Epistolae Hildegardis

EPISTOLA XXV.








EPISCOPI COLONIENSIS AD HILDEGARDEM. Sanctam laudat; petit ut »ex occulto Dei« inquirat, sibique »commonitoria verba, prout Deus donaverit« transmittat.



PHILIPPUS, Dei gratia Coloniensium archiepiscopus, HILDEGARDI sorori dilectae, divino spiramine mirabiliter infusae, illum in coelestibus gloriose videre, cujus amplexibus exoptat jugiter inhaerere.

Quamvis locorum diversitas mutui aspectus et desiderabilem collocutionis subtrahat gratiam, quos [Col. 0183C] Christi charitas conjunxit, semper tamen tenebit animorum vicinitas. Unde est mihi desideratissimum, quod in hoc anno, dum transitus viae et gratia te videndi, diu desiderata, occurrit. Sed aegritudo et tenuitas tui corporis, cor meum, multorum in terra nostra a te in Christo amplectentium turbavit et perculit, semper exoptantium vitae tuae sospitatem, veraeque salutis aeternitatem. Complacuit ergo et dignum duximus, perquiri certosque reddi de statu tuo, et maxime indicare et notificare tibi quod turbinibus et procellis saecularium quotidie ita perturbamur, quod etiam aliquando mentis oculos ad coelestia levare conamur. Sed quia plurimorum novit industria, te perfusam divini charismatis munere, de quo gaudet concio fidelis Ecclesiae, et [Col. 0183D] nos pro modulo nostrae discretionis congratulamur; scientes hominem carnis tegmine degentem, et juxta Apostoli vocem in coelo conversantem (Ph 3). Tali igitur dote ditata, quasi bonae margaritae inventrix (Mt 13), ex occulto Dei quod petimus, inquiras, nobisque commonitoria verba, prout Deus tibi donaverit, transmittas; quoniam in sapientia et thesauro abscondito, juxta veridicum, non est utilitas (Si 20). Valete.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Quae in visione audierit et viderit notificat. Praeclaram adhortationem subjungit.



In mystico spiramine verae visionis, haec verba vidi et audivi: Ignea charitas, quae Deus est (1Jn 4) tibi dicit: Stella quae sub sole lucet, quod nomen [Col. 0184A] in parte sua habere potest, lucida scilicet nominatur, quoniam per solem aliis stellis amplius irradiatur. Sed quomodo deceret quod eadem stella lumen suum ita absconderet, quod aliis minoribus stellis minus luceret? Si enim hoc faceret, gloriosum nomen suum non haberet, sed caeco nomine nominaretur, quia, quamvis lucida diceretur, lumen tamen ejus non videretur. Miles etiam qui ad praelium sine armatura venerit, ab inimicis certissime conculcabitur, quia corpus suum lorica non circumdederat; nec capiti suo galeam imposuerat, nec clypeo se texerat, unde et in magna confusione caperetur. Tu autem qui lucida stella per episcopale officium appellaris, et qui de nomine summi sacerdotis radias, lumen tuum, quod verba justitiae [Col. 0184B] sunt, subditis tuis non abscondas, quoniam in corde tuo saepe dicis: Si ego mihi subjectos verbis terrerem, molestum me haberent, quia eos superare non valeo, utinam amicitiam eorum, tacens retinere possem. Itaque sic dicere et facere tibi non expedit. Sed quid? Terribilibus verbis propter episcopale nomen et corporis tui nobilitatem, eos ut rapiens accipiter non terreas, nec periculosis verbis, velut clava eos percutias; sed verba justitiae cum misericordia ejus misce, et ipsos cum timore Dei inunge, proponens eis quam periculosa animabus et felicitati eorum injustitia sit. Certissime, certissime, certissime, hoc modo audient te. Per squalidos autem et instabiles mores te illis non admisceas, nec quid cuique placeat seu displiceat, inspicias; quoniam [Col. 0184C] si hoc feceris, minor caeteris coram Deo et hominibus apparebis. Nam talia personam tuam non decent. Vide etiam quod munda animalia quae ruminant, macerarentur, si pabulo eorum, cibus porcorum per quem ipsi pinguescunt, admiscerentur. Sed et tu, si squalidis moribus et societati peccatorum te adjungeres, polluereris, per quod nefarii gauderent, perfecti viri turbarentur, dicentes: Ah, ah; vae, vae, qualis episcopus noster est? per recta itinera justitiae nobis lucet. Populum autem tuum ab inimica infidelitate corripe, et averte ita, ne lorica fidei nudus sis, et de Scripturis sanctis viam justitiae illi ostende, et galeam spei capiti tuo, et scutum verae defensionis collo tuo impone [Col. 0184D] (Ep 6), quatenus in omnibus aerumnis et periculis Ecclesiae defensor, quantum praevales, existas. Lumen quoque veritatis sic tene, ut probus miles in militia mea, quae vera charitas sum, appareas, et in naufrago mundo, et in duris bellis iniquitatis, strenuus et fortis sis., quatenus lucida stella in aeterna felicitate fulgeas. Nunc, o tu Pater, qui in pastorali nomine es, paupertatem hominis haec scribentis non dedigneris, quoniam ista non secundum me, nec secundum altum hominem dictavi nec protuli; sed ea hoc modo scripsi, quemadmodum ipsa in vera visione, vigilans mente et corpore, vidi et audivi; quia, ut aliqua ad te scriberem, jussisti.





