Deuteronomio (NV) 29

Capitulum 29

29 1 Vocavitque Moyses omnem Israel et dixit ad eos: " Vos vidistis universa, quae fecit Dominus coram vobis in terra Aegypti pharaoni et omnibus servis eius universaeque terrae illius, 2 tentationes magnas, quas viderunt oculi tui, signa illa portentaque ingentia; 3 et non dedit Dominus vobis cor intellegens et oculos videntes et aures, quae possint audire, usque in praesentem diem.
4
Adduxi vos quadraginta annis per desertum; non sunt attrita vestimenta vestra, nec calceamenta pedum tuorum vetustate consumpta sunt, 5 panem non comedistis, vinum et siceram non bibistis, ut sciretis quia ego sum Dominus Deus vester. 6 Et venistis ad hunc locum, egressusque est Sehon rex Hesebon et Og rex Basan occurrentes nobis ad pugnam, et percussimus eos. 7 Et tulimus terram eorum ac tradidimus possidendam Ruben et Gad et dimidiae tribui Manasse. 8 Custodite ergo verba pacti huius et implete ea, ut prosperemini in universis, quae facitis. 9 Vos statis hodie cuncti coram Domino Deo vestro, principes vestri ac tribus et maiores natu atque praefecti, omnis vir Israel,
10
liberi et uxores vestrae et advena tuus, qui tecum moratur in castris, a lignorum caesoribus usque ad hos, qui hauriunt aquas tuas, 11 ut transeas in foedere Domini Dei tui et in iure iurando, quod hodie Dominus Deus tuus percutit tecum, 12 ut suscitet te sibi hodie in populum, et ipse sit Deus tuus, sicut locutus est tibi et sicut iuravit patribus tuis, Abraham, Isaac et Iacob. 13 Nec vobis solis ego hoc foedus ferio et haec iuramenta confirmo, 14 sed cunctis hic nobiscum hodie praesentibus coram Domino Deo nostro et illis, qui hodie hic nobiscum non adsunt. 15 Vos enim nostis quomodo habitaverimus in terra Aegypti et quomodo transierimus per medium nationum, quas transeuntes
16
vidistis abominationes et idola eorum, lignum et lapidem, argentum et aurum, quae colebant. 17 Ne forte sit inter vos vir aut mulier, familia aut tribus, cuius cor aversum est hodie a Domino Deo nostro, ut vadat et serviat diis illarum gentium, et sit inter vos radix germinans fel et absinthium; 18 cumque audierit verba iuramenti huius, benedicat sibi in corde suo dicens: "Pax erit mihi, etsi ambulabo in pravitate cordis mei", et absumat terram irriguam et sitientem. 19 Dominus non ignoscet ei, sed tunc quam maxime furor eius fumabit et zelus contra hominem illum, et sedebunt super eum omnia maledicta, quae scripta sunt in hoc volumine, et delebit Dominus nomen eius sub caelo 20 et consumet eum in perditionem ex omnibus tribubus Israel, iuxta maledictiones foederis, quae in hoc libro legis scriptae sunt. 21 Dicetque sequens generatio, filii vestri, qui nascentur deinceps, et peregrini, qui de longe venerint, videntes plagas terrae illius et infirmitates, quibus eam afflixerit Dominus,
22
sulphur et salem: combusta est omnis humus eius, ita ut ultra non seratur, nec virens quippiam germinet in exemplum subversionis Sodomae et Gomorrae, Adamae et Seboim, quas subvertit Dominus in ira et furore suo. 23 Et dicent omnes gentes: "Quare sic fecit Dominus terrae huic? Quae est haec ira furoris immensa?". 24 Et respondebunt: "Quia dereliquerunt pactum Domini, Dei patrum suorum, quod pepigit cum eis, quando eduxit eos de terra Aegypti, 25 et servierunt diis alienis et adoraverunt eos, quos nesciebant et quibus non fuerant attributi; 26 idcirco iratus est furor Domini contra terram istam, ut induceret super eam omnia maledicta, quae in hoc volumine scripta sunt, 27 et eiecit eos de terra eorum in ira et furore et indignatione maxima proiecitque in terram alienam, sicut hodie comprobatur". 28 Abscondita Domino Deo nostro, manifesta autem nobis et filiis nostris usque in sempiternum, ut faciamus universa verba legis huius.

