Catechismus Cath. Eccl. 960

Compendium

960 Ecclesia est « sanctorum communio »: haec expressio imprimis « res sanctas » (sancta) denotat et maxime Eucharistiam, per quam « repraesentatur et efficitur unitas fidelium, qui unum corpus in Christo constituunt »(779).
(779) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 3: AAS 57 (1965) 6.


961 Haec locutio etiam communionem denotat « personarum sanctarum » (sancti) in Christo qui « pro omnibus mortuus est », ita ut id quod unusquisque in et pro Christo facit vel patitur, ferat fructum pro omnibus.

962 « Credimus communionem omnium christifidelium, scilicet eorum qui in terris peregrinantur, qui vita functi purificantur et qui caelesti beatitudine perfruuntur, universosque in unam Ecclesiam coalescere; ac pariter credimus in hac communione praesto nobis esse misericordem Dei Eiusque sanctorum amorem, qui semper precibus nostris pronas aures praebent »(780).
(780) Paulus VI, Sollemnis Professio fidei, 30: AAS 60 (1968) 445.



Paragraphus 6: MARIA - MATER CHRISTI, MATER ECCLESIAE

963 Postquam de beatae Virginis munere in mysterio Christi et Spiritus sumus locuti, oportet nunc eius locum in mysterio Ecclesiae considerare. « Virgo enim Maria (...) ut vera Mater Dei ac Redemptoris agnoscitur et honoratur (...), immo "plane Mater membrorum (Christi), (...) quia cooperata est caritate ut fideles in Ecclesia nascerentur, quae illius Capitis membra sunt »(781). « Maria, (...) Mater Christi, Mater etiam (...) Ecclesiae »(782).
(781) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 53: AAS 57 (1965) 57-58; cf Sanctus Augustinus, De sancta virginitate 6, 6: CSEL 41, 240 (PL 40, 399).
(782) Paulus VI, Allocutio ad Conciliares Patres, tertia exacta Oecumenicae Synodi Sessione (21 novembris 1964): AAS 56 (1964) 1015.


I. Maternitas Mariae relate ad Ecclesiam

Tota suo Filio unita...

964 Munus Mariae erga Ecclesiam ab eius unione cum Christo est inseparabile, ex ea directe derivatur. « Haec autem Mariae cum Filio in opere salutari coniunctio a tempore virginalis conceptionis Christi ad Eius usque Mortem manifestatur »(783). In hora passionis Eius illa est peculiariter manifesta:
« Beata Virgo in peregrinatione fidei processit, suamque unionem cum Filio fideliter sustinuit usque ad crucem, ubi non sine divino consilio stetit, vehementer cum Unigenito suo condoluit et sacrificio Eius se materno animo sociavit, victimae de se genitae immolationi amanter consentiens; ac demum ab Eodem Christo Iesu in cruce moriente uti mater discipulo, hisce verbis data est: "Mulier, ecce filius tuus" » (cf
Jn 19,26-27) (784).
(783) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 57: AAS 57 (1965) 61.
(784) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 58: AAS 57 (1965) 61-62.


965 Maria, post Ascensionem Filii sui, « primitiis Ecclesiae precibus suis adstitit »(785). Cum Apostolis et quibusdam adunatam mulieribus, « videmus (...) Mariam quoque precibus suis implorantem donum Spiritus, qui in Annuntiatione ipsam iam obumbraverat »(786).
(785) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 69: AAS 57 (1965) 66.
(786) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 59: AAS 57 (1965) 62.


...etiam in Assumptione sua...

966 « Denique Immaculata Virgo, ab omni originalis culpae labe praeservata immunis, expleto terrestris vitae cursu, corpore et anima ad caelestem gloriam assumpta est, ac tamquam universorum Regina a Domino exaltata, ut plenius conformaretur Filio suo, Domino dominantium ac peccati mortisque victori »(787). Sanctae Virginis Assumptio est singularis participatio Resurrectionis Filii sui et anticipatio resurrectionis ceterorum christianorum:
« In generatione tua virginitatem servasti, in dormitione tua mundum non dereliquisti, o Dei genetrix: fontem Vitae es adepta, tu, quae Deum concepisti viventem et quae, per preces tuas, nostras animas liberabis a morte »(788).
(787) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 59: AAS 57 (1965) 62; cf Pius XII, Const. ap. Munificentissimus Deus (novembris novembris 1950): DS 3903
(788) Troparium in die dormitionis beatae Mariae Virginis: SD8`(4l JÎ µX(" (Romae 1876) p. 215.