EPISTOLA XXVI.



[Col. 0185A]




CONRADI IMPERATORIS [Note: [Col. 0185D] Hujus nominis tertii.] AD HILDEGARDEM. Favores suos addicit et filium suum Sanctae precibus commendat.



CONRADUS, divina favente gratia, rex Romanorum, HILDEGARDI Deo dicatae virgini, et magistrae sororum de sancto Roberto in Pingis, salutem et gratiam suam.

Quia regali culmine impediti, ac diversis turbinibus et procellis quassati, te invisere pro velle nostro non possumus, litteris tamen nostris te adire non omittimus. Nam, ut audivimus, revera superabundat in te confessio summae laudis per sanctimoniam vitae innocentis, et per magnificentiam Spiritus desuper mirifice in te venientis. Unde quamvis saecularem [Col. 0185B] vitam agamus, ad te properamus, ad te confugimus, ac orationum et exhortationum tuarum suffragia humiliter quaerimus, quoniam longe aliter vivimus quam debeamus. Pro certo autem scias quod tibi et sororibus tuis, in omni causa et in omni necessitate vestra prodesse et adesse, ubi possumus, properabimus. Unde et filium meum, quem superstitem desidero esse, orationibus tuis, sicut et meipsum, attentius commendo.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Non obscure praedicit schismata aliaque Ecclesiae mala quae nata sunt sub Friderico I, Conradi successore. Addit multa eodem spiritu prophetico de variis Ecclesiae temporibus et vicissitudinibus.



[Col. 0185C] Qui vitam dat omnibus, dicit: Beati sunt, qui candelabro summi Regis digne subjacent, et quos Deus in magna providentia procuravit, ita ut eos de sinu suo non abscindat. In illo, o tu Rex, permane, et squalorem de mente tua abjice; quoniam Deus omnem, qui eum devote, et pure quaerit, conservat. Sed et regnum tuum ita tene, et tuis unamquamque justitiam provide, ut a superno regno alienus non fias. Audi, in quadam parte a Deo te avertis; et tempora, in quibus es, velut in muliebri persona, levia sunt, et etiam in contrariam injustitiam, quae justitiam in vinea Domini destruere tentat, se inclinant. Postea vero pejora tempora venient, in quibus verae Israelitae flagellabuntur, et in quibus catholicus thronus in errore movebitur: et ideo [Col. 0185D] novissima eorum, velut cadaver in morte, blasphemiae erunt. Unde et hic dolor in vinea Domini fumigat. Et post haec fortiora prioribus tempora surgent, in quibus justitia Dei aliquantulum erigetur, et in quibus injustitia spiritalis populi ad ejiciendum notabitur. Sed tamen provocari et exacerbari ad contritionem acriter nondum audebitur. Sed deinde alia tempora instabunt, in quibus divitiae Ecclesiae dispergentur, ita quod etiam spiritalis populus velut a lupis lacerabitur, et a locis suis et de patria sua expelletur. Unde primi eorum ad solitudinem transibunt, pauperem vitam in multa contritione cordis deinceps habentes, et sic Deo humiliter [Col. 0186A] servientes. Prima etenim haec tempora ad justitiam Dei sunt squalida, sequentia vero taediosa. Quae autem deinde supervenient, ad justitiam se ad modicum erigent; sed quae postea insurgent, quasi ursus cuncta divident, et divitias sibi per malum congerent; sed quae illa sequentur, signum virilis fortitudinis ostendent, ita ut omnes pigmentarii ad primam auroram justitiae cum timore, verecundia et sapientia currant; et principes concordiam unanimiter habeant, eam quasi vir praeliator sicut vexillum contra errantia tempora maximorum errorum elevantes, quos Deus destruet et exterminabit secundum quod ipse novit, et ut sibi placet. Et iterum ille, qui omnia novit, tibi, o rex, dicit: Haec tu homo audiens, teipsum a voluntate tua compesce, [Col. 0186B] et te corrige, quatenus ad tempora illa purificatus venias, in quibus de factis tuis amplius non erubescas.





