Tertia Pars Qu.28 a.4

Articulus 4. Utrum mater Dei virginitatem voverit


Ad quartum sic proceditur. Videtur quod mater Dei virginitatem non voverit.

1. Dicitur enim Deut. VII, non erit apud te sterilis utriusque sexus. Sterilitas autem sequitur virginitatem. Ergo servatio virginitatis erat contra praeceptum veteris legis. Sed adhuc lex vetus habebat statum antequam Christus nasceretur. Ergo non potuit licite beata virgo virginitatem vovere pro tempore illo.
2. Praeterea, Apostolus, I Cor. VII, dicit, de virginibus autem praeceptum Domini non habeo, consilium autem do. Sed perfectio consiliorum a Christo debuit inchoari, qui est finis legis, ut Apostolus dicit, Rom. X. Non ergo conveniens fuit quod virgo votum virginitatis emitteret.
3. Praeterea, Glossa hieronymi dicit, I Tim. V, quod voventibus virginitatem non solum nubere, sed etiam velle nubere damnabile est. Sed mater Christi nullum peccatum damnabile commisit, ut supra habitum est. Cum ergo desponsata fuerit, ut habetur Luc. I, videtur quod ipsa virginitatis votum non emiserit.

Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de sancta virginitate, annuntianti angelo maria respondit, quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? Quod profecto non diceret, nisi se virginem Deo ante vovisset.

Respondeo dicendum quod, sicut in secunda parte habitum est, perfectionis opera magis sunt laudabilia si ex voto celebrantur. Virginitas autem in matre Dei praecipue debuit pollere, ut ex supra dictis rationibus patet. Et ideo conveniens fuit ut virginitas eius ex voto esset Deo consecrata. Verum quia tempore legis oportebat generationi insistere tam mulieres quam viros, quia secundum carnis originem cultus Dei propagabatur antequam ex illo populo Christus nasceretur, mater Dei non creditur, antequam desponsaretur ioseph, absolute virginitatem vovisse, licet eam in desiderio habuerit, super hoc tamen voluntatem suam divino commisit arbitrio. Postmodum vero, accepto sponso, secundum quod mores illius temporis exigebant, simul cum eo votum virginitatis emisit.

Ad primum ergo dicendum quod, quia videbatur esse lege prohibitum non dare operam ad relinquendum semen super terram, ideo non simpliciter virginitatem vovit Dei genitrix, sed sub conditione, si Deo placeret. Postquam autem ei innotuit hoc esse Deo acceptum, absolute vovit, antequam ab angelo annuntiaretur.
Ad secundum dicendum quod, sicut gratiae plenitudo perfecte quidem fuit in Christo, et tamen aliqua eius inchoatio praecessit in matre; ita etiam observatio consiliorum, quae per gratiam Dei fit, perfecte quidem incoepit in Christo, sed aliquo modo fuit inchoata in virgine matre eius.
Ad tertium dicendum quod verbum illud apostoli est intelligendum de illis qui absolute castitatem vovent. Quod quidem mater Dei non fecit antequam ioseph desponsaretur. Sed post desponsationem, ex communi voluntate, simul cum sponso suo votum virginitatis emisit.



Quaestio 29

De desponsatione matris Dei


Deinde considerandum est de desponsatione matris Dei.
Et circa hoc quaeruntur duo.
Primo: utrum Christus debuerit de desponsata nasci.
Secundo: utrum fuerit verum matrimonium inter matrem Domini et ioseph.


Articulus 1. Utrum Christus debuerit de virgine desponsata nasci


Ad primum sic proceditur. Videtur quod Christus non debuerit de virgine desponsata nasci.

1. Desponsatio enim ad carnalem copulam ordinatur. Sed mater Domini nunquam voluit carnali viri copula uti, quia hoc derogaret virginitati mentis ipsius. Ergo non debuit esse desponsata.
2. Praeterea, quod Christus ex virgine nasceretur, miraculum fuit, unde Augustinus dicit, in epistola ad volusianum, ipsa Dei virtus per inviolata matris virginea viscera membra infantis eduxit, quae per clausa ostia membra iuvenis introduxit. Huius si ratio quaeritur, non erit mirabile, si exemplum poscitur, non erit singulare. Sed miracula, quae fiunt ad confirmationem fidei, debent esse manifesta. Cum igitur per desponsationem hoc miraculum fuerit obumbratum, videtur non fuisse conveniens quod Christus de desponsata nasceretur.
3. Praeterea, ignatius martyr, ut dicit Hieronymus, super matth., hanc causam assignat desponsationis matris Dei, ut partus eius celaretur diabolo, dum eum putat non de virgine, sed de uxore generatum. Quae quidem causa nulla esse videtur. Tum quia diabolus ea quae corporaliter fiunt perspicacitate sensus cognoscit. Tum quia per multa evidentia signa postmodum daemones aliqualiter Christum cognoverunt, unde dicitur Marc. I, quod homo in spiritu immundo exclamavit, dicens, quid nobis et tibi, Iesu nazarene? Venisti perdere nos? Scio quia sis sanctus Dei. Non ergo videtur conveniens fuisse quod mater Dei fuisset desponsata.
4. Praeterea, aliam rationem assignat Hieronymus, ne lapidaretur mater Dei a iudaeis sicut adultera. Haec autem ratio nulla esse videtur, si enim non esset desponsata, non posset de adulterio condemnari. Et ita non videtur rationabile fuisse quod Christus de desponsata nasceretur.

