Th. Aq. Catena aurea 11041

LUCA 20,41-44

11041 (Lc 20,41-44)

Theophylactus. Quamvis dominus ad passionem erat iturus in brevi, praedicat propriam deitatem: nec hoc tamen incaute aut arroganter; sed modeste quaerit; unde dicitur dixit autem ad illos: quomodo dicunt Christum filium david esse? Ambrosius in lucam. Non reprehenduntur hoc loco quia david filium confitentur, quia caecus ille, david filium confitendo, meruit sanitatem; et pueri dicentes: hosanna filio david, praecelsae praedicationis gloriam Deo deferebant; sed reprehenduntur, quia non credunt filium dei; unde subditur et ipse david dicit in libro psalmorum: dixit dominus domino meo. Et pater dominus, et filius dominus; sed non duo domini, sed unus est dominus: quia pater in filio, et filius in patre: ipse ad dexteram patris sedet, quia patri consors, nulli secundus est; sequitur enim sede a dextris meis. Nec praefertur qui ad dexteram sedet, nec iniuriam patitur qui admittitur: gradus non quaeritur dignitatis, ubi plenitudo est divinitatis.

Augustinus de symbolo. Sessione autem ista non accipiamus humanis membris positum, tamquam pater sedeat in sinistra et filius sedeat ad dexteram; sed ipsam dexteram intelligamus potestatem quam accepit ille homo susceptus a deo, ut veniat iudicaturus qui primo venerat iudicandus.

Cyrillus. vel quod sedet ad dexteram patris, supernam eius gloriam probat: nam quorum est thronus aequalis, et maiestas. Sessio vero in Deo significat regnum, et omnium potestatem. Sedet ergo a dextris dei patris, quia verbum ex paterna substantia prodiens, factum caro, divinam non exuit dignitatem.

Theophylactus. Manifestat ergo quod adversarius patris non est, sed secum concordat; cum pater repugnet adversariis eius; sequitur enim donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.

Ambrosius. Ergo et deum Christum, et hominem esse credamus; cui a patre subiciuntur inimici, non per infirmitatem potestatis suae, sed per unitatem naturae, quia in altero alter operatur: nam et filius subicit inimicos patri, quia patrem clarificat super terram.

Theophylactus. quaerit ergo ipse, et mota dubitatione sinit illos colligere quid sequatur; unde subdit david ergo dominum illum vocat, et quomodo filius eius est? Chrysostomus. david quidem pater Christi et servus; hoc quidem secundum carnem, illud secundum spiritum.

Cyrillus. Et nos ergo novis pharisaeis, qui nec verum dei filium, neque deum esse fatentur natum ex sacra virgine, sed dividunt unum filium in duos, talem obicimus quaestionem: quo pacto filius david dominus eius est, et non humano dominio, sed divino?


LUCA 20,45-48

11045 (Lc 20,45-48)


Theophylactus. quia enim eos orbis doctores mittebat, merito monet non esse eis imitandam pharisaeorum ambitionem; unde sequitur attendite a scribis, qui volunt ambulare in stolis.

Beda. idest, cultioribus vestimentis induti ad publicum procedere; in quo inter cetera dives peccasse describitur.

Cyrillus. Passiones autem erant scribarum, amor gloriae inanis et lucri. Ut igitur tam pessima crimina evitarent discipuli, commonet eos subdens et amant salutationes in foro.

Theophylactus. Quod est blandientium, et venantium opinionem famae; vel agunt hoc causa congregandae pecuniae; sequitur enim et primas cathedras in synagogis et primos discubitus in conviviis.

Beda. Non primos sedere, vel discumbere vetat eos quibus hoc officii ordine competit, sed eos qui hoc indebite amant, docet esse cavendos, animum, non gradum redarguens; quamvis et hoc culpa non careat, si iidem in foro litibus velint interesse qui in synagoga magistri desiderant appellari. Duplici autem ratione a vanae gloriae cupidis attendere iubemur: ne vel eorum simulatione ducamur, aestimantes bona esse quae faciunt; vel aemulatione inflammemur, frustra gaudentes in bonis laudari quae simulant. Non solum autem laudes ab hominibus, sed et pecunias quaerunt; sequitur enim qui devorant domos viduarum, simulantes longam orationem. Iustos enim et magni meriti apud deum se simulantes, ab infirmis et peccatorum suorum conscientia turbatis, quasi patroni pro eis in iudicio futuri, pecunias accipere non dubitant.

