Tertia Pars Qu.66 a.6

Articulus 6. Utrum in nomine Christi possit dari baptismus


Ad sextum sic proceditur. Videtur quod in nomine Christi possit dari baptismus.

1. Sicut enim una est fides, et unum baptisma, ut dicitur Ephes. IV. Sed Act. VIII dicitur quod in nomine Iesu Christi baptizabantur viri et mulieres. Ergo etiam nunc potest dari baptismus in nomine Christi.
2. Praeterea, Ambrosius dicit, si Christum dicas, et patrem, a quo unctus est, et ipsum qui unctus est, filium, et spiritum, quo unctus est, designasti. Sed in nomine trinitatis potest fieri baptismus. Ergo et in nomine Christi.
3. Praeterea, nicolaus papa, ad consulta bulgarorum respondens, dicit, qui in nomine sanctae trinitatis, vel tantum in nomine Christi, sicut in actibus apostolorum legitur, baptizati sunt, unum quippe idemque est, ut sanctus ait Ambrosius, rebaptizari non debent. Rebaptizarentur autem si in hac forma baptizati sacramentum baptismi non reciperent. Ergo potest consecrari baptismus in nomine Christi sub hac forma, ego te baptizo in nomine Christi.

Sed contra est quod pelagius papa scribit gaudentio episcopo, si hi qui in locis dilectionis tuae vicinis commorari dicuntur, se solummodo in nomine Domini baptizatos fuisse confitentur, sine cuiusquam dubitationis ambiguo, eos ad fidem catholicam venientes in sanctae trinitatis nomine baptizabis. Didymus etiam dicit, in libro de spiritu sancto, licet quis possit existere mentis alienae qui ita baptizaret ut unum de praedictis nominibus, scilicet trium personarum, praetermittat, sine perfectione baptizabit.

Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, sacramenta habent efficaciam ab institutione Christi. Et ideo, si praetermittatur aliquid eorum quae Christus instituit circa aliquod sacramentum, efficacia caret, nisi ex speciali dispensatione eius, qui virtutem suam sacramentis non alligavit. Christus autem instituit sacramentum baptismi dari cum invocatione trinitatis. Et ideo quidquid desit ad invocationem plenam trinitatis, tollit integritatem baptismi. Nec obstat quod in nomine unius personae intelligitur alia, sicut in nomine patris intelligitur filius; aut quod ille qui nominat unam solam personam, potest habere rectam fidem de tribus. Quia ad sacramentum, sicut requiritur materia sensibilis, ita et forma sensibilis. Unde non sufficit intellectus vel fides trinitatis ad perfectionem sacramenti, nisi sensibilibus verbis trinitas exprimatur. Unde et in baptismo Christi, ubi fuit origo sanctificationis nostri baptismi, affuit trinitas sensibilibus, scilicet pater in voce, filius in humana natura, spiritus sanctus in columba.

Ad primum ergo dicendum quod ex speciali Christi revelatione apostoli in primitiva ecclesia in nomine Christi baptizabant, ut nomen Christi, quod erat odiosum iudaeis et gentibus, honorabile redderetur, per hoc quod ad eius invocationem spiritus sanctus dabatur in baptismo.
Ad secundum dicendum quod Ambrosius assignat rationem quare convenienter talis dispensatio fieri potuit in primitiva ecclesia, quia scilicet in nomine Christi tota trinitas intelligitur; et ideo servabatur ad minus integritate intelligibili forma quam Christus tradidit in evangelio.
Ad tertium dicendum quod nicolaus papa dictum suum confirmat ex duobus praemissis. Et ideo eius responsio patet ex primis duabus solutionibus.


Articulus 7. Utrum immersio in aqua sit de necessitate baptismi


Ad septimum sic proceditur. Videtur quod immersio in aqua sit de necessitate baptismi.

1. Ut enim dicitur Ephes. IV, una fides, unum baptisma. Sed apud multos communis modus baptizandi est per immersionem. Ergo videtur quod non possit esse baptismus sine immersione.
2. Praeterea, Apostolus dicit, Rom. VI, quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus, consepulti enim sumus cum illo per baptismum in morte. Sed hoc fit per immersionem, dicit enim Chrysostomus, super illud Ioan. III, nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, etc., sicut in quodam sepulcro, in aqua, submergentibus nobis capita, vetus homo sepelitur, et submersus deorsum occultatur, deinde novus rursus ascendit. Ergo videtur quod immersio sit de necessitate baptismi.
3. Praeterea, si sine immersione totius corporis posset fieri baptismus, sequeretur quod pari ratione sufficeret quamlibet partem aqua perfundi. Sed hoc videtur inconveniens, quia originale peccatum, contra quod praecipue datur baptismus, non est in una tantum corporis parte. Ergo videtur quod requiratur immersio ad baptismum, et non sufficiat sola aspersio.

