Denzinger


Enchiridion Symbolorum





Symbola Primitiva. Papyrus liturgicus Dêr-Balyzeh

(frag. du VIe, contenant une liturgie du milieu du IVe; le symbole semble bien plus ancien)

2 1b (in lingua greca)


Symbola exculta. Schema tripartitum trinitarium. Formula ocidentalis, Symbolum apostolicum.

Roma, saec. III (forma 'Romana Antiquior', 'R'). Psalterium Aethelstani regis

11 2 (in lingua greca)


Symbole Apostolique, formule occidentale, Rome 3eme siecle;

Codex Laudianus

2a Credo in Deum Patrm omnipotentem, Et in Christo Jesu, Filium ejus unicum, Dominum nostrum,


Saint Cyrille évêque de Jérusalem, Catécheses VI-XVIII, vers S348

41 9 (in lingua greca)


S. Epiphane, év. de Salamine, 374

42 (in lingua greca)
43 (in lingua greca)


Asie Mineure, fin IVeme (S. Epiphane, évêque de Salamine)

44 13 (in lingua greca)


Symbole " Quicumque ", pseudo-athanasien

(Gaule méridionale, 5eme siecle)

75 39 (1) Quicumque vult salvus esse, ante omnia opus est, ut teneat catholicam fidem (2) quam nisi quisque (quis) integram inviolatamque servaverit, absque dubio in aeternum peribit.(3) Fides autem catholica haec est, ut unum Deum in T r i n i t a t e, et Trinitatem in unitate veneremur, (4) neque confundentes personas, neque substantiam separantes: (5) alia est enim persona Patris, alia (persona) Filii, alia (persona) Spiritus Sancti; (6) sed Patris et Filii et Spiritus Sancti una est divinitas, aequalis gloria, coaeterna maiestas.(7) Qualis Pater, talis Filius, talis (et) Spiritus Sanctus: (8) increatus Pater, increatus Filius, increatus Spiritus Sanctus; (9) immensus (immensus) Pater, immensus Filius, immensus Spiritus Sanctus; (10) aeternus Pater, aeternus Filius, aeternus Spintus Sanctus; (11) et tamen non tres aeterni, sed unus aeternus; (12) sicut non tres increati nec tres immensi, sed unus increatus (inmensus) et unus immensus (increatus). (13) Simililer omnipotens Pater, omnipotens Filius, omnipotens Splritus Sanctus; (14) et tamen non tres omnipotentes, sed unus omnipotens (l5) Ita Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus Sanctus(16) et tamen non tres Dii, sed unus Deus. (17) Ita Dominus Pater. Dominus Filius, Dominus Spiritus Sanctus; (18) et tamen non tres Domini sed unus est (--!) Dominus: (19) quia, sicut singillatim unamquamque personam (et) Deum ac (et) Dominum confiteri christiana veritate compellimur, (20) ita tres Deos aut Dominos dicere catholica religione prohibemur. (21) Pater a nullo est factus nec creatus nec genitus; (22) Filius a Patre solo est, non factus nec creatus, sed genitus; (23) Spiritus Sanctus a Patre et Filio, non factus nec creatus nec genitus, sed procedens. (24) Unus ergo Pater, non tres Patres; unus Filius, non tres Filii; unus Spiritus Sanctus, non tres Spiritus Sancti. (25) Et (-! ) in hac Trinitate nihil prius aut posterius, nihil maius aut minus, (26) sed totae tres personae coaeternae sibi sunt et coaequales. (27) Ita ut per omnia, sicut iam supra dictum est, et unitas in Trinitate et Trinitas in unitate (Trinitas in unitate et unitas in Tr.) veneranda sit. (28) Qui vult ergo salvus esse, ita de Trinitate sentiat.

76 40 (29) Sed necessarium est ad aeternam salutem, ut incarnationem quoque Domini nostri Jesu Christi fideliter credat. (30) Est ergo fides recta, ut credamus et confiteamur, quia Dominus noster Jesus Christus Dei Filius (et) Deus (pariter) et homo est: (31) Deus est ex substantia Patris ante saecula genitus, et homo est ex substantia matris in saeculo natus; (32) perfectus Deus, perfectus homo ex anima rationali (rationabili) et humana carne subsistens; (33) aequalis Patri secundum divinitatem, minor Patre secundum humanitatem; (34) qui, licet Deus sit et homo, non duo tamen sed unus est Christus; (35) unus autem non conversione divinitatis in carnem (carne), sed assumptione humanitatis in Deum (Deo); (36) unus omnino, non confusione substantiae, sed unitate personae. (37) Nam sicut anima rationalis (rationabilis) et caro unus est homo ita Deus et homo unus est Christus. (38) Qui passus est pro salute nostra, descendit (discendit) ad inferos, tertia die resurrexit (surrexit) a mortuis, (39) ascendit ad caelos, sedet (sedit) ad dexteram Patris, inde venturus est (-!) iudicare vivos et mortuos. (40) Ad cuius adventum omnes homines resurgere habent (in) corporibus suis, et reddituri sunt de factis propriis rationem; (41) et qui bona egerunt, ibunt in vitam aeternam, qui vero (-! ) mala, in ignem aeternum. (42) Haec est fides catholica: quam nisi quisque (quis) fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit.