Chrysostomus. ingurgitantes etiam se viduarum bonis, paupertatem atterunt, non qualitercumque comedentes, sed devorantes, et ad pravitatem oratione utentes; quod graviori poenae facit eos obnoxios; unde sequitur hi accipient maiorem damnationem.

Theophylactus. quia non solum mala faciunt, sed orationes praetendunt, et virtutem faciunt pravitatis excusationem. Viduas etiam depauperant, quarum oportebat misereri, dum ob sui praesentiam eas cogunt exponere.

Beda. Vel quia laudes ab hominibus et pecunias quaerunt, maiori damnatione plectuntur.


LUCA 21,1-4

11101 (Lc 21,1-4)

Glossa. Postquam dominus redarguit scribarum avaritiam qui domos viduarum devorabant, commendat viduae eleemosynam; unde dicitur respiciens autem vidit eos qui mittebant munera sua in gazophylacium divites.

Beda. Quia sermone graeco phylattin, servare dicitur, et gaza lingua persica divitiae vocantur, gazophylacium locus appellari solet quo divitiae servantur. Erat autem arca foramen habens desuper posita iuxta altare ad dexteram ingredientibus domum domini, in quam mittebant sacerdotes, qui custodiebant hostias, omnem pecuniam quae deferebatur ad templum domini. dominus autem, sicut operantes in domo sua discutit, ita et dona ferentes respicit; et quem dignum viderit, laudat; quem reprobum, damnat; unde sequitur vidit autem et quamdam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo.

Cyrillus. duos obolos offerebat, quos cum sudoribus ad diurnum victum acquisierat; vel quae quotidie per aliena poscit suffragia, Deo donat, ostendens ei suam paupertatem fructiferam. Vincit igitur alios, et iusta censura coronatur a deo; unde sequitur et ait illis: vere dico vobis, quia vidua haec pauper plusquam omnes misit.

Beda. acceptabile enim est Deo quicquid bono animo obtulerimus, qui cor, et non substantiam pensat, nec perpendit quantum in eius sacrificio, sed ex quanto proferatur; unde sequitur nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera dei; haec autem ex eo quod illi deest, omnem victum quem habuit misit.

Chrysostomus. non enim paucitatem oblati, sed copiam affectus intuitus est deus. Non est eleemosyna ex pluribus pauca impendere; sed illud viduae, quae totam sibi evacuavit substantiam. Quod si nequis tantum offerre sicut et vidua, offer saltem totum superfluum.

Beda. Mystice autem divites qui in gazophylacium munera mittebant, significant iudaeos de iustitia legis elatos; vidua pauper ecclesiae simplicitatem; quae paupercula vocatur, quia vel superbiae spiritum, vel peccata tamquam mundi divitias abiecit; vidua vero, quia vir eius pro ea mortem pertulit. Haec in gazophylacium duo aera minuta mittit, quia in conspectu dei, apud quem nostri operis oblationes conservantur, munera sua defert, sive dilectionem dei et proximi, sive fidei et orationis: quae cunctis superborum iudaeorum operibus praestant: ex abundanti enim in munera dei immittunt iudaei, qui de iustitia sua praesumunt: ecclesia autem omnem victum suum mittit, quia omne quod vivit, dei esse muneris intelligit.

Theophylactus. vel vidua potest intelligi quaelibet anima, orbata, quasi primo viro, pristina lege, et non digna copula verbi dei; quae loco arrhae offert Deo fidem et conscientiam bonam; et ideo plus videtur offerre divitibus in sermone, et superfluentibus moralibus gentilium virtutibus.


LUCA 21,5-8

11105 (Lc 21,5-8)

Eusebius. Quod spectanda forent quae pertinebant ad templi structuram, manifestant historiae; et hucusque quaedam conservantur reliquiae, quibus percipiuntur quae dudum erant fabricarum vestigia. Sed dominus mirantibus templi fabricas, promulgavit quod in eo lapis super lapidem non maneret; dicitur enim et quibusdam dicentibus de templo, quod lapidibus bonis et donis exornatum esset, dixit: haec quae videtis, venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur. decebat enim locum illum, propter cultorum audaciam, omnimodam desolationem pati.

Beda. Divina etiam dispensatio procuravit ut civitas ipsa et templum subverteretur, ne quis forte adhuc parvulus in fide, videns illa constare, dum sacrificiorum ritum attonitus stuperet, raperetur intuitu.