...ipsa est Mater nostra in ordine gratiae

967 Virgo Maria, propter suam plenam adhaesionem voluntati Patris, operi Filii sui redemptivo et omni Spiritus Sancti motioni, est pro Ecclesia exemplar fidei et caritatis. Hac de causa, ipsa est « supereminens prorsusque singulare membrum Ecclesiae »(789), et etiam « exemplarem effectionem », « typum », Ecclesiae constituit(790).
(789) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 53: AAS57 (1965) 59.
(790) cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 63: AAS 57 (1965) 64.


968 Sed eius munus erga Ecclesiam et omnem humanitatem ulterius extenditur. Ipsa « operi Salvatoris singulari prorsus modo cooperata est, oboedientia, fide, spe et flagrante caritate, ad vitam animarum supernaturalem restaurandam. Quam ob causam Mater nobis in ordine gratiae exsistit »(791).
(791) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 61: AAS 57 (1965) 63.


969 « Haec autem in gratiae Oeconomia maternitas Mariae indesinenter perdurat, inde a consensu quem in Annuntiatione fideliter praebuit, quemque sub cruce incunctanter sustinuit, usque ad perpetuam omnium electorum consummationem. In coelis enim assumpta salutiferum hoc munus non deposuit, sed multiplici intercessione sua pergit in aeternae salutis donis nobis conciliandis. (...) Propterea beata Virgo in Ecclesia titulis Advocatae, Auxiliatricis, Adiutricis, Mediatricis invocatur »(792).
(792) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 62: AAS 57 (1965) 63.


970 « Mariae autem maternum munus erga homines (...) Christi unicam mediationem nullo modo obscurat nec minuit, sed virtutem eius ostendit. Omnis enim salutaris beatae Virginis influxus (...) ex superabundantia meritorum Christi profluit, Eius mediationi innititur, ab illa omnino dependet, ex eademque totam virtutem haurit »(793). « Nulla enim creatura cum Verbo incarnato ac Redemptore connumerari unquam potest; sed sicut sacerdotium Christi variis modis tum a ministris tum a fideli populo participatur, et sicut una bonitas Dei in creaturis modis diversis realiter diffunditur, ita etiam unica mediatio Redemptoris non excludit, sed suscitat variam apud creaturas participatam ex unico fonte cooperationem »(794).
(793) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 60: AAS 57 (1965) 62.
(794) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 62: AAS 57 (1965) 63.


II. Beatae Virginis cultus

971 « Beatam me dicent omnes generationes » (Lc 1,48). « Ecclesiae pietas erga beatam Mariam Virginem pertinet ad naturam ipsam christiani cultus »(795). Beata Virgo « speciali cultu ab Ecclesia merito honoratur. Et sane ab antiquissimis temporibus beata Virgo sub titulo "Deiparae" colitur, sub cuius praesidium fideles in cunctis periculis et necessitatibus suis deprecantes confugiunt. (...) Qui cultus (...) singularis omnino quamquam est, essentialiter differt a cultu adorationis, qui Verbo incarnato aeque ac Patri et Spiritui Sancto exhibetur, eidemque potissimum favet »(796); ipse in festivitatibus liturgicis Matri Dei dicatis exprimitur(797) et in oratione mariana, sicut est sanctum Rosarium, « totius Evangelii breviarium »(798).
(795) Paulus VI, Adh. ap. Marialis cultus, 56: AAS 66 (1974) 162.
(796) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 66: AAS 57 (1965) 65.
(797) cf. Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, SC 103: AAS 56 (1964) 125.
(798) Paulus VI, Adh. ap. Marialis cultus, 42: AAS 66 (1974) 152-153.


III. Maria - icon eschatologica Ecclesiae

972 Postquam de Ecclesia, de eius origine, de missione eius atque de eius destinatione sumus locuti, melius concludere non possumus quam erga Mariam vertens intuitum ut in illa contemplemur quid Ecclesia in suo mysterio, in sua sit « peregrinatione fidei », et quid ipsa in patria futura sit, in sui itineris fine, ubi eam, « ad gloriam Sanctissimae et individuae Trinitatis », « in omnium sanctorum communione »(799), illa exspectat quam Ecclesia tamquam Matrem Domini sui suamque propriam Matrem veneratur.
« Interim autem Mater Iesu, quemadmodum in caelis corpore et anima iam glorificata, imago et initium est Ecclesiae in futuro saeculo consummandae, ita his in terris, quoadusque advenerit dies Domini, tamquam signum certae spei et solatii peregrinanti populo Dei praelucet »(800).
(799) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
LG 69: AAS 57 (1965) 66-67.
(800) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 68: AAS 57 (1965) 66.