Sed contra est quod Heb. X dicitur, accedamus ad eum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda.

Respondeo dicendum quod aqua assumitur in sacramento baptismi ad usum ablutionis corporalis, per quam significatur interior ablutio peccatorum. Ablutio autem fieri potest per aquam non solum per modum immersionis, sed etiam per modum aspersionis vel effusionis. Et ideo, quamvis tutius sit baptizare per modum immersionis, quia hoc habet communior usus; potest tamen fieri baptismus per modum aspersionis; vel etiam per modum effusionis, secundum illud ezech. Xxxvi, effundam super vos aquam mundam, sicut et beatus laurentius legitur baptizasse. Et hoc praecipue propter necessitatem. Vel quia est magna multitudo baptizandorum, sicut patet Act. II et iv, ubi dicitur quod crediderunt una die tria millia, et alia quinque millia. Quandoque autem potest imminere necessitas propter paucitatem aquae; vel propter debilitatem ministri, qui non potest sustentare baptizandum; vel propter debilitatem baptizandi, cui posset imminere periculum mortis ex immersione. Et ideo dicendum est quod immersio non est de necessitate baptismi.

Ad primum ergo dicendum quod ea quae sunt per accidens, non variant substantiam rei. Per se autem requiritur ad baptismum corporalis ablutio per aquam, unde et baptismus lavacrum nominatur, secundum illud Ephes. V, mundans eam lavacro aquae in verbo vitae. Sed quod fiat ablutio hoc vel illo modo, accidit baptismo. Et ideo talis diversitas non tollit unitatem baptismi.
Ad secundum dicendum quod in immersione expressius repraesentatur figura sepulturae Christi, et ideo hic modus baptizandi est communior et laudabilior. Sed in aliis modis baptizandi repraesentatur aliquo modo, licet non ita expresse, nam, quocumque modo fiat ablutio, corpus hominis, vel aliqua pars eius, aquae supponitur, sicut corpus Christi fuit positum sub terra.
Ad tertium dicendum quod principalis pars corporis, praecipue quantum ad exteriora membra, est caput, in quo vigent omnes sensus et interiores et exteriores. Et ideo, si totum corpus aqua non possit perfundi, propter aquae paucitatem vel propter aliquam aliam causam, oportet caput perfundere, in quo manifestatur principium animalis vitae. Et licet per membra quae generationi deserviunt peccatum originale traducatur, non tamen sunt membra illa Potius aspergenda quam caput, quia per baptismum non tollitur transmissio originalis in prolem per actum generationis, sed liberatur anima a macula et reatu peccati quod incurrit. Et ideo debet praecipue lavari illa pars corporis in qua manifestantur opera animae. In veteri tamen lege remedium contra originale peccatum institutum erat in membro generationis, quia adhuc ille per quem originale erat amovendum, nasciturus erat ex semine abrahae, cuius fidem circumcisio significabat, ut dicitur Rom. IV.


Articulus 8. Utrum trina immersio sit de necessitate baptismi


Ad octavum sic proceditur. Videtur quod trina immersio sit de necessitate baptismi.

1. Dicit enim Augustinus, in quodam sermone de symbolo ad baptizatos, recte tertio mersi estis, quia accepistis baptismum in nomine trinitatis. Recte tertio mersi estis, quia accepistis baptismum in nomine Iesu Christi, qui tertia die resurrexit a mortuis. Illa enim tertio repetita immersio typum dominicae exprimit sepulturae, per quam Christo consepulti estis in baptismo. Sed utrumque videtur ad necessitatem baptismi pertinere, scilicet et quod significetur in baptismo trinitas personarum; et quod fiat configuratio ad sepulturam Christi. Ergo videtur quod trina immersio sit de necessitate baptismi.
2. Praeterea, sacramenta ex mandato Christi efficaciam habent. Sed trina immersio est ex mandato Christi, scripsit enim pelagius papa gaudentio episcopo, evangelicum praeceptum, ipso Domino Deo et salvatore nostro Iesu Christo tradente, nos admonet in nomine trinitatis, trina etiam immersione, sanctum baptismum unicuique tribuere. Ergo, sicut baptizare in nomine trinitatis est de necessitate baptismi, ita baptizare trina immersione videtur esse de necessitate baptismi.
3. Praeterea, si trina immersio non sit de necessitate baptismi, ergo ad primam immersionem aliquis baptismi consequitur sacramentum. Si vero addatur secunda et tertia, videtur quod secundo vel tertio baptizetur, quod est inconveniens. Non ergo una immersio sufficit ad sacramentum baptismi, sed trina videtur esse de necessitate ipsius.

