Th. Aq. Catena aurea 10941

LUCA 19,41-44

10941 (Lc 19,41-44)

Origenes in lucam. Omnes beatitudines quas locutus est iesus in evangelio suo, firmat exemplo; sicut quod dixerat: beati mites, probat dicens: discite a me quia mitis sum; et quia dixerat: beati flentes, ipse quoque flevit super civitatem; unde dicitur et ut appropinquavit, videns civitatem, flevit super illam.

Cyrillus. miserebatur enim eorum Christus, qui omnes homines vult salvari: quod nobis non patuisset, nisi per aliquod humanum fieret evidens: effusae enim lacrymae sunt signa tristitiae.

Gregorius in evang.. flevit igitur pius redemptor ruinam perfidae civitatis, quam ipsa civitas sibi non cognoscebat esse venturam; unde subditur dicens: quia si cognovisses et tu: subaudi: fleres, quae modo, quia nescis quod imminet, exultas; unde subditur et quidem in hac die tua, quae ad pacem tibi. Cum enim carnis se voluptatibus daret in die sua, quae ad pacem ei esse poterant habebat. Cur vero bona praesentia ad pacem habuerit, manifestatur cum subditur nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. Si enim a cordis eius oculis mala quae imminerent, abscondita non essent, laeta in praesentibus prosperis non fuisset; unde mox eius poena, quae imminebat, adiuncta est, cum sequitur quia venient dies in te.

Cyrillus. Vel aliter. quia si cognovisses et tu: non enim erant digni percipere divinitus inspiratas scripturas, quae narrant Christi mysterium: quoties enim legitur moyses, velamen obnubilat cor eorum. Et quia non sunt intuiti veritatem, indignos se fecerunt salute, quae manat a Christo; unde sequitur et quidem in hac die tua quae ad pacem tibi.

Eusebius. Ubi notat, suum adventum ad pacem totius mundi factum fuisse; venit enim ad hoc ut pacem praedicaret propinquis et longinquis. Sed quia annuntiatam sibi pacem recipere noluerunt, hoc eos latebat; unde subditur nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. Et ideo obsidionem, quae in brevi erat ei superventura, expressissime praenuntiat subdens quia venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo.

Gregorius. ubi romani principes denuntiantur. illa enim hierosolymorum subversio describitur quae a vespasiano et tito romanis principibus facta est; unde subditur et circumdabunt te, et coangustabunt te undique, et ad terram prosternent te, et filios tuos qui in te sunt.

Eusebius. quomodo autem haec completa sint, ex his quae tradita sunt a iosepho, colligere possumus, qui cum esset iudaeus, singula quoque gesta narravit consona his quae sunt a Christo praedicta.

Gregorius. hoc quoque quod additur: et non relinquent in te lapidem super lapidem, et ipsa iam eiusdem civitatis transmigratio testatur: quia dum nunc in eo loco constructa est ubi extra portam dominus fuerat crucifixus, prior illa, ut dicitur, ierusalem funditus est eversa. Cui ex qua culpa eversionis poena fuerit illata, subiungitur eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae.

Theophylactus. Idest, mei adventus: veni enim visurus et salvaturus te. Quod si cognosceres, et in me crederes, esses pacata romanis, et ex omnibus exempta periculis; sicut omnes qui crediderunt in Christum evaserunt.

Origenes in lucam. Non nego igitur et illam ierusalem propter habitatorum scelera fuisse destructam; sed quaero ne forte ad hanc ierusalem fletus iste pertineat. Si enim post mysteria veritatis aliquis peccaverit, plangetur: nemo enim gentilis fletur, sed ille qui fuit de ierusalem, et esse cessavit.

Gregorius in evang.. Redemptor enim noster per electos suos plangere non cessat, cum quosdam ex bona vita ad mores reprobos pervenisse considerat; qui si damnationem suam quae eis imminet, agnovissent, semetipsos cum lacrymis electorum plangerent. suam autem diem hic habet anima perversa, quae transitorio gaudet in tempore; cui ea quae adsunt, ad pacem sunt, dum ex rebus temporalibus laetatur. Haec praevidere futura refugit, quae praesentem laetitiam perturbent; unde dicitur nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis.

Origenes. fletur autem et nostra ierusalem, quod post peccata circumdant eam inimici, idest spiritus nequam, et immittunt in circuitu eius vallum, ut obsideant eam, et lapidem super lapidem non relinquant; maxime si post multam continentiam, si post aliquot annos castitatis victus quis fuerit, et blandimentis carnis illectus, patientiam pudicitiamque amiserit, si fuerit fornicatus; lapidem super lapidem non relinquent in eo, secundum illud: non recordabor primarum iustitiarum eius.