EPISTOLA XXVII.








FREDERICI IMPERATORIS AD HILDEGARDEM. Quaedam a Sancta in colloquio apud Ingelheim praedicta impleta esse nuntiat. Preces ejus petit. Solius aequitatis respectu in controversia quae quosdam inter et S. Hildegardem in ipsius curia dirimenda erat, se judicaturum promittit.



FREDERICUS, Dei gratia Romanorum imperator et semper Augustus, dominae HILDEGARDI de * Pingis, gratiam suam et omne bonum.

Notum facimus sanctitati tuae, quoniam ea quae praedixisti nobis, cum Ingelheim manentes, te ad [Col. 0186C] praesentiam nostram venire rogavimus, jam in manibus tenemus. Sed nos tamen in omni conatu pro honore regni laborare non cessabimus. Quapropter dilectionem tuam quam intime admonemus, ut cum sororibus tibi commissis, ad omnipotentem Deum preces pro nobis fundas, quatenus in terrenis negotiis laborantes, ita se convertat, ut gratiam ipsius obtinere valeamus. Certum autem debes habere, quod super omni negotio tuo, ad nos per te directo, neque amicitiam, neque odium alicujus personae attendemus, sed solius justitiae respectu, aequitatem judicare proponimus.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Frederici molitiones varias improbat. Ejus regnum satis longum, sed turbulentum fore praedicit.



[Col. 0186D]

A summo judice haec verba diriguntur ad te. Valde admirabile est, quod hanc personam homo habet necessariam, scilicet quae tu rex es. Audi: Quidam rex stabat in excelso monte, et in omnes valles respiciebat, quid quisque faceret in eis, videns. Et virgam manu tenens, quaeque recte dividebat, videlicet quod erat aridum, ut viride esset, et quod dormiebat, ut vigilaret. Sed et virga haec istis poenam stuporis abstulit, qui in magno studio erant. Cumque idem vir oculum suum non aperiret, venit nigra nebula, quae valles istas tetigit. Sed et corvi et aliae volucres, quaeque circumposita dissipabant. [Col. 0187A] Nunc, o rex, sollicite provide, quia omnes regiones sunt obumbratae cum fallaci turba illorum qui in nigredine peccatorum justitiam delent. Raptores et errantes viam Domini destruunt. O tu rex, cum sceptro misericordiae pigros et peregrinos et saevissimos mores rege. Tu enim habes nomen gloriosum, quod rex es in Israel. Valde gloriosum est nomen tuum! Vide ergo, quando summus Rex te considerat, ne accuseris, quod officium tuum recte non dijudicaveris, et ne tunc erubescas. Quod absit! Manifestum est, quod justum est, ut praeceptor praedecessores suos in bono imitetur, quia nigerrimi sunt mores illorum praelatorum, qui in lascivia et in putredine currunt. Hoc fuge, o rex. Sed esto armatus miles, diabolo fortiter repugnans, [Col. 0187B] ne te Deus dissipet, et ne terrenum regnum pro hoc erubescat. Deus liberet te de aeterna perditione, et tempora tua non sint arida, et Deus te protegat, ut vivas in aeternum! Avaritiam abjice, abstinentiam elige, quod summus Rex valde amat. Nam valde necesse est ut in causis tuis providus sis. Video enim te in mystica visione, in plurimis turbinibus et contrarietatibus viventem ante oculos vivos: sed tamen ad tempus regnandi habes in terrenis materiis. Cave ergo ne summus Rex prosternat te propter caecitatem oculorum tuorum, qui non recte vident, quomodo virgam recte regendi in manu tua habeas. Vide etiam, ut talis sis, ne gratia Dei in te deficiat.





EPISTOLA XXVIII.



[Col. 0187C]




PHILIPPI COMITIS FLANDRIAE AD HILDEGARDEM. Preces S. Hildegardis postulat consiliumque utrum manere potius debeat in Terra Sancta, an post expeditionem susceptam reverti ad suos.



PHILIPPUS Flandriae et Viromensis [Veromandensis] comes, domicillae HILDEGARDI, ancillae Christi, salutem et plurimam dilectionem.

