Denzinger 566
566 294 (1)... Invenimus, quod in libro illo Responsionis fidei nostrae, quem per Petrum regionarium Romanae Ecclesiae miseramus, id primum capitulum iam dicto papae (Benedicto II) incaute visum fuisset a nobis positum, ubi nos secundum divinam essentiam diximus: 'Voluntas genuit voluntatem, sicut et sapientia sapientiam'; quod vir ille in incuriosa lectionis transcursione praeteriens existimavit haec ipsa nomina iuxta relativum, aut secundum comparationem humanae mentis nos posuisse: et ideo ipsa renotatione sua ita nos admonere iussus est, dicens: 'Naturali ordine cognoscimus, quia verbum ex mente originem ducit, sicut ratio et voluntas, et converti non possunt ut dicatur: quia sicut verbum et voluntas de mente procedit, ita et mens de verbo aut voluntate; et ex ista comparatione visum est Romano Pontifici, voluntatem ex voluntate non posse dici'. Nos autem non secundum hanc comparationem humanae mentis, nec secundum relativum, sed secundum essentiam diximus: Voluntas ex voluntate, sicut et sapientia ex sapientia. Hoc enim est Deo esse, quod velle: hoc velle, quod sapere. Quod tamen de homine dici non potest. Aliud quippe est homini id, quod est sine velle, et aliud velle etiam sine sapere. In Deo autem non est ita, quia simplex ita natura est, et ideo hoc est illi esse, quod velle, quod sapere...
567 295 (4) Ad secundum quoque retractandum capitulum transeuntes, quo idem Papa incaute nos dixisse putavit, tres substantias in Christo Dei Filio profiteri: sicut nos non pudebit, quae sunt vera defendere, ita forsitan quosdam pudebit, quae vera sunt ignorare. Quis enim nesciat, unumquemque hominem duabus constare substantiis, animae scilicet et corporis? (Provocatur ad 2 Cor 4, 16 et Ps 62, 2)...
(5) Contra quam regulam invenimus item in Scripturis aut carne plerumque nominata totum hominem posse intelligi aut anima sola interdum nominata totius hominis perfectionem agnosci. Quapropter natura divina humanae sociata naturae possunt et tres proprie et duae tropice appellari substantiae. Sed aliud est, cum per proprietatem totus homo exprimitur, aliud, cum a parte totus intelligitur. Est enim quidam modus locutionis, qui frequenter in Scripturis divinis positus invenitur, quo significatur a parte totum : hic etiam tropus apud grammaticos 'synecdoche' dicitur.
568 (art. 1) Credimus et confitemur omnium creaturarum, quae trinis rerum machinis continentur, auctricem atque conservatricem individuam Trinitatem:
(2) id est Patrem, qui est totius fons et origo divinitatis; Filium, qui est plena imago Dei propter expressam in se paternae claritatis unionem, ante omnium saeculorum eventu ex Patris intimo ineffabiliter genitus; Spiritum vero Sanctum ex Patre Filioque absque aliquo initio procedentem.
569 (3) Qui tres, quamquam personarum secernantur distinctione, numquam tamen separantur potentiae maiestate : inseparabilis nempe aequalitatis eorum insinuatur divinitas. Et tamen, quamvis Pater genuerit Filium, nec ideo Filius sit idem qui Pater, neque Pater sit ipse qui Filius, sed nec Spiritus Sanctus Pater sit Filiusque, sed tantum Patris Filiique Spiritus eidem Patri et Filio etiam ipse coaequalis.
(4) Nequaquam in hac sancta Trinitate quicquam creatum servum famulumque convenit credi, nec adventitium vel subintroductum tamquam ei aliquando acciderit, quod constet eam aliquando minime habuisse, condecet autumari....
(6) Quarum tamen personarum, quamvis in hoc, quod ad se sunt, nulla possit separabilitas inveniri, in hoc vero, quod ad distinctionem adtinet, sunt quaedam, quae specialius unicuique possint pertinere personae: scilicet, quod Pater a nullo originem sumpsit, Filius Patre generante exsistit, Spiritus quoque Sanctus ex Patris Filiique unione procedit....
(10) Et ista dicentes non personarum confundimus proprietates, nec unionem substantiae separamus; nihil etiam in eadem sancta Trinitate maius aut minus credere oportet nihilque etiam imperfectum atque mutabile. ...
