi opere comparavit. Ibi est possessionis privatae origo. Is, ut patet, etiam officio astringitur ne impediat quin alii homines suam doni Dei habeant partem; immo vero cum iis operam suam consociare debet ut universae terrae simul dominentur.

In historia semper haec duo, labor et terra, inveniuntur, cuiusque humanae societatis initio. Non semper tamen haec duo eandem habent inter se necessitudinem. Olim naturalis terrae fecunditasapparebat et reapse erat divitiarum pars praecipua, opus autem eiusmodi fecunditatis auxilium erat et columen. Nostra aetate laboris hominum plus plusque in dies partes excellunt, nempe ut idem adferat divitias corporeas et incorporeas; insuper evidens fit hominis cuiusque laborem natura sua cum labore aliorum hominum necti. Hodie praesertim laborare est cum aliis laborare et laborare pro aliis; est aliquid facere pro aliquo. Opus eo fecundius est et fertilius, quo homo intellegentior in cognoscenda vi feracitatis terrae est inque necessitatibus pernoscendis alterius hominis pro quo ipse operatur.


32 Sed aliud possessionis genus est huius aetatis peculiare nec minus habet momentum quam terrae: possessio haec est cognitionis, technicae artis, totius scientiae. In hoc possessionis genere divitiae consistunt Nationum ad quaestuosae industriae incrementa provectarum, multo magis quam in possessione opum naturalium.

Dictum est nuper hominem cum aliis hominibus laborare, « sociale opus » participantem, quod circulos gradatim ampliores ipsamque universam terram comprehendit. Qui aliquid efficit praeterquam in usum suum, id facit plerumque ut alii eadem re utantur iusto pretio soluto communibus consiliis definito per liberam pactionem. Ipsa piane tempestive cognoscendi facultas aliorum hominum necessitates et concursiones earum rerum, quae quaestui sunt et aptiores ad illis satisfaciendum, alius est divitiarum fons in hodierna societate. Ceterum multa bona gigni non possunt efficaciter industria unius personae sed postulant ut multi eandem operam in idem communicent. Hunc nisum conciliare, eius diuturnitati cavere, curare ut vere is respondeat necessitatibus quas debet explere, pericula suscipere quae requiruntur hoc quoque est in hodierna societate fons divitiis fecundus. Ita evidentiores et usque praestantiores fiunt rationes laboris humani ordinati et efficientis et, sicut est huius laboris pars praecipua, facultatis consilia capiendi et opera conducendi (70).

Haec via, quae in lucem profert veritatem de persona quam Christiana fides numquam affirmare destitit, est attente et studiose consideranda. Revera praecipua hominis copia ipse homo est una cum terra. Eius intellegentia efficit ut perspiciantur potentia feracitatis terrae et multiformes modi quibus humanis necessitatibus satisfieri possit. Eius bene temperatus labor in conspiranti cooperatione facit ut consortiones laboris constituantur ampliores et fiducia dignae ad naturalem et humanum ambitum mutandum. Hac ratione graves implicantur virtutes, quales diligentia sunt, sedulitas prudentia in aequis periculis suscipiendis, auctoritas et fidelitas in officiis inter personas, fortitudo in exsequendis difficilibus et acerbis propositis necessariis tamen ad administrationis opus commune et ad occurrendum fortunae vitiis quae accidere possunt.

Hodierna oeconomia administrationis utiles admittit aspectus, quorum fundamentum est personae libertas quae in regione oeconomica significatur sicut et in tot aliis. Etenim oeconomia pars est multiformis industriae humanae inque eam, sicut in quamlibet aliam regionem, ius valet libertatis sicut et officium ea utendi ex animi conscientia. Sed notari refert hodiernae societatis et praeteriti temporis etiam recentioris propensiones proprie differre inter se. Si olim proventuum causa potissima terraerat et postea pecuniae caput, acceptum tamquam acervus machinarum et bonorum ex instrumentis constantium, nulle causa praecipua usque magis ipse est homo, hoc est eius cognoscendi facultas quae apparet per cognitionem et disciplinas, facultas se ordinandi consociata voluntate, facultas necessitatem alterius intellegendi eandemque explendi.

(70) Cf. Litt. Enc. Sollicitudo rei socialis,
SRS 15: l. mem., 528-531.


