Ezechiele (NV) 47
47 1 Et convertit me ad portam domus, et ecce aquae egrediebantur subter limen domus ad orientem; facies enim domus respiciebat ad orientem, aquae autem descendebant a latere templi dextro a meridie altaris. 2 Et eduxit me per viam portae aquilonis et convertit me ad viam foras ad portam exteriorem, quae respiciebat ad orientem; et ecce aquae exeuntes a latere dextro.
3 Cum egrederetur vir ad orientem, qui habebat funiculum in manu sua, mensus est mille cubitos et traduxit me per aquam usque ad talos. 4 Rursumque mensus est mille et traduxit me per aquam usque ad genua. 5 Et mensus est mille et traduxit me per aquam usque ad renes. Et mensus est mille; torrens, quem non potui pertransire, quoniam intumuerant aquae, aquae ad natandum; torrens, qui non poterat transvadari. 6 Et dixit ad me: " Certe vidisti, fili hominis "; et duxit me et convertit ad ripam torrentis. 7 Cumque me convertissem, ecce in ripa torrentis ligna multa nimis ex utraque parte;
8 et ait ad me: " Aquae istae, quae egrediuntur ad regionem orientalem et descendunt ad Arabam, intrabunt mare, aquas salsas, et sanabuntur aquae: 9 et omnis anima vivens, quae movetur, quocumque venerit torrens, vivet, et erunt pisces multi satis, postquam venerint illuc aquae istae, et sanabuntur et vivent omnia, ad quae venerit torrens.
10 Et stabunt super mare piscatores; ab Engaddi usque ad Engallim siccatio sagenarum erit; plurimae species erunt piscium eius, sicut pisces maris Magni, multitudinis nimiae. 11 Palustria autem eius et stagna non sanabuntur, quia in salinas dabuntur.
12 Et super torrentem orietur in ripis eius ex utraque parte omne lignum pomiferum; non defluet folium ex eo, et non deficiet fructus eius: per singulos menses afferet primitiva, quia aquae eius de sanctuario egredientur, et erunt fructus eius in cibum, et folia eius ad medicinam.
13 Haec dicit Dominus Deus: Hic est terminus, in quo possidebitis terram in duodecim tribubus Israel, quia Ioseph duplicem funiculum habet; 14 possidebitis autem eam, singuli aeque ut frater suus, super quam levavi manum meam, ut darem patribus vestris; et cadet terra haec vobis in possessionem. 15 Hic est autem terminus terrae: ad plagam septentrionalem a mari Magno via Hethalon ad introitum Emath, 16 Sedada, Berotha, Sabarim, quae est inter terminum Damasci et confinium Emath, usque ad Asarenon, quae est iuxta terminum Auran; 17 erit ergo terminus a mari usque ad Asarenon, cum fines Damasci et fines Emath sint in aquilone; haec est plaga septentrionalis. 18 Porro plaga orientalis de loco inter Auran et inter Damascum et in medio inter Galaad et terram Israel, Iordanis disterminans usque ad mare orientale, usque Thamar; haec est plaga orientalis. 19 Plaga autem australis meridiana a Thamar usque ad aquas Meribathcades et torrentem usque ad mare Magnum; haec est plaga ad meridiem australis. 20 Et plaga maris, mare Magnum a confinio per directum, donec venias Emath; haec est plaga maris.
21 Et dividetis terram istam vobis per tribus Israel 22 et mittetis eam in hereditatem, vobis et advenis, qui accesserint ad vos, qui genuerint filios in medio vestrum, et erunt vobis sicut indigenae inter filios Israel: vobiscum divident possessionem in medio tribuum Israel; 23 in tribu autem quacumque fuerit advena, ibi dabitis possessionem illi, ait Dominus Deus.
48 1 Et haec nomina tribuum: in finibus aquilonis iuxta viam Hethalon ad introitum Emath, Asarenon - fines Damasci ad aquilonem iuxta Emath - erit a plaga orientali usque ad mare, Dan pars una.
2 Et iuxta terminum Dan a plaga orientali usque ad plagam maris, Aser una.
3 Et iuxta terminum Aser a plaga orientali usque ad plagam maris, Nephthali una.
4 Et iuxta terminum Nephthali a plaga orientali usque ad plagam maris, Manasse una.
5 Et iuxta terminum Manasse a plaga orientali usque ad plagam maris, Ephraim una.
6 Et iuxta terminum Ephraim a plaga orientali usque ad plagam maris, Ruben una.
7 Et iuxta terminum Ruben a plaga orientali usque ad plagam maris, Iudae una.
8 Et iuxta terminum Iudae a plaga orientali usque ad plagam maris oblatio, quam separabitis viginti quinque milibus latitudinis et longitudinis, sicuti singulae partes a plaga orientali usque ad plagam maris; et erit sanctuarium in medio eius.