570 (12) Idcirco sunt quaedam, quae in hac sancta Trinitate indiscrete oporteat confiteri. In hoc etenim, quod ad se sunt Pater et Filius et Spiritus Sanctus, indiscrete unus Deus credendus est Pater cum Filio et Spiritu Sancto. Quod vero ad relativum adtinet, discrete personarum trium est praedicanda proprietas, Evangelista praedicante: Ite, docete omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti (cf. Mt 28,19). Relativum etenim dicitur, quod una ad aliam persona referatur; nam quando dicitur Pater, Filii nihilominus persona signatur, et cum dicitur Filius, Pater ei sine dubio inesse monstratur.
(13) At nunc, quoniam Spiritus Sancti vocabulum, quo non tota Trinitas significatur, sed tertia quae est in Trinitate persona, quomodo secundum relativum ad Patris Filiique referatur personam, nequaquam apertissime pateat pro id scilicet, quia sicut dicimus Spiritum Sanctum Patris non consequenter dicimus Patrem Spiritus Sancti, ne Filius Spiritus Sanctus intellegatur; in aliis tamen vocabulis, quibus eiusdem Sancti Spiritus signatur persona, ad relativum pertinere dinoscitur.
(14) Igitur 'donum' specialiter Spiritum Sanctum accipimus, quae in sancta praenoscitur Trinitate tertia esse persona pro eo quod a Patre Filioque, cum quibus unius essentiae per omnia creditur, fidelibus condonetur: quapropter cum dicitur 'donum donatoris' et 'donator doni', relativum haud dubie declaratur: quod etiam de ipso vocabulo Spiritus Sancti inculpabiliter est credendum.
571 (16) Unde, licet inseparabilia sint opera Trinitatis, tamen fideliler profitemur..., quod non tota Trinitas susceperit carnem, sed solus Filius Dei, qui est ante saecula ex Dei Patris substantia genitus, in fine saeculorum de virgine Maria evangelio est teste enixus, qui ait: 'Verbum caro factum est et habitavit in nobis' (Jo l,14)....
(18) ... Angeli oraculum, cum Spiritum Sanctum superventurum in ea dicit, et virtutem Altissimi, qui est Dei Patris Filius, obumbraturum eam praemonuit (cf: Lc 1,35), eiusdem Filii carni totam Trinitatem cooperatricem esse monstravit.
(19) Quae scilicet virgo sicut ante conceptionem obtinuit virginitatis pudorem, ita post partum nullam sensit integritatis corruptionem; nam virgo concepit, virgo peperit, et post partum incorruptelae pudorem sine interceptione obtinuit. ...
572 (22) Ipse vero Dei Filius ab ingenito Patre genitus, a vero verus, a perfecto perfectus, ab uno unus, a toto totus, Deus sine initio, perfectum hominem de sancta et inviolata Maria semper virgine adsumpsisse est manifestus.
(23) Cui etiam, sicut hominis perfectionem adscribimus, ita duas ei voluntates inesse, unam divinitatis suae, aliam humanitatis nostrae, nihilominus credimus:
(24) quod etiam per quatuor Evangelistarum oracula eiusdem Redemptoris nostri affatu evidentissime declaratur; sic enim fatus est dicens: 'Pater mi, si possibile est transeat a me calix iste; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu' vis (Mt 26, 39); et iterum: Non veni voluntatem meam facere, sed voluntatem eius, qui misit me (cf. Jo 6, 38) . . .
(25) Quibus etiam adlocutionibus demonstrat suam voluntatem ad hominem retulisse adsumptum, Patris ad divinitatem, in qua est idem unus et aequalis cum Patre: quippe quantum ad divinitatis adtinet unitatem, non est alia voluntas Patris, alia Filii; una enim est voluntas, ubi una persistit divinitas. Quantum autem ad hominis naturam adsumpti alia est voluntas deitatis suae, alia etiam humanitatis nostrae.
(26) Proinde in hoc quod ait: 'Non sicut ego volo, sed sicut tu' (Mt 26, 39), patule ostendit non velle id fieri quod voluntate humani loquebatur affectus, sed propter quod ad terras paterna voluntate descenderat, cuius tamen Patris voluntas nequaquam contraria Filii voluntati exstitit, quia quibus est divinitas una, non potest esse voluntas diversa; et ubi in natura nihil potest diversitatis accidere, ibi nihilominus enumerantur generaliter aliqua numerosa.