Gregorius. Vel aliter. Maligni spiritus animam a corpore exeuntem obsident, quam in carnis amore positam deceptoriis delectationibus fovent; qui vallo circumdant, quia ante mentis eius oculos reductis iniquitatibus quas perpetravit, hanc societate suae damnationis coarctant, ut in ipsa extremitate vitae deprehensa, a quibus hostibus circumclusa sit videat, et tamen evadendi aditum invenire non possit: quia operari iam non licet bona, quae cum licuit agere contempsit. Undique etiam animam coangustant, quando ei non solum operis, verum etiam locutionis atque cogitationis iniquitates replicant: ut quae prius se per multa dilatavit in scelere, in extremum de omnibus angustetur in retributione. tunc autem anima per conditionem reatus sui ad terram consternitur, cum caro, quam vitam suam credidit, redire ad pulverem urgetur. Tunc in morte filii illius cadunt, cum cogitationes illicitae, quae modo ex illa prodeunt, in extrema ultione dissipantur: quae etiam cogitationes per lapides significari valent: perversa enim mens, cum perversae cogitationi perversiorem adicit, quasi lapidem supra lapidem ponit; sed cum ad ultionem suam anima ducitur, omnis cogitationum constructio dissipatur. Pravam autem animam deus assidue visitat praecepto, aliquando flagello, aliquando autem miraculo, ut vera quae nesciebat audiat; et ea contemnens, aut dolore compuncta redeat, aut beneficiis devicta, malum quod fecit erubescat. sed quia visitationis suae tempus non cognoscit, in extremo vitae traditur suis inimicis.


LUCA 19,45-48

10945 (Lc 19,45-48)

Gregorius in evang.. Qui narraverat mala ventura, protinus templum ingressus est, ut de illo vendentes et ementes eiceret, ostendens quod ruina populi maxime ex culpa sacerdotum fuit; unde dicitur et ingressus in templum, coepit eicere vendentes in illo et ementes.

Ambrosius. Deus enim templum suum non mercatoris vult esse diversorium, sed domicilium sanctitatis; nec vendibili religionis officio, sed obsequio gratuito usum ministerii sacerdotalis informat.

Cyrillus. erat autem in templo multitudo mercatorum, qui vendebant animalia ritu legis mactanda in hostiis. Sed iam aderat tempus desinendi umbram, refulgendi vero Christi veritatem: ob hoc Christus, qui cum patre simul colebatur in templo, iussit ritus corrigi legis, fieri vero templum orationis domum; unde subditur dicens illis: scriptum est, quia domus mea domus orationis est; vos autem fecistis eam speluncam latronum.

Gregorius. qui enim ad accipienda munera in templo residebant, quia quibusdam non dantibus laesiones exquirerent, dubium non erat.

Theophylactus. Hoc etiam dominus fecit in principio praedicationis suae, ut narrat ioannes; et nunc iterum illud fecit: quod ad maius crimen iudaeorum redundat, qui non fuerunt ex priori admonitione castigati.

Augustinus de quaest. evang.. Mystice autem templum ipsum hominem Christum intelligas, vel etiam adiuncto corpore eius quod est ecclesia. secundum autem id quod est caput ecclesiae, dictum est: solvite templum hoc, et in triduo suscitabo illud; secundum id vero quod est adiuncta ecclesia, intelligitur templum de quo videtur dixisse: auferte ista hinc. significavit enim futuros in ecclesia qui sua negotia potius agerent, vel receptacula ibi haberent ad occultanda scelera sua, quam ut caritatem Christi sequerentur, et peccatorum confessione, accepta venia, corrigerentur.

Gregorius in evang.. Redemptor vero noster praedicationis verba nec indignis, nec ingratis subtrahit; unde postquam rigorem disciplinae eiciendo perversos tenuit, donum his gratiae ostendit; nam subditur et erat docens quotidie in templo.

Cyrillus. Decebat autem ex his quae Christus dixerat et fecerat, eum adorare ut deum; sed ipsi nequaquam hoc facientes quaerebant eum occidere; sequitur enim principes autem sacerdotum et scribae et principes plebis quaerebant illum perdere.

Beda. Vel quia quotidie docebat in templo, vel quia latrones eiecerat de templo, vel quia veniens illuc quasi rex et dominus a credentium turba laudem hymni caelestis accepit.

Cyrillus. Sed populus graviorem aestimationem accepit de Christo quam scribae, et pharisaei, et principes iudaeorum, qui fidem Christi non acceptantes, alios increpabant; unde sequitur et non inveniebant quid facerent illi; omnis enim populus suspensus erat audiens illum.

Beda. Quod duobus modis intelligi potest: quia vel timentes populi tumultum, non inveniebant quid facerent de iesu, quem perdere disposuerant; vel ideo iesum perdere quaerebant, quia, suo magisterio neglecto, plures ad eum audiendum confluere cernebant.

Gregorius. Mystice autem sicut templum dei in civitate est, ita in plebe fideli vita religiosorum. Et saepe nonnulli religionis habitum sumunt, et dum sacrorum ordinum locum percipiunt, sanctae religionis officium in commercium terrenae negotiationis trahunt. Vendentes quippe in templo sunt qui hoc quod quibusdam iure competit, ad praemium largiuntur; iustitiam enim vendere est, hanc pro praemii acceptione servare. Ementes vero in templo sunt qui dum hoc persolvere proximo quod iustum est nolunt, dumque rem iure debitam facere contemnunt, dato patronis praemio emunt peccatum.

Origenes in lucam. Si quis ergo vendit, eicietur; et praecipue si vendit columbas. Si enim ea quae mihi a spiritu sancto sunt revelata et credita, aut in vulgus pretio vendidero, aut absque mercede non docuero; quid aliud facio nisi columbam, idest spiritum sanctum, vendo? Ambrosius. Generaliter itaque dominus docet saeculares a dei templo abesse debere contractus. Spiritualiter autem nummularios repulit, qui de pecunia domini, idest scriptura divina, lucrum quaerunt, nec bona malaque discernunt.