Saint Clément I, Ep. ad Corinthios, vers 96

102 41 (c. 7, n. 1) Ut vos officii vestri admoneamus. scribimus ... (c. 58, n. 2) Acceptate consilium nostrum, et vos non paenitebit. (c.59, n.1) Sin autem quidam non obtemperaverint iis quae ille (Christus) per nos dixit, cognoscant, offensioni et periculo non parvo sese implicaturos esse; (2) nos autem innocentes erimus ab hoc peccato. (c.63, n.2) Gaudium enim et laetitiam nobis praestabitis, si oboedientes facti iis quae scripsimus per Spiritum Sanctum, resecetis illegitimum zeli vestri studium secundum exhortationem, quam de pace ac concordia fecimus in hac epistola.

101 (c- 40, n. 1) . . . In divinae cognitionis profunda introspicientes, cuncta ordine debemus facere, quae nos Dominus statutis temporibus peragere iussit : (2) oblationes scilicet et officia perfici, neque temere vel inordinate fieri, praecepit, sed praefinitis temporibus et horis. (3) Ubi etiam et a quibus celebrari vult, ipse excelsissima sua voluntate definivit, ut pure et sancte omnia facta in beneplacito, accepta essent voluntati eius. (4) Qui ergo assignatis temporibus oblationes suas faciunt, accepti et beati sunt; nam qui sequuntur leges Domini, non aberrant.

(c.40, n.5) Summo quippe sacerdoti sua mulnera tributa sunt, sacerdotibus locus proprius adsignatus est, et levitis sua ministeria incumbunt. Homo laicus praeceptis laicis constringitur. (c. 41, n. 1) Unusquisque nostrum, fratres, 'in suo ordine' (I Cor 15, 23) cum bona conscientia praescriptam ministerii sui regulam non transgrediens honeste Deo placeat (al.: gratias agat) ... (c. 42, n. 1) Apostoli nobis evangelii praedicatores facti sunt a Domino Jesu Christo; Jesus Christus missus est a Deo. (2) Missus est igitur Christus a Deo, et Apostoli a Christo: et factum est utrumque ordinatim ex voluntate Dei. (3) Itaque acceptis mandatis et certo persuasi per resurrectionem Domini nostri Jesu Christi et in fide confirmati per Verbum Dei cum Spiritus Sancti plenitudine ac securitate egressi sunt, annuntiantes adventurum esse regnum Dei. (4) Per regiones igitur et urbes verbum praedicantes primitias earum spiritu cum probassent, constituerunt episcopos et diaconos eorum qui credituri erant.


Saint Zéphyrin et saint Calliste, déclarations dogmatiques, (avant 222)

105 42a Ipsum autem (papam) Zephyrinum (Callistus nondum papa) adducebat, ut palam populo diceret: 'Ego novi unum Deum Christum Jesum, nec praeter eum ullum alium generatum et passibilem'; tum vero (Callistus) dicens 'non Pater mortuus est, sed Filius' tali modo perpetuam rixam in plebe sustinuit.