Rursum congregabit te de cunctis populis in quos te ante dispersit

30 1 Cum ergo venerint super te omnes sermones isti, benedictio et maledictio, quas proposui in conspectu tuo, et ductus paenitudine cordis tui in universis gentibus, in quas disperserit te Dominus Deus tuus, 2 et reversus fueris ad eum et oboedieris eius imperiis secundum omnia, quae ego hodie praecipio tibi, cum filiis tuis in toto corde tuo et in tota anima tua, 3 reducet Dominus Deus tuus captivitatem tuam ac miserebitur tui et rursum congregabit te de cunctis populis, in quos te ante dispersit. 4 Si ad cardines caeli fueris dissipatus, inde te retrahet Dominus Deus tuus et assumet


5 atque introducet in terram, quam possederunt patres tui, et obtinebis eam; et feliciorem et maioris numeri esse te faciet quam fuerunt patres tui. 6 Circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum et cor seminis tui, ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua, ut possis vivere. 7 Omnes autem maledictiones has convertet super inimicos tuos et eos, qui oderunt te et persequuntur. 8 Tu autem reverteris et audies vocem Domini faciesque universa mandata, quae ego praecipio tibi hodie; 9 et abundare te faciet Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum, in subole uteri tui et in fructu iumentorum tuorum et in ubertate terrae tuae, in rerum omnium largitate; revertetur enim Dominus, ut gaudeat super te in omnibus bonis, sicut gavisus est in patribus tuis.

Iuxta te est sermo, ut facias illum

10 Si tamen audieris vocem Domini Dei tui et custodieris mandata eius et praecepta, quae in hac lege conscripta sunt, et revertaris ad Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua. 11 Mandatum hoc, quod ego praecipio tibi hodie, non supra te est neque procul positum 12 nec in caelo situm, ut possis dicere: "Quis nobis ad caelum valet ascendere, ut deferat illud ad nos, et audiamus atque opere compleamus?". 13 Neque trans mare positum, ut causeris et dicas: "Quis nobis transfretare poterit mare et illud ad nos usque deferre, ut possimus audire et facere quod praeceptum est?". 14 Sed iuxta te est sermo valde in ore tuo et in corde tuo, ut facias illum.

En propono in conspectu vestro hodie benedictionem et maledictionem

15 Considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo vitam et bonum, et e contrario mortem et malum. 16 Si oboedieris mandatis Domini Dei tui, quae ego praecipio tibi hodie, ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et custodias mandata illius et praecepta atque iudicia, vives; ac multiplicabit te benedicetque tibi in terra, ad quam ingredieris possidendam. 17 Sin autem aversum fuerit cor tuum, et audire nolueris atque errore deceptus adoraveris deos alienos et servieris eis, 18 praedico vobis hodie quod pereatis et parvo tempore moremini in terra, ad quam, Iordane transmisso, ingredieris possidendam. 19 Testes invoco hodie contra vos caelum et terram quod proposuerim vobis vitam et mortem, benedictionem et maledictionem. Elige ergo vitam, ut et tu vivas et semen tuum 20 et diligas Dominum Deum tuum atque oboedias voci eius et illi adhaereas - ipse est enim vita tua et longitudo dierum tuorum - ut habites in terra, pro qua iuravit Dominus patribus tuis, Abraham, Isaac et Iacob, ut daret eam illis ".