Gregorius. qui domum dei speluncam latronum faciunt, quia dum perversi homines locum religionis tenent, ibi malitiae suae gladiis occidunt ubi vivificare proximos orationis suae intercessione debuerunt. Templum quoque est ipsa mens fidelium; quae si in laesione proximi perversas cogitationes profert, quasi in spelunca latrones resident; cum autem mentem fidelium ad cavenda mala subtiliter erudit, quotidie veritas in templo docet.


LUCA 20,1-8

11001 (Lc 20,1-8)

Augustinus de cons. Evang.. cum memorasset lucas eiectos de templo ementes et vendentes, praetermisit quod exibat in bethaniam et regrediebatur in civitatem, et quod de ficulnea factum est, et quod mirantibus discipulis de fidei virtute responsum est. Atque his praetermissis, non quasi ex ordine dies prosequens, sicut marcus intulit, dicens et factum est in una dierum, docente illo populum in templo, et evangelizante, convenerunt principes sacerdotum et scribae cum senioribus. quod dicit factum in una dierum, ea dies intelligitur in qua id gestum Matthaeus et marcus retulerunt.

Eusebius. Cum autem principes mirari deberent docentem caelestia dogmata, et cognoscere per dicta et facta hunc esse Christum quem prophetae praecinerant, incumbentes subversioni populi, Christum prohibebant; sequitur enim et aiunt dicentes ad illum: dic nobis, in qua potestate haec facis? aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem? Cyrillus. Quasi dicat: secundum legem mosaicam solis exorcistis ex levitico sanguine data est auctoritas docendi, necnon sacrorum atriorum potestas: at tu ortus ex iuda commissos nobis fasces usurpas. sed si novisses, o pharisaee, scripturas, recoleres quod hic est sacerdos, qui secundum ordinem melchisedech offert Deo in se credentes per cultum qui legem transcendit. Quid igitur anxiaris, eiectis ab atriis sacris quae opportuna videbantur legalibus victimis, eo vocante ad veram iustificationem per fidem? Beda. Vel quando dicunt in qua potestate haec facis? de dei dubitant potestate, et subintelligi volunt diaboli esse quod facit. Addentes quoque aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem? manifestissime dei filium negant, quem putant non suis, sed alienis viribus signa facere. Poterat autem dominus aperta responsione tentatorum calumniam confutare; sed prudenter interrogat, ut suo silentio vel sententia condemnentur; sequitur enim respondens autem dixit ad illos: interrogabo et ego vos unum verbum; respondete mihi: baptismus ioannis de caelo erat, an ex hominibus? Theophylactus. Ut enim ostenderet eos semper fuisse spiritui sancto rebelles, et nedum isaiae, cuius non erat memoria, sed nuper viso ioanni credere noluerunt, ob hoc versa vice opponit eis hanc quaestionem, ostendens quod si tanto prophetae ioanni, qui apud eos maior videbatur, minime crediderunt, perhibenti testimonium eius, qualiter ei crederent respondenti qua auctoritate hoc faceret? Eusebius. quaerit autem de ioanne baptista, non unde erat oriundus, sed unde legem suscepisset baptismatis.

Cyrillus. Sed illi fugere veritatem non horruerunt. Deus enim misit ioannem sicut vocem clamantem: parate viam domino. Timuerunt autem dicere veritatem, ne diceretur eis: cur non credidistis? et cavent reprehendere praecursorem, non metu divino, sed populi; unde sequitur at illi cogitabant intra se dicentes: quia si dixerimus: de caelo, dicet: quare ergo ei non credidistis? Beda. quasi dicat: quem confitemini de caelo habuisse prophetiam, mihi testimonium perhibuit; et ab illo audistis in qua potestate haec faciam; sequitur enim si autem dixerimus: ex hominibus, plebs universa lapidabit nos: certi sunt enim ioannem prophetam esse. Viderunt ergo, quomodolibet respondissent, in laqueum se casuros, timentes lapidationem, sed magis veritatis confessionem; unde sequitur et responderunt se nescire unde esset. Quia ergo nolunt fateri hoc quod sciunt, repulsi sunt ut eis dominus non diceret quod sciebat; unde sequitur et ait illis iesus: neque ego dico vobis in qua potestate haec facio. Ob duas enim causas maxime scientia veritatis est occultanda quaerentibus: cum scilicet is qui quaerit minus capax est ad intelligendum ea quae quaerit; aut odio vel contemptu veritatis indignus est cui debeat aperiri quod quaerit.


LUCA 20,9-18

11009 (Lc 20,9-18)

Eusebius. Congregatis in unum principibus populi iudaeorum in ipso templo, ea quae contra ipsum facturi erant, et superventurum eis exterminium figurate per parabolam protulit; dicitur enim coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc. Homo plantavit vineam.

Augustinus de cons. Evang.. Tacuit Matthaeus brevitatis causa quod lucas non tacet, parabolam istam non ad solos principes dictam, qui de potestate interrogaverunt, sed etiam ad plebem.