Saint Clément I, Ep. ad Corinthios, vers 96

(c- 40, n. 1) . . . In divinae cognitionis profunda introspicientes, cuncta ordine debemus facere, quae nos Dominus statutis temporibus peragere iussit : (2) oblationes scilicet et officia perfici, neque temere vel inordinate fieri, praecepit, sed praefinitis temporibus et horis. (3) Ubi etiam et a quibus celebrari vult, ipse excelsissima sua voluntate definivit, ut pure et sancte omnia facta in beneplacito, accepta essent voluntati eius. (4) Qui ergo assignatis temporibus oblationes suas faciunt, accepti et beati sunt; nam qui sequuntur leges Domini, non aberrant. (c.40, n.5) Summo quippe sacerdoti sua mulnera tributa sunt, sacerdotibus locus proprius adsignatus est, et levitis sua ministeria incumbunt. Homo laicus praeceptis laicis constringitur. (c. 41, n. 1) Unusquisque nostrum, fratres, 'in suo ordine' (I Cor 15, 23) cum bona conscientia praescriptam ministerii sui regulam non transgrediens honeste Deo placeat (al.: gratias agat) ... (c. 42, n. 1) Apostoli nobis evangelii praedicatores facti sunt a Domino Jesu Christo; Jesus Christus missus est a Deo. (2) Missus est igitur Christus a Deo, et Apostoli a Christo: et factum est utrumque ordinatim ex voluntate Dei. (3) Itaque acceptis mandatis et certo persuasi per resurrectionem Domini nostri Jesu Christi et in fide confirmati per Verbum Dei cum Spiritus Sancti plenitudine ac securitate egressi sunt, annuntiantes adventurum esse regnum Dei. (4) Per regiones igitur et urbes verbum praedicantes primitias earum spiritu cum probassent, constituerunt episcopos et diaconos eorum qui credituri erant.


Saint Corneille, Ep. 'Quantam sollicitudinem' à Cyprien évêque de Carthage, 251

108 44 Nos... Cornelium episcopum sanctissimae catholicae Ecclesiae, electum a Deo omnipotente et Christo Domino nostro scimus; (nos) errorem nostrum confitemur; imposturam passi sumus; circumventi sumus perfidia et loquacitate captiosa; nam (tam)etsi (videbamur quasi ) quandam communicationem cum schismatico et haeretico homine habuisse, cor tamen nostrum semper in Ecclesia fuit, nec (enim) ignoramus, unum Deum Dominum omnipotentem (-! ) esse, unum quoque (et unum) Christum esse Dominum, quem confessi sumus, unum Spiriturn Sanctum (S. Sp.), unum episcopum in catholica (Ecclesia) esse debere praepositum (-! ).


Saint Corneille, Ep. à Fabius, évêque d'Antioche, 251

109 45 Ille ergo evangelii vindex (Novatianus) ignorabat, unum episcopum esse oportere in Ecclesia catholica? In qua tamen ei non latebat - quomodo enim (illud nescire potuisset) ? - presbyteros esse quadraginta sex, diaconos septem, subdiaconos septem, acolythos duos et quadraginta, exorcistas autem et lectores cum ostiariis quinquaginta duo, viduas cum thlibomenis (= indigentibus) plus mille quingentas; quibus omnibus gratia et benignitas Dei alimenta suppeditat.


Saint Etienne I, Ep. à Cyprien évêque de Carthage, 256

110 46 (c.1)... Si quis ergo a quacumque haeresi venient ad vos, nihil innovetur nisi quod traditum est, ut manus illis imponatur in paenitentiam, cum ipsi haeretici proprie alterutrum ad se venientes non baptizent, sed communicent tantum.


Saint Etienne I, Ep. aux évêques d'Asie mineure, 256

111 47 (c.18) Sed in multum... proficit nomen Christi ad fidem et baptismi sanctificationem, ut quicumque et ubicumque in nomine Christi baptizatus fuerit, consequatur statim gratiam Christi.


Saint Denis, Let. à Denis, évêque d'Alexandrie, 262

112 48 (c. 1) Jam vero aequum fuerit disputare adversus eos, qui monarchiam quae augustissima est Ecclesiae Dei praedicatio, in tres quasdam virtutes ac separatas hypostases tresque deitates dividentes ac discindentes destruunt. Audivi enim quosdam, qui apud vos divinum verbum praedicant et docent huius opinionis magistros esse, qui quidem e diametro, ut ita loquar, Sabellii opinioni adversantur. Hic enim blasphemat, ipsum F i l i u m dicens e s s e P a t r e m, et vicissim: illi vero tres deos quodammodo praedicant dum sanctam unitatem in tres diversas hypostases ab invicem omnino separatas dividunt. Necesse est enim divinum Verbum Deo universorum esse unitum, et Spiritum Sanctum in Deo manere et inhabitare: adeoque divinam Trinitatem in unum, quasi in quendam verticem, hoc est in Deum universorum omnipotentem reduci atque colligi. Insipientis enim Marcionis doctrina, quae in tria principia monarchiam secat et dividit, diabolica sane est non autem verorum Christi discipulorum vel eorum, quibus Salvatoris disciplina placet. Hi enim probe norunt Trinitatem quidem in divina Scriptura praedicari, tres autem esse deos neque in Veteri neque in Novo Testamento doceri.