573 296 (27) Igitur huius voluntatis sanctae vocabulum, quamvis per comparativam similitudinem Trinitatis, qua dicitur memoria, intellegentia et voluntas, ad personam Sancti referatur Spiritus, secundum hoc autem, quod ad se dicitur, substantialiter praedicatur.
(28) Nam voluntas Pater, voluntas Filius, voluntas Spiritus Sanctus, quemadmodum Deus est Pater, Deus est Filius, Deus est Spiritus Sanctus, et multa alia similia, quae secundum substantiam dici ab his, qui catholicae fidei veridici cultores exsistunt, nulla ratione ambigitur.
(29) Et sicut est catholicum dici Deum de Deo, lumen de lumine, lucem de luce, ita verae fidei est proba adsertio, voluntatem dici de voluntate, sicut sapientiam de sapientia, essentiam de essentia: et veluti Deus Pater genuit Filium Deum, ita voluntas Pater genuit Filium voluntatem.
(30) Itaque quamquam secundum essentiam Pater voluntas, Filius voluntas, Spiritus Sanctus voluntas, non tamen secundum relativum unus esse credendus est, quoniam alius est Pater qui refertur ad Filium, alius Filius qui refertur ad Patrem, alius Spiritus Sanctus qui pro eo quod de Patre Filioque procedit, ad Patrem Filiumque refertur: non aliud, sed alius; quia quibus est unum esse in deitatis natura, his est in personarum distinctione specialis proprietas. ...
574 (35) Exemplum nobis sua resurrectione impendens, sicut ille vivificans nos post duos dies tertio vivus resurrexit a mortuis, sic nos etiam in huius saeculi fine resurrecturos usquequaque credamus. Non in aeria, vel in phantasticae visionis umbra, ut quorumdam improbanda opinio praestruit, sed in veridicae carnis substantia, in qua nunc sumus et vivimus, ac tempore iudicii coram Christo et sanctis angelis eius adstantes unusquisque referet corporis sui propria, prout gessit, sive bonum, sive malum, recepturus ab eo aut pro propriis actibus interminabilis beatitudinis regnum, aut pro suis sceleribus perpetuae damnationis interitum.
575 (36) Huius etenim fidei Ecclesia sancta catholica, baptismatis aqua abluta, Christi sanguine pretioso redempta, quae neque in fide habet rugam neque maculosi perfert operis notam (cf. Eph 5,23-27), insignibus pollet, virtutibus cluit (al.: claruit), Sanctique Spiritus donis referta coruscat.
(37) Quae etiam cum Iesu Christo Domino nostro capite suo, cuius corpus esse nequaquam ambigitur, est perenniter regnatura atque omnes, qui nunc in ea minime consistunt sive constiterint aut ab ea recesserunt sive recesserint aut peccata in ea relaxari diffidentiae malo negaverint, nisi paenitudinis ope ad eam redierint et quaeque Nicaena synodus..., Constantinopolitanus conventus ..., Epheseni primi concilii amplecti auctoritas sanxit atque Chalcedone sanctorum una nimitas vel reliquorum conciliorum sive etiam omnium venerabilium Patrum in fide sana recte viventium edicta custodire praecipiunt, absque aliquo dubietatis naevo non crediderint, perpetuae damnationis sententia ulciscentur atque in fine saeculi cum diabolo eiusque sociis ignivomis rogis cremabuntur.
580 296a Quosdam baptizatos absque interrogatione symboli ab adulteris et indignis presbyteris fassus es. In his tua dilectio teneat antiquum morem Ecclesiae: quia, quisquis in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti baptizatus est, rebaptizari liceat minime; non enim in nomine baptizantis, sed in nomine Trinitatis huius gratiae donum percepit. Et teneatur, quod Apostolus dicit: Unus Deus, una fides, unum baptisma (Cf. Eph 4, 5). Doctrinam vero spirit(u)alem talibus studiosius ut impertias demandamus.