33 Attamen fieri non potest quin reprehendantur pericula et incommoda cum eiusmodi processu coniuncta. Re multi homines, fortasse eorum maior pars, instrumentis carent quae potestatem f aciunt ingrediendi modo certo et humaniter digno figuram conductionis et operis, in qua ipse labor locum obtinet principem. Hi sibi parere nequeunt primas cognitiones quibus possint suam efficiendi vim exprimere suamque augere potentiam. Nec habent facultatem se mutuo cognoscendi et secum communicandi, quae efficeret ut eorum dotes existimarentur et in usum converterentur. Hi ad summam, si non omnino quaestui sunt, large segregantur, et progressus oeconomicus fit, ut ita dicamus, super eorum capita, nisi forte prorsus iam angusta spatia contrahit veterum oeconomiarum ad victum solum pertinentium. Inhabiles ad obsistendum mercium aemulationi modis novis effectarum et postulatis bene respondentium, quibus ipsi antea prospicere solebant usitata rerum ordinationis forma, ostentatae opulentiae illecti splendore quam tamen assequi non possunt et simul egestate pressi, eiusmodi homines urbes Tertii Mundi frequentant, ubi saepe sunt quoad culturam eradicati et in violentae mutabilitatis condicionibus versantur, copiam habentes nullam se cum aliis consociandi; non iis dignitas attribuitur et interdum curatur ut de historia tollantur per vires cogentes ad imminuendam subolem humanae dignitati contrariam.

Multi alii homines, etsi non omnino seiuncti, in rebus locisque vivunt, ubi omnino primaria est contentio de necessariis ubi adhuc regulae vigent capitalismi pristini tali in « crudelitate », ut haec nullo patto sit atrocitate minor quam duritia turbidissimorum temporum initialis processus quaestuosarum industriarum invectionis. Aliis in casibus adhuc terra est progressus oeconomici pars potissima et qui eam colunt, a possessione exclusi, rediguntur in dimidiatae servitutis condiciones (71). Hisce in casibus etiamnum, sicut tempore Encyclicarum Rerum novarum, loqui licet de abusione inhumana. Quamvis magnae mutationes factae sint in societatibus excultioribus, humana capitalismi vitia cum conseguenti dominatu rerum in homines minime defecerunt; immo, quod ad pauperes spectat, ad bonorum corporeorum penuriam addita est egestas doctrinae et educationis quae eos impedit ne se liberent sua indecora servitute.

Incommode occidit quod talibus in condicionibus maior incolarum « Tertii Mundi » pars adhuc vivit. At non recte « Tertius Mundus » sola significatione geographica intellegi debet. In huius « Mundi » nonnullis regionibus et socialibus in eius partibus instituti sunt progressionis cursus qui innituntur non tam aestimatione opum corporearum quam « f acultatis humanae ».

Annis non remotis affirmatum est progressionem pendere ex separatione Nationum pauperiorum a totius orbis commercio et ex earum spe in propriis viribus posita. Recentiorum annorum experientia contra ostendit Nationes seclusas languisse et regressas esse, cum quae ingredi potuerint generalem negotiorum inter se conexionem in gradu internationali, fioruerint. Maxime igitur incomrnodum videtur aequum accessum adipisci ad mercaturam internationalem, positum quidem non in principio illo — unam tantum partem spectante — opibus naturalibus abutendi, sed potius in aestimatione opum humanarum (72).

Aspectus tamen « Tertii Mundi » proprii etiam in Nationibus cultis exstant ubi continua modorum efficiendi et consumendi mutatio dignitatem imminuit quarundam notionum iam adeptarum et professionum confirmatarum postulatque ideo continuum conatum recuperandae praestantiae et adcommodationis. Illi qui gradum temporum aequare nequeunt facile possunt segregari; cum iis sunt grandes natu, iuvenes qui non valent se bene inserere vitae sociali et generatim tenuiores et « Quartus Mundus » qui dicitur. Mulieris quoque condicio hoc in statu rerum est minime facilis.

(71) Cf. Litt. Enc. Laborem exercens,
LE 21: l. mem., 632-634.
(72) Cf. PAULUS PP. VI, Litt. Enc. Populorum progressio, PP 33-42: l. mem., 273-278.