Ambrosius. plerique autem varie significationes de vineae appellatione derivant; sed evidenter isaias vineam domini sabaoth domum israel esse memorat. Hanc vineam quis alius nisi deus condidit? Beda. Homo ergo qui plantavit vineam ipse est, qui iuxta aliam parabolam conduxit operarios in vineam suam.

Eusebius. Sed parabola quam isaias dicit, vineam reprehendit; salvatoris vero parabola non est contra vineam dicta, sed de cultoribus vineae, de quibus subditur et locavit eam colonis, idest senioribus populi, et principibus sacerdotum, et doctoribus, et optimatibus cunctis.

Theophylactus. Vel quilibet de populo est vinea, idem est etiam cultor: quilibet enim nostrum seipsum colit. Hac igitur vinea commissa cultoribus, abiit: idest, dimisit illos progredi suo arbitrio; unde sequitur et ipse peregre fuit multis temporibus.

Ambrosius. Non quia ex loco ad locum profectus est dominus, qui ubique semper praesens est; sed quia praesentior est diligentibus, negligentibus abest. Multis autem temporibus abfuit, ne praepropera videretur exactio: nam quo indulgentior liberalitas eo inexcusabilior pervicacia.

Cyrillus. Vel deus absentavit se a vinea plurium annorum curriculis: quia postquam visus est in specie ignis descendisse in montem sina, non amplius visibiliter praebuit eis suam praesentiam. Nulla tamen interpolatio contigit qua non mitteret deus prophetas et iustos commonentes; unde sequitur et in tempore vindemiae, ille misit ad cultores servum, ut de fructu vineae darent illi.

Theophylactus. Dicit autem de fructu vineae, quia non totum fructum, sed aliquid de fructu volebat accipere. Nam quid lucratur deus a nobis nisi suam notitiam, quae etiam est nostra utilitas? Beda. Bene autem fructum posuit, non proventum: nullus enim huius vineae proventus inventus est. Servus ergo primus missus est moyses, qui per quadraginta annos fructum aliquem legis quam dederat, a cultoribus requirebat; sed vexatus est propter eos, quia exacerbaverunt spiritum eius; unde sequitur qui caesum dimiserunt eum inanem.

Ambrosius. Factum est autem ut plures alios destinaret, quos iudaei inhonoros et inanes sibi, de quibus nihil potuerunt proficere, dimiserunt; unde sequitur et addidit alterum servum mittere.

Beda. Servus alter david significatur, qui missus est, ut post edicta legalia cultores vineae psalmodiae modulamine ad exercitium boni operis excitaret; sed et contra hunc dixerunt: quae nobis pars in david, aut quae haereditas in filio isai? unde sequitur illi autem hunc caedentes et afficientes contumelia, dimiserunt inanem. sed nec sic destitit; sequitur enim et addidit tertium mittere: per quem prophetarum chorum intellige, qui continuis attestationibus populum convenerunt. sed quem prophetarum non sunt persecuti? unde sequitur qui et illum vulnerantes eiecerunt. His autem tribus servorum gradibus omnium sub lege doctorum figuram posse comprehendi, dominus alibi manifestat, dicens: quoniam necesse est impleri omnia quae sunt in lege moysi et prophetis et psalmis de me.

Theophylactus. Prophetis igitur talia mala passis, filius destinatur; sequitur enim dixit autem dominus vineae: quid faciam? Beda. Quod dominus vineae dubitative loquitur, non de ignorantia venit: quid enim nesciat deus pater? sed ambigere dicitur, ut libera voluntas hominis servetur.

Cyrillus. deliberat etiam secum dominus vineae quid agat, non quasi carens ministris, sed quia pertentato quolibet ingenio salutis humanae, populo vero nequaquam adiuto, aliud maius adiungit; unde consequenter dicit mittam filium meum dilectum: forsitan cum hunc viderint, verebuntur.

Theophylactus. Dixit autem hoc, non tamquam ignorans quod peius eum essent tractaturi quam prophetas: sed quia oportebat filium eis fieri reverendum. quod si contumaces fuerint occidendo, hoc cumulat eorum crimen. Ne ergo dicerent aliqui divinam praescientiam necessario fuisse inobedientiae causam, ideo sic figurat sermonem.

Ambrosius. Filium igitur unigenitum sibi missum perfidi iudaei, quasi heredem removere cupientes, occiderunt crucifigendo, et eiecerunt negando; unde sequitur quem cum vidissent coloni, cogitaverunt intra se dicentes: hic est heres: occidamus eum, ut nostra fiat hereditas. Heres Christus est, idemque testator; heres, quia morti propriae supervivit, et testamentorum quae ipse contulit tamquam hereditaria in nostris profectibus emolumenta consequitur.

Beda. Manifestissime autem dominus probat, iudaeorum principes non per ignorantiam, sed per invidentiam crucifixisse filium dei. Intellexerunt enim hunc esse cui dictum est: dabo tibi gentes haereditatem tuam; sequitur enim et eiectum extra vineam occiderunt; quia iesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est.