Ambrosius. Verum igitur dictum est de templo manufacto, quod esset subvertendum: nihil enim est manufactum quod non aut vetustas conficiat, aut vis subruat, aut ignis exurat. Tamen est et aliud templum, scilicet synagoga, cuius structura vetus, ecclesia surgente, dissolvitur. Est etiam templum in unoquoque, quod deficiente fide labitur, et maxime si quis falso Christi nomen obtendat, quo interiorem expugnet affectum.

Cyrillus. Nequaquam autem discipuli adverterant vim dictorum; sed arbitrabantur de consummatione saeculi dictum esse; et ideo quaerebant quo tempore deberent accidere; unde sequitur interrogaverunt autem illum, dicentes: praeceptor, quando haec erunt, et quod signum cum fieri incipient? Ambrosius. Matthaeus tertiam interrogationem addidit, ut et templi tempora destruendi, et signum adventus et consummatio saeculi a discipulis quaereretur. interrogatus autem dominus quando templi futura esset destructio, et quod signum esset eius adventus, de signis docet, de tempore non curat intimandum; sequitur enim qui dixit: videte ne seducamini.

Athanasius. Cum enim sint nobis a Deo charismata et dogmata quae sunt super hominem, tradita, scilicet caelestis conversationis forma, virtus contra daemones, et adoptio, et notitia patris, et verbi et spiritus sancti donum; adversarius noster diabolus circuit, quaerens nobis surripere insita semina verbi; dominus autem tamquam sua pretiosa dona in nobis sua documenta concludens, monet ne seducamur. magnum autem quoddam donum tribuit nobis dei verbum, ut non solum ex apparentibus non decipiamur, sed etiam si qua latentia sint, diiudicemus per spiritus gratiam. Cum enim sit odiosus diabolus inventor malitiae, hoc quod ipse est occultat, nomen vero cunctis cupitum simulat callide: puta, si quis subicere sibi volens filios alienos, parentibus absentibus fingat eorum vultus, et filios desiderantes seducat. Ergo in unaquaque haeresum diabolus figuratus dicit: ego sum Christus, et apud me veritas est; unde sequitur multi enim venient in nomine meo, dicentes: quia ego sum; et tempus appropinquabit.

Cyrillus. Ante suum enim descensum de caelo, provenient aliqui, quibus acquiescere non oportet: voluit enim unigenitum verbum dei, cum venit ut mundum salvaret, latere, ut crucem sustineret pro nobis; sed secundus eius adventus non erit clanculo, ut ante, sed terribilis et manifestus: descendet enim in gloria dei patris, ministrantibus angelis, ut mundum in iustitia iudicet; unde concludit nolite ergo ire post illos. Titus. vel forsitan non dicit pseudoChristos ante consummationem venientes, sed eos qui fuere tempore apostolorum.

Beda. Multi enim imminente hierosolymorum excidio principes extitere qui se dicerent esse Christos, tempusque libertatis appropinquare. multi etiam in ecclesia haeresiarchae diem domini instare praedicaverunt; quos apostolus ad thessalonicenses damnat. Multi etiam in nomine Christi venere antiChristi; quorum primus est simon magus, cui dicebant: hic est virtus dei, quae vocatur magna.


LUCA 21,9-11

11109 (Lc 21,9-11)

Gregorius in evang.. Perituri mundi praecurrentia mala denuntiat dominus, ut eo minus perturbent venientia, quo fuerint praescita: minus enim iacula feriunt quae praevidentur; unde dicit cum autem audieritis praelia et seditiones, nolite terreri. Bella ad hostes pertinent, seditiones ad cives. Ut ergo nos indicet exterius interiusque turbari, aliud nos fatetur ab hostibus, aliud a fratribus perpeti.

Ambrosius. Verborum autem caelestium nulli magis quam nos testes sumus, quos mundi finis invenit. Quanta praelia et quas opiniones accepimus praeliorum? Gregorius. Sed his malis praevenientibus, quia non statim finis sequatur, adiungitur oportet haec primum fieri; sed nondum statim finis. Ultima enim tribulatio multis tribulationibus praevenitur: quia multa debent mala praecurrere, ut malum valeant sine fine nuntiare; unde sequitur tunc dicebat illis: surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum: quia necesse est ut alia ex caelo, alia ex terra, alia ab elementis, alia ab hominibus patiamur. Hic ergo signatur perturbatio hominum; sequitur enim et terraemotus magni erunt per loca: ecce respectus irae desuper.