Sed contra est quod Gregorius scribit leandro episcopo, reprehensibile esse nullatenus potest infantem in baptismate vel tertio vel semel immergere, quoniam et in tribus immersionibus personarum trinitas, et una potest divinitatis singularitas designari.

Respondeo dicendum quod, sicut prius dictum est, ad baptismum per se requiritur ablutio aquae, quae est de necessitate sacramenti, modus autem ablutionis per accidens se habet ad sacramentum. Et ideo, sicut ex praedicta auctoritate gregorii patet, quantum est de se, utrumque licite fieri potest, scilicet et semel et ter immergere, quia unica immersione significatur unitas mortis Christi, et unitas deitatis; per trinam autem immersionem significatur triduum sepulturae Christi, et etiam trinitas personarum. Sed diversis ex causis, secundum ordinationem ecclesiae, quandoque institutus est unus modus, quandoque alius. Quia enim a principio nascentis ecclesiae quidam de trinitate male sentiebant, Christum purum hominem aestimantes, nec dici filium Dei et Deum nisi per meritum eius, quod praecipue fuit in morte, ideo non baptizabant in nomine trinitatis, sed in commemorationem mortis Christi, et una immersione. Quod reprobatum fuit in primitiva ecclesia. Unde in canonibus apostolorum legitur, si quis presbyter aut episcopus non trinam immersionem unius ministerii, sed semel mergat in baptismate, quod dari a quibusdam dicitur in morte Domini, deponatur, non enim nobis dixit Dominus, in morte mea baptizate, sed, in nomine patris et filii et spiritus sancti. Postmodum vero inolevit quorundam schismaticorum et haereticorum error homines rebaptizantium, sicut de donatistis Augustinus narrat, super ioan.. Et ideo, in detestationem erroris eorum, fuit statutum in concilio toletano quod fieret una sola immersio, ubi sic legitur, propter vitandum schismatis scandalum, vel haeretici dogmatis usum, simplam teneamus baptismi immersionem. Sed, cessante tali causa, communiter observatur in baptismo trina immersio. Et ideo graviter peccaret aliter baptizans, quasi ritum ecclesiae non observans. Nihilominus tamen esset baptismus.

Ad primum ergo dicendum quod trinitas est sicut agens principale in baptismo. Similitudo autem agentis pervenit ad effectum secundum formam, et non secundum materiam. Et ideo significatio trinitatis fit in baptismo per verba formae. Nec est de necessitate quod significetur trinitas per usum materiae, sed hoc fit ad maiorem expressionem. Similiter etiam mors Christi figuratur sufficienter in unica immersione. Triduum autem sepulturae non est de necessitate nostrae salutis, quia etiam si una die fuisset sepultus vel mortuus, suffecisset ad perficiendam nostram redemptionem; sed triduum illud ordinatur ad manifestandam veritatem mortis, ut supra dictum est. Et ideo patet quod trina immersio nec ex parte trinitatis, nec ex parte passionis Christi, est de necessitate sacramenti.
Ad secundum dicendum quod pelagius papa intelligit trinam immersionem esse ex mandato Christi in suo simili, in hoc scilicet quod Christus praecepit baptizari in nomine patris et filii et spiritus sancti. Non tamen est similis ratio de forma et de usu materiae, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, intentio requiritur ad baptismum. Et ideo ex intentione ministri ecclesiae, qui intendit unum baptismum dare trina immersione, efficitur unum baptisma. Unde Hieronymus dicit, super epistolam ad philipp., licet ter baptizetur, idest immergatur, propter mysterium trinitatis, tamen unum baptisma reputatur. Si vero intenderet ad unamquamque immersionem unum baptisma dare, ad singulas immersiones repetens verba formae, peccaret, quantum in se est, pluries baptizans.


Articulus 9. Utrum baptismus possit iterari


Ad nonum sic proceditur. Videtur quod baptismus possit iterari.