Vestra noverit sanctitas me paratum esse ad faciendum quidquid scirem vobis placere, quia sancta conversatio vestra et vita honestissima saepissime meis insonuit auribus, omni fama suavior. Quamvis enim peccator sim et indignus, tamen Christi servos et amicos toto corde diligo, et omnimoda veneratione libenter honoro, illius Scripturae [Col. 0187D] memor: Multum valet assidua justi deprecatio (Jc 5). Unde est quod ad pietatis vestrae gratiam mitto praesentium latorem, fidelissimum servientem meum, qui pro me misero peccatore vobiscum loquatur, cum ego tamen multo libentius ad vos venissem, et vobis locutus fuissem, quod desideravi. Sed tot et tanta sunt negotia mea, quae singulis diebus emergunt, quod ad haec vacare non poteram. Instat etiam jam tempus, quo aggredi debeam iter Hierosolymitanum, ad quod opus est mihi magno operatu, super quo consilium vestrum mihi intimare dignemini per litteras vestras. Credo enim quod ad vos saepius pervenit fama nominis mei et actuum meorum, et multis de Dei miseratione indigeo. Unde et vos maxima precum instantia suppliciter [Col. 0188A] exoro, ut pro me miserrimo et indignissimo peccatore, ad Dominum intercedere velitis. Rogo etiam humiliter, ut inquantum vobis concesserit divina misericordia, inquiraris a Deo quid mihi expediat, et litteris vestris per latorem praesentium mihi renuntietis consilium vestrum, quid et quomodo faciam, ut nomen Christianitatis temporibus meis exaltetur, et dira Saracenorum feritas deprimatur; et si utile mihi erit in terra illa morari vel reverti, juxta id videlicet, quod de statu meo forsitan audistis, et divina revelatione cognovistis, aut cognitura estis. Valete in Christo, soror dilecta, et scitote, quod multum desidero audire consilium vestrum, et quod maximam in vestris orationibus habeo fiduciam.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Instructionem mittit qua ipsum maxime hortatur ad justitiam.



[Col. 0188B]

O fili Dei, quia ipse in primo homine te plasmavit, audi verba, quae vigili mente et corpore in anima mea vidi et audivi, cum propter sollicitam inquisitionem tuam, ad verum lumen aspexi. Deus praeceptum Adae in paradiso dedit, et post praevaricationem ejusdem praecepti eum (qui consilio serpentis consenserat) justo judicio de paradiso expulit (Gn 3). Cum justo quoque judicio, homines qui eum omnino oblivioni tradiderant, ita quod eum nec desiderabant, nec quaerebant, per diluvium demersit (Gn 6), ubi illos qui eum amabant et quaerebant, a diluvio per arcam salvavit (Gn 7). Sed [Col. 0188C] mitissimus Agnus, scilicet Filius Dei, in sanguine suo, quem in cruce pendens effudit, omnia crimina et peccata, quae homo per veram poenitentiam cognoscit, salvat. Nunc autem attende, o Fili Dei, ut puro oculo justitiae in Deum, velut aquila in solem, aspicias, ita ut absque proprietate voluntatis tuae judicia tua justa sint, ne a summo judice, qui praeceptum homini dedit, quem etiam in misericordia per poenitentiam ad se vocat, tibi dicatur: Quare proximum tuum sine justitia mea interemisti? Homines quoque qui judicio rei sunt, illos secundum Scripturas sanctorum (qui columnae Ecclesiae erant), cum lege et cum timore mortis constringe, in omnibus tamen attendens maledictionem hominis illius, [Col. 0188D] qui homicidium in ira sua perpetravit. Tu etiam pro omnibus negligentiis et peccatis ac pro omnibus injustis judiciis tuis cum signaculo crucis, ad Deum vivum confuge, qui via et veritas est (Jn 14), et qui etiam dicit: Nolo mortem peccatoris, sed magis ut convertatur et vivat (Ez 18). Et si tempus venerit, quod infideles fontem fidei destruere laborant, tunc eis (quantum per adjutorium gratiae Dei potueris) resiste. Ego enim in anima mea video, quod sollicitudo, quam de angustiis animae tuae habes, aurorae quae mane oritur, similis est. Unde Spiritus sanctus te in pura et vera poenitentia ardentem solem efficiat, ut eum quaeras, et ipsi soli servias, ita ut in summa beatitudine in aeternum vivas.





EPISTOLA XXIX.



[Col. 0189A]




BERNARDI CLARAEVALLIS ABBATIS AD HILDEGARDEM. Merita ejus et sanctitatem extollit.