Compendium

973 Maria, verbum « Fiat » in Annuntiatione pronuntians atque sic mysterio Incarnationis suum donans consensum, iam toti cooperatur operi quod eius Filius adimplere debet. Ipsa est Mater ubicumque Ille Salvator est atque corporis mystici Caput.

974 Beatissima Virgo Maria, peracto suae vitae terrestris cursu, corpore et anima in gloriam caelestem assumpta est, ubi ipsa iam Resurrectionis Filii sui participat gloriam, omnium membrorum corporis Eius anticipans resurrectionem.

975 « Credimus sanctissimam Dei Genetricem, novam Hevam, Matrem Ecclesiae, caelitus nunc materno pergere circa Christi membra munere fungi »(801).
(801) Paulus VI, Sollemnis Professio fidei, 15: AAS 60 (1968) 439.



ARTICULUS 10: «CREDO REMISSIONEM PECCATORUM»

976 Symbolum Apostolicum fidem de peccatorum remissione cum fide in Spiritum Sanctum coniungit, sed etiam cum fide de Ecclesia et de sanctorum communione. Christus resuscitatus, Apostolis Suis donans Spiritum Sanctum, eis Suam propriam divinam remittendi peccata contulit potestatem: « Accipite Spiritum Sanctum. Quorum remiseritis peccata, remissa sunt eis; quorum retinueritis, retenta sunt » (Jn 20,22-23).
(Altera Catechismi pars de peccatorum remissione per Baptismum, per sacramentum Paenitentiae et alia sacramenta, praesertim Eucharistiam aget explicite. Sufficit igitur hic breviter quaedam elementa commemorare fundamentalia).


I. Unum Baptisma in remissionem peccatorum

977 Dominus noster remissionem peccatorum ad fidem et Baptismum alligavit: « Euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturae. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit » (Mc 16,15-16). Baptismus est primum et praecipuum sacramentum remissionis peccatorum, quia ipse nos cum Christo coniungit mortuo propter nostra peccata et resuscitato propter nostram iustificationem (cf. Rm 4,25), ut « in novitate vitae ambulemus » (Rm 6,4).

978 « Venia, cum primum fidem profitentes sacro baptismo abluimur, adeo cumulate nobis datur, ut nihil aut culpae delendum, sive ea origine contracta, sive quid propria voluntate omissum vel commissum sit, aut poenae persolvendum relinquatur. Verum per baptismi gratiam nemo tamen ab omni naturae infirmitate liberatur: quin potius, (...) unicuique adversus concupiscentiae motus, quae nos ad peccata incitare non desinit, pugnandum » est(802).
(802) Catechismus Romanus, 1, 11, 3: ed. P. Rodríguez (Cittŕ del Vaticano-Pamplona 1989) p. 123.


979 Quis, in hoc proelio cum inclinatione ad malum, sat esset strenuus et vigilans ad omne vulnus peccati vitandum? « Cum igitur necesse fuerit in Ecclesia potestatem esse peccata remittendi alia etiam ratione quam baptismi sacramento, claves regni caelorum illi concreditae sunt, quibus possint unicuique paenitenti, etiam si usque ad extremum vitae diem peccasset, delicta condonari »(803).
(803) Catechismus Romanus, 1, 11, 4: ed. P. Rodríguez (Cittŕ del Vaticano-Pamplona 1989) p. 123.


980 Per Paenitentiae sacramentum, baptizatus potest cum Deo et cum Ecclesia reconciliari:
« Merito Paenitentia "laboriosus quidam Baptismusq a sanctis Patribus dictus (...) (est). Est autem hoc sacramentum Paenitentiae lapsis post Baptismum ad salutem necessarium, ut nondum regeneratis ipse Baptismus »(805).
(804) cf. Sanctus Gregorius Nazianzenus, Oratio 39, 17: SC 358,188 (PG 36, 356).
(805) Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento Paenitentiae, c. 2:
DS 1672