Theophylactus. sed quia superius populum, non ierusalem, loco vineae sumpsimus; forsan magis proprie dici potest, quod occidit quidem eum populus extra vineam; idest, extra populi manus passus est dominus, quia scilicet populus ei non propriis manibus necem intulit, sed tradens hunc pilato et gentibus. Quidam autem per vineam scripturam intellexerunt, cui non credentes, dominum necaverunt: unde extra vineam, idest extra scripturam, dicitur dominus passus.

Beda. Sive eiectus extra vineam et occisus est, quia prius est ab infidelium corde repulsus, ac deinde cruci addictus est.

Chrysostomus. dispensationis autem, non negligentiae est post prophetas Christum venisse: non enim deus omnia repente prosequitur, sed condescendit propter sui pietatem: quia si post servos venientem filium contempserunt, multo magis nec antea eum audirent: qui enim non audiebant minora praecepta, quomodo audivissent maiora? Ambrosius. Pulchre autem interrogat, ut sua se ipsi damnent sententia; sequitur enim quid ergo faciet illis dominus vineae? Basilius. Hoc autem fit, quasi his qui damnantur nihil habentibus opponere evidentiae iuris. Proprium autem est divinae miserationis non infligere poenas silentio, sed praedicere minis, revocando eos ad poenitentiam; unde et hic sequitur veniet, et perdet colonos istos, et dabit vineam aliis.

Ambrosius. Venturum dominum dicit vineae, quod in filio adsit etiam paterna maiestas; vel quod ultimis temporibus praesentior humanis aspiret affectibus.

Cyrillus. Exclusi sunt igitur iudaeorum primates, quasi dominicae voluntati repugnantes, et sterilem reddentes vineam sibi commissam; est autem datus cultus vineae sacerdotibus novi testamenti. Cum autem virtutem aenigmatis senserunt, recusant illud pati; unde sequitur quo audito, dixerunt illi: absit. Nec tamen evaserunt ob sui pertinaciam et inobedientiam erga fidem Christi.

Theophylactus. Aliter autem videtur Matthaeus dicere, dominum scilicet quaesivisse: quid faciet illis cultoribus dominus vineae? iudaeos vero respondisse: malos male perdet. non est autem repugnantia: nam utrumque factum est: primo enim ipsi promulgaverunt illam sententiam; postea sentientes quo tendebat parabola, dixerunt absit, ut lucas hic narrat.

Augustinus de cons. evang.. Vel aliter. In illa de qua loquimur turba erant qui dolose dominum interrogaverant, in qua potestate faceret; erant etiam qui non dolose, sed fideliter acclamaverunt: benedictus qui venit in nomine domini, ac per hoc erant qui dicerent perdet illos, et vineam suam dabit aliis: quae vox recte etiam ipsius domini fuisse intelligitur, sive propter veritatem, sive propter membrorum eius cum suo capite unitatem. Erant etiam qui talia respondentibus dicerent absit: quia intelligebant in seipsos hanc parabolam dictam; sequitur enim ille autem aspiciens eos ait: quid est ergo quod scriptum est: lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli? Beda. Quasi dicat: quomodo implebitur haec prophetia, nisi quia Christus a vobis reprobatus et occisus, credituris est gentibus praedicandus, ut quasi lapis angularis ex utroque populo unum sibi templum aedificet? Eusebius. Lapis autem dicitur Christus propter terrestre corpus, abscissus sine manibus: secundum visionem danielis propter ortum ex virgine. Lapis autem non argenteus aut aureus, quia non rex aliquis gloriosus, sed homo humilis et abiectus; propter quod aedificantes eum reprobaverunt.

Theophylactus. Reprobaverunt enim eum principes populi, cum dixerunt: hic a Deo non est. ille vero tam utilis fuit, tam electus, ut in capite anguli poneretur.

Cyrillus. Angulo vero comparat sacra scriptura concursum utriusque populi, israelitici scilicet et gentilis, in unam fidem: compegit enim salvator utrumque populum in unum novum hominem, concilians eos in uno corpore patri. Salubris ergo est lapis angulo facto ab eo; detrimentum autem infert iudaeis impugnantibus hunc spiritualem concursum.

Theophylactus. Duas autem condemnationes commemorat: unam quidem animarum suarum, quam passi sunt scandalizati in Christo; et hoc tangit cum dicit omnis qui ceciderit super illum lapidem, conquassabitur; aliam vero captivitatis et exterminii, quam intulit eis lapis ab ipsis contemptus; et hoc tangit cum subdit supra quem autem ipse ceciderit, comminuet illum, vel ventilabit eum: sic enim ventilati sunt iudaei a iudaea per universum orbem, ut ab area paleae. et attende ordinem: nam praeambulum est scelus in eum commissum, sequitur autem iusta dei vindicta.


Beda. Vel aliter. qui peccator est, et tamen illi credit, cadit quidem super lapidem et conquassatur, reservatur enim per poenitentiam ad salutem; supra quem vero ille ceciderit, hoc est, cui lapis ipse irruerit, quia ipsum negavit, comminuet eum, ut nec testa quidem remaneat, in qua hauriatur aquae pusillum. Sive de his dicit quod cadunt super eum, qui illum modo contemnunt; ideo nondum penitus intereunt, sed conquassantur, ut non recti ambulent: super quos autem cadit, veniet illis desuper in iudicio cum poena perditionis; ideo comminuet eos, ut sint tamquam pulvis, quem proicit ventus a facie terrae.