Chrysostomus. terraemotus enim quandoque irae signum est, nam et quando crucifixus est dominus, mota est terra; quandoque vero provisionis indicium, sicut orantibus apostolis commotus est locus in quo erant congregati. sequitur et pestilentiae.

Gregorius. ecce inaequalitas corporum; et fames: ecce sterilitas terrae; terroresque de caelo, et signa magna erunt: ecce inaequalitas aeris: quod ad eas tempestates referendum est, quae nequaquam ordinem temporum servant: quae enim ordinate veniunt, signum non sunt. Omnia enim quae ad usum vitae accepimus, ad usum convertimus culpae; sed cuncta quae ad usum pravitatis infleximus, ad usum nobis vertuntur ultionis.

Ambrosius. Occasum ergo saeculi praecedent quaedam aegritudines mundi, scilicet fames, pestilentia et persecutio.

Theophylactus. Quidam autem haec non solum in consummatione futura, sed et tempore captionis ierusalem fuisse impleta voluerunt. Auctore namque pacis perempto, merito in eis seditiones et bella locum habuerunt. Ex bellis autem pestis et fames consequitur: haec quidem aere cadaveribus infecto, illa incultis manentibus agris. Sed et iosephus intolerabiles aerumnas evenisse recitat propter famem; et tempore claudii caesaris fames invaluit, ut in actibus legitur: et plurima terribilia contigerunt captionem ierusalem indicantia, ut iosephus narrat.

Chrysostomus. dicit autem, quod non statim finis civitatis eveniet, ut scilicet hierosolyma capiatur, sed post praelia multa.

Beda. admonentur etiam apostoli, ne terreantur his praecurrentibus, ne hierosolymam iudaeamque deserant. Potest autem regnum contra regnum, et pestilentia eorum quorum sermo serpit ut cancer, et fames audiendi verbi dei, et commotio universae terrae, et a vera fide separatio, etiam in haereticis intelligi, qui contra se invicem dimicantes, ecclesiae victoriam faciunt.

Ambrosius. Sunt autem et alia bella, quae vir sustinet Christianus; diversarum quoque praelia cupiditatum, studiorumque conflictus. Multo etiam graviores sunt domestici hostes quam extranei.


LUCA 21,12-19

11112 (Lc 21,12-19)

Gregorius in evang.. Quia cuncta quae praedicta sunt, non de iniustitia ferientis sunt, sed de merito mundi patientis, facta pravorum hominum praenuntiantur, cum dicitur sed ante haec omnia inicient vobis manus suas, et persequentur, tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et praesides propter nomen meum; ac si dicat: prius corda hominum, post elementa turbabuntur, ut, cum rerum ordo confunditur, ex qua tribulatione veniat demonstretur. Nam quamvis finis mundi ex ipso suo ordine pendeat, perversiores tamen quosque inveniens, quia digne ruinis illius opprimantur, innotescit.

Cyrillus. Vel hoc dicit, quia priusquam a romanis ierusalem caperetur, passi persecutiones a iudaeis discipuli incarcerati sunt, et praesentati principatibus. missus est paulus romam ad caesarem, astititque festo et agrippae. sequitur continget autem vobis in testimonium.

Graecus. In martyrium, idest, in martyrii gloriam.

Gregorius. vel in testimonium, videlicet eorum: quia vos persequendo, mortes inferunt, aut videndo non imitantur: ut inde perversi sine excusatione pereant unde electi exemplum capiunt ut vivant. Sed auditis tot terroribus, turbari poterant auditorum corda; unde ad eorum consolationem subdit ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis.

Theophylactus. quia enim idiotae erant et imperiti, hoc eis dominus dicit, ne conturbarentur reddituri sapientibus rationem; et causam subdit ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri; quasi dicat: statim a me sortiemini facundiam et sapientiam, ut nec omnes adversarii vestri si in unum conveniant, resistere valeant vobis, nec in sapientia, idest speculationum vi, nec in eloquentia et sermonis lepore. Saepe enim multi sapientiam quidem habent in mente; sed cum sint provocabiles ad turbationem, totum confundunt, cum tempus fuerit proponendi. non autem tales fuerunt apostoli; sed utrinque gratiosi fuerunt.