31 1 Abiit itaque Moyses et locu tus est omnia verba haec ad universum Israel 2 et dixit ad eos: " Centum viginti annorum sum hodie, non possum ultra egredi et ingredi, praesertim cum et Dominus dixerit mihi: "Non transibis Iordanem istum". 3 Dominus Deus tuus ipse transibit ante te; ipse delebit gentes has in conspectu tuo, et possidebis eas, et Iosue transibit ante te, sicut locutus est Dominus. 4 Facietque Dominus eis, sicut fecit Sehon et Og regibus Amorraeorum et terrae eorum delevitque eos. 5 Cum ergo et hos tradiderit vobis, similiter facietis eis, sicut praecepi vobis. 6 Viriliter agite et confortamini; nolite timere nec paveatis a conspectu eorum, quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus et non dimittet nec derelinquet te ". 7 Vocavitque Moyses Iosue et dixit ei coram omni Israel: " Confortare et esto robustus; tu enim introduces populum istum in terram, quam daturum se patribus eorum iuravit Dominus, et tu eam sorte divides eis. 8 Et Dominus, qui ductor tuus est, ipse erit tecum, non dimittet nec derelinquet te; noli timere nec paveas ".


9 Et scripsit Moyses legem hanc et tradidit eam sacerdotibus filiis Levi, qui portabant arcam foederis Domini, et cunctis senioribus Israel; 10 praecepitque eis dicens: " Post septem annos, anno remissionis, in sollemnitate Tabernaculorum, 11 convenientibus cunctis ex Israel, ut appareant in conspectu Domini Dei tui in loco, quem elegerit, leges verba legis huius coram omni Israel, audientibus eis; 12 congrega populum tam viros quam mulieres, parvulos et advenas, qui sunt intra portas tuas, ut audientes discant et timeant Dominum Deum vestrum et custodiant impleantque omnes sermones legis huius; 13 filii quoque eorum, qui nunc ignorant, audiant et discant timere Dominum Deum vestrum cunctis diebus, quibus versamini in terra, ad quam vos, Iordane transmisso, pergitis obtinendam ".
14
Et ait Dominus ad Moysen: " Ecce prope sunt dies mortis tuae; voca Iosue, et state in tabernaculo conventus, ut praecipiam ei ". Abierunt ergo Moyses et Iosue et steterunt in tabernaculo conventus; 15 apparuitque Dominus ibi in columna nubis, quae stetit in introitu tabernaculi.
16
Dixitque Dominus ad Moysen: " Ecce tu dormies cum patribus tuis, et populus iste consurgens fornicabitur post deos alienos terrae, ad quam ingredietur; ibi derelinquet me et irritum faciet foedus, quod pepigi cum eo. 17 Et irascetur furor meus contra eum in die illo, et derelinquam eos et abscondam faciem meam ab eis, et erit in devorationem; invenient eum mala multa et afflictiones, ita ut dicat in illo die: "Vere, quia non est Deus mecum, invenerunt me haec mala". 18 Ego autem abscondam et celabo faciem meam in die illo, propter omnia mala, quae fecit, quia secutus est deos alienos. 19 Nunc itaque scribite vobis canticum istud, et doce filios Israel, ut memoriter teneant et ore decantent, ut sit mihi carmen istud pro testimonio inter filios Israel. 20 Introducam enim eum in terram, pro qua iuravi patribus eius, lacte et melle manantem. Cumque comederit et saturatus crassusque fuerit, avertetur ad deos alienos, et servient eis detrahentque mihi et irritum facient pactum meum. 21 Postquam invenerint eum mala multa et afflictiones, respondebit ei canticum istud pro testimonio, quod nulla delebit oblivio ex ore seminis sui; scio enim cogitationes eius, quae facit hodie, antequam introducam eum in terram, quam ei pollicitus sum ". 22 Scripsit ergo Moyses canticum istud in die illo et docuit filios Israel.
23
Praecepitque Dominus Iosue filio Nun et ait: " Confortare et esto robustus; tu enim introduces filios Israel in terram, quam eis pollicitus sum, et ego ero tecum ".
24
Postquam ergo scripsit Moyses verba legis huius in volumine atque complevit, 25 praecepit Levitis, qui portabant arcam foederis Domini, dicens: 26 " Tollite librum legis istum et ponite eum in latere arcae foederis Domini Dei vestri, ut sit ibi contra te in testimonium. 27 Ego enim scio contentionem tuam et cervicem tuam durissimam. Adhuc vivente me vobiscum, semper contentiose egistis contra Dominum; quanto magis cum mortuus fuero?
28
Congregate ad me omnes maiores natu per tribus vestras atque praefectos vestros, et loquar audientibus eis sermones istos et invocabo contra eos caelum et terram. 29 Novi enim quod post mortem meam inique agetis et declinabitis de via, quam praecepi vobis, et occurrent vobis mala in extremo tempore, quando feceritis malum in conspectu Domini, ut irritetis eum per opera manuum vestrarum ". 30 Locutus est ergo Moyses, audiente universo coetu Israel, verba carminis huius et ad finem usque complevit:


Capitulum 32

32 1 " Audite, caeli, quae loquor; audiat terra verba oris mei! 2 Stillet ut pluvia doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum quasi imber super herbam et quasi stillae super gramina. 3 Quia nomen Domini invocabo: date magnificentiam Deo nostro! 4 Petra, perfecta sunt opera eius, quia omnes viae eius iustitia. Deus fidelis et absque ulla iniquitate, iustus et rectus. 5 Peccaverunt ei non filii eius in sordibus suis, generatio prava atque perversa. 6 Haeccine redditis Domino, popule stulte et insipiens? Numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te, ipse fecit et stabilivit te? 7 Memento dierum antiquorum, cogita generationes singulas; interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi, maiores tuos, et dicent tibi. 8 Quando dividebat Altissimus gentes, quando separabat filios Adam, constituit terminos populorum iuxta numerum filiorum Israel; 9 pars autem Domini populus eius, Iacob funiculus hereditatis eius. 10 Invenit eum in terra deserta, in loco horroris et ululatu solitudinis; circumdedit eum et attendit et custodivit quasi pupillam oculi sui. 11 Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos et super eos volitans expandit alas suas et assumpsit eum atque portavit super pennas suas. 12 Dominus solus dux eius fuit, et non erat cum eo deus alienus. 13 Constituit eum super excelsam terram, ut comederet fructus agrorum, ut sugeret mel de petra oleumque de saxo durissimo, 14 butyrum de armento et lac de ovibus, cum adipe agnorum et arietum filiorum Basan et hircorum, cum medulla tritici, et sanguinem uvae biberet meracissimum. 15 Incrassatus est dilectus et recalcitravit; incrassatus, impinguatus, dilatatus dereliquit Deum factorem suum et recessit a Petra salutari suo. 16 Provocaverunt eum in diis alienis et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt. 17 Immolaverunt daemonibus et non Deo, diis, quos ignorabant; novi recentesque venerunt, quos non coluerunt patres vestri. 18 Petram, quae te genuit, dereliquisti, et oblitus es Domini creatoris tui. 19 Vidit Dominus et sprevit, quia provocaverunt eum filii sui et filiae. 20 Et ait: "Abscondam faciem meam ab eis et considerabo novissima eorum; generatio enim perversa est, et infideles filii. 21 Ipsi me provocaverunt in eo, qui non erat Deus, et irritaverunt in vanitatibus suis; et ego provocabo eos in eo, qui non est populus, et in gente stulta irritabo illos. 22 Ignis succensus est in furore meo et ardebit usque ad inferni profundissima; devorabitque terram cum germine suo et montium fundamenta comburet. 23 Congregabo super eos mala et sagittas meas complebo in eis. 24 Consumentur fame et devorabuntur febri et peste amarissima; dentes bestiarum immittam in eos, cum veneno serpentium in pulvere. 25 Foris vastabit eos gladius, et intus pavor: iuvenem simul ac virginem, lactantem cum homine sene. 26 Dixi: Disperdam eos, cessare faciam ex hominibus memoriam eorum!, 27 sed arrogantiam inimicorum timui, ne superbirent hostes eorum et dicerent: >Manus nostra excelsa, et non Dominus fecit haec omnia!'. 28 Gens enim absque consilio est et sine prudentia. 29 Utinam saperent et intellegerent haec ac novissima sua providerent! 30 Quomodo persequatur unus mille, et duo fugent decem milia? Nonne ideo, quia Petra eorum vendidit eos, et Dominus tradidit illos?". 31 Non enim est petra eorum ut Petra nostra, et inimici nostri sunt iudices. 32 Vere de vinea Sodomorum vinea eorum et de suburbanis Gomorrae; uva eorum uva fellis et botri amarissimi; 33 fel draconum vinum eorum et venenum aspidum insanabile. 34 Nonne haec condita sunt apud me et signata in thesauris meis? 35 Mea est ultio, et ego retribuam in tempore, in quo labetur pes eorum! Iuxta est dies perditionis, et adesse festinat sors eorum. 36 Iudicabit Dominus populum suum et in servis suis miserebitur; videbit quod infirmata sit manus, et defecerint clausi ac liberati. 37 Et dicet: "Ubi sunt dii eorum, petra, in qua habebant fiduciam, 38 de quorum victimis comedebant adipes et bibebant vinum libaminum? Surgant et opitulentur vobis et in necessitate vos protegant! 39 Videte nunc quod ego sim solus, et non sit Deus praeter me. Ego occidam et ego vivere faciam; percutiam et ego sanabo; et non est qui de manu mea possit eruere. 40 Levabo ad caelum manum meam et dicam: Vivo ego in aeternum! 41 Si acuero ut fulgur gladium meum, et arripuerit iudicium manus mea, reddam ultionem hostibus meis et his, qui oderunt me, retribuam. 42 Inebriabo sagittas meas sanguine, et gladius meus devorabit carnes: de cruore occisorum et captivorum, de capite ducum inimici!". 43 Laudate, gentes, populum eius, quia sanguinem servorum suorum ulciscetur et vindictam retribuet in hostes suos et propitius erit terrae populi sui ". 44 Venit ergo Moyses et locutus est omnia verba cantici huius in auribus populi, ipse et Iosue filius Nun;
45
complevitque omnes sermones istos loquens ad universum Israel. 46 Et dixit ad eos: " Ponite corda vestra in omnia verba, quae ego testificor vobis hodie, ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere et implere universa verba legis huius; 47 quia verbum non incassum vobis, sed est vita vestra: et in verbo hoc longo perseverabitis tempore in terra, ad quam, Iordane transmisso, ingredimini possidendam ".
48
Locutusque est Dominus ad Moysen in eadem die dicens: 49 " Ascende in montem istum Abarim, in montem Nabo, qui est in terra Moab contra Iericho, et vide terram Chanaan, quam ego tradam filiis Israel obtinendam. 50 Et morere in monte, quem conscendens iungeris populo tuo, sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor et appositus populo suo. 51 Quia praevaricati estis contra me in medio filiorum Israel ad aquas Meribathcades deserti Sin, quia non sanctificastis me inter filios Israel. 52 E contra videbis terram et non ingredieris in eam, quam ego dabo filiis Israel ".