1. Baptismus enim videtur institutus ad ablutionem peccatorum. Sed peccata iterantur. Ergo multo magis baptismus debet iterari, quia misericordia Christi transcendit hominis culpam.
2. Praeterea, ioannes baptista praecipue fuit a Christo commendatus, cum de eo dictum sit, Matth. XI, inter natos mulierum non surrexit maior ioanne baptista. Sed baptizati a ioanne iterum rebaptizantur, ut habetur Act. XIX, ubi dicitur quod paulus baptizavit eos qui erant baptizati baptismo ioannis. Ergo multo fortius illi qui sunt baptizati ab haereticis vel peccatoribus, sunt rebaptizandi.
3. Praeterea, in nicaeno concilio statutum est, si quis confugeret ad ecclesiam catholicam de paulianistis et cataphrygis, baptizari eos debere. Videtur autem esse eadem ratio de haereticis aliis. Ergo baptizati ab haereticis debent esse rebaptizati.
4. Praeterea, baptismus est necessarius ad salutem. Sed de quibusdam baptizatis aliquando dubitatur an sint baptizati. Ergo videtur quod debeant iterum rebaptizari.
5. Praeterea, eucharistia est perfectius sacramentum quam baptismus, ut supra dictum est. Sed sacramentum eucharistiae iteratur. Ergo multo magis baptismus potest iterari.

Sed contra est quod dicitur Ephes. IV, una fides, unum baptisma.

Respondeo dicendum quod baptismus iterari non potest. Primo quidem, quia baptismus est quaedam spiritualis regeneratio, prout scilicet aliquis moritur veteri vitae, et incipit novam vitam agere. Unde dicitur Ioan. III, nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest videre regnum Dei. Unius autem non est nisi una generatio. Et ideo non potest baptismus iterari, sicut nec carnalis generatio. Unde Augustinus dicit, super illud Ioan. III, nunquid potest in ventrem matris suae iterato introire et renasci, sic tu, inquit, intellige nativitatem spiritus, quo modo intellexit nicodemus nativitatem carnis. Quo modo enim uterus non potest repeti, sic nec baptismus. Secundo, quia in morte Christi baptizamur, per quam morimur peccato et resurgimus in novitatem vitae. Christus autem semel tantum mortuus est. Et ideo nec baptismus iterari debet. Propter quod, Heb. VI, contra quosdam rebaptizari volentes dicitur, rursus crucifigentes sibimetipsis filium Dei, ubi Glossa dicit, una Christi mors unum baptisma consecravit. Tertio, quia baptismus imprimit characterem, qui est indelebilis, et cum quadam consecratione datur. Unde, sicut aliae consecrationes non iterantur in ecclesia, ita nec baptismus. Et hoc est quod Augustinus dicit, in II contra epistolam parmeniani, quod character militaris non repetitur; et quod non minus haeret sacramentum Christi quam corporalis haec nota, cum videamus nec apostatas carere baptismate, quibus utique per poenitentiam redeuntibus non restituitur. Quarto, quia baptismus principaliter datur contra originale peccatum. Et ideo, sicut originale peccatum non iteratur, ita etiam nec baptismus iteratur, quia, ut dicitur Rom. V, sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae.

Ad primum ergo dicendum quod baptismus operatur in virtute passionis Christi, sicut supra dictum est. Et ideo, sicut peccata sequentia virtutem passionis Christi non auferunt, ita etiam non auferunt baptismum, ut necesse sit ipsum iterari, sed, poenitentia superveniente, tollitur peccatum, quod impediebat effectum baptismi.
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, super illud Ioan. I, sed ego nesciebam eum, ecce, post ioannem baptizatum est, post homicidam non est baptizatum, quia ioannes dedit baptismum suum, homicida dedit baptismum Christi; quia sacramentum tam sanctum est ut nec homicida ministrante polluatur.
Ad tertium dicendum quod pauliani et cataphrygae non baptizabant in nomine trinitatis. Unde Gregorius dicit, scribens quirico episcopo, hi haeretici qui in trinitatis nomine minime baptizantur, sicut sunt bonosiani et cataphrygae, qui scilicet idem sentiebant cum paulianis, quia et isti Christum Deum non credunt, existimantes scilicet ipsum esse purum hominem, et isti, scilicet cataphrygae, spiritum sanctum perverso sensu esse purum hominem, montanum scilicet, credunt, qui cum ad sanctam ecclesiam veniunt, baptizantur, quia baptisma non fuit quod, in errore positi, sanctae trinitatis nomine minime perceperunt. Sed, sicut in regulis ecclesiasticis dicitur, si qui apud illos haereticos baptizati sunt qui in sanctae trinitatis confessione baptizant, et veniunt ad catholicam fidem, recipiantur ut baptizati.
Ad quartum dicendum quod, sicut dicit decretalis alexandri III, de quibus dubium est an baptizati fuerint, baptizentur his verbis praemissis, si baptizatus es, non te rebaptizo, sed si non baptizatus es, ego te baptizo, etc.. Non enim videtur iterari quod nescitur esse factum.
Ad quintum dicendum quod utrumque sacramentum, scilicet baptismi et eucharistiae, est repraesentativum dominicae mortis et passionis, aliter tamen et aliter. Nam in baptismo commemoratur mors Christi inquantum homo Christo commoritur ut in novam vitam regeneretur. Sed in sacramento eucharistiae commemoratur mors Christi inquantum ipse Christus passus exhibetur nobis quasi paschale convivium, secundum illud I Cor. V, pascha nostrum immolatus est Christus, itaque epulemur. Et quia homo semel nascitur, multoties autem cibatur, semel tantum datur baptismus, multoties autem eucharistia.


Articulus 10. Utrum sit conveniens ritus quo ecclesia utitur in baptizando


Ad decimum sic proceditur. Videtur quod non sit conveniens ritus quo ecclesia utitur in baptizando.

1. Ut enim dicit Chrysostomus, nunquam aquae baptismi purgare peccata credentium possent, nisi tactu dominici corporis sanctificatae fuissent. Hoc autem factum fuit in baptismo Christi, qui celebratur in festo epiphaniae. Ergo magis deberet celebrari solemnis baptismus in festo epiphaniae quam in vigilia paschae et in vigilia pentecostes.
2. Praeterea, ad idem sacramentum non videtur pertinere diversarum materierum usus. Sed ab baptismum pertinet ablutio aquae. Inconvenienter igitur ille qui baptizatur bis inungitur oleo sancto, primum in pectore, deinde inter scapulas, tertio, chrismate in vertice.
3. Praeterea, in Christo Iesu non est masculus neque femina, barbarus et scytha, et eadem ratione nec aliquae aliae huiusmodi differentiae. Multo igitur minus diversitas vestium aliquid operatur in fide Christi. Inconvenienter ergo baptizatis traditur candida vestis.
4. Praeterea, sine huiusmodi observantiis potest baptismus celebrari. Haec igitur quae dicta sunt, videntur esse superflua, et ita inconvenienter ab ecclesia instituta esse in ritu baptismi.

Sed contra est quod ecclesia regitur spiritu sancto, qui nihil inordinatum operatur.

Respondeo dicendum quod in sacramento baptismi aliquid agitur quod est de necessitate sacramenti, et aliquid est quod ad quandam solemnitatem sacramenti pertinet. De necessitate quidem sacramenti est et forma, quae designat principalem causam sacramenti; et minister, qui est causa instrumentalis; et usus materiae, scilicet ablutio in aqua, quae designat principalem sacramenti effectum. Cetera vero omnia quae in ritu baptizandi observat ecclesia, magis pertinent ad quandam solemnitatem sacramenti. Quae quidem adhibentur sacramento propter tria. Primo quidem, ad excitandam devotionem fidelium, et reverentiam ad sacramentum. Si enim simpliciter fieret ablutio in aqua, absque solemnitate, de facili ab aliquibus aestimaretur quasi quaedam communis ablutio. Secundo, ad fidelium instructionem. Simplices enim, qui litteris non erudiuntur, oportet erudire per aliqua sensibilia signa, puta per picturas, et aliqua huiusmodi. Et per hunc modum per ea quae in sacramentis aguntur, vel instruuntur, vel sollicitantur ad quaerendum de his quae per huiusmodi sensibilia signa significantur. Et ideo, quia, praeter principalem sacramenti effectum, oportet quaedam alia scire circa baptismum, conveniens fuit ut etiam quibusdam exterioribus signis repraesentarentur. Tertio, quia per orationes et benedictiones et alia huiusmodi cohibetur vis daemonis ab impedimento sacramentalis effectus.

Ad primum ergo dicendum quod Christus in epiphania baptizatus est baptismo ioannis, ut supra dictum est, quo quidem baptismo non baptizantur fideles, sed Potius baptismo Christi. Qui quidem habet efficaciam ex passione Christi, secundum illud Rom. VI, quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus; et ex spiritu sancto, secundum illud Ioan. III, nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto. Et ideo solemnis baptismus agitur in ecclesia et in vigilia paschae, quando fit commemoratio dominicae sepulturae, et resurrectionis eiusdem; propter quod et Dominus post resurrectionem praeceptum de baptismo discipulis dedit, ut habetur Matth. ult., et in vigilia pentecostes, quando incipit celebrari solemnitas spiritus sancti; unde et apostoli leguntur ipso die pentecostes, quo spiritum sanctum receperant, tria millia baptizasse.
Ad secundum dicendum quod usus aquae adhibetur in baptismo quasi pertinens ad substantiam sacramenti, sed usus olei vel chrismatis adhibetur ad quandam solemnitatem. Nam primo, baptizandus inungitur oleo sancto et in pectore et in scapulis, quasi athleta Dei, ut Ambrosius dicit, in libro de sacramentis, sicut pugiles inungi consueverunt. Vel, sicut innocentius dicit, in quadam decretali de sacra unctione, baptizandus in pectore inungitur, ut spiritus sancti donum recipiat, errorem abiiciat et ignorantiam, et fidem rectam suscipiat, quia iustus ex fide vivit; inter scapulas autem inungitur, ut spiritus sancti gratiam induat, exuat negligentiam et torporem, et bonam operationem exerceat; ut per fidei sacramentum sit munditia cogitationum in pectore, et fortitudo laborum in scapulis. Post baptismum vero, ut Rabanus dicit, statim signatur in cerebro a presbytero cum sacro chrismate, sequente simul et oratione, ut Christi regni particeps fiat, et a Christo christianus possit vocari. Vel, sicut Ambrosius dicit, unguentum super caput effunditur, quia sapientis sensus in capite eius, ut scilicet sit paratus omni petenti de fide reddere rationem.
Ad tertium dicendum quod vestis illa candida traditur baptizato, non quidem ea ratione quod non liceat ei aliis vestibus uti, sed in signum gloriosae resurrectionis, ad quam homines per baptismum regenerantur; et ad designandam puritatem vitae, quam debent post baptismum observare, secundum illud Rom. VI, in novitate vitae ambulemus.
Ad quartum dicendum quod ea quae pertinent ad solemnitatem sacramenti, etsi non sint de necessitate sacramenti, non tamen sunt superflua, quia sunt ad bene esse sacramenti, ut supra dictum est.


Articulus 11. Utrum inconvenienter describantur tria baptismata, scilicet aquae, sanguinis et flaminis, scilicet spiritus sancti


Ad undecimum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter describantur tria baptismata, scilicet aquae, sanguinis et flaminis, scilicet spiritus sancti.

1. Quia Apostolus dicit, Ephes. IV, una fides, unum baptisma. Sed non est nisi una fides. Ergo non debent tria baptismata esse.
2. Praeterea, baptismus est quoddam sacramentum, ut ex supra dictis patet. Sed solum baptismus aquae est sacramentum. Ergo non debent poni alii duo baptismi.
3. Praeterea, Damascenus, in iv libro, determinat plura alia genera baptismatum. Non ergo solum debent poni tria baptismata.

Sed contra est quod, super illud Heb. VI, baptismatum doctrinae, dicit Glossa, pluraliter dicit, quia est baptismus aquae, poenitentiae, et sanguinis.

Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, baptismus aquae efficaciam habet a passione Christi, cui aliquis configuratur per baptismum; et ulterius, sicut a prima causa, a spiritu sancto. Licet autem effectus dependeat a prima causa, causa tamen superexcedit effectum, nec dependet ab effectu. Et ideo, praeter baptismum aquae, potest aliquis consequi sacramenti effectum ex passione Christi, inquantum quis ei conformatur pro Christo patiendo. Unde dicitur Ap 7, hi sunt qui venerunt ex tribulatione magna, et laverunt stolas suas et dealbaverunt eas in sanguine agni. Eadem etiam ratione aliquis per virtutem spiritus sancti consequitur effectum baptismi, non solum sine baptismo aquae, sed etiam sine baptismo sanguinis, inquantum scilicet alicuius cor per spiritum sanctum movetur ad credendum et diligendum Deum, et poenitendum de peccatis; unde etiam dicitur baptismus poenitentiae. Et de hoc dicitur Isaiae IV, si abluerit Dominus sordes filiarum sion, et sanguinem ierusalem laverit de medio eius, in spiritu iudicii et spiritu ardoris. Sic igitur utrumque aliorum baptismatum nominatur baptismus, inquantum supplet vicem baptismi. Unde dicit Augustinus, in iv libro de unico baptismo parvulorum, baptismi vicem aliquando implere passionem, de latrone illo cui non baptizato dictum est, hodie mecum eris in paradiso, beatus cyprianus non leve documentum assumit. Quod etiam atque etiam considerans, invenio non tantum passionem pro nomine Christi id quod ex baptismo deerat posse supplere, sed etiam fidem conversionemque cordis, si forte ad celebrandum mysterium baptismi in angustiis temporum succurri non potest.

Ad primum ergo dicendum quod alia duo baptismata includuntur in baptismo aquae, qui efficaciam habet et ex passione Christi et ex spiritu sancto. Et ideo per hoc non tollitur unitas baptismatis.
Ad secundum dicendum quod, sicut supra dictum est, sacramentum habet rationem signi. Alia vero duo conveniunt cum baptismo aquae, non quidem quantum ad rationem signi, sed quantum ad effectum baptismatis. Et ideo non sunt sacramenta.
Ad tertium dicendum quod Damascenus ponit quaedam baptismata figuralia. Sicut diluvium, quod fuit signum nostri baptismi quantum ad salvationem fidelium in ecclesia, sicut tunc paucae animae salvae factae sunt in arca, ut dicitur I petr. III. Ponit etiam transitum maris rubri, qui significat nostrum baptisma quantum ad liberationem a servitute peccati; unde Apostolus dicit, I Cor. X, quod omnes baptizati sunt in nube et in mari. Ponit etiam ablutiones diversas quae fiebant in veteri lege, praefigurantes nostrum baptisma quantum ad purgationem peccatorum. Ponit etiam baptismum ioannis, qui fuit praeparatorius ad nostrum baptisma.


Articulus 12. Utrum baptismus sanguinis sit potissimus inter tria baptismata


Ad duodecimum sic proceditur. Videtur quod baptismus sanguinis non sit potissimus inter tria baptismata.

1. Baptismus enim aquae imprimit characterem. Quod quidem baptismus sanguinis non facit. Ergo baptismus sanguinis non est potior quam baptismus aquae.
2. Praeterea, baptismus sanguinis non valet sine baptismo flaminis, qui est per caritatem, dicitur enim I Cor. XIII, si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Sed baptismus flaminis valet sine baptismo sanguinis, non enim soli martyres salvantur. Ergo baptismus sanguinis non est potissimus.
3. Praeterea, sicut baptismus aquae habet efficaciam a passione Christi, cui, secundum praedicta, respondet baptismus sanguinis, ita passio Christi efficaciam habet a spiritu sancto, secundum illud Heb. IX, sanguis Christi, qui per spiritum sanctum obtulit semetipsum pro nobis, emundabit conscientias nostras ab operibus mortuis, etc.. Ergo baptismus flaminis potior est quam baptismus sanguinis. Non ergo baptismus sanguinis est potissimus.

Sed contra est quod Augustinus, ad fortunatum, loquens de comparatione baptismatum, dicit, baptizatus confitetur fidem suam coram sacerdote, martyr coram persecutore. Ille post confessionem suam aspergitur aqua, hic sanguine. Ille per impositionem manus pontificis recipit spiritum sanctum, hic templum efficitur spiritus sancti.

Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, effusio sanguinis pro Christo, et operatio interior spiritus sancti, dicuntur baptismata inquantum efficiunt effectum baptismi aquae. Baptismus autem aquae efficaciam habet a passione Christi et a spiritu sancto, ut dictum est. Quae quidem duae causae operantur in quolibet horum trium baptismatum, excellentissime autem in baptismo sanguinis. Nam passio Christi operatur quidem in baptismo aquae per quandam figuralem repraesentationem; in baptismo autem flaminis vel poenitentiae per quandam affectionem; sed in baptismo sanguinis per imitationem operis. Similiter etiam virtus spiritus sancti operatur in baptismo aquae per quandam virtutem latentem; in baptismo autem poenitentiae per cordis commotionem; sed in baptismo sanguinis per potissimum dilectionis et affectionis fervorem, secundum illud Ioan. XV, maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis.