II. Potestas clavium

981 Christus, post Resurrectionem Suam, Suos misit Apostolos ut praedicarent « in nomine Eius paenitentiam in remissionem peccatorum in omnes gentes » (Lc 24,47). Apostoli eorumque successores hoc « ministerium reconciliationis » (2Co 5,18) adimplent non solum hominibus remissionem a Deo annuntiantes, quam nobis Christus meruit, eosque ad conversionem et ad fidem vocantes, sed etiam eis remissionem peccatorum per Baptismum communicantes eosque cum Deo et cum Ecclesia reconciliantes virtute potestatis clavium a Christo receptae:
Ecclesia « claves accipit Regni caelorum, ut in illa per sanguinem Christi, operante Spiritu Sancto, fiat remissio peccatorum. In hac Ecclesia revivescit anima, quae mortua fuerat peccatis, ut convivificetur Christo, cuius gratia sumus salvi facti »(806).
(806) Sanctus Augustinus, Sermo 214, 11: ed. P. Verbraken: Revue Bénédictine 72 (1962) 21 (PL 38, 1071-1072).


982 Nulla habetur culpa, cuiuslibet sit gravitatis, quam sancta Ecclesia remittere non possit. « Nemo adeo improbus et scelestus fuerit, quem si erratorum suorum vere paeniteat, certa ei veniae spes proposita esse non debeat »(807). Christus, qui pro omnibus hominibus mortuus est, vult ianuas remissionis in Ecclesia Sua semper apertas esse cuicumque qui redeat e peccato (cf. Mt 18,21-22).
(807) Catechismus Romanus, 1, 11, 5: ed. P. Rodríguez (Cittŕ del Vaticano-Pamplona 1989) p. 124.


983 Catechesis nitetur ut in fidelibus fidem de incomparabili magnitudine doni a Domino resuscitato Eius Ecclesiae facti suscitet atque nutriat: missionis et potestatis peccata per Apostolorum eorumque successorum ministerium vere remittendi.
« Vult Dominus plurimum posse discipulos Suos, vult a servulis Suis ea fieri in nomine Suo, quae faciebat Ipse positus in terris »(808).
« Potestatemque acceperunt (sacerdotes), quam neque angelis neque archangelis dedit Deus. (...) Ac quaecumque inferne sacerdotes faciunt eadem Deus superne confirmat »(809).
Remissio peccatorum « in Ecclesia si non esset, nulla spes esset: remissio peccatorum si in Ecclesia non esset, nulla futurae vitae et liberationis aeternae spes esset. Gratias agimus Deo, qui Ecclesiae Suae dedit hoc donum »(810).
(808) Sanctus Ambrosius, De Paenitentia, 1, 8, 34: CSEL 73, 135-136 (PL 16, 476-477).
(809) Sanctus Ioannes Chrysostomus, De sacerdotio, 3, 5: SC 272,148 (PG 48, 643).
(810) Sanctus Augustinus, Sermo 213, 8, 8: ed. G. Morin, Sancti Augustini sermones post Maurinos reperti (Guelferbytanus 1, 9) (Romae 1930) p. 448 (PL 38, 1064).


Compendium

984 Symbolum « remissionem peccatorum » cum Professione fidei in Spiritum Sanctum coniungit. Christus etenim resuscitatus potestatem remittendi peccata concredidit Apostolis, cum eis Spiritum Sanctum donavit.

985 Baptismus primum est et praecipuum sacramentum pro remissione peccatorum: ipse nos cum Christo coniungit mortuo et resuscitato nobisque Spiritum Sanctum donat.

986 Ex Christi voluntate, Ecclesia remittendi baptizatis peccata possidet potestatem quam, modo habituali, per Episcopos et presbyteros exercet in sacramento Paenitentiae.

987 « Tum sacerdotes tum sacramenta ad peccata condonanda veluti instrumenta (...) (valent), quibus Christus Dominus, auctor Ipse et largitor salutis, remissionem peccatorum et iustitiam in nobis efficit »(811).
(811) Catechismus Romanus, 1, 11, 6: ed. P. Rodríguez (Cittŕ del Vaticano-Pamplona 1989) p. 124-125.



ARTICULUS 11: «CREDO CARNIS RESURRECTIONEM»

988 Symbolum christianum - Professio nostrae fidei in Deum Patrem, Filium et Spiritum Sanctum atque de Eius actione creatrici, salvatrici et sanctificanti - ad culmen pervenit in proclamatione resurrectionis mortuorum in fine temporum atque vitae aeternae.