581 ( Versio:) Et dicis nos lapides et parietes ac tabellas adorare. Non ita est, ut dicis, imperator; sed ut memoria nostra excitetur, et ut custodia et imperita crassaque mens nostra erigatur et in altum provehatur per eos, quorum haec nomina et quorum appellationes et quorum hae sunt imagines; et non tamquam deos, ut tu inquis; absit! Non enim spem in illis habemus. Ac si quidem imago sit Domini, dicimus : Domine Iesu Christe Fili Dei, succurre et salva nos! Sin autem sanctae matris eius, dicimus Sancta Dei genitrix Domini mater, intercede apud Filium tuum verum Deum nostrum, ut salvas faciat animas nostras! Sin vero martyris: Sancte Stephane, qui pro Christo sanguinem tuum fudisti, qui ut protomartyr loquendi confidentiam habes, intercede pro nobis! Et de quovis martyre, qui passus est martyrium, ita dicimus. tales per illos preces offerimus. Nec ita est, uti dicis, imperator quasi deos martyres appellemus.
296b Illi quippe, qui baptizati sunt per diversitatem et declinationem linguarum gentilitatis, tamen, quod in nomine Trinitatis baptizati sunt, oportet eos per manus impositionis (impositionem) et sacri chrismatis confirmari.
582 Eosdemque, quos a paganis baptizatos esse asseruisti, si ita habetur, ut denuo baptizes in nomine Trinitatis, mandamus.... Nam et eos, qui se dubitant fuisse baptizatos an non, vel qui a presbytero Iovi mactanti et immolaticias carnes vescenti, ut baptizentur praecipimus.
583 Pro obeuntibus quippe consuluisse dinosceris, si liceat oblationes offerre. Sancta sic tenet Ecclesia, ut quisque pro suis mortuis vere christianis offerat oblationes atque presbyter eorum faciat memoriam. Et quamvis omnes peccatis subiaceamus, congruit, ut sacerdos pro mortuis catholicis memoriam faciat et intercedat. Non tamen pro impiis, quamvis christiani fuerint, tale quid agere licebit.
586 ( 2) Repperimus (in Bonifatii ep. ad papam)..., quod talia a te nobis referantur, quasi Nos corruptores simus canonum et Patrum rescindere traditiones quaeramus, ac per hoc, quod absit, cum nostris clericis in simoniacam haeresim incidamus, accipientes et compellentes quorum pallia tribuimus (compellentes, ut in quibus pallia tribuimus), ut (-!) nobis praemia largiantur, expetentes ab illis pecunias.... (Admonetur Bonifatius, ne tale quid iterum scribar), quia fastidiosum a Nobis et iniuriosum suscipitur, dum illud nobis ingeritur quod Nos omnino detestamur. Absit enim a Nobis et a nostris clericis, ut donum, quod per Spiritus Sancti gratiam suscepimus, pretio venumdemus... anathematizantes namque omnes, quicumque ausi fuerint donum Sancti Spiritus pretio venumdare.
587 ... Clemens, qui per suam stultitiam sanctorum Patrum statuta (scripta) respuit vel omnia synodalia acta (parvipendit), inferens etiam Christianis judaismum, dum praedicet fratris defuncti accipere uxorem (uxorem posse in matrimonium iungi), insuper et Dominum Iesum Christum descendentem ad inferos omnes (-!) pios et impios exinde praedicat (simul inde) abstraxisse, ab omni sit (-!) sacerdotali officio nudatus (deponatur) et anathematis vinculo obligatus (obligetur).
588 297 Retulerunt quippe, quod fuerit in eadem provincia sacerdos, qui latinam linguam penitus ignorabat et, dum baptizaret, nesciens latini eloquii, infringens linguam diceret: 'Baptizo te in nomine Patria et Filia et Spiritus Sancti'. Ac per hoc tua reverenda fraternitas consideravit rebaptizare. Sed... si ille qui baptizavit, non errorem introducens aut haeresim, sed pro sola ignorantia Romanae locutionis infringendo linguam, ut supra fati sumus, baptizans dixisset, non possumus consentire, ut denuo baptizentur...
589 297a In illa (Anglorum synodo) tale decretum et iudicium firmissime praeceptum et diligenter demonstratum esse dignoscitur, ut quicumque sine invocatione Trinitatis lotus fuisset, quod sacramentum regenerationis non haberet. Quod omnino verum est; quia si mersus in fonte baptismatis quis fuerit sine invocatione Trinitatis, perfectus non est, nisi fuerit in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti baptizatus. ... Hoc quoque observari (observasse) in supradicta synodo sacerdotes, ut, qui vel unam de Trinitate personam in baptismo non nominaret, illud baptismum esse non posse, quod pro certo verum est, quia qui unum ex sancta Trinitate confessus non fuerit, perfectus Christianus esse non potest.