Dilectae in Christo filiae HILDEGARDI, frater BERNARDUS Claraevallensis vocatus abbas, si quid potest oratio peccatoris.

Quod de nostra exiguitate longe aliter, quam nostra sese conscientia habeat, quidam sentire videntur, non nostris meritis, sed stultitiae hominum imputandum est. Ad dulcedinem autem piae charitatis tuae scribere properavi, quamvis id brevius omnino quam vellem, negotiorum multitudo compellat. Congratulamur gratiae Dei, quae in te est, et ut eam tanquam gratiam habeas, et toto ei humilitatis et devotionis affectu studeas respondere, admonemus; [Col. 0189B] sciens quod Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jc 4). Quod in nobis est, hortamur et obsecramus (1P  5). Caeterum ubi interior eruditio est, et unctio docens de omnibus, quid nos aut docere possumus aut monere? Diceris enim coelestia secreta rimari, et ea quae supra homines sunt, Spiritu sancto illustrante dignoscere. Unde rogamus magis et suppliciter postulamus, ut nostri memoriam habeas apud Deum, et eorum pariter qui nobis in spiritali societate juncti sunt. Nam cum Spiritus Deo conjungitur, confidimus quod nobis multum prodesse valeas et subvenire. Multum enim valet deprecatio justi assidua (Jc 5). Nos etiam pro te assidue oramus, ut conforteris ad bona, instruaris ad interiora, dirigaris [Col. 0189C] ad permansura, ita ut ne hi qui spem suam in Deum posuerunt, desperando pro te claudicent; sed ut in profectu benedictionis, quam a Deo accepisse cognosceris, bene confortati, in melius et melius proficiant.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Eum magnis laudibus exornat.



In spiritu mysteriorum tibi dico, o venerabilis Pater, qui mirabiliter in magnis honoribus virtutis Dei, valde metuendus es, illicitae stultitiae hujus mundi, vexillo sanctae crucis cum excelso studio in ardenti amore Filii Dei, capiens homines, ad bella pugnanda in Christiana militia, contra tyrannorum saevitiam, quod sum valde constricta in visione, [Col. 0189D] quae apparet mihi in Spiritu mysterii, quam non video exterioribus oculis carnis. Ego misera et plus quam misera in nomine femineo, ab infantia mea vidi mirabilia magna, quae lingua mea non potest proferre, nisi quod me docet Spiritus Dei, qualiter ea dicam. Certissime et mitissime Pater, audi me, in tua bonitate indignam famulam tuam, quae nunquam ab infantia mea secure vixi, et de tua pietate et sapientia intellige in anima tua, secundum quod doctus fueris in Spiritu sancto, quoniam ea quae tibi de me dicta sunt, secundum hunc modum sunt. Scio enim in textu interiorem intelligentiam expositionis Psalterii, Evangelii et aliorum voluminum, quae monstrantur mihi in hac visione, quae pectus meum tangit, et animam meam sicut [Col. 0190A] flammam comburens, docens me haec profunda expositionis, sed tamen non docet me litteras in Teutonica lingua, quas nescio. Sed tantum scio in simplicitate legere, non in abscissione textus, quia homo sum indoctus, de ulla magistratione cum exteriori materia; sed intus in anima mea sum docta, unde loquor tibi, de te non dubitans, sed de sapientia et pietate tua consolabor pro eo, quia multa schismata sunt in hominibus sicut audio homines dicere. Nam cuidam monacho, quem scrutata sum in conversatione probatioris vitae, haec primum dixi, et illi omnia secreta mea monstravi, et consolatus est me, ita quod haec magna et timenda sunt. Volo, pater, ut propter amorem Dei in orationibus tuis mei recorderis. Ego ante duos annos te in hac visione [Col. 0190B] vidi, sicut hominem in sole aspicere, et non timere, sed valde audacem; et ploravi quod ego tantum erubesco, et inaudax sum. Bone Pater et mitissime, pono me in animam tuam, ora pro me, quia magnos labores in hac visione habeo, quatenus, quod video et audio, dicam. Et interdum in magnis infirmitatibus de hac visione, in lectum prosternor, quia taceo, ita quod non possum me erigere. Ergo cum moerore coram te plango, quia mobilis sum, cum motu in torculari arbore in natura mea, orta de radice surgente in Adam, qui factus est exsul in peregrinum mundum de suggestione diaboli. Nunc autem surgens, curro ad te. Ego dico tibi: Tu es mobilis, sed semper erigens arborem, et victor in anima tua es, non tantum [Col. 0190C] teipsum solum, sed etiam alios homines in salvationem erigens. Tu autem aquila es aspiciens in solem. Oro te per serenitatem Patris, et per ejus Verbum admirabile, et per suavem humorem compunctionis, scilicet Spiritum veritatis, et per sanctum sonitum, per quem sonat omnis creatura, et per ipsum Verbum, de quo ortus est mundus, et per altitudinem Patris, qui Verbum suavi viriditate in uterum Virginis misit, unde illud carmen, sicut circum aedificatur mel favo, suxit, ut non otiose in verbis meis torpeas. Sed ea in cor tuum pone, ita ut non cesses, tum transeas per formam animae tuae, ad Deum pro me aspiciens, quia ipse te vult. Vale, vale in anima tua, et esto robustus in certamine [Col. 0190D] in Deo. Amen.