989 Firmiter credimus atque adeo speramus: sicut Christus vere a mortuis resurrexit atque in aeternum vivit, ita etiam iusti post mortem suam in aeternum cum Christo vivent resuscitato qui eos ultimo die resuscitabit (cf. Jn 6,39-40). Nostra resurrectio, sicut illa Eius, opus erit Sanctissimae Trinitatis:
« Quod si Spiritus Eius, qui suscitavit Iesum a mortuis, habitat in vobis, qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum Suum in vobis » (Rm 8,11) (812).
(812) cf. 1Th 4,14 1Co 6,14 2Co 4,14 Ph 3,10-11


990 Verbum « caro » hominem denotat in eius condicione debilitatis et mortalitatis (cf. Gn 6,3 Ps 56,5 Is 40,6). « Carnis resurrectio » significat post mortem non solum vitam animae haberi immortalis, sed etiam nostra « mortalia corpora » (Rm 8,11) vitam esse iterum assumptura.

991 Credere mortuorum resurrectionem elementum fuit essentiale fidei christianae inde ab eius initiis. « Fiducia christianorum resurrectio mortuorum. Illam credentes sumus »:(813)
« Quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est? Si autem resurrectio mortuorum non est, neque Christus suscitatus est! Si autem Christus non suscitatus est, inanis est ergo praedicatio nostra, inanis est et fides vestra (...). Nunc autem Christus resurrexit a mortuis, primitiae dormientium » (
1Co 15,12-14 1Co 15,20).
(813) Tertullianus, De resurrectione mortuorum, 1, 1: CCL 2, 921 (PL 2, 841).


I. Resurrectio Christi et nostra

Progressiva Resurrectionis revelatio

992 Resurrectio mortuorum progressive a Deo est populo Eius revelata. Spes in corporalem mortuorum resurrectionem praevaluit tamquam intrinseca consequentia fidei in Deum totius hominis, animae et corporis, Creatorem. Caeli et terrae Creator est etiam Ille qui Foedus Suum cum Abraham et eius progenie fideliter servat. In hoc duplici prospectu fides resurrectionis incipiet exprimi. Martyres Maccabaei in suis profitentur probationibus:
« Rex mundi defunctos nos pro Suis legibus in aeternam vitae resurrectionem suscitabit » (Mac Mac 7,9). « Potius est ab hominibus morti datos spem exspectare a Deo iterum ab Ipso resuscitandos » (Mac Mac 7,14) (cf. Mac Mac 7,29;
Da 12,1-13).

993 Pharisaei (cf. Ac 23,6) et plures Domini coaetanei 565 resurrectionem exspectabant. Iesus illam firmiter docet. Sadducaeis qui eam negant, respondet: « Non ideo erratis, quia non scitis Scripturas neque virtutem Dei? » (Mc 12,24). Resurrectionis fides nititur fidei in Deum qui « non est Deus mortuorum sed vivorum » (Mc 12,27).

994 Immo vero: Iesus fidem resurrectionis cum Sua propria coniungit Persona: « Ego sum Resurrectio et Vita » (Jn 11,25). Ipse Iesus novissimo die resuscitabit illos qui in Eum crediderint (cf. Jn 5,24-25 Jn 6,40) et qui Eius maducaverint corpus Eiusque biberint sanguinem (cf. Jn 6,54). Iam nunc signum praebet et pignus quibusdam mortuis vitam reddens(814), Suam sic propriam annuntians Resurrectionem quae tamen alius erit ordinis. De hoc eventu unico loquitur tamquam de signo Ionae (cf. Mt 12,39), tamquam de signo Templi: (cf. Jn 2,19-22) Ipse Resurrectionem Suam die tertia post Suam interfectionem annuntiat esse eventuram (cf. Mc 10,34).
(814) cf. Mc 5,21-43 Lc 7,11-17 Jn 11


995 Christi esse testem est « testem Resurrectionis Eius » (Ac 1,22) (cf. Ac 4,33) esse, manducavisse et bibisse « cum Illo postquam resurrexit a mortuis » (Ac 10,41). Spes christiana resurrectionis est prorsus signata occursibus cum Christo resuscitato. Resurgemus sicut Ipse, cum Ipso, per Ipsum.