592 (Resp. XIV.) De illo presbytero, qui baptizavit isto modo sic rustice: In nomine Patris mergo et Filii mergo et Spiritus Sancti mergo, et ipse presbyter nescit, si episcopus fuit qui eum benedixit: hic, qui ordinationem suam ignorat, omnino abiiciendus est...; infantes vero illi, quos baptizavit, licet rustice, quia in nomine sanctae Trinitatis sunt baptizati, in eo permaneant baptismo.
298 ... Pseudosyllogus ille, qui sine Apostolica Sede... factus est adversus venerabilium Patrum traditionem contra divinas imagines, anathematizetur praesentibus apocrisiariis nostris..., et Domini nostri Iesu Christi sermo compleatur, quia: 'portae inferi non praevalebunt adversus eam' (Mt 16,18); et rursus: 'Tu es Petrus ...' (Mt 16, 18-19). Cuius sedes in omnem terrarum orbem primatum tenens refulget, et caput omnium ecclesiarum Dei consistit.
595 299 ... De partibus vestris pervenit ad nos lugubre capitulum, quod quidam episcopi ibidem degentes, videlicet Eliphandus et Ascaricus cum aliis eorum consentaneis, Filium Dei adoptivum confiteri non erubescunt, quod nullus quamlibet haeresiarcha talem blasphemiam ausus est oblatrare, nisi perfidus ille Nestorius,qui purum hominem Dei confessus est Filium...
596 300 Illud autem, quod alii ex ipsis dicunt, quod praedestinatio ad vitam sive ad mortem in Dei sit potestate et non nostra; isti dicunt 'Ut quid conamur vivere, quod in Dei est potestate?'; alii iterum dicunt: 'Ut quid rogamus Deum, ne vincamur tentatione, quod in nostra est potestate, quasi libertate arbitrii ?' Revera enim nullam rationem reddere vel accipere valent, ignorantes beati Fulgentii episcopi ad Eugipium presbyterum contra sermonem cuiusdam Pelagiani opuscula directa: 'Opera ergo misericordiae ac iustitiae praeparavit Deus in aeternitate incommutabilitatis suae...; praeparavit ergo iustificandis hominibus merita; praeparavit iisdem glorificandis et praemia; malis vero non praeparavit voluntates malas aut opera mala, sed praeparavit eis iusta et aeterna supplicia. Haec est aeterna praedestinatio futurorum operum Dei, quam, sicut nobis apostolica doctrina semper insinuari cognoscimus, sic etiam fiducialiter praedicamus.'
301 Porro, dilectissimi, diversa capitula, quae ex illis audivimus partibus, id est: quod multi dicentes se catholicos esse, communem vitam gerentes cum Iudaeis et non baptizatis paganis, tam in escis quamque in potu seu in diversis erroribus nihil pollui se inquiunt : et illud, quod inhibitum est, ut nulli liceat iugum ducere cum infidelibus; ipsi enim filias suas cum alio benedicent, et sic populo gentili tradentur et quod sine examinatione praefati presbyteri, ut praesint, ordinantur : et alius quoque immanis invaluit error perniciosus, ut, etiam vivente viro, mulieres sibi in conubio sortiantur ipsi pseudosacerdotes, simulque et de libertate arbitrii, et alia multa, sicut de illis audivimus partibus, quae longum est dici. ...
600 302 (definitio) ... Regiae quasi continuati semitae, sequentesque divinitus inspiratum sanctorum Patrum nostrorum magisterium, et catholicae traditionem Ecclesiae (nam Spiritus Sancti hanc esse novimus, qui nimirum in ipsa inhabitat), definimus in omni certitudine ac diligentia, sicut figuram pretiosae ac vivificae crucis, ita venerabiles ac sanctas imagines proponendas tam quae de coloribus et tessellis, quam quae ex alia materia congruenter in sanctis Dei ecclesiis, et sacris vasis et vestibus, et in parietibus ac tabulis, domibus et viis: tam videlicet imaginem Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, quam intemeratae Dominae nostrae sanctae Dei genitricis, honrobiliumque Angelorum, et omnium Sanctorum simul et almorum virorum.