113 49 (c. 2) Sed neque minus culpandi sunt, qui Filium opus esse existimant, et Dominum factum esse sicut unum eorum quae vere facta sunt arbitrantur: cum illum genitum esse, ut congruit ac decet, non conditum aut factum, divina eloquia testantur. Non levis igitur, sed maxima est impietas, Dominum aliquo modo manufactum dicere. Nam si factus est Filius, erat tempus quando non erat: atqui fuit semper, si utique est, ut ipse declarat, in Patre (Jo l4, 10s). Et si Christus verbum, sapientia et virtus est (haec enim Christum esse divinae docent litterae (Jo 1, 14; I Cor 1 24), ut ipsi nostis), haec sane virtutes Dei sunt. Quocirca si factus est Filius, fuit tempus, quando haec non erant: adeoque fuit tempus quo sine his erat Deus: quod perabsurdum est.

114 50 Sed quid pluribus de his apud vos disseram, viros Spiritu plenos et apprime intelligentes, quae sequuntur absurda ex illa sententia, quae Filium factum asserit? Ad haec minime attendisse mihi videntur opinionis huius duces, et idcirco a veritate prorsus aberrasse, quli aliter, quam quod sibi vult divina et prophetica Scriptura, explicant illud " Dominus creavit me principium viarum suarum " (Prv 8, 22: Septg.). Non enim una est, ut scitis, verbi " creavit " significatio. Nam hoc in loco " creavit " idem est, quod " praefecit operibus ab ipso factis ", factis, inquam, per ipsum Filium. At hic " creavit " non perinde intelligendum est atque " fecit " . " Facere " enim et " creare " inter se differunt. " Nonne ipse ille pater tuus possedit te, et fecit te, et creavit te? " (Dt 32, 6: Septg.) ait Moyses in magno Deuteronomii carmine. Sic etiam illos recte quis possit coarguere: O praecipites temerariique homines, ergone facta res est " primogenitus omnis creaturae " (Col 1, 15), " ex utero ante luciferum genitus " (Ps 109, 3: Septg-), qui ut Sapientia dicit, " ante omnes colles gignit me " (Prv 8, 25. Septg.)? Denique multis in locis divinorum eloquiorum eum " genitum " dici, at nusquam " factum " Filium quis legerit. Ex quibus aperte convincuntur falsa de Domini generatione opinari, qui divinam atque inexplicabilem eius generationem factionem audent dicere.

115 51 (c. 3) Neque igitur admirabilis et divina unitas in tres divinitates est separanda, neque factionis vocabulo dignitas ac summa magnitudo Domini est diminuenda: sed credendum est in Deum Patrem omnipotentem, et in Christum Jesum eius Filium, et in Spiritum Sanctum: Verbum autem Deo universorum esse unitum. Quippe " Ego, inquit, et Pater unum sumus " (Jo 10, 30), et Ego in Patre, et Pater in me est " (Jo 14, 10). Ita scilicet divina Trinitas et sancta monarchiae praedicatio integra servabitur.


Concile d'Elvire (vers 300-303)

117 52a Can.9. Item femina fidelis, quae adulterum maritum reliquerit fidelem et alterum ducit, prohibeatur ne ducat; si duxerit, non prius accipiat communionem, nisi quem reliquerit prius de saeculo exierit; nisi forte necessitas infirmitatis dare compulerit.

118 52b Can.27. Episcopus, vel quilibet alius clericus, aut sororem aut filiam virginem dicatam Deo tantum secum habeat; extraneam nequaquam habere placuit.

119 52c Can. 33. Placuit in totum prohibere episcopis, presbyteris et diaconibus, vel omnibus clericis positis in ministerio, abstinere se a coniugibus suis et non generare filios: quicumque vero fecerit, ab honore clericatus exterminetur.

120 52d Can. 38. Loco peregre navigantes aut si ecclesia in proximo non fuerit, posse fidelem, qui lavacrum suum integrum habet nec sit bigamus, baptizare in necessitate infirmitatis positum catechumenum, ita ut, si supervixerit, ad episcopum eum perducat, ut per manus impositionem perfici possit.

121 52e Can. 77. Si quis diaconus regens plebem sine episcopo vel presbytero aliquos baptizaverit, episcopus eos per benedictionem perficere debebit; quod si ante de saeculo recesserint, sub fide, qua quis credidit, poterit esse justus.


Concile d'Arles (314)

123 53 Can 9 (8). De Afris, quod propria lege sua utantur (utuntur), ut rebaptizent, placuit, ut si ad Ecclesiam aliquis de haeresi venerit, interrogent eum symbolum, et si perviderint eum in Patrem et Filium et Spiritum Sanctum (Patre et F'o et Sp'u S'o) esse baptizatum, manus ei tantum inponatur, ut accipiat Spiritum (Sanctum); quod si interrogatus non responderit hanc Trinitatem, baptizetur.