Ambrosius. Vinea etiam typus noster est: agricola quippe omnipotens pater, vitis Christus; at vero nos palmites. Recte vinea Christi populus nominatur: vel quod crucis in fronte praetexat indicium; vel quod fructus ex postrema anni legatur aetate; vel quod omnibus, ut ordinibus vinearum, ita pauperibus atque divitibus, servis et dominis in ecclesia aequa dimensio, nulla discretio sit; et ut vitis maritatur arboribus, ita corpus animae. Hanc vineam diligens agricola fodere et tondere consuevit, ne luxuriet umbra foliorum, verborumque infructuosa iactantia maturitatem indolis naturalis impediat. Decet totius orbis hic esse vindemiam, ubi totius orbis est vinea.

Beda. Vel morali intellectu cuique fidelium vinea quam excolat locatur, dum mysterium baptismi quod exerceat sibi committitur. mittitur servus unus, alter, tertius, cum lex, psalmodia et prophetia legitur. sed missus servus contumeliis affectus vel caesus dicitur, cum sermo auditus contemnitur vel blasphematur. Missum heredem quantum in se est occidit qui filium dei peccando conculcat. Perdito malo cultore, vinea datur alteri, cum dono gratiae, quod superbus sprevit, humilis ditatur.


LUCA 20,19-26

11019 (Lc 20,19-26)

Cyrillus. Decebat quidem principes iudaeorum, intelligentes quod de ipsis parabola diceretur, a malo sic discedere, quasi de futuris instructos; sed hoc non considerantes, occasionem suorum colligunt criminum; unde dicitur et quaerebant principes sacerdotum et scribae mittere in illum manus in illa hora. Nec refrenavit eos legis praeceptum, quod dicit: innocentem et iustum non occides; sed compescuit eorum nefandum propositum plebis timor; sequitur enim et timuerunt populum. Praeferunt enim divinae reverentiae humanum timorem. Quae autem huius propositi fuerit occasio, subditur cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem istam.

Beda. Et ita quaerendo ipsum occidere, docebant vera esse quae in parabola dixerat. Ipse enim est heres, cuius iniustam necem dicebant esse vindicandam; illi nequam coloni, qui dei filium quaerebant occidere. Hoc etiam quotidie geritur in ecclesia, cum quilibet solo nomine frater, eam quam non diligit ecclesiasticae fidei ac pacis unitatem, propter bonorum multitudinem, vel erubescit, vel timet impugnare. Et quia principes quaerebant dominum comprehendere, quod per se non poterant, praesidis manibus efficere tentabant; unde sequitur et observantes miserunt insidiatores, qui se iustos simularent.

Cyrillus. Videbantur enim esse leves; erant autem graves, obliti dei dicentis: quis hic qui mihi abscondit consilium? adeunt enim Christum omnium salvatorem quasi hominem communem; unde sequitur ut caperent eum in sermone, et traderent eum principatui, et potestati praesidis.

Theophylactus. paraverunt autem domino laqueos; illaqueati sunt tamen in eis pedes eorum. Audi namque astutiam. Et interrogaverunt illum dicentes: magister, scimus quia recte dicis et doces.

Beda. Blanda et fraudulenta interrogatio illuc provocat respondentem ut magis deum quam caesarem timeat; sequitur enim et non accipis personam hominis, sed in veritate viam dei doces. Et hoc dicunt ad hoc ut dicat non debere tributa solvi, ut statim audientes ministri praesidis, qui, iuxta alios evangelistas, affuisse leguntur, seditionis eum contra romanos auctorem teneant; unde consequenter quaerunt: licet nobis dare tributum caesari, an non? erat enim in populo magna seditio, dicentibus aliis, pro securitate, qua romani pro omnibus militabant, debere tributa persolvi; pharisaeis contra dicentibus non debere populum dei, qui decimas et primitias daret, humanis legibus subiacere.

Theophylactus. intendebant ergo, quod si diceret oportere dari censum caesari, criminaretur a populo quasi servituti subiciens gentem; si vero prohiberet censum reddere, eum repraesentarent ut schismaticum praesidi. ipse vero laqueos eorum effugit; sequitur enim considerans autem dolum eorum, dixit ad eos: quid me tentatis? ostendite mihi denarium. Cuius habet imaginem et superscriptionem? Ambrosius. Docet hoc loco dominus circumspectos nos in respondendo adversus haereticos vel iudaeos esse debere; sicut alibi dixit: estote astuti sicut serpentes.


Beda. Qui autem putant interrogationem salvatoris ignorantiam esse, discant ex praesenti loco, quod potuerit scire iesus cuius imago esset in nummo; sed interrogat, ut ad sermonem eorum competenter respondeat; sequitur enim respondentes dixerunt: caesaris. non putemus caesarem augustum, sed tiberium significari. Omnes enim romani reges a primo caio caesare, caesares appellati sunt. Ex eorum autem responsione convenienter dominus quaestionem solvit; sequitur enim et ait illis: reddite ergo quae sunt caesaris caesari, et quae sunt dei deo. Titus. Quasi dicat: verbis tentatis, operibus obedite: subiistis caesaris servitutem, suscepistis quae eius sunt: date ergo illi censum, Deo timorem: non enim exigit deus denarium, sed fidem.