601 302 Quanto enim frequentius per imaginalem formationem videntur, tanto, qui has contemplantur, alacrius eriguntur ad primitivorum earum memoriam et desiderium, ad osculum et ad honorariam his adorationem tribuendam, non tamen ad veram latriam, quae secundum fidem est quaeque solam divinam naturam decet, impartiendam: ita ut istis, sicuti figurae pretiosae ac vivificae crucis, et sanctis evangeliis, et reliquis sacris monumentis, incensorum et luminum oblatio ad harum honorem efficiendum exhibeatur, quemadmodum et antiquis piae consuetudinis erat. Imaginis enim honor ad primitivum transit: et qui adorat imaginem, adorat in ea depicti subsistentiam.
602 303 (probatio) Sic enim robur obtinet sanctorum Patrum nostrorum doctrina, id est, traditio sanctae catholicae Ecclesiae, quae a finibus usque ad fines terrae suscepit evangelium. Sic Paulum, qui in Christo locutus est (cf Cor2 2.17), et omnem divinum apostolicum coetum et paternam sanctitatem exsequimur tenentes traditiones (Thess2 2.14), quas accepimus. Sic triumphales Ecclesiae prophetice canimus hymnos: Gaude satis, filia Sion, praedica, filia Jerusalem: jucundare et laetare ex toto corde tuo. Abstulit Dominus a te injustitias adversantium tibi: redemit te de manu inimicorum tuorum. Dominus rex in medio tui: non videbis mala ultra (Soph 3.14s: Sptg) et pax in te in tempus aeternum.
603 304 (Sanctio) Eos ergo, qui audent aliter sapere aut docere aut secundum scelestos haereticos ecclesiasticas traditiones spernere et novitatem quamlibet excogitare, vel proicere aliquid ex his, quae sutn Ecclesiae deputata, sive evangelium, sive figuram crucis, sive imaginalem picturam, sive sanctas reliquias martyris; aut excogitare prave aut astute ad subvertendum quidquam ex legitimis traditionibus Ecclesiae catholicae; vel etiam quasi communibus uti sacris vasis aut venerabilibus monasteriis: si quidem episcopi aut clerici fuerint, deponi praecipimus; monachos autem vel laicos a communione segregari.
604 305 Can. 3. Omnis electio a principibus facta episcopi aut presbyteri aut diaconi irrita maneat secundum regulam (Can. apost. 30), quae dicit: Si quis episcopus saecularibus potestatibus usus, ecclesiam per ipsos obtineat, deponatur, et segregentur omnes, qui illi communicant. Oportet enim, ut, qui provehendus est in episcopum, ab episcopis eligatur, quemadmodum a sanctis Patribus, qui apud Nicaeam convenerunt, in regula (Can. Nicaen. 4) definitum est, quae dicit: Episcopum convenit maxime quidem ab omnibus qui sunt in provincia, episcopis ordinari. Si autem hoc difficile fuerit aut propter instantem necessitatem aut propter itineris longitudinem, tribus tamen omnimodis in idipsum convenientibus, et aliis per litteras consentientibus, tunc consecratio fiat. Firmitas autem eorum, quae geruntur, per unamquamque provinciam metropolitano tribuatur antistiti.
605 306 Nos venerandas imagines recipimus. Nos (eos), qui ita non sentiunt, anathemati subiicimus...
606 307 Si quis Christum Deum nostrum circumscriptum non confitetur secundum humanitatem, anathema sit.
607 Si quis evangelicas historias imaginibus expressas non admittit, an. sit.
608 Si quis ipsas non salutat, cum sint in nomine Domini et Sanctorum eius anathema sit.
609 308 Si quis omnem ecclesiasticam traditionem sive scriptam sive non scriptam reicit, anathema sit.
610 309 Materia autem causalis perfidiae inter cetera reicienda de adoptione Jesu Christi Fili Dei secundum carnem falsis argumentationibus digesta, pefidorum verborum ibi stramina incomposito calamo legebantur. Hoc catholica Ecclesia nunquam credidit, numquam docuit, numquam male credentibus assensum praebuit. ...