125 Credimus in unum Deum, Patrem omnipotentem, omnium visibilium et invisibilium factorem.Et in unum Dominum nostrum (- !) Iesum Christum Filium Dei, natum ex Patre unigenitum, hoc est de substantia Patris, Deum ex Deo, lumen ex lumine, Deúm verum de Deo vero, natum, non factum, unius substantiae cum Patre (quod graece0 icunt homousion) (- !), per quem omnia facta sunt, quae in caelo et in terra, qui (propter nos homines et) propter nostram salutem descendit, incarnatus est et homo factus est et passus est, et resurrexit tertia die, et ascendit in caelos, venturus iudicare vivos et mortuos. Et Spiritum Sanctum. (DS126) Eos autem, qui dicunt " Erat, quando non erat " et " Antequam nasceretur,non erat " et " Quod de non exstantibus factus est " vel ex alia substantia autessentia dicentes (esse) aut (factum aut) convertibilem aut demutabilem Deum (filium Dei), hos anathematizat catholica Ecclesia.


Concile Nicée I (oecum. I), 325

127 55 Can 8. De his, qui se cognominant Catharos (id est mundos) (scilicet Novatiani), si aliquando venerint ad Ecclesiam catholicam, placuit sancto et magno Concilio, ut impositionem manus accipientes, sic in clero permaneant. Haec autem prae omnibus eos scriptis convenit profiteri, quod catholieac et apostolicae Ecclesiae dogmata suscipiant et sequantur: id est, et bigamis se communicare et his qui in persecutione prolapsi sunt....

128 56 Can. 19. De Paulianistis ad Ecclesiam catholicam confugientibus definitio prolata est, ut baptizentur omnimodis. Si qui autem de his praeterito tempore in clero fuerunt, si quidem immaculati et irreprehensibiles apparuerint, baptizati ordinentur ab episcopo Ecclesiae catholicae.

(Versio I Dionysii Exigui) Can. 1. Si quis a medicis per languorem desectus est aut abscisus a barbaris, hic in clero permaneat. Si quis autem se sanus abscidit, hunc et in clero constitutum abstinere conveniet et deinceps nullum debere talium promoveri. Sicut autem hoc claret quod de his qui rem hanc affectant audentque se ipsos abscidere dictum est; sic eos quos barbari aut domini castraverunt, inveniuntur autem alias dignissimi ad clerum regula tales admittit.

129 57 Can. 13. (Prisca: 12) De his, qui ad exitum veniunt, etiam nunc lex antiqua regularisque servabitur; ita ut, si quis egreditur e corpore, ultimo et necessario viatico minime privetur. Quod si desperatus, et consecutus communionem, oblationisque particeps factus, iterum convaluerit, sit inter eos, qui communionem orationis tantummodo consequuntur. Generaliter autem omni cuilibet in exitu posito et poscenti sibi communionis gratiam tribui, episcopus probabiliter ex oblatione dare debebit.

130 57 (c.1 n.2) Primum igitur habita est quaestio . . . de impietate ac perversitate Arii et sociorum eius; cunctisque suffragantibus placuit, ut impia eius opinio anathemate damnaretur, verbaque ac nomina blasphemiae plena, quibus utebatur, dicens Filium Dei ortum ex nihilo, et fuisse aliquando tempus, cum non esset, et pro arbitrii libertate eum vitii ac virtutis capacem esse, et creaturam illum vocans atque facturam: haec omnia anathemate damnavit sanctissima synodus, opinionis huius impietatem atque amentiam et verba blasphemiae plena ne audire quidem patienter sustinens.


Saint Jules I, Ep. aux Antiochiens, 341

132 57a Nam si omnino, ut dicitis, aliqua fuit eorum culpa, iudicium secundum ecclesiasticum canonem, nec eo pacto, fieri oportuit. Oportuit omnibus nobis scripsisse, ut ita ab omnibus quod iustum esset decerneretur; episcopi enim erant qui patiebantur, nec vulgares Ecclesiae quae vexabantur, sed quas ipsi Apostoli per se gubernarunt. Cur autem de Alexandrina potissimum Ecclesia nihil nobis scriptum est? An ignoratis hanc esse consuetudinem, ut primum nobis scribatur, et hinc quod iustum est decernatur? Sane si qua hujusmodi suspicio in illius urbis episcopum cadebat, ad hanc Ecclesiam scribendum fuit.


Concile de Sardique (343-344?)