Gregorius. ac si dominus suis dicat: nolite terreri: vos ad certamen acceditis, ego praelior: vos verba editis, sed ego sum qui loquor.

Ambrosius. Alibi autem Christus in discipulis, alibi pater, alibi spiritus loquitur patris. Non discordant ista, sed congruunt: quod unus loquitur, tres loquuntur, quia vox est una trinitatis.

Theophylactus. His autem dictis, et propulso imperitiae timore, subdit et aliud quiddam necessarium, quod eorum animos poterat commovere, ne subito irruens eos turbaret; sequitur enim trademini autem a parentibus et fratribus et cognatis, et morte afficient ex vobis.

Gregorius. plus in nobis ea tormenta saeviunt quae ab illis patimur de quorum moribus praesumebamus: quia cum damno corporis mala nos cruciant amissae caritatis.

Gregorius nyssenus. Consideremus autem statum qui tunc temporis erat. omnibus suspectis, ad invicem dividebantur cognationes, invicem disgregatae per cultus; et filius gentilis proditor fiebat parentum fidelium; et in filium qui crediderat, pater in infidelitate obstinatus accusator fiebat. Omnis aetas erat exposita persequentibus fidem, nec mulieribus succurrebat naturalis sexus fragilitas.

Theophylactus. His autem dictis, et de odio subiungit quod ab omnibus patientur; sequitur enim et eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum.


Gregorius. sed quia dura sunt quae praedicuntur de afflictione mortis, protinus consolatio subditur de gaudio resurrectionis, cum dicitur et capillus de capite vestro non peribit; quasi dicat martyribus suis: cur timetis ne pereat quod incisum dolet, quando et illud in vobis perire non potest quod incisum non dolet? Beda. Vel aliter. Capillus de capite discipulorum domini non peribit: quia non solum fortia facta vel dicta sanctorum, sed et tenuissima cogitatio digna mercede donabitur.

Gregorius moralium. qui autem patientiam in adversis tenet, inde contra adversa omnia fortis efficitur: unde sibi et seipsum vincendo dominatur; unde sequitur in patientia vestra possidebitis animas vestras. Quid enim est animas possidere nisi perfecte in omnibus vivere, cunctisque mentis motibus quasi ex arce virtutis dominari? Gregorius. per patientiam igitur animas nostras possidemus; quia dum nobismetipsis dominari discimus, hoc ipsum incipimus possidere quod sumus. Idcirco autem possessio animae in virtute patientiae ponitur, quia radix omnium custosque virtutum patientia est. Patientia vero est aliena mala aequanimiter perpeti; contra eum quoque qui mala irrogat nullo dolore morderi.


LUCA 21,20-24

11120 (Lc 21,20-24)

Beda. Hactenus ea quae per quadraginta annos, necdum fine adveniente, futura erant, dicta sunt; hic ipse finis desolationis quae a romano exercitu facta est, domini verbis exponitur, cum dicitur cum autem videritis circumdari ab exercitu ierusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio eius.

Eusebius. Desolationem ierusalem vocat non amplius eam a suis, nec secundum ritum legalem constitui, ita quod nullus expectet post futuram obsidionem aliam innovationem fieri, sicut accidit tempore regis persarum, et illustris antiochi, et iterum tempore pompeii.

Augustinus ad hesychium. Haec autem domini verba ideo lucas hoc loco commemoravit, ut ostendat tunc factam fuisse abominationem desolationis quae a daniele praedicta est, de qua Matthaeus et marcus locuti sunt, quando expugnata est ierusalem.

Ambrosius. Iudaei enim putaverunt abominationem desolationis tunc factam, eo quod caput porci in templo iecerunt illudentes romani iudaicae ritum observantiae.

Eusebius. Dominus autem futuram in civitate praevidens famem, monebat discipulos ne in futura obsidione in civitatem confugerent tamquam ad locum tutum et a Deo protectum; sed magis inde discederent, et ad montes confugerent; unde sequitur tunc qui in iudaea sunt, fugiant in montes.

Beda. Ecclesiastica narrat historia, cunctos qui in iudaea erant Christianos, imminente hierosolymorum excidio, commonitos a domino, loco discessisse, et trans iordanem habitasse in civitate quadam pella nomine, donec desolatio iudaeae compleretur.

Augustinus ad hesychium. Pro hoc autem Matthaeus et marcus dixerunt: et qui supra tectum est, non descendat in domum; addit autem: nec introeat ut tollat aliquid de domo; pro quo lucas subdit et qui in medio eius sunt discedant.