Sed contra est quod dicitur Matth. I, cum esset desponsata mater eius maria ioseph; et Luc. I, missus est gabriel angelus ad mariam, virginem desponsatam viro cui nomen erat ioseph.

Respondeo dicendum quod conveniens fuit Christum de desponsata virgine nasci, tum propter ipsum; tum propter matrem; tum etiam propter nos. Propter ipsum quidem Christum, quadruplici ratione. Primo quidem, ne ab infidelibus tamquam illegitime natus abiiceretur. Unde Ambrosius dicit, super luc., quid iudaeis, quid herodi posset adscribi, si natum viderentur ex adulterio persecuti? Secundo, ut consueto modo eius genealogia per virum describeretur. Unde dicit Ambrosius, super luc., qui in saeculum venit, saeculi debuit more describi. Viri autem persona quaeritur, qui in senatu et reliquis curiis civitatum generis asserit dignitatem. Consuetudo etiam nos instruit scripturarum, quae semper viri originem quaerit. Tertio, ad tutelam pueri nati, ne diabolus contra eum vehementius nocumenta procurasset. Et ideo ignatius dicit ipsam fuisse desponsatam ut partus eius diabolo celaretur. Quarto, ut a ioseph nutriretur. Unde et pater eius dictus est, quasi nutritius. Fuit etiam conveniens ex parte virginis. Primo quidem, quia per hoc redditur immunis a poena, ne scilicet lapidaretur a iudaeis tanquam adultera, ut Hieronymus dicit. Secundo, ut per hoc ab infamia liberaretur. Unde dicit Ambrosius super luc., quod desponsata est ne temeratae virginitatis adureretur infamia, cui gravis alvus corruptelae videretur insigne praeferre. Tertio, ut ei a ioseph ministerium exhiberetur, ut Hieronymus dicit. Ex parte etiam nostra hoc fuit conveniens. Primo quidem, quia testimonio ioseph comprobatum est Christum ex virgine natum. Unde Ambrosius dicit, super luc., locupletior testis pudoris maritus adhibetur, qui posset et dolere iniuriam et vindicare opprobrium si non agnosceret sacramentum. Secundo, quia ipsa verba virginis magis credibilia redduntur, suam virginitatem asserentis. Unde Ambrosius dicit, super luc., fides mariae verbis magis asseritur, et mendacii causa removetur. Videtur enim culpam obumbrare voluisse mendacio innupta praegnans, causam autem mentiendi desponsata non habuit, cum coniugii praemium et gratia nuptiarum partus sit feminarum. Quae quidem duo pertinent ad firmitatem fidei nostrae. Tertio, ut tolleretur excusatio virginibus quae, propter incautelam suam, non vitant infamiam. Unde Ambrosius dicit, non decuit virginibus sinistra opinione viventibus velamen excusationis relinqui, quod infamia mater quoque Domini ureretur. Quarto, quia per hoc significatur universa ecclesia, quae, cum virgo sit, desponsata tamen est uni viro Christo, ut Augustinus dicit, in libro de sancta virginitate. Potest etiam quinta ratio esse quia, quod mater Domini fuit desponsata et virgo, in persona ipsius et virginitas et matrimonium honoratur, contra haereticos alteri horum detrahentes.