133 57b ((can.3a) Isidor. can.4) Osius episcopus dixit: Illud quoque (suppl. e graeco: necessario adiciendum est), ut episcopus de provincia ad aliam provinciam, in qua sunt episcopi, non transeat; nisi forte a fratribus suis invitatus, ne videamur ianuam caritatis clausisse. - Illud quoque providendum est: si in aliqua provincia forte aliquis episcopus contra fratrem suum episcopum litem habuerit, non ex his unus ex alia provincia advocet episcopos. - Quod si aliquis episcopus iudicatus fuerit in aliqua causa, et putat bonam causam habere, ut iterum iudicium renovetur, si vobis placet, sanctissimi Petri Apostoli memoriam honoremus: scribatur vel ab his, qui causam examinarunt, vel ab episcopis, qui in proxima provincia morantur, Romano episcopo; et si iudicaverit renovandum esse iudicium, renovetur, et det iudices. Si autem probaverit talem causam esse, ut ea non refricentur quae acta sunt, quae decreverit confirmata erunt. Si hoc omnibus placet? Synodus respondit: Placet.

134 57c (Isid. 5). Gaudentius episcopus dixit: Addendum, si placet, huic sententiae, quam plenam sanctitatis protulistis: cum aliquis episcopus depositus fuerit eorum episcoporum iudicio, qui in vicinis commorantur locis, et proclamaverit agendum sibi esse negotium in urbe Roma, alter episcopus in eadem cathedra, post appellationem eius, qui videtur esse depositus, omnino non ordinetur loco ipsius, nisi causa fuerit iudicio Romani episcopi determinata.

135 57d ((Can. 3b) Isid. 7) Osius episcopus dixit: Placuit autem, ut, si episcopus accusatus fuerit, et iudicaverint congregati episcopi regionis ipsius, et de gradu suo deiecerint eum, et appellasse videatur, et confugerit ad beatissimum ecclesiae Romanae, episcopum et voluerit audiri et iustum putaverit, (ut) renovetur examen; scribere his episcopis dignetur, qui in finitima et propinqua provincia sunt, (ut) ipsi diligenter omnia requirant et iuxta fidem veritatis definiant. Quod si qui rogat causam suam iterum audiri et deprecatione sua moverit episcopum Romanum, ut e latere suo presbyterum mittat, erit in potestate episcopi, quid velit aut quid aestimet: (et) si decreverit mittendos esse, qui praesentes cum episcopis iudicent, habentes (eius) auctoritatem, a quo destinati sunt, erit in suo arbitrio. Si vero crediderit sufficere episcopos, ut negotio terminum imponant, faciet quod sapientissimo consilio suo iudicaverit.


Libere, Ep. 'Studens paci' aux évêques orientaux, 357

138 Studens paci et concordiae Ecclesiarum, posteaquam litteras caritatis vestrae de nomine Athanasii et ceterorum factas ad nomen Julii bonae memoriae episcopi accepi, secutus traditionem maiorum presbyteros urbis Romae Lucium, Paulum et Helianum e latere meo ad Alexandriam ad supradictum Athanasium direxi, ut ad urbem Romam veniret ut in praesenti id, quod de Ecclesiae disciplina exstitit, in eum statueretur. Litteras etiam ad eundem per supradictos presbyteros dedi, quibus continebatur, quod si non veniret, sciret se alienum esse ab Ecclesiae Romanae communione. Reversi igitur presbyteri nuntiaverunt eum venire noluisse. Secutus denique litteras caritatis vestrae, quas de nomine supradicti Athanasii ad nos dedistis, sciatis his litteris, quas ad unanimitatem vestram dedi, me cum omnibus vobis et cum universis episcopis Ecclesiae catholicae pacem habere, supradictum autem Athanasium alienum esse a communione mea sive Ecclesiae Romanae et a consortio litterarum et ecclesiasticarum.


Libere, (Symbole de Sirmium I, 351, signé par Libere en 357)