34 Simul quod ad singulas Nationes spectat simul quod rationes internationales, liberum commercium videtur efficacissima via ad opes collocandas et ad necessitatibus feliciter respondendum. Hoc tamen solum valet de eis necessitatibus, quae « ad solvendum sunt » quae pondus emptionis habent, et de opibus quae « ad vendendum » sunt quanti aequum est. Sed quaedam exsistunt postulata humana quae ad mercaturam non attinent. Grave est caritatis et iustitiae officium prohibere ne fundamentales humanae necessitates non satiatae maneant et homines qui iis premuntur pereant. Est praeterea necesse hos homines indigentes adiuvari ad consequendas cognitiones, ad ineundas mutuas conexiones, ad excolendas suas dotes et habilitates quibus possint suarum opum et f acultatum virtutem augere. Ante rationem permutationis rerum parium et ante iustitiae genera quae eius sunt propria, aliquid viget quod homini debetur quia homo est ob eius eminentem dignitatem. Hoc aliquid, quod debetur, potestatem flagitat qua quis superstes vivat et reapse ad bonum commune totius generis humani conducat.

In « Tertii Mundi » adiunctis totam suam servant vim, immo sunt quibusdam in casibus persequenda, ipsa proposita quae Encyclicae Rerum novarum indicaverunt ad impediendum ne hominis opus minueretur ipseque homo nuda fieret merx : salarium nempe quod vitae familiae sufficeret; publicas cautiones senectuti tutandae et operis vacationi vitandae ; aptam condicionum laboris tutelam.


35 Magnus fecundusque campus patescit navitatis et contentionis, iustitiae nomine, pro opificum collegiis ceterisque operariorum consociationibus, quae eorum iura defendunt et subiectivam eorum indolem tuentur simulque munus potissimum sustinent spectans ad culturam, ut ii plenius et dignius vit.am Nationis communicent eiusque iter ad progressionem foveant.

Hoc sensu iure loqui licet de certamine contra rationem oeconomicam acceptam tamquam modum qui in tuto collocat principatum absolutum pecuniae capitis, possessionis instrumentorum, quibus bona gignuntur, et terrae, respectu liberae laboris hominis subiectivae indolis (73). Huic contra talem rationem certamini non proponitur, uti exemplar alternum, formula socialista, quae reapse esse videtur capitalismus reipublicae, sed societas liberi operis, conductionis et participationis. Ea scilicet me rcatui non opponitur sed convenienter est Reipublicae auctoritatibus temperanda ut totius societatis expleat necessitates.

Ecclesia probat iustas quaestus partes, tamquam administrationis prosperae indicem. Cum enim administratio lucrum gignit, constat vias bona efficiendi esse adhibitas apte et respondentibus humanis necessitatibus esse iuste satisfactum. Quaestus tamen non est solus condicionum administrationis index. Fieri potest ut computationes oeconomicae sapienter ordinatae sint et simul homines, qui administrationis sunt patrimonium praestantissimum, indigne afficiantur iniuria. Istud non solum est ratione morali reiciendum, sed praevideri certe potest id efficientiae quoque oeconomicae administrationis nociturum. Etenim eo spectat alicuius negotii administratio ut non modo quaestum gignat, verum etiam ut ipsa administratio supersit veluti hominem communitas qui diversis viis fundamentales suas necessitates explendas curant et coetum peculiarem constituunt toti societati servientem. Quaestus est vitae administrationis temperator, sed non unicus ; praeter illum enim alia humana elementa et moralia consideranda sunt quae, procedente tempore, saltem par momentum habent pro totius incepti vita.

Iam vidimus improbandam esse affirmationem ex qua, vieto « socialismo reali » uti aiebant, capitalismus unicum exstimetur exemplar constitutionis oeconomicae. Frangantur oportet eiusmodi obstacula et monopolia quae non sinunt tot populos progressus facere, omnibus praeterea personis et Nationibus caveatur de praecipuis condicionibus per quas progressio participetur. Eiusmodi propositum a tota communitate internationali postulat nisus praestitutos et conscios. Oportet Nationes fortiores opportunitatem tenuioribus dent se vitae internationali inserendi, et tenuiores talem amplectantur occasionem, necessariis coeptis et incommodis se dedendo, providendo stabilitati conspectus politici et nummarii necnon certae exspectationi in futurum, tum auctae propriorum opificum peritiae, formationi conductorum efficientium et sui officii consciorum (74).

Impraesentiarum utilia incepta ad hoc propositum assequendum difficultate gravantur, quae magnam partem nondum est dirempta, debiti videlicet externi Nationum pauperiorum. Est quidem iustum illud: debita esse solvenda; sed non licebit exsolutionem petere vel exigere, si illa inducet revera ad tales electiones politicas, ut ingentes humanas multitudines ad famem agat et desperationem. Illicitum est postulare ut aes alienum contractum intolerabilibus cum incommodis solvatur. His in casibus necesse est — uti ceteroqui partim iam fit — modi inveniantur ad oneris debiti deminutionem, dilationem et etiam exstinctionem, congruentes cum fundamentali iure populorum ad victum et progressionem.