Beda. Sed quomodo ab exercitu civitate iam circumdata, qui in medio eius sunt discedent? nisi forte quod promisit tunc, non ad ipsum tempus obsidionis referatur, sed ad proximum ante obsidionem tempus, cum se primum miles romanus per galilaeae vel samariae fines coepit diffundere.

Augustinus ad hesychium. pro eo autem quod Matthaeus et marcus posuerunt: et qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum, apertius iste subdit et qui in regionibus, non intrent in eam; quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia quae scripta sunt.

Beda. dies autem ultionis hi sunt, dies videlicet dominici sanguinis ultionem petentes.

Augustinus. deinde similiter lucas prosequitur, sicut et alii duo vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Et sic ergo lucas patefecit quod poterat esse incertum, scilicet id quod dictum est de abominatione desolationis, non ad saeculi finem, sed ad expugnationem ierusalem pertinere.

Beda. Dicit ergo vae praegnantibus, praesente captivitate, et nutrientibus sive mammantibus, ut quidam interpretantur, quarum vel uteri, vel manus filiorum sarcina praegravatae fugae necessitatem non minimum impediunt.

Theophylactus. Quidam vero dicunt, dominum per hoc significare filiorum esum, quem et iosephus narrat.

Chrysostomus. deinde praedictorum assignat causam, dicens erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic. Talia enim mala eos occupaverunt ut nulla deinceps aerumna possit eorum calamitatibus adaequari, ut iosephus narravit.

Eusebius. Qualiter scilicet advenientibus romanis, et urbem capientibus, multae catervae iudaici populi in ore gladii periere; unde sequitur et cadent in ore gladii. Sed et plures necati sunt fame. Haec vero accidebant primo quidem sub tito et vespasiano, post hos autem tempore hadriani principis romanorum, quando natale solum iudaeis inaccessibile est factum; unde sequitur et captivi ducentur in omnes gentes. totum enim orbem iudaei repleverunt, et usque ad fines terrae pervenerunt; et cum eorum terra ab alienigenis inhabitetur, solis ipsis est inaccessibilis facta; unde sequitur et ierusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum.

Beda. Quae scilicet apostolus commemorat dicens: caecitas ex parte facta est in israel... Et sic omnis israel salvus fiet; qui cum promissa salute fuerit potitus, ad patrium solum rediturus non temere speratur.

Ambrosius. Mystice autem abominatio desolationis, adventus antiChristi est: eo quod sacrilegiis infaustis mentium interiora contaminet, sedens iuxta historiam in templo, ut sibi vindicet divinae solium potestatis. Iuxta interpretationem autem spiritualem pulchre inducitur, eo quod in affectibus singulorum vestigium perfidiae suae confirmare desideret, ex scripturis disputans se esse Christum. Tunc appropinquabit desolatio, quoniam a vera religione plerique lapsi desistent; tunc erit domini dies, quoniam sicut primus adventus domini fuit propter redimenda peccata, ita et secundus erit propter reprimenda delicta, ne plures perfidiae errore labantur. Est et alius antiChristus, idest diabolus, qui ierusalem, idest animam pacificam, obsidere nitatur suae legis exercitu. Ergo quando in medio templi est diabolus, desolatio abominationis est. cum autem unicuique laboranti, Christi praesentia spiritualis illuxerit, tollitur iniquus ex medio, et incipit regnare iustitia. est etiam tertius antiChristus, ut arius et sabellius et omnes qui nos prava intentione seducunt. Hae autem sunt praegnantes quibus vae dicitur, quae arvinam suae carnis extendant, et quibus intimorum gressus pigrescat animorum, et effetae virtutum, fetaeque vitiorum. Sed nec illae praegnantes condemnationis expertes sunt, quae in bonorum actuum molimine constitutae, necdum aliquos suscepti operis dedere processus. Sunt quae dei timore concipiunt, sed non omnes pariunt: sunt enim quae abortivum excludunt verbum antequam pariant. Sunt etiam quae in utero Christum habeant, sed nondum formaverunt. ergo quae parit iustitiam, Christum parit. Nos etiam parvulos nostros ablactare properemus, ne nos quasi imperfectorum parentes, aut iudicii dies aut mortis inveniat. Quod ita fiet, si omnia dicta iustitiae in corde custodias, nec senectutis tempus expectes; sed in prima aetate sapientiam sine corruptela corporis tui cito concipias, cito nutrias. In fine autem iudaea omnis a nationibus credituris subicietur in ore gladii spiritalis, qui est sermo bis acutus.