139 - Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, creatorem (ktisen) et conditorem (poieten= factorem), 'ex quo omnis paternitas in caelo et in terris nominatur' (Eph 3, 15). Et in unicum (monogene=unigenitum) eius Filium Dominum nostrum Jesum Christum, qui ante omnia saecula ex Patre natus (genitus) est, Deum ex Deo, lumen ex lumine, per quem facta sunt omnia in caelis et in terra, visibilia et invisibilia; qui est Verbum et sapientia et virtus (-!) et vita et lumen verum; qui in novissimis diebus propter nos incorporatus (enanthrÙpesanta=inhumanatus) est et natus (gennethenta) ex sancta virgine, et crucifixus et mortuus est et sepultus; qui et surrexit ex mortuis tertia die, et ascendit (analephthenta=assumptus est) in caelum, et sedet (kathesthenta) in dextera Patris, et venturus est in consummatione saeculi iudicare vivos et mortuos et reddere unicuique secundum opera sua; cuius regnum sine fine perseverans (akatapaustos ousa) permanet in perpetua saecula. Erit enim sedens (kathezomenos) in dextera Patris non solum in hoc saeculo, verum etiam et in futuro. Et in Spiritum Sanctum, id est paracletum, quem promittens apostolis, posteaquam caelum adscendit, misit docere eos et commonere omnia, per quem et sanctificantur credentium in eum sinceriter animae.

140 - 1. Eos autem, qui dicunt: De nullis exstantibus (ex ouk ontÙn) Filius, vel de altera substantia (ex heteras hupostaseÙs) et non ex Deo, et quod erat tempus (chronos) vel saeculum (aiÙn), quando non erat: alienos scit sancta et catholica Ecclesia.
2. (Iterum ergo dicimus:) Si quis autem Patrem et Filium duos dicit deos: anathema sit.
3. Et si quis, unum dicens Deum, Christum autem Deum ante saecula Filium Dei obsecutum Patri in creatione omnium non confitetur (si quis dicens Deum Christum esse, sed eum ante saecula Filium Dei et hupourgekota tÙ patri eis ten tÙn holÙn demiourgian = administrum Patri ad universorum opificium fuisse non confiteatur): an. s.
4. Et si quis innascibilem (agenneton) Deum vel partem (méros) ejus de Maria natum esse audet dicere: an. s.
5. Et si quis secundum praescientiam (kata prognÙsis) vel praedestinationem (-!) a Maria (pro Marias = ante Mariam) dicit Filium esse, et non ante saecula ex Patre natum apud Deum esse (ek tou patros gegennemenon pros ton theon einai) et per eum facta esse omnia: an. s.
6. Si quis substantiam (ousian) Dei dilatari (platunesthai) et contrahi (sustellesthai) dicit: an. s.
7. Si quis dilatatam substantiam Dei Filium dicat facere, aut latitudinem (platusmon) substantiae eius, sicut sibi videtur (-!) Filium nominet: an. s.
8. Si quis insitum vel prolativum Verbum (endiatheton e prophorikon Logon) Dei Filium dicat: an. s.
9. Si quis hominem solum (monon) dicit de Maria (ek Marias) Filium: an. s.
10. Si quis Deum et hominem de Maria natum dicens, Deum (-!) innascibilem (ton aggeneton) sic intellegit: an. s.
11. (Recensionis Hilarii, = 12 t. graeci; anath. gr. 11 = Hil. 23) Si quis 'Verbum caro factum est' (Jo 1, 14) audiens, Verbum in carnem translatum (metabeblesthai) putet, vel demutationem sustinentem (tropen hupomemenekota= conversionem subeundo) accepisse carnem dicit: an. s.
12 (13). Si quis unicum (unigenitum) Filium Dei crucifixum audiens, dealitatem (theoteta) eius corruptionem (phthoran) vel passibilitatem (pathos) aut demutationem (tropen) aut deminutionem (meiÙsin) vel interfectionem (anairesin) sustinuisse (hupomemenekenai) dicat: an. s.
13 (14). Si quis 'Faciamus hominem' (Gn 1, 26) non Patrem ad Filium dixisse, sed ipsum ad semetipsum dicat Deum locutum: an. s.
14 (15). Si quis Filium non dicat Abrahae visum (Gn 18, 1ss), sed Deum innascibilem vel partem eius dicat: an. s.
15 (16). Si quis cum Jacob non Filium quasi hominem colluctatum (Gn 32, 25 ss), sed Deum innascibilem vel partem eius dicat: an. s.
16 (17). Si quis 'Pluit Dominus (ignem) a Domino' (Gn 19,24) non de Filio et Patre intellegat, sed ipsum a se dicat pluisse: an. s. Pluit enim Dominus Filius a Domino Patre.
17 ( 18 ). Si quis Dominum et Dominum, Patrem et Filium (quia Dominus a Domino) duos dicat deos: an. s. (Si quis audiens Dominum Patrem, Dominum item Filium, et Dominem Patrem et Filium (eo quod Dominus a Domino (pluit)) duos dicat deos: an. s.). Non enim exaequamus (suntassomen) vel comparamus (-!) Filium Patri, sed subiectum (suntetagmenon tÙ patri) intellegimus. Neque enim descendit in Sodomam sine Patris voluntate; neque pluit ex se, sed a Domino, auctoritate scilicet Patris; nec sedet in dextera a semetipso, sed audit dicentem Patrem: 'Sede ad dexteram meam' (Ps 109,1).
18(19). Si quis Patrem et Filium et Spiritum Sanctum unam personam (prosÙpon) dicat: an. s. 19 (20). Si quis Spiritum Sanctum Paracletum dicens, innascibilem (agenneton) Deum dicat: an. s.
20(21). Si quis, sicuti docuit nos Dominus, non alium dicat Paracletum a Filio - dixit enim: 'Et alterum Paracletum mittet vobis Pater, quem rogabo ego' (cf. Jo l4, l6) -: an. s.
21 (22). Si quis Spiritum Sanctum partem dicat Patris vel Filii: an. s.
22(23). Si quis Patrem et Filium et Spiritum Sanctum tres dicat deos: an. s.
23 (11). Si quis quod dictum est 'Ego Deus primus, et ego Deus novissimus, et praeter me non est Deus' (Is 44,6) ad destructionem idolorum dictum et eorum qui non sunt dii, in destructionem Unigeniti ante saecula Dei iudaice intellegat: an.s.
24. Si quis voluntate Dei, tamquam unum aliquid de creatura (en tÙn poiematÙn) factum (gegonenai) dicat Filium: an. s.
25. Si quis nolente Patre natum dicat Filium: an. s. Non enim nolente Patre coactus Pater, vel naturali necessitate ductus, cum nollet, genuit Filium sed mox voluit, sine tempore (achronÙs) et impassibiliter (apathÙs) ex se eum genitum demonstravit.
26. Si quis innascibilem (agenneton) et sine initio (anarchon) dicat Filium, tamquam duo sine principio (anarcha) et duo innascibilia (-!) et duo innata (agenneta) dicens, (et) duos faciat deos: an. s. Caput enim, quod est principium (arche) omnium: Filius; caput autem, quod est principium Christi: Deus; ita enim ad unum, qui est sine principio omnium principium (eis mian anarchov tÙn holÙn archen), per Filium (pie) universa referimus.
27. Et iterum confirmantes christianismi intellectum, dicimus quoniam si quis Christum Deum Filium Dei ante saecula subsistentem (proaiÙnion onta) et ministrantem (hupourgekota) Patri ad omnium perfectionem (universorum opificium) non dicat, sed ex quo de Maria natus est, ex eo et Christum et Filium nominatum esse et initium accepisse ut sit Deus (archen eilephenai tou Theou einai) dicat: an. s.