EPISTOLA XXX.








ADAMI ABBATIS DE EBRA AD HILDEGARDEM. Precibus Sanctae se commendat et ejus rescripta petit ad dubitationem suam quae videtur fuisse de retinendo aut deponendo abbatis munere, ut colligitur ex responso S. Hildegardis.



Dominae et matri suae dilectissimae HILDEGARDI, magistrae sororum de Sancto Roberto in Pingis, frater ADAM abbas, licet indignus, de Ebra, modicum id quod est.

Cum primum notitiam nominis vestri suscepi, gavisus sum gaudio magno (Mt 2). Adauxit Deus gaudium meum, cum nutu benigno et mirabili direxit, ut videretur facies, et audiretur vox vestra in [Col. 0191A] terra nostra, mihique quod vix sperare poteram, mutuam concessit collocutionem. De quibus autem me vobis dixi anxium, confido vos non immemorem esse, et quia diversi diversa sentiunt, alii istud, alii illud, si bonum est et salus apud Dominum, benedictus Deus: si periculum, orate Deum, bonum mihi et salutem animae tribuat, et omne periculum excludat. Nunc vero litteras mitto, et nuntium nostrum domino imperatori pro causa vestra, et spero per gratiam Dei nos exaudiri, et ubicunque servitii nostri indigueritis, parati erimus servire vobis. Exoramus quoque, ut pro nobis orare dignemini, quia vere in turbine sumus pro sollicitudine fratrum nostrorum, ut Spiritus sancti gratia, quae multa mirabilia Spiritu prophetico in vobis operatur, [Col. 0191B] inspiciat etiam et nos, et muniat. Rogamus etiam ut et nos scriptis vestris consolari et praemunire dignemini.




RESPONSUM HILDEGARDIS. De officio non deponendo ipsum monentes inducit varias virtutes, et nominatim charitatem et humilitatem.