996 Inde ab initio, fides christiana resurrectionis incomprehensionibus occurrit et oppositionibus (cf. Ac 17,32 1Co 15,12-13). « In nulla ergo re tam vehementer, tam pertinaciter, tam obnixe et contentiose contradicitur fidei christianae, sicut de carnis resurrectione »(815). Valde communiter accipitur vitam personae humanae, post mortem, modo prosequi spirituali. Sed quomodo crederetur hoc corpus tam manifeste mortale ad vitam posse resurgere aeternam?
(815) Sanctus Augustinus, Enarratio in Psalmum 88, 2, 5: CCL 39, 1237 (PL 37, 1134).


Quomodo resurgunt mortui?

997 Quid est « resurgere »? In morte, animae et corporis separatione, corpus hominis in corruptionem decidit, dum eius anima in Dei occursum procedit, manens tamen in exspectatione corpori suo glorificato sese coniungendi. Deus, omnipotentia Sua, definitive vitam incorruptibilem nostris reddet corporibus, ea, resurrectionis Iesu virtute, nostris animabus coniungens.

998 Quis resurget? Omnes homines qui mortui sunt: « Procedent, qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae, qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii » (Jn 5,29) (cf. Da 12,2).

999 Quomodo? Christus cum proprio Suo corpore surrexit: « Videte manus meas et pedes meos, quia ipse ego sum! » (Lc 24,39); sed Ipse ad vitam non rediit terrestrem. Pari modo, in Eo « omnes cum suis propriis resurgent corporibus, quae nunc gestant »(816), sed hoc corpus transfigurabitur in corpus gloriae (cf. Ph 3,21), in « corpus spiritale » (1Co 15,44):
« Sed dicet aliquis: "Quomodo resurgunt mortui? Quali autem corpore veniunt?" Insipiens! Tu, quod seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur; et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum (...). Seminatur in corruptione, resurgit in incorruptione; (...) mortui suscitabuntur incorrupti (...). Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam, et mortale induere immortalitatem » (1Co 15,35-37 1Co 42 1Co 15,52-53).
(816) Concilium Lateranense IV, Cap. 1, De fide catholica: DS 801


1000 Hic « modus quo resurrectio fiet », nostram imaginationem nostrumque superat intellectum; ipse solum in fide est accessibilis. Sed nostra in Eucharistia participatio iam nobis praelibationem praebet transfigurationis nostri corporis per Christum:
« Quemadmodum enim qui est a terra panis, percipiens invocationem Dei, iam non communis panis est, sed Eucharistia ex duabus rebus constans, terrena et caelesti: sic et corpora nostra percipientia Eucharistiam iam non sunt corruptibilia, spem resurrectionis habentia »(817).
(817) Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 4,18, 5: SC 100,610-612 (PG 7, 1028-1029).


1001 Quando? Modo definitivo, « in novissimo die » (Jn 6,39-40 Jn 44 Jn 6,54 Jn 11,24); « in fine mundi »(818). Resurrectio etenim mortuorum intime cum Parusia Christi connectitur:
« Quoniam Ipse Dominus in iussu, in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo, et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi » (1Th 4,16).
(818) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 48: AAS 57 (1965) 54.


Cum Christo resuscitati

1002 Si verum est Christum nos « in novissimo die » esse resuscitaturum, etiam est verum nos iam quodammodo cum Christo esse resuscitatos. Revera, vita christiana, propter Spiritum Sanctum, est, iam in terris, participatio in morte et resurrectione Christi:
« Consepulti Ei in Baptismo, in quo et conresuscitati estis per fidem operationis Dei, qui suscitavit Illum a mortuis (...). Igitur si conresurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens » (
Col 2,12 Col 3,1).

1003 Credentes, Christo per Baptismum coniuncti, realiter vitam caelestem Christi resuscitati iam participant (cf. Ph 3,20), sed haec vita permanet « abscondita (...) cum Christo in Deo » (Col 3,3). Ipse nos « et conresuscitavit et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu » (Ep 2,6). Corpore Christi in Eucharistia nutriti, iam ad Eius corpus pertinemus. Cum in novissimo resurgemus die, « tunc et » nos apparebimus « cum Ipso in gloria » (Col 3,4).

1004 In huius diei exspectatione, corpus et anima credentis iam dignitatem participant essendi « in Christo »; unde exigentia observantiae erga proprium corpus, sed etiam erga corpus alius, praesertim cum patitur:
« Corpus autem (...) Domino, et Dominus corpori; Deus vero et Dominum suscitavit et nos suscitabit per virtutem Suam. Nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt? (...) Non estis vestri. (...) Glorificate ergo Deum in corpore vestro » (
1Co 6,13-15 1Co 6,19-20).