Libere, Ep. 'Pro deifico' ad episcopos Orientales, 357

141 (1) Pro deifico timore sancta fides vestra Deo cognita est (et) hominibus bonae voluntatis (Lc 2, 14). Sicut lex loquitur: Justa iudicate, filii hominum (Ps 57, 2), ego Athanasium non defendi, sed, quia susceperat illum bonae memoriae Julius episcopus decessor meus, verebar, ne forte in aliquo praevaricator iudicarer. At ubi cognovi, quando Deo placuit, iuste vos illum condemnasse, mox consensum commodavi sententiis vestris. Litteras adaeque super nomine eius, id est de condemnatione ipsius, per fratrem nostrum Fortunatianum dedi perferendas ad imperatorem Constantium. Itaque amoto Athanasio a communione omnium nostrum, cuius nec epistulia a me suscipienda sunt, dico me pacem cum omnibus vobis et cum universis episcopis Orientalibus seu per universas provincias pacem et unitatem habere.
(2) Nam ut verius sciatis me veram fidem per hanc epistulam meam proloqui, dominus et frater meus communis Demofilus, quia dignatus est pro sua benivolentia fidem vestram et catholicam exponere, quae Syrmio a pluribus fratribus et coepiscopis nostris tractata, exposita et suscepta est (-haec est perfidia Ariana, hoc ego notavi, non apostata, Liberius sequentia:-) ab omnibus, qui in praesenti fuerunt, hanc ego libenti animo suscepi (-sanctus Hilarius illi anathema dicit: anathema tibi a me dictum, Liberi, et sociis tuis-), in nullo contradixi, consensum accommodavi; hanc sequor, haec a me tenetur. (-Iterum tibi anathema et tertio, praevaricator Liberi-). Sane petendum credidi sanctitatem vestram, quia iam pervidetis in omnibus me vobis consentaneum esse, dignemini communi consilio ac studio elaborare, quatenus de exilio dimittar et ad sedem, quae mihi divinitus credita est, revertar.



Denzinger