Ad primum ergo dicendum quod character est res et sacramentum. Non autem dicimus quod baptismus sanguinis praeeminentiam habeat secundum rationem sacramenti, sed quantum ad sacramenti effectum.
Ad secundum dicendum quod effusio sanguinis non habet rationem baptismi si sit sine caritate. Ex quo patet quod baptismus sanguinis includit baptismum flaminis, et non e converso. Unde ex hoc probatur perfectior.
Ad tertium dicendum quod baptismus sanguinis praeeminentiam habet non solum ex parte passionis Christi, sed etiam ex parte spiritus sancti, ut dictum est.



Quaestio 67

De ministris per quos traditur sacramentum baptismi


Deinde considerandum est de ministris per quos traditur sacramentum baptismi.
Et circa hoc quaeruntur octo.
Primo: utrum ad diaconum pertineat baptizare.
Secundo: utrum pertineat ad presbyterum, vel solum ad episcopum.
Tertio: utrum laicus possit sacramentum baptismi conferre.
Quarto: utrum hoc possit facere mulier.
Quinto: utrum non baptizatus possit baptizare.
Sexto: utrum plures possint simul baptizare unum et eundem.
Septimo: utrum necesse sit esse aliquem qui baptizatum de sacro fonte recipiat.
Octavo: utrum suscipiens aliquem de sacro fonte obligetur ad eius instructionem.


Articulus 1. Utrum ad officium diaconi pertineat baptizare


Ad primum sic proceditur. Videtur quod ad officium diaconi pertineat baptizare.

1. Simul enim iniungitur a Domino officium praedicandi et baptizandi, secundum illud Matth. ult., euntes, docete omnes gentes, baptizantes eos, etc.. Sed ad officium diaconi pertinet evangelizare. Ergo videtur quod etiam ad officium diaconi pertineat baptizare.
2. Praeterea, secundum Dionysium, V Cap. Eccl. Hier., purgare pertinet ad officium diaconi. Sed purgatio a peccatis maxime fit per baptismum, secundum illud Ephes. V, mundans eam lavacro aquae in verbo vitae. Ergo videtur quod baptizare pertineat ad diaconem.
3. Praeterea, de beato laurentio legitur quod, cum ipse esset diaconus, plurimos baptizabat. Ergo videtur quod ad diacones pertinet baptizare.

Sed contra est quod gelasius papa dicit, et habetur in decretis, xciii dist., diacones propriam constituimus observare mensuram. Et infra, absque episcopo vel presbytero baptizare non audeant, nisi, praedictis ordinibus longius constitutis, necessitas extrema compellat.

Respondeo dicendum quod, sicut caelestium ordinum proprietates et eorum officia ex eorum nominibus accipiuntur, ut dicit Dionysius, VII Cap. Cael. Hier.; ita etiam ex nominibus ecclesiasticorum ordinum accipi potest quid ad unumquemque pertineat ordinem. Dicuntur autem diacones quasi ministri, quia videlicet ad diacones non pertinet aliquod sacramentum principaliter et quasi ex proprio officio praebere, sed ministerium adhibere aliis maioribus in sacramentorum exhibitione. Et sic ad diaconem non pertinet quasi ex proprio officio tradere sacramentum baptismi, sed in collatione huius sacramenti et aliorum assistere et ministrare maioribus. Unde isidorus dicit, ad diaconum pertinet assistere et ministrare sacerdotibus in omnibus quae aguntur in sacramentis Christi, in baptismo scilicet, in chrismate, in patena et calice.

Ad primum ergo dicendum quod ad diaconum pertinet recitare evangelium in ecclesia, et praedicare ipsum per modum catechizantis, unde et Dionysius dicit quod diaconi habent officium super immundos, inter quos ponit catechumenos. Sed docere, id est exponere evangelium, pertinet proprie ad episcopum, cuius actus est perficere, secundum Dionysium, V Cap. Eccl. Hier.; perficere autem idem est quod docere. Unde non sequitur quod ad diacones pertineat officium baptizandi.
Ad secundum dicendum quod, sicut Dionysius dicit, II Cap. Eccl. Hier., baptismus non solum habet vim purgativam, sed etiam illuminativam virtutem. Et ideo excedit officium diaconi, ad quem pertinet solum purgare, scilicet vel repellendo immundos, vel disponendo eos ad sacramenti susceptionem.
Ad tertium dicendum quod, quia baptismus est sacramentum necessitatis, permittitur diaconibus, necessitate urgente in absentia maiorum, baptizare, sicut patet ex auctoritate gelasii super inducta. Et hoc modo beatus laurentius, diaconus existens, baptizavit.



Tertia Pars Qu.66 a.6