In vera visione Spiritus vigilans corpore, haec verba audivi: Qui est (Ex 3), dicit: Sol micat, et radios emittit. Quidam autem vir amicus solis, hortum habuit, in quo multa aromata et multos flores in magno studio plantare desiderabat, et sol in igne radiorum suorum calorem super aromata et flores misit, et ros et pluvia illis humorem viriditatis dederunt. Tunc ab aquilone tortuosa imago [Col. 0191C] nigris crinibus et horribili facie exivit, et ab oriente pulcherrimus juvenis, candidis crinibus, plena et amicabili facie, processit; et ad ipsum hortum venerunt. Et tortuosa imago ad juvenem illum dixit: Unde venis? Qui respondit: Ab oriente ad hortum hujus sapientis viri venio, quia magnum desiderium veniendi ad illum habui. Tortuosa imago dixit: Audi me: Periculosus ventus, grando, ignis et pestilentia super hortum illum venient, et eum arefacient. Sed juvenis ille respondit: Non sic, non sic erit, quia hoc nolo, sed purissimum fontem educam, et hortum illum irrigabo. Et tortuosa imago respondit: Vah, vah, hoc ita possibile est, velut si locusta durum lapidem transfodiat. Et sic imago [Col. 0191D] illa in dolo suo hiemem super hortum illum induxit, et aromata et flores illius arefacere voluit. Sed praefatus juvenis officium suum in citharis suis colens, illud non videbat. Et cum deinde hoc vidisset, in magno sono solem advocavit, ut in signo tauri veniret, et denuo viriditatem aestatis super hortum illum adduceret. Ac ita cornu eburneum et cornu de cervo sumptum tollens, tortuosam imaginem illam ad terram per ea prostravit. Et tunc ad virum illum, cujus praedictus hortus erat, dixit: Amodo in te ita negligenter non confidas, quin hortum tuum tanta munitione circumdes, ut nigerrimae aves in tempestatibus eum non arefaciant. Nunc, O tu Pater, qui per summam vocationem in vice Christi es, haec verba ad te dicta intellige. Audi [Col. 0192A] ergo: Gratia Dei velut sol micat, et dona sua sic interdum emittit, uno videlicet modo in sapientia, altero in viriditate, tertio in humiditate. Sapientia autem in pinguem naturam cadit, viriditas vero magnos labores subintrat, et humiditas in duram amaritudinem vadit. Sed tu vir amicus gratiae Dei hortum populi habes in quo per vicem Christi multa bona desideria et bona opera studiose plantare debes. Et gratia Dei in virtute donorum suorum efficaciam bonae voluntatis super desideria et super opera illa emittit, et rore ac pluvia fontis aquae vivae virescere facit. Sed a diabolo vitia in inquietudine vanae gloriae, et in strepitu propter me justo magisterio resistentis, exeunt: a Deo autem virtutes in contemptu saecularium, cum plena benevolentia [Col. 0192B] subjectionis in charitate procedunt, ad populum istum venientes: at vitia a virtutibus quaerunt, ad quid venerint. Sed illud respondent, quod a Deo ad populum amici Dei venerint, quia magnum desiderium aedificandi in eo hostiam laudis habeant. Et vitia dicunt, ut verba haec audiant: Ruina magna, et ira, et sciscitatio cum multa inquietudine, super populum istum irruent, ita quod in ministerio Dei fatigabitur. Et virtutes respondent: Non sic eveniet, quoniam in bonis non cessabimus; sed vivus fons emanabit, et populum hunc misericordia sua defendet. At vitia dicunt cachinnantia, quod hoc possibile sit, velut si fragilitas in carnem fixa, durare valeat sine ruga. Tunc vitia in dolis suis frigidam nebulam ignorantiae populo [Col. 0192C] huic inducunt, ita quod bona desideria et bona opera illius jam in defectu sunt, cum in seipsum confidit. Sed virtutes famulatum in laudibus suis Deo exhibentes, hoc justo Dei judicio fieri permittunt, ita ut homines intelligant quid sint. Qui cum ad seipsos in humilitate virtutum redeunt, eaedem virtutes magno studio circumspectionis gratiam Dei tenent, ut mentibus illorum passionem Christi imponant, quatenus hoc modo ad primam laudem Dei eumdem populum adducant. Et sic divinitatem et humanitatem Filii Dei attendentes, vitia illa ad contritionem prosternunt. Sed et ad illum, sub quo populus iste est, dicunt: Per hoc admonitus, propriis viribus non confidas; sed praevide ut ad gratiam [Col. 0192D] Dei fugias, ut tuos in omnibus modis ita munias et moneas, ne diabolicae insidiae diversis vitiis eos per negligentiam evertant. Vidi etiam quasi pulcherrimam puellam in tanto fulgore splendidae faciei fulgentem, ut eam perfecte intueri non possem. Et pallium candidius nive et clarius stellis habebat. Calceamentis quoque velut de purissimo auro induebatur. Solem autem et lunam in manu dextera tenebat, et eos suaviter amplexabatur. In pectore etiam ejus tabula eburnea erat, in qua species hominis sapphirini coloris apparebat, et omnis creatura puellam hanc dominam nominabat. Sed et ipsa ad speciem, quae in pectore suo apparuit, dicebat: Tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum, ex utero ante Luciferum genui [Col. 0193A] te (Ps 109). Et audivi vocem