9 Oblatio, quam separabitis Domino, longitudo viginti quinque milibus et latitudo viginti milibus.
10 His autem est oblatio sacra: sacerdotibus, ad aquilonem viginti quinque milia et ad mare latitudinis decem milia et ad orientem latitudinis decem milia et ad meridiem longitudinis viginti quinque milia; et erit sanctuarium Domini in medio eius.
11 Sacerdotibus consecratis erit, filiis Sadoc, qui custodierunt caeremonias meas et non erraverunt, cum errarent filii Israel, sicut erraverunt Levitae.
12 Et erit eis oblatio de oblatione terrae sanctum sanctorum iuxta terminum Levitarum;
13 sed et Levitis similiter secundum fines sacerdotum, viginti quinque milia longitudinis et latitudinis decem milia, totum in longitudine viginti et quinque milia et in latitudine viginti milia;
14 et non venumdabunt ex eo neque mutabunt, neque transferetur oblatio terrae, quia sanctificata est Domino.
15 Quinque milia autem, quae supersunt in latitudine per viginti quinque milia, profana erunt urbi in habitaculum et in pascua, et erit civitas in medio eius.
16 Et hae mensurae eius: ad plagam septentrionalem quingenti et quattuor milia et ad plagam meridianam quingenti et quattuor milia et ad plagam orientalem quingenti et quattuor milia et ad plagam occidentalem quingenti et quattuor milia.
17 Erunt autem pascua civitatis ad aquilonem ducenti quinquaginta et ad meridiem ducenti quinquaginta et ad orientem ducenti quinquaginta et ad mare ducenti quinquaginta.
18 Quod autem reliquum fuerit in longitudine iuxta oblationem sacram, decem milia ad orientem et decem milia ad occidentem, erunt iuxta oblationem sacram, et erunt fruges eius in panem his, qui serviunt civitati.
19 Servientes autem civitati operabuntur ex omnibus tribubus Israel.
20 Tota oblatio viginti quinque milium, per viginti quinque milia: in quadrum; separabitis oblationem sacram una cum possessione civitatis.
21 Quod autem reliquum fuerit, principis erit, ex utraque parte oblationis sacrae et possessionis civitatis, e regione viginti quinque milium oblationis usque ad terminum orientalem, sed et ad mare e regione viginti quinque milium usque ad terminum maris secundum partes tribuum, principis erit. Et erit oblatio sacra et sanctuarium templi in medio eius,
22 segregata a possessione Levitarum et a possessione civitatis in medio partium principis: inter terminum Iudae et inter terminum Beniamin erit possessio principis.
23 Et reliquis tribubus: a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Beniamin una.
24 Et iuxta terminum Beniamin a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Simeon una.
25 Et iuxta terminum Simeonis a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Issachar una.
26 Et iuxta terminum Issachar a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Zabulon una.
27 Et iuxta terminum Zabulon a plaga orientali usque ad plagam maris, Gad una.
28 Et iuxta terminum Gad ad plagam austri in meridiem, erit finis de Thamar usque ad aquas Meribathcades, ad torrentem usque ad mare Magnum.
29 Haec est terra, quam mittetis in sortem tribubus Israel, et hae partitiones earum, ait Dominus Deus.
30 Et hi egressus civitatis: a plaga septentrionali, cuius mensura quingenti et quattuor milia,
31 portae civitatis in nominibus tribuum Israel: portae tres a septentrione, porta Ruben una, porta Iudae una, porta Levi una.
32 Et ad plagam orientalem quingentorum et quattuor milium, portae tres: porta Ioseph una, porta Beniamin una, porta Dan una.
33 Et ad plagam meridianam, cuius mensura quingenti et quattuor milia, portae tres: porta Simeonis una, porta Issachar una, porta Zabulon una.
34 Et ad plagam occidentalem quingentorum et quattuor milium, portae tres: porta Gad una, porta Aser una, porta Nephthali una.
35 Per circuitum decem et octo milia, et nomen civitatis ex illa die: Dominus ibidem ".
Ezechiele (NV) 47