II. In Christo Iesu mori

1005 Ad resurgendum cum Christo oportet cum Christo mori, oportet « peregrinari a corpore et praesentes esse ad Dominum » (2Co 5,8) . In profectione (cf. Ph 1,23), quae est mors, anima a corpore separatur. Ea corpori suo iterum coniungetur resurrectionis mortuorum die(819).
(819) cf. Paulus VI, Sollemnis Professio fidei, 28: AAS 60 (1968) 444.


Mors

1006 « Coram morte aenigma condicionis humanae maximum evadit »(820). Quodam sensu, corporalis mors est naturalis, sed pro fide, de facto, « stipendia (...) peccati mors » (Rm 6,23) est (cf. Gn 2,17). Et pro illis qui in gratia moriuntur Christi, ipsa participatio est in morte Domini, ut illi in Eius resurrectione etiam possint participare (cf. Rm 6,3-9 Ph 3,10-11).
(820) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, GS 18: AAS 58 (1966) 1038.


1007 Mors terminus est vitae terrestris. Vitae nostrae mensurantur a tempore, in cuius cursu mutamur, senescimus et, sicut apud omnia entia terrae viventia, mors tamquam finis normalis apparet vitae. Haec mortis ratio nostris vitis urgentiam praebet: mortalitatis nostrae recordatio etiam inservit ut nobis in memoriam revocet nos tempus habere limitatum ad vitam nostram deducendam in rem:
« Memento Creatoris tui in diebus iuventutis tuae, antequam (...) revertatur pulvis in terram suam, unde erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum » (
Si 12,1 Si 12,7).

1008 Mors consequentia est peccati. Ecclesiae Magisterium, authenticus affirmationum sacrae Scripturae(821) et Traditionis interpres, docet mortem in mundum ingressam esse propter hominis peccatum(822). Quamquam homo naturam possidebat mortalem, Deus illum destinabat ad non moriendum. Mors igitur contraria consiliis fuit Dei Creatoris et in mundum ingressa est tamquam peccati consequentia (cf. Sg 2,23-24). « Mors (...) corporalis, a qua homo si non peccasset subtractus fuisset »(823), est etiam hominis « novissima (...) inimica » (1Co 15,26) vincenda.
(821) cf. Gn 2,17 Gn 3,3 Gn 3,19 Sg 1,13 Rm 5,12 Rm 6,23
(822) cf. Concilium Tridentinum, Sess. 5a, Decretum de peccato originali, canon 1: DS 1511
(823) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, GS 18: AAS 58 (1966) 1038.


1009 Mors est a Christo transformata. Iesus, Filius Dei, etiam mortem est passus, ut condicionis humanae proprium est. Sed Ipse, non obstante Suo coram illa pavore (cf. Mc 14,33-34 He 5,7-8) , eam assumpsit in actu totalis et liberae submissionis voluntati Patris Sui. Iesu oboedientia maledictionem mortis in benedictionem transformavit (cf. Rm 5,19-21).

Mortis christianae sensus

1010 Propter Christum, mors christiana sensum habet positivum. « Mihi enim vivere Christus est et mori lucrum » (Ph 1,21). « Fidelis sermo: nam si commortui sumus, et convivemus » (2Tm 2,11). Essentialis novitas mortis christianae in hoc habetur: christianus, per Baptismum, est iam sacramentaliter « mortuus cum Christo », ut in vita nova vivat; si in gratia morimur Christi, mors physica illud « mori cum Christo » consummat et ita nostram ad Illum perficit in Eius actu redemptivo incorporationem:
« Praestat mihi in (,ĆH) 0D4FJLµ 3,FLµ µD4, 2L"µ N4l4$LF J,DD", 4µB,D"D,. 388Lµ 2L",D, 2L4 BD l$4F µDJLLF ,FJ; 388Lµ R8, 2L4 BDBJ,D lF D,FLDD,P4J. A"DJLF µ404 4lFJ"J. () G4l4J, µ404 BLDLµ 8Lµ,l B,D4B,D,; L$4 488L "-R,l,D, 0µ ,D »(824).
(824) Sanctus Ignatius Antiochenus, Epistula ad Romanos, 6, 1-2: SC 10is,114 (Funk 1, 258-260).