Beda. Reddite etiam Deo quae dei sunt, decimas scilicet, primitias, oblationes et victimas.

Theophylactus. Et attende quod non dixit: date, sed reddite; debitum enim est: tuetur enim te princeps tuus ab hostibus, vitam tuam reddit tranquillam; pro his ergo teneris ei in censu. Sed et hoc ipsum quod offers, numisma scilicet, ab eo habes. Reddes ergo numisma regium regi. Deus etiam tibi tradidit intellectum et rationem: restituas hoc ei non comparatus bestiis, sed in omnibus rationabiliter procedens.

Ambrosius. Tu ergo si vis non esse obnoxius caesari, noli habere quae mundi sunt. Et bene prius quae caesaris sunt reddenda decernit: neque enim potest quis esse domini, nisi prius renuntiaverit mundo. Quam gravia vincula promittere Deo et non solvere. Maior est contractus fidei quam pecuniae.

Origenes. Habet autem locus iste aliquid mystici. Duae enim sunt imagines in homine: una quam accepit a deo, altera inimici. Sicut enim denarius habet imaginem imperatorum mundi: sic qui facit opera tenebrarum, portat imaginem eius cuius habet opera. dicit ergo reddite quae sunt caesaris caesari, hoc est, abicite terrenam imaginem, ut possitis, vobis imaginem caelestem imponentes, reddere quae dei sunt deo, ut scilicet deum diligamus, etc. quae, ut moyses dicit, deus requirit a nobis. Postulat autem a nobis deus, non quia necessarium habet ut ei aliquid tribuamus; sed ut postquam ei dederimus, hoc ipsum nobis tribuat in salutem.

Beda. qui autem credere debuerant, ad tantam sapientiam mirati sunt, quod calliditas eorum insidiandi non invenisset locum; unde sequitur et non potuerunt verbum eius reprehendere coram plebe, et mirati in responso eius tacuerunt.

Theophylactus. hoc enim erat quod praecipue intendebant, increpare eum coram populo; quod obtinere nequiverunt propter sapientissimam eius responsionem.


LUCA 20,27-40

11027 (Lc 20,27-40)

Beda. Duae erant haereses in iudaeis: una pharisaeorum, qui traditionum et observationum iustitiam praeferebant: unde et divisi vocabantur a populo; altera sadducaeorum, qui interpretantur iusti, vindicantes sibi quod non erant. Illis ergo abeuntibus, hi ad tentandum accedunt; unde dicitur accesserunt autem quidam sadducaeorum qui negant esse resurrectionem.

Origenes. Sadducaeorum haeresis non solum resurrectionem mortuorum negat, sed etiam putat animam interire cum corpore. hi ergo verbis salvatoris insidiantes, eo tempore quaestionem proposuerunt quo eum viderunt de resurrectione docere discipulos; unde sequitur et interrogaverunt eum, dicentes: magister, scripsit nobis moyses, si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem, et hic sine filiis fuerit, ut accipiat eam frater eius in uxorem, et suscitet semen fratri suo.

Ambrosius. secundum legis litteram, nubere cogitur etiam invita, ut defuncti semen excitet frater; spiritus autem magister est castitatis.

Theophylactus. Sadducaei autem fragile fundamentum substituentes, non credebant resurrectionis sermonem. Opinantes enim carnalem esse futuram vitam, in resurrectione merito fallebantur; et ideo tamquam impossibile calumniantes dogma resurrectionis, fingunt hanc narrationem, dicentes septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem, et mortuus est sine filiis; et sequens accepit illam, et mortuus est sine filio; et tertius accepit illam; et similiter omnes septem, et non reliquerunt semen, et mortui sunt. Novissime autem omnium mortua est et mulier.

Beda. Hanc fabulam confingunt, quae deliramenti arguat eos qui resurrectionem asserunt mortuorum. Turpitudinem ergo fabulae opponunt, ut resurrectionis denegent veritatem; unde subditur in resurrectione ergo cuius eorum erit uxor? siquidem habuerunt septem eam uxorem.

Ambrosius. Mystice haec mulier synagoga est, quae septem viros habuit, sicut dicitur samaritanae: quinque viros habuisti, quia samaritana tantum quinque libros moysi, synagoga septem sequitur principaliter, et de nullo propter perfidiam suam hereditariae posteritatis semen accepit; et ideo partem cum viris suis in resurrectione habere non potuit, quia spirituale praeceptum secundum sensum carnis invertit: non enim frater carnalis aliquis denuntiatus est, qui semen fratris suscitaret defuncti, sed ille qui de mortuo populo iudaeorum, sapientiam sibi divini cultus ascisceret in uxorem, atque ex ea semen in apostolis suscitaret, qui quasi defunctorum reliquiae iudaeorum, informes adhuc in synagogae utero derelicti, secundum electionem gratiae reservari novi seminis admixtione meruerunt.

Beda. Sive septem hi fratres reprobis congruunt, qui per totam huius saeculi vitam, quae septem diebus volvitur, a bonis operibus steriles existunt: quibus viritim morte praereptis, ad ultimum et ipsa mundana conversatio quasi uxor infecunda transibit.