Ad primum ergo dicendum quod beata virgo mater Dei ex familiari instinctu spiritus sancti credenda est desponsari voluisse, confidens de divino auxilio quod nunquam ad carnalem copulam perveniret, hoc tamen divino commisit arbitrio. Unde nullum passa est virginitatis detrimentum.
Ad secundum dicendum quod, sicut Ambrosius dicit, super luc., maluit Dominus aliquos de suo ortu quam de matris pudore dubitare. Sciebat enim teneram esse virginis verecundiam, et lubricam famam pudoris, nec putavit ortus sui fidem matris iniuriis adstruendam. Sciendum tamen quod miraculorum Dei quaedam sunt de quibus est fides, sicut miraculum virginei partus, et resurrectionis Domini, et etiam sacramenti altaris. Et ideo Dominus voluit ista occultiora esse, ut fides eorum magis meritoria esset. Quaedam vero miracula sunt ad fidei comprobationem. Et ista debent esse manifesta.
Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in III de Trin., diabolus multa potest virtute suae naturae, a quibus tamen prohibetur virtute divina. Et hoc modo potest dici quod virtute suae naturae diabolus cognoscere poterat matrem Dei non fuisse corruptam, sed virginem, prohibebatur tamen a Deo cognoscere modum partus divini. Quod autem postmodum eum aliqualiter cognovit diabolus esse filium Dei, non obstat, quia iam tempus erat ut Christus suam virtutem contra diabolum ostenderet, et persecutionem ab eo concitatam pateretur. Sed in infantia oportebat impediri malitiam diaboli, ne eum acrius persequeretur, quando Christus nec pati disposuerat, nec virtutem suam ostendere, sed in omnibus aliis infantibus se similem exhibebat. Unde leo papa, in sermone de epiphania, dicit quod magi invenerunt puerum Iesum quantitate parvum, alienae opis indigentem, fandi impotentem, et in nullo ab humanae infantiae generalitate discretum. Ambrosius tamen, super luc., videtur magis referre ad membra diaboli. Praemissa enim hac ratione, scilicet de fallendo principem mundi, subdit, sed tamen magis fefellit principes saeculi. Daemonum enim malitia facile etiam occulta deprehendit, at vero qui saecularibus vanitatibus occupantur, scire divina non possunt.
Ad quartum dicendum quod iudicio adulterorum lapidabatur secundum legem non solum illa quae iam erat desponsata vel nupta, sed etiam illa quae in domo patris custodiebatur ut virgo quandoque nuptura. Unde dicitur Deut. XXII, si non est in puella inventa virginitas, lapidibus obruent eam viri civitatis illius, et morietur, quia fecit nefas in Israel, ut fornicaretur in domo patris sui. Vel potest dici, secundum quosdam, quod beata virgo erat de stirpe sive parentela aaron, unde erat cognata elisabeth, ut dicitur Luc. I. Virgo autem de genere sacerdotali propter stuprum occidebatur, legitur enim Levit. XXI, sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro, et violaverit nomen patris sui, flammis exuretur. Quidam referunt verbum hieronymi ad lapidationem infamiae.


Articulus 2. Utrum inter mariam et ioseph fuerit verum matrimonium


Ad secundum sic proceditur. Videtur quod inter mariam et ioseph non fuerit verum matrimonium.

1. Dicit enim Hieronymus, contra helvidium, quod ioseph mariae custos fuit, Potius quam maritus eius. Sed si fuisset verum matrimonium, vere ioseph maritus eius fuisset. Ergo videtur quod non fuerit verum matrimonium inter mariam et ioseph.
2. Praeterea, super illud Matth. I, Iacob genuit ioseph virum mariae, dicit Hieronymus, cum virum audieris, suspicio tibi non subeat nuptiarum, sed recordare consuetudinis scripturarum, quod sponsi viri et sponsae vocantur uxores. Sed verum matrimonium non efficitur ex sponsalibus, sed ex nuptiis. Ergo non fuit verum matrimonium inter beatam virginem et ioseph.
3. Praeterea, Matth. I dicitur, ioseph, vir eius, cum esset iustus, et nollet eam traducere, idest, in domum suam ad cohabitationem assiduam, voluit eam occulte dimittere, idest, tempus nuptiarum mutare, ut remigius exponit. Ergo videtur quod, nondum nuptiis celebratis, nondum esset verum matrimonium, praesertim cum, post matrimonium contractum, non liceat alicui sponsam dimittere.

Sed contra est quod Augustinus dicit, in II de consensu evangelist., non est fas ut ioseph ob hoc a coniugio mariae separandum evangelista putaret (cum dixit ioseph virum mariae), quod non ex eius concubitu, sed virgo peperit Christum. Hoc enim exemplo manifeste insinuatur fidelibus coniugatis, etiam servata pari consensu continentia, posse permanere vocarique coniugium, non permixto corporis sexu.