1011 Deus ad Se hominem vocat in morte. Hac de causa, christianus relate ad mortem potest optatum experiri simile illi sancti Pauli: « desiderium » habeo « dissolvi et cum Christo esse » (Ph 1,23); et suam propriam mortem potest transformare in actum oboedientiae et amoris erga Patrem ad exemplum Christi: (cf. Lc 23,46)
« Amor meus crucifixus est; (...) aqua vivens et loquens in me est, mihi interius dicens: "Veni ad Patrem" »(825). « Te videndi anxia,mori cupio »(826). « Non morior, vitam ingredior »(827).
(825) Sanctus Ignatius Antiochenus, Epistula ad Romanos, 7, 2: SC 10is,116 (Funk 1, 260).
(826) Sancta Theresia a Iesu, Poesía, 7: Biblioteca Mística Carmelitana, v. 6 (Burgos 1919) p. 86.
(827) Sancta Theresia a Iesu Infante, Lettre (9 iunii 1897): Correspondance Générale, v. (Paris (Paris 1973) p. 1015.


1012 Visio christiana mortis (cf. 1Th 4,13-14), modo praeclaro, in liturgia exprimitur Ecclesiae:
« Tuis enim fidelibus, Domine, vita mutatur, non tollitur, et, dissoluta terrestris huius incolatus domo, aeterna in caelis habitatio comparatur »(828).
(828) Praefatio defunctorum :: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 439.


1013 Mors finis est terrestris peregrinationis hominis, temporis gratiae et misericordiae quas Deus ei offert ad eius vitam terrestrem in rem deducendam secundum consilium divinum et ad eius ultimam decidendam sortem. « Expleto unico terrestris nostrae vitae cursu »(829), ad alias vitas terrestres ulterius non redibimus. « Statutum est hominibus semel mori » (He 9,27).
« Reincarnatio » post mortem non habetur.
(829) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, LG 48: AAS 57 (1965) 54.


1014 Ecclesia nos hortatur ut ad horam mortis nostrae praeparemur (« A subitanea et improvisa morte, libera nos, Domine »: antiquae Litaniae sanctorum), ut Matrem Dei pro nobis « in hora mortis nostrae » intercedere precemur (oratio « Ave Maria »), ut nos sancto Ioseph, bonae mortis patrono, committamus:
« Sic te in omni facto et cogitatu deberes tenere, quasi statim esses moriturus. Si bonam conscientiam haberes, non multum mortem timeres. Melius esset peccata cavere, quam mortem fugere. Si hodie non es paratus, quomodo cras eris? »(830).
« Laudatus sis, mi Domine, propter sororem mortem corporalem, quam nullus homo vivens potest evadere. Vae illis, qui morientur in peccatis mortalibus; beati illi, quos reperiet in Tuis sanctissimis voluntatibus, quia secunda mors non faciet eis malum »(831).
(830) De imitatione Christi, 1, 23, 5-8: ed. T. Lupo (Cittŕ del Vaticano 1982) p. 70.
(831) Sanctus Franciscus Assisiensis, Canticum Fratris Solis: Opuscula sancti Patris Francisci Assisiensis, ed. C Esser (Grottaferrata 1978) p. 85-86.


Compendium

1015 « Caro salutis est cardo »(832). Credimus in Deum qui est carnis Creator; credimus in Verbum carnem factum ut carnem redimeret; credimus resurrectionem carnis, culmen creationis et redemptionis carnis.
(832) Tertullianus, De resurrectione mortuorum, 8, 2: CCL 2, 931 (PL 2, 852).


1016 Anima per mortem a corpore separatur, sed in resurrectione Deus vitam incorruptibilem corpori nostro reddet transformato, illud iterum nostrae coniungens animae. Sicut Christus resurrexit et in aeternum vivit, omnes nos ultimo resurgemus die.

1017 « Credimus (...) veram resurrectionem huius carnis, quam nunc gestamus »(833). Seminatur tamen in sepulcro corpus corruptibile, resurgit corpus incorruptibile (cf. 1Co 15,42) , « corpus spiritale » (1Co 15,44).
(833) Concilium Lugdunense II, Professio fidei Michaelis Palaeologi imperatoris: DS 854


1018 Consequenter ad peccatum originale, homo debet corporalem subire mortem « a qua (...) si non peccasset subtractus fuisset »(834).
(834) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
GS 18: AAS 58 (1966) 1038.


1019 Iesus, Filius Dei, mortem pro nobis est libere passus in totali et libera submissione voluntati Dei, Patris Sui. Sua Morte vicit mortem, possibilitatem salutis omnibus sic aperiens hominibus.



Catechismus Cath. Eccl. 960