Theophylactus. dominus autem ostendens in resurrectione non esse futuram conversationem carnalem, eorum dogma evulsit simul cum fragili fundamento; unde sequitur et ait illis iesus: filii huius saeculi nubunt et traduntur ad nuptias.

Augustinus de quaest. Evang.. Quia connubia propter filios, filii propter successionem, successio propter mortem. Ubi ergo mors non est, neque connubia; unde sequitur illi vero qui digni habebuntur saeculo illo et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores; neque enim ultra mori poterunt.

Beda. Quod non ita intelligendum est quasi soli digni vel resurrecturi, vel sine nuptiis futuri sint; sed omnes etiam peccatores resurrecturi, et absque nuptiis sunt in saeculo illo mansuri. dominus autem ut ad resurrectionis gloriam inquirendam animos incitaret, de electis tantum voluit facere sermonem.

Augustinus de quaest. Evang.. Sicut autem nunc sermo noster decedentibus et succedentibus syllabis peragitur atque perficitur, ita et ipsi homines, quorum sermo est, decedendo et succedendo peragunt atque perficiunt ordinem huius saeculi, qui temporali rerum pulchritudine contexitur. in illa autem vita, quoniam verbum dei, quo fruemur, nulla decessione atque successione syllabarum completur, sed omnia quae habet, semper manendo, simul habet; ita participes eius, quibus ipsum solum erit vita, neque moriendo decedent, neque nascendo succedent; sicut nunc est in angelis; unde sequitur aequales enim angelis sunt.

Cyrillus. Sicut enim multitudo angelorum plurima quidem est, non autem propagata per generationem, sed ex creatione consistens; ita et his qui resurgunt non est opus ulterius nuptiis; unde sequitur et filii dei sunt, cum sint filii resurrectionis.

Theophylactus. Quasi dicat: quia deus est qui operatur in resurrectione, merito dicuntur dei filii qui per resurrectionem regenerantur: non enim aliquid carnale in resurgentium generatione conspicitur, non coitus, non matrix, non partus.

Beda. Vel aequales angelis, et filii sunt dei: quia gloria resurrectionis innovati, sine ullo mortis metu, sine ulla labe corruptionis, sine ullo terreni status actu, perpetua dei visione fruuntur.

Origenes. sed quia dominus in Matthaeo dicit quod hic praetermittitur: erratis nescientes scripturas, propono scripturam, ubi scriptum sit: neque nubent, neque nubentur. Quantum enim ego aestimo, neque in veteri, neque in novo testamento quicquam tale reperitur. Sed omnis eorum error de scripturae lectione, quam non intelligunt, subrepsit; dicitur enim in isaia: electi mei bibent; et putant haec et similia futura esse in resurrectione. Paulus autem omnes has benedictiones spiritaliter interpretans, et sciens non esse carnales dicit: benedixisti nos in omni benedictione spirituali.

Theophylactus. vel dominus rationi suprapositae scripturae testimonium addit, subdens quia vero resurgant mortui, et moyses ostendit secus rubum, sicut dicit dominum deum abraham et deum isaac et deum iacob; quasi dicat: si semel redierunt in nihilum patriarchae, ne viverent apud deum, in spe resurrectionis non dixisset: ego sum, sed: fueram; consuevimus enim de rebus corruptis et praeteritis dicere: eram dominus illius rei. Nunc vero quoniam dixit: ego sum, ostendit quod viventium est deus et dominus; et hoc est quod subditur deus autem non est mortuorum, sed vivorum: omnes enim vivunt ei: quamvis enim exanimes sunt, vivunt tamen apud deum in spe resurgendi.

Beda. Vel hoc dicit, ut cum probaverit animas permanere post mortem, quod sadducaei negabant, consequens introduceretur et corporum resurrectio, quae cum animabus bona malave gesserunt. Est autem vera vita qua iusti Deo vivunt, etiam quando corpore moriuntur. Ad comprobandam autem resurrectionis veritatem, multo manifestioribus exemplis ex prophetis uti valuit, sed sadducaei quinque tantum libros moysi recipiebant, prophetarum vaticinia respuentes.

Chrysostomus. sicut autem sancti communem orbis dominum sibi appropriant, non derogantes eius dominio, sed proprium affectum pandentes, secundum morem amantium, qui non patiuntur cum multis diligere, sed volunt praecipuam et specialem quamdam dilectionem exprimere; sic et deus specialiter se horum deum dicebat, non coarctando suum dominium, sed ampliando. non enim sic multitudo subditorum sicut virtus famulantium pandit eius dominium; unde non sic gaudet dici deus caeli et terrae, sicut cum dicitur deus abraham, deus isaac et deus iacob. Et apud mortales quidem a dominis denominantur famuli; dicimus enim: villicus talis ducis; e contrario autem deus dicitur abrahae.

Theophylactus. Confutatis autem sadducaeis, favent iesu scribae tamquam sadducaeorum oppositi; unde sequitur respondentes autem quidam scribarum dixerunt: magister, bene dixisti.

Beda. Et quia in sermonibus confutati sunt, ultra non interrogant; unde sequitur et amplius non audebant eum quidquam interrogare: sed comprehensum romanae tradunt potestati; ex quo intelligimus venena invidiae posse quidem superari, sed difficile conquiescere.



Th. Aq. Catena aurea 10941