Capitulum 33

33 1 Haec est benedictio, qua benedixit Moyses homo Dei filiis Israel ante mortem suam. 2 Et ait: " Dominus de Sinai venit et de Seir ortus est eis; apparuit de monte Pharan et venit in Meribathcades de meridie eius in Asedoth. 3 Vere diligit populos; omnes sancti eius in manu illius sunt; et, qui appropinquant pedibus tuis, accipient de doctrina tua. 4 Legem praecepit nobis Moyses, hereditatem multitudinis Iacob. 5 Et factus est apud dilectum rex, congregatis principibus populi cum tribubus Israel ". 6 " Vivat Ruben et non moriatur et sit parvus in numero ". 7 Haec est Iudae benedictio: " Audi, Domine, vocem Iudae et ad populum suum introduc eum. Manus eius pugnabunt pro eo, et adiutor illius contra adversarios eius eris ". 8 De Levi quoque ait: " Tummim et Urim tui viro sancto tuo, quem probasti in Massa et cum quo litigasti ad aquas Meriba. 9 Qui dixit de patre suo et matre sua: "Nescio vos"; et fratres suos ignoravit et filios suos nescivit. Quia custodierunt eloquium tuum et pactum tuum servaverunt. 10 Docebunt iudicia tua Iacob et legem tuam Israel; ponent thymiama in naribus tuis et holocaustum super altare tuum. 11 Benedic, Domine, fortitudini eius et opera manuum illius suscipe. Percute lumbos inimicorum eius; et, qui oderunt eum, non consurgant ". 12 De Beniamin ait: " Amantissimus Domini habitabit confidenter in eo; Altissimus proteget eum tota die et inter umeros illius requiescet ". 13 De Ioseph quoque ait: " Benedicta a Domino terra eius: donis caeli, rore atque abysso subiacente, 14 fructibus solis et donis mensium, 15 primitiis antiquorum montium et donis collium aeternorum, 16 frugibus terrae et plenitudine eius. Benedictio illius, qui apparuit in rubo, veniat super caput Ioseph et super verticem nazaraei inter fratres suos; 17 quasi primogeniti tauri pulchritudo eius, cornua unicornis cornua illius, in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terrae. Hae sunt multitudines Ephraim, et hae milia Manasse ". 18 De Zabulon ait: " Laetare, Zabulon, in exitu tuo, et Issachar, in tabernaculis tuis! 19 Populos ad montem vocabunt, ibi immolabunt victimas iustitiae. Qui inundationem maris, quasi lac, sugent et thesauros absconditos arenarum ". 20 De Gad ait: " Benedictus, qui dilatat Gad! Quasi leo requiescit dilaceratque brachium et verticem. 21 Et vidit primitias sibi, quia ibi pars ducis erat reposita; qui fuit cum principibus populi et fecit iustitiam Domini et iudicia sua cum Israel ". 22 De Dan quoque ait: " Dan catulus leonis prosiliet largiter de Basan ". 23 De Nephthali dixit: " Nephthali satiabatur beneplacito et plenus erit benedictione Domini: mare et meridiem possidebit ". 24 De Aser quoque ait: " Benedictus prae filiis Aser! Sit placens fratribus suis et tingat in oleo pedem suum. 25 Ferrum et aes serae tuae, sicut dies tui robur tuum ". 26 " Non est ut Deus Iesurun, qui ascendit super caelos ad auxilium tuum et in magnificentia sua super nubes. 27 Habitaculum Deus antiquus, et subter brachia sempiterna. Eiciet a facie tua inimicum dicetque: "Conterere!". 28 Habitabit Israel confidenter, et fons Iacob solus; stillabunt in terra frumenti et vini, caelique rorem. 29 Beatus tu, Israel! Quis similis tui, popule, qui salvaris in Domino? Ipse est scutum auxilii tui et gladius gloriae tuae. Blandientur tibi inimici tui, et tu eorum altitudines calcabis ".


34 1 Ascendit ergo Moyses de campestribus Moab super montem Nabo in verticem Phasga contra Iericho; ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan
2
et universum Nephthali terramque Ephraim et Manasse et omnem terram Iudae usque ad mare occidentale
3
et Nageb et latitudinem campi Iericho civitatis palmarum usque Segor.
4
Dixitque Dominus ad eum: " Haec est terra, pro qua iuravi Abraham, Isaac et Iacob, dicens: Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis et non transibis ad illam ".
5
Mortuusque est ibi Moyses servus Domini in terra Moab, iubente Domino.
6
Et sepelivit eum in valle in terra Moab contra Bethphegor; et non cognovit homo sepulcrum eius usque in praesentem diem.
7
Moyses centum et viginti annorum erat, quando mortuus est; non caligavit oculus eius, nec robur illius defecit.
8
Fleveruntque eum filii Israel in campestribus Moab triginta diebus; et completi sunt dies planctus lugentium Moysen.
9
Iosue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiae, quia Moyses posuit super eum manus suas; et oboedierunt ei filii Israel feceruntque, sicut praecepit Dominus Moysi.
10
Et non surrexit ultra propheta in Israel sicut Moyses, quem nosset Dominus facie ad faciem,
11
in omnibus signis atque portentis, quae misit per eum, ut faceret in terra Aegypti pharaoni et omnibus servis eius universaeque terrae illius,
12
et in cuncta manu robusta magnisque mirabilibus, quae fecit Moyses coram universo Israel.



Deuteronomio (NV) 29