mihi dicentem: Puella haec quam vides, charitas est, quae in aeternitate tabernaculum habet. Cum Deus mundum creare voluit, declinavit se in suavissimo amore, et omnia necessaria praevidit, quemadmodum Pater Filio suo haereditatem praeparat, et sic in magno ardore omnia opera sua disposuit. Tunc creatura in his speciebus, et in formis suis Creatorem suum agnovit, quoniam charitas in principio materia ejusdem creaturae sic fuit, ubi Deus dixit: Fiat, et facta est (Gn 1), quia omnis creatura quasi in ictu oculi per illam formata est. Quae in tanto fulgore splendidae faciei fulget, ut eam perfecte intueri non possis, quia ipsa timorem Domini in tam pura scientia ostendit, quod mortalis homo eam ad finem [Col. 0193B] perducere non poterit. Et pallium candidius nive, et clarius stellis habet, quoniam sine simulatione in candida innocentia cuncta comprehendit, cum splendidissimis operibus sanctis. Calceamentis quoque velut de purissimo auro induitur, quia haec itinera habet, quae in optima parte electionis Dei sunt. Solem autem et lunam in manu dextera tenet, et eos suaviter amplectitur, quoniam dextera Dei omnes creaturas complectitur, et quia etiam dilatata est in gentibus, in regnis, et in omnibus bonis. Unde etiam scriptum est: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis (Ps 109). In pectore quoque ejus tabula eburnea est, quoniam in scientia Dei integritas scilicet in virgine Maria semper floruit, ita quod in ea species hominis sapphirini coloris [Col. 0193C] apparet, quia Filius Dei in charitate ex Antiquo dierum effulsit. Et omnis creatura puellam hanc dominam nominat, quoniam ab ipsa processit, et illa primitiva fuit omnia creans, quemadmodum species in pectore ejus ostendit, quia Deus humanitatem propter hominem induit. Nam omnis creatura in jussione Dei impleta fuit, sicut ipse dixit: Crescite et multiplicamini, et replete terram (Gn 1). Calor veri solis sicut ros in uterum virginis descendit, et de ejus carne hominem fecit, ut etiam ipsum Adam de limo terrae carnem et sanguinem formavit. Et virgo illum in integritate genuit. Sed non decuit ut charitas pennis careret. Nam quando creatura in primo circuivit, ita quod in pressura [Col. 0193D] volare voluit, et cecidit, pennae charitatis illam elevabant. Hoc sancta humilitas fuit. Cum enim horribilis sensus Adam prostravit, divinitas acute inspexit, ne ille in casu omnino periret, sed ut eum in sancta humanitate redimeret. Nec alae magnae potentiae fuerunt, quod hominem, qui perditus fuit, humilitas in humanitate Salvatoris elevavit, quoniam charitas hominem creavit, humilitas autem eum redemit. Spes vero est quasi oculus charitatis, amor autem coelestis velut cor illius, et abstinentia compago ipsius. Fides est velut oculus humilitatis, obedientia vero quasi cor ejus, et contemptus mali quasi compago illius. Charitas in aeternitate [Col. 0194A] fuit, et in initio omnis sanctitas omnes creaturas sine commistione mali produxit, et Adam et Evam de munda creatura terrae procreavit. Et sicut hi duo omnes filios hominum generaverunt, ita et hae duae virtutes, omnes reliquas virtutes producunt. Istae virtutes ad januam tuam, o homo, cui haec loquor, pulsant, et dicunt: O tabernaculum viri hujus, qui in mane nobiscum manet, jam in fatigatione est. Et charitas ad te dicit: O fide amice, nolumus ut te abstrahas de officiali ligatura tua. Nam cum Deus in gyro coeli omnes creaturas disseminare voluit, omnia opera ejus in amplexione habuimus, et cum eo laboravimus. Sed homo cecidit, et cum illo flevimus, nec eum reliquimus, quamvis in maxillam nostram nos caederet. Et humilitas ad [Col. 0194B] te specialiter dicit: Hei, hei, quam magnis doloribus hominem sustinui! Tu autem dicis: Fugere volo. Sed sarcinam ad portandum in vineam habes, et stas; nec ambulare vis, sed in taedio involveris, et in aliam viam aspicis. Certe comes noster sic non faciet. Cum autem populus te amat, cum illo labora. Sed cum rugitum venti cum inquietudine belli vicissitudinis morum effluat, vide ad me, et in tota potentia alarum mearum te adjuvabo. Samson fortissimus, per stultitiam mulieris vim suam perdidit (Jg 16). Cave ergo, ne tibi sic contingat, si taedio per consensum dederis responsum. Gloria quoque Salomonis, per stultitiam mulierum evacuata est (2S 11). Vide etiam cum sollicitudine ne per vicissitudinem harum cognitionum tuarum, [Col. 0194C] viriditas, quam a Deo habes, accrescat; sed ornamenta auri et pretiosi lapidis; quae charitas et humilitas in te habent, observa. Tu etiam propter armillas, quas sapientia tibi dedit, et propter quas populus tibi accurrit, da gloriam Deo, et cum populo labora; et ita cum sole permanebis. Et tu, Pater, audi: Sicut stella matutina auroram in lumine suo praecurrit, sic omnibus praebe auxilium ab osculo dilectionis, quam tibi Deus dedit; et vitam tibi dabit, quam in prima die inspexit.






Epistolae Hildegardis