611 309 Ipse enim (Christus) de se innotuit, cujus filius esset, cum Patris nomen se asserit hominibus adnuntiasse. Ait enim: "Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo" (Jo 17.6). Nomen paternum tunc manifestavit hominibus, cum se Patris Filium verum et non putativum, proprium innotuit et non adoptivum. Sed notandum quod dicitur: "hominibus, quos dedisti mihi". Non enim isti ex illis hominibus, quos ei Pater dederat et immo quos ille cum Patre ante mundi constitutionem elegerat, qui eum adoptivum et non proprium Filium confitentur, quasi alienus aliquando a Patre fuerit aut per carnis extraneus ab eo factus esset adsumptionem, cum, ut Verbum caro fieret, una exstiterit Patris Filiique voluntas, sicut scriptum est: "Ut facerem voluntatem tuam; Deus meus, volui" (Ps 39.9). Hinc alias dicit: "Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum" (Jo 20.17). Distincte enim dixit "meum" et "vestrum", ejus videlicet non per gratiam, sed per naturam, noster vero per gratiam adoptionis. Porro numquam non fuit Filius, quia numquam non fuit Pater. Semper eum et ubique distincte Patrem appellat. "Pater" inquit "meus usque modo operatur, et ego operor" (Jo 5.17), et rursus: "Pater, clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te" (Jo 17.1), et: "Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est" (Jo 10.29). Quodsi secundum eorum callidam tergiversationem cuncta, quae protulimus, ad divinitatem tantummodo Filii Dei referenda opinantur, dicant, ubi umquam communi affectu dixerit nobiscum "Pater noster". "Scit enim", inquit "Pater vester, quid vobis opus est" (Mt 6.8). Non ait "noster", quasi nobiscum adoptatus per gratiam. Et alibi "Estote ergo et vos perfecti, sicut et Pater vester caelestis perfectus est" (Mt 5.48). Cur non dixit "noster"? Quia aliter noster et aliter suus. Hinc rursus ait: "Si vos, cum sitis mali, nostis bona dare filiis vestris, quanto magis Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se?" (Lc 11.13) et cetera. hinc Paulus, vas electionis, ait: "Proprio Filio suo non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum" (Rom 8.32). Scimus enim, quia non est traditus secundum divinitatem, sed secundum id quod homo verus erat.
310 ... Adoptivum eum Filium, quasi purum hominem, calamitati(s) humanae subiectum et, quod pudet dicere, servum eum, impii et ingrati tantis beneficiis, liberatorem nostrum non pertimescitis venenosa fauce susurrare. ... Cur non veremini, queruli detrectatores, Deo odibiles, illum servum nuncupare, qui vos de servitute diaboli liberavit? ... Nam etsi in umbra prophetiae dictus est servus (cf. Ib 1,8sqq) propter servilis formae conditionem, quam sumpsit ex Virgine, ... hoc nos ... intelligimus et secundum historiam de sancto Iob et allegorice de Christo dictum. ...
612 311 ... Invenimus enim in libelli vestri principio scriptum, quod posuistis vos: "Confitemur et credimus Deum Dei Filium ante omnia tempora sine initio ex Patre genitum, coaeternum et consubstantialem, non adoptione, sed genere". Item post pauca eodem loco legebatur: "Confitemur et credimus eum factum ex muliere, factum sub lege (cf Gal 4.4), non genere esse Filium Dei, sed adoptione, non natura, sed gratia". Ecce serpens inter pomifera paradisi latitans ligna, ut incautos quosque decipiat...
613 312 Quod etiam et in sequentibus adjunxistis, in professione Nicaeni symboli non invenimus dictum, in Christo duas naturas et tres substantias (cf DS 567), et "homo deificus et Deus humanatus". Quid est natura hominis, nisi anima et corpus? vel quid est inter naturam et substantiam, ut tres substantias necesse sit nobis dicere, et non magis simpliciter, sicut sancti Patres dixerunt, confiteri Dominum nostrum Jesum Christum DEum verum et verum homnem in una persona? Mansit vero persona Filii in sancta Trinitate, cui persoane humana accessit natura, ut esset una persona, Deus et homo, non homo deificus et humanatus Deus, sed Deus homo et homo Deus: propter unitatem personae unus Dei Filius, et idem hominis Filius, perfectus Deus, perfectus homo. Perfectus homo non est nisi anima et corpore... , nec negamus et nos, Christo haec tria veraciter inesse, divinitatem scilicet, animam et corpus. Sed quia vere Deus et homo dicitur, in Dei nomine totum quod Dei est designatur, in hominis vero totum quicquid hominis intelligitur. Ideo sufficit, in eo unam perfectam divinitatis et alteram perfectam humanitatis confiteri substantiam. ... Consuetudo ecclesiastica solet in Christo duas substantias nominare, Dei videlicet et hominis. ...