LUCA 21,25-27

11125 (Lc 21,25-27)

Beda. Quid impletis nationum temporibus sequatur, ex ordine manifestat, dicens erunt signa in sole et luna et stellis.

Ambrosius. Quae quidem signa secundum Matthaeum evidentius exprimuntur: tunc, inquit, sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo.

Eusebius. Tunc enim cum vitae corruptibilis consummatio agetur, et secundum apostolum species huius mundi transibit, et novum succedet saeculum, in quo vice sensibilium luminarium ipse Christus fulgebit quasi iubar et rex novi saeculi: cuius erit tanta luminis virtus et gloria, ut sol, qui nunc radiat, atque luna et cetera sidera, adventu maioris luminis occultentur.

Chrysostomus. Sicut enim in hoc saeculo luna et sidera mox obfuscantur orto sole; sic in gloriosa Christi apparitione sol obtenebrescet, et luna non dabit proprium iubar, et stellae cadent de caelo, priore spoliatae amictu, ut potioris lucis amictu potiantur.

Eusebius. Quae autem evenient orbi post luminarium obtenebrationem, ex quibus fiet angustia gentium, consequenter exprimit, dicens et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum: ubi videtur docere principium transmutationis universi futurum ex defectu substantiae humidae. Hac enim prima devorata, vel congelata, ut non amplius audiatur sonitus maris, nec contingant arenam fluctus eius, causa exuberantis siccitatis, ceterae mundi partes non amplius obtinentes vaporem solitum, emissum ex substantia humida, transmutationem patientur; et sic cum apparitio salvatoris confutare debeat repugnantia Deo prodigia, exordium sument furoris prooemia ex siccitatibus, ut nec tempestas, nec fremitus maris ulterius audiatur. Quo facto subsequetur angustia superstitum hominum; unde sequitur arescentibus, idest tabescentibus, hominibus prae timore et expectatione, eorum scilicet quae supervenient universo orbi. Quae autem tunc ingruant mundo, consequenter ostendit, subdens nam virtutes caelorum movebuntur.

Theophylactus. Vel aliter. Cum alterabitur superior orbis, et elementa inferiora merito patientur iacturam; unde sequitur et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum; quasi dicat: mare terribiliter fremet, et littus maris agitabitur tempestate, ita ut sit populo terrae pressura, idest communis miseria, et tabescant timore et expectatione malorum irruentium mundo; unde sequitur arescentibus hominibus prae timore et expectatione, quae supervenient universo orbi.

Augustinus ad hesychium. sed dices: confiteri vos poena vestra compellit adesse iam fines, dum impletur quod praenuntiatum est. Nullam enim patriam, nullum locum, nostris temporibus non affligi aut tribulari certum est. Sed si ista mala quae nunc patitur genus humanum, certa sunt indicia iam dominum esse venturum, quid est quod dicit apostolus: cum dixerint: pax et securitas? videamus ergo ne forte melius intelligatur non eo modo impleri quae praedicta sunt his verbis; sed tunc potius esse ventura, quando sic erit tribulatio universo orbi ut ad ecclesiam pertineat, quae universo orbe tribulabitur, non ad eos qui tribulabunt eam: ipsi enim sunt dicturi: pax et securitas. Nunc autem ista mala quae tamquam summa extremaque creduntur, utrique regno, Christi scilicet et diaboli, videmus esse communia: pariter quippe his boni affliguntur et mali; interque tanta mala adhuc usquequaque frequentantur luxuriosa convivia. Hoccine est arescere prae timore, an potius inardescere prae libidine? Theophylactus. Non solum autem mortales fluctuabunt cum alterabitur mundus, sed etiam angeli stupebunt in tam terribilibus mutationibus universi; unde sequitur nam virtutes caelorum movebuntur.

Gregorius in evang.. quid enim virtutes caelorum, nisi angelos, dominationes, et principatus, et potestates appellat? quae in adventu districti iudicis, nostris tunc oculis visibiliter apparebunt, ut districte tunc a nobis exigant hoc quod nos modo invisibilis conditor aequanimiter portat.

Eusebius. Cum etiam dei filius sit venturus in gloria, et confutaturus elatam tyrannidem filii peccati, ministrantibus angelis, caeli fores a saeculo clausae patebunt, ut spectentur excelsa.

Chrysostomus. Vel virtutes caelicae movebuntur, quamvis sibi consciae non sint: videntes enim infinitas multitudines condemnari, non intrepide stabunt illic.

Beda. unde et in iob dicitur: columnae caeli contremiscunt, et pavent ad nutum eius. quid ergo faciunt tabulae, quando tremunt columnae? quid virgula deserti patitur, cum cedrus paradisi concutitur? Eusebius. vel virtutes caelorum sunt quae praesunt sensibilibus partibus universi: quae quidem tunc movebuntur, ut potiorem statum attingant. absolventur enim in saeculo novo a ministerio, quo Deo serviunt circa sensibilia corpora secundum corruptionis statum.

Augustinus. Sed ne dominus, propinquante secundo adventu suo, ea pro magno praedixisse videatur quae huic mundo etiam ante primum eius adventum fieri consueverant, et rideamur ab eis qui plura in historia gentium et maiora legerunt, haec quae dicta sunt, melius in ecclesia existimo intelligi. Ecclesia enim est sol, et luna, et stellae, cui dictum est: pulchra ut luna, electa ut sol; quae tunc non apparebit, persecutoribus ultra modum saevientibus.

Ambrosius. plurimis etiam a religione deficientibus, clara fides obscurabitur nube perfidiae; quia sol caelestis in ea, fide minuitur vel augetur; et sicut menstruis, idest mensium, defectibus, luna vel terrae oppositu, cum fuerit ex regione solis, vanescit; sic et sancta ecclesia, cum lumini caelesti vitia carnis obsistunt, fulgorem divini luminis de Christi radiis non potest mutuari: nam in persecutionibus lucem divini solis plerumque amor vitae huius excludit. Cadunt etiam stellae, idest gloria micantes viri, si persecutionis acerbitas convalescat, quae oportet fieri donec ecclesiae multitudo cumuletur: sic enim probantur boni, sic produntur infirmi.

Augustinus. quod autem dictum est et in terris pressura gentium, gentes voluit intelligi, non quae in semine abrahae benedicentur, sed quae ad sinistram stabunt.

Ambrosius. Ergo varii animorum aestus ita graves erunt ut delictorum multitudine male consciis futuri iudicii metu, sacri nobis ros fontis arescant. Quemadmodum autem domini expectatur adventus, ut eius praesentia in toto fiat vel hominis orbe vel mundi, quae fit in singulis, cum omnibus affectibus receperint Christum; sic virtutes caelorum in adventu domini augmentum gratiae consequentur, et plenitudine divinitatis propius se infundente movebuntur. Sunt etiam virtutes caelorum, quae enarrant gloriam dei, quae pleniore Christi infusione movebuntur, ut videant Christum.

Augustinus. vel virtutes caelorum movebuntur, quia impiis persequentibus, quidam fideles fortissimi turbabuntur. sequitur et tunc videbunt filium hominis.

Theophylactus. Tam fideles quam infideles: radiabit enim amplius sole tam ipse quam crux eius: unde ab omnibus cognoscetur.

Augustinus ad hesychium. quod autem dicit venientem in nube, duobus modis accipi potest: sive in ecclesia sua tamquam in nube venientem, sicut nunc venire non cessat; sed ideo tunc cum potestate magna et maiestate, quia maior maiestas et potestas illius apparebit sanctis, quibus magnam virtutem dabit, ne tanta persecutione vincantur; sive in corpore suo, in quo sedet ad dexteram patris, merito credendus est non solum in eodem corpore, verum etiam in nube venturus: quoniam sic veniet sicut abiit; nubes autem suscepit eum ab oculis eorum.

Chrysostomus. Semper enim deus in nube apparet, secundum illud: nubes et caligo in circuitu eius: unde et filius hominis in nubibus veniet, ut deus et dominus, non latenter, sed in gloria digna deo; et ideo subdit cum potestate magna et maiestate.

Cyrillus. Intelligendum est similiter magna. primam enim apparitionem prosecutus est cum infirmitate et humilitate nostra; sed secundam celebrabit cum propria potestate et magna maiestate.

Gregorius in evang.. In potestate enim et maiestate visuri sunt quem in humilitate positum audire noluerunt; ut virtutem eius tanto tunc districtius sentiant, quanto cervicem cordis ad eius patientiam non inclinant.



Th. Aq. Catena aurea 11041