(73) Cf. Litt. Enc. Laborem exercens,
LE 7: l. mem., 592-594.
(74) Cf. Ibid., LE 8: I. mem., 594-598.


36 Decet nulle peculiares quaestiones et minationes, quae exsistunt in oeconomiis provectioribus quaeque cum propriis earum notis coniunctae sunt, animadvertere. Anteactis progressus temporibus homo semper vixit re necessaria coactus. Pauca erant eius postulata, quodammodo eius corporis constitutione definita; et industria oeconomica inclinabat ad illa procuranda. Patet autem hodie non solum agi de bonorum sufficientium danda copia, sed etiam responsione reddenda postulationi bonitatis: haec est bonitas mercium conficiendarum et consumendarum; bonitas publicorum munerum, quibus homo fruitur, rerum locorumque adiunctorum et vitae universae bonitas.

Postulatio ipsius vitae, natura sua acceptioris et ditioris, est per se legitima; tamen non possunt non in luce poni nova officia et pericula huic historico tempori cohaerentia. Modis, quibus novae necessitates oriuntur et definiuntur, semper subest notio plus minusve homini eiusque vero bono consentanea: ex delectibus bonorum efficiendorum et consumendorum certa se patefacit cultura, uti universalis vitae notio. Hinc oritur nimium rerum consumendarum studium. In deprehendendis novis necessitatibus novisque viis satisfaciendi eis, oportet quemque sinere se integra hominis imagine dirigi, quae observet momenta eius uti hominis et materialia ac naturalia interioribus et spiritalibus subiciat. Si quis autem suos directo spectat appetitus et praetermittit naturam personae suae consciae et liberae, importari possunt mores consumptionis et vitae consuetudines ipsae per se vitiosae aut eius corporis et animi sanitati nocentes. Institutum oeconomicum in se normas non habet quibus possit recte discernere modos novos et altiores satiandi necessitates humanas ab ipsis novis necessitatibus invectis, quae personae maturae formationi obstant. Necessarium igitur est, et urget magnum opus institutorium et culturale, quod comprehendat emptorum formationem ad prudentem usum potestatis suae seligendi ac formationem ipsorum effectorum ad acrem officii conscientiam et imprimis eorum qui artem exercent utendi instrumentis communicationis socialis, iam praeter necessarium civilium Auctoritatum interventum.

Magnum exemplum consumptionis artificiosae, saluti et dignitati hominis contrariae, et certe non facilis inspectionis, est exemplum medicamenti stupefattivi. Eius diffusio signum est gravis vitii ordinis socialis eique etiam subiacet necessitatum humanarum « interpretatio » materialistica et quodammodo usuum humanorum destructiva. Potentia igitur novationis liberae oeconomiae ad effectum adducitur ab una parte tantum neque apte. Medicamentum stupefactivum perinde ac obscenitates aliaque genera nimiae rerum consumptionis, cum debilium abutuntur infirmitate, vacuum compiere spiritate volunt quod interea factum est.

Malum non est melius vivere cupere sed mala est constitutio vitae, quae melior esse iudicatur, cum id spectat ut quis habeat non ut sit, et cum is plus habere vult non ut plus ipse sit sed ut vita absumatur supervacanea voluptate (75). Curandum est idcirco ut vitae rationes constituantur, in quibus conquisitio veri pulchri boni et communio cum ceteris hominibus propter communem progressionem electiones efficiant consumptionum, compendiorum, pecuniae collocationum. Quod ad hoc pertinet, non possumus solummodo monere de officio caritatis, id est de officio subveniendi per id « quod superest », et interdum etiam per id quod est « necessarium », ut res suppetant quae opus sunt ad pauperum vitam. Etiam significamus consilium pecuniam collocandi potius hic quam illic, in hac parte frugifera potius quam in alia, electionem esse semper moralem et culturalem. Certis definitisque condicionibus positis et rei oeconomicae et stabilitatis politicae quae praeteriri non possunt, propositum pecuniam collocandi, id est alicui populo occasionem dandi ut ex suo labore commoditatem percipiat, oritur etiam ex sensu benevolentiae et ex fiducia Providentiae, quae humanam indolem ostendunt illius qui consilium capit.

(75) Cf. CONC. OEC. VAT. II, Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo huius temporis,
GS 35; PAULUS PP. VI, Litt. Enc. Populorum progressio, PP 19: l. mem., 266 s.


Centesimus annus LA 26