614 313 Si ergo Deus verus est, qui de Virgine natus est, quomodo tunc potest adoptivus esse vel servus? Deum enim nequaquam audetis confiteri servum vel adoptivum: et si eum propheta servum nominasset, non tamen ex condicione servitutis, sed ex humilitatis obedientia, qua factus est Patri "oboediens usque ad mortem" (Phil 2.8).
615 314 Can.1. ... In primordio capitulorum exortum est de impia ac nefanda haeresi Eliphandi, Toletanae sedis episcopi, et Felicis, Orgellitanae, eorumque sequacibus, qui lmale sentientes in Dei Filio asserebant adoptionem: quam omnes qui supra sanctissimi Patres et respuentes una voce contradixerunt atque hanc haeresim funditus a sancta Ecclesia eradicandam statuerunt.
616 (Post Symb. C'politanum sequitur:) Sanctam autem, perfectam inseparabilem et ineffabilem veramque Trinitatem, i. e. Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, individuam confiteor in unitate naturae, quia trinus et unus est Deus: trinus nimirum per distinctionem personarum unus vero per substantiam inseparabilem deitatis. Has igitur tres personas . . . non putativas vel quasi suspicabiles tantum, sed veras, subsistentes, coaeternas, coaequales credimus et consubstantiales...
617 Nam Pater verus Deus, vere et proprie Pater est, qui genuit ex se, i. e. ex sua substantia, intemporaliter et sine initio verum Filium, coaeternum, consubstantialem et coaequalem sibi. -Et Filius verus Deus, vere et proprie est Filius, qui ante omnia saecula genitus est de Patre intemporaliter et absque ullo initio... Et numquam fuit Pater sine Filio, nec Filius sine Patre... -Spiritus namque Sanctus verus Deus, vere et proprie Spiritus Sanctus est: non genitus nec creatus, sed ex Patre Filioque intemporaliter et inseparabiliter procedens. Consubstantialis, coaeternus et aequalis Patri Filioque semper est, erat et erit. Et numquam fuit Pater aut Filius sine Spiritu Sancto, nec Spiritus Sanctus sine Patre et (vel) Filio.
618 Et idcirco inseparabilia sunt semper opera Trinitatis, et nihil est in sancta Trinitate diversum aliquid aut dissimile vel inaequale: non divisum naturaliter, non confusum personaliter, nihil maius aut minus, non anterior, non posterior, non inferior, non superior; sed una et aequalis potestas, par gloria, sempiterna et coaeterna consubstantialisque maiestas...
619 314a De hac autem ineffabili Trinitate sola Verbi Dei persona, i.e. Filius, ... descendit de caelis, unde numquam recesserat; Incarnatus est de Spiritu Sancto et semper virgine Maria verus homo factus, verusque permanet Deus. (D 314a) Nec obfuit humana et temporalis nativitas divinae illi et intemporali nativitati, sed in una Christi Jesu persona verus Dei verusque hominis Filius, non alter hominis Filius, alter Dei,sed unus idmque Dei homnisque Filius, in utraque natura, divina scilicet et humana, Deus verus et homo verus, non putativus Dei Filius, sed verus; non adoptivus, sed proprius, quia numquam fuit propter hominem quem adsumpsit a Patre alienus. Solus enim sine peccato natus est homo, quoniam solus est icarnatus de Spiritu Sancto et immaculata Virgine novus homo. Consubstantialis Deo Patri in sua, i.e. divina; consubstantialis etiam matri, sine sorde peccati, in nostra, i.e. humana. et ideo in utraque natura proprium eum et non adoptivum Dei Filium confitemur, quia inconfusibiliter et inseparabiliter adsumpto homine unus idemque est Dei et hominis Filius. Naturaliter Patri secundum divinitatem, naturaliter matri secundum humanitatem; proprius tamen Patri in utroque...
Denzinger 566