Respondeo dicendum quod matrimonium sive coniugium dicitur verum ex hoc quod suam perfectionem attingit. Duplex est autem rei perfectio, prima et secunda. Prima quidem perfectio in ipsa forma rei consistit, ex qua speciem sortitur, secunda vero perfectio consistit in operatione rei, per quam res aliqualiter suum finem attingit. Forma autem matrimonii consistit in quadam indivisibili coniunctione animorum, per quam unus coniugum indivisibiliter alteri fidem servare tenetur. Finis autem matrimonii est proles generanda et educanda, ad quorum primum pervenitur per concubitum coniugalem; ad secundum, per alia opera viri et uxoris, quibus sibi invicem obsequuntur ad prolem nutriendam. Sic igitur dicendum est quod, quantum ad primam perfectionem, omnino verum fuit matrimonium virginis matris Dei et ioseph, quia uterque consensit in copulam coniugalem; non autem expresse in copulam carnalem, nisi sub conditione, si Deo placeret. Unde et angelus vocat mariam coniugem ioseph, dicens ad ioseph, Matth. I, noli timere accipere mariam coniugem tuam. Quod exponens Augustinus, in libro de nuptiis et concupiscentia, dicit, coniux vocatur ex prima desponsationis fide, quam concubitu nec cognoverat, nec fuerat cogniturus. Quantum vero ad secundam perfectionem, quae est per actum matrimonii, si hoc referatur ad carnalem concubitum, per quem proles generatur, non fuit illud matrimonium consummatum. Unde Ambrosius dicit, super luc., non te moveat quod mariam scriptura coniugem vocat. Non enim virginitatis ereptio, sed coniugii testificatio nuptiarum celebratio declaratur. Habuit tamen illud matrimonium etiam secundam perfectionem quantum ad prolis educationem. Unde Augustinus dicit, in libro de nuptiis et concupiscentia, omne nuptiarum bonum impletum est in illis parentibus Christi, proles, fides et sacramentum. Prolem cognoscimus ipsum Dominum Iesum; fidem, quia nullum adulterium; sacramentum, quia nullum divortium. Solus ibi nuptialis concubitus non fuit.

Ad primum ergo dicendum quod Hieronymus accipit ibi maritum ab actu matrimonii consummati.
Ad secundum dicendum quod nuptias Hieronymus vocat nuptialem concubitum.
Ad tertium dicendum quod, sicut Chrysostomus dicit, super matth., beata virgo sic fuit desponsata ioseph quod etiam esset domi habita. Nam sicut in ea quae in domo viri concipit, intelligitur conceptio maritalis, sic in ea quae extra domum concipit, est suspecta coniunctio. Et ita non esset sufficienter provisum famae beatae virginis per hoc quod fuit desponsata, nisi etiam fuisset domi habita. Unde quod dicit, et nollet eam traducere, melius intelligitur, idest, nollet eam diffamare in publicum, quam quod intelligatur de traductione in domum. Unde et evangelista subdit quod voluit occulte dimittere eam. Quamvis tamen esset domi habita propter primam desponsationis fidem, nondum tamen intervenerat solemnis celebratio nuptiarum, propter quod etiam nondum carnaliter convenerant. Unde, sicut Chrysostomus dicit, non dicit evangelista, antequam duceretur in domum sponsi, etenim intus erat in domo. Consuetudo enim erat veteribus multoties in domo desponsatas habere. Et ideo etiam angelus dicit ioseph, ne timeas accipere mariam coniugem tuam, idest, ne timeas nuptias eius solemniter celebrare. Licet alii dicant quod nondum erat in domum introducta, sed solum desponsata. Primum tamen magis consonat evangelio.



Quaestio 30

De annuntiatione beatae virginis


Deinde considerandum est de annuntiatione beatae virginis.
Et circa hoc quaeruntur quatuor.
Primo: utrum conveniens fuerit ei annuntiari quod in ea generandum erat.
Secundo: per quem erat ei annuntiandum.
Tertio: per quem modum ei annuntiari debebat.
Quarto: de ordine annuntiationis.


Articulus 1. Utrum fuerit necessarium beatae virgini annuntiari quod in ea fiendum erat


Ad primum sic proceditur. Videtur quod non fuerit necessarium beatae virgini annuntiari quod in ea fiendum erat.

1. Annuntiatio enim ad hoc solum necessarium videbatur ut virginis consensus haberetur. Sed consensus eius non videtur necessarius fuisse, quia conceptus virginis praenuntiatus fuit prophetia praedestinationis quae sine nostro completur arbitrio, ut dicit quaedam Glossa, Matth. I. Non ergo necessarium fuit quod talis annuntiatio fieret.
2. Praeterea, beata virgo incarnationis fidem habebat, sine qua nullus esse poterat in statu salutis, quia, ut dicitur Rom. III, iustitia Dei est per fidem Iesu Christi. Sed de eo quod aliquis per certitudinem credit, non indiget ulterius instrui. Ergo beatae virgini non fuit necessarium ut ei incarnatio filii annuntiaretur.
3. Praeterea, sicut beata virgo corporaliter Christum concepit, ita quaelibet sancta anima concipit ipsum spiritualiter, unde Apostolus dicit, Galat. IV, filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. Sed illis qui spiritualiter debent ipsum concipere, talis conceptio eis non annuntiatur. Ergo nec beatae virgini fuit annuntiandum quod esset in utero conceptura filium Dei.

Sed contra est quod habetur Luc. I, quod angelus dixit ei, ecce, concipies in utero et paries filium.

Respondeo dicendum quod congruum fuit beatae virgini annuntiari quod esset Christum conceptura. Primo quidem, ut servaretur congruus ordo coniunctionis filii Dei ad virginem, ut scilicet prius mens eius de ipso instrueretur quam carne eum conciperet. Unde Augustinus dicit, in libro de virginitate, beatior maria est percipiendo fidem Christi, quam concipiendo carnem Christi. Et postea subdit, materna propinquitas nihil mariae profuisset, nisi felicius Christum corde quam carne gestasset. Secundo, ut posset esse certior testis huius sacramenti, quando super hoc divinitus erat instructa. Tertio, ut voluntaria sui obsequii munera Deo offerret, ad quod se promptam obtulit, dicens, ecce ancilla Domini. Quarto, ut ostenderetur esse quoddam spirituale matrimonium inter filium Dei et humanam naturam. Et ideo per annuntiationem expetebatur consensus virginis loco totius humanae naturae.

Ad primum ergo dicendum quod prophetia praedestinationis completur sine nostro arbitrio causante, non tamen sine nostro arbitrio consentiente.
Ad secundum dicendum quod beata virgo expressam fidem habebat incarnationis futurae, sed, cum esset humilis, non tam alta de se sapiebat. Et ideo super hoc erat instruenda.
Ad tertium dicendum quod spiritualem conceptionem Christi, quae est per fidem, praecedit annuntiatio quae est per fidei praedicationem, secundum quod fides est ex auditu, ut dicitur Rom. X. Nec tamen propter hoc aliquis pro certo scit se gratiam habere, sed scit veram fidem esse quam accipit.


Articulus 2. Utrum beatae virgini debuerit annuntiatio fieri per angelum


Ad secundum sic proceditur. Videtur quod beatae virgini non debuerit annuntiatio fieri per angelum.

1. Supremis enim angelis fit revelatio immediate a Deo, ut dicit Dionysius, VII Cap. Cael. Hier.. Sed mater Dei est super omnes angelos exaltata. Ergo videtur quod immediate a Deo debuerit sibi annuntiari incarnationis mysterium, et non per angelum.
2. Praeterea, si in hoc oportebat servari communem ordinem, secundum quem divina hominibus per angelos revelantur, similiter divina ad mulierem per virum deferuntur, unde et Apostolus dicit, I Cor. XIV, mulieres in ecclesiis taceant, et si quid velint discere, domi viros suos interrogent. Ergo videtur quod beatae virgini debuit annuntiari mysterium incarnationis per aliquem virum, praesertim quia ioseph, vir eius, super hoc fuit ab angelo instructus, ut legitur Matth. I.
3. Praeterea, nullus potest congrue annuntiare quod ignorat. Sed supremi angeli non plene cognoverunt incarnationis mysterium, unde Dionysius VII Cap. Cael. Hier., ex eorum persona dicit esse intelligendam quaestionem quae ponitur Isaiae LXIII, quis est iste qui venit de edom? Ergo videtur quod per nullum angelum potuit convenienter annuntiatio incarnationis fieri.
4. Praeterea, maiora sunt per maiores nuntios annuntianda. Sed mysterium incarnationis est maximum inter omnia alia quae per angelos sunt hominibus annuntiata. Ergo videtur quod, si per aliquem angelum annuntiari debuit, quod annuntiandum fuit per aliquem de supremo ordine. Sed gabriel non est de supremo ordine, sed de ordine archangelorum, qui est penultimus, unde cantat ecclesia, gabrielem archangelum scimus divinitus te esse affatum. Non ergo huiusmodi annuntiatio per gabrielem archangelum convenienter facta est.

Sed contra est quod dicitur Luc. I, missus est gabriel angelus a Deo, etc..

Respondeo dicendum quod conveniens fuit matri Dei annuntiari per angelum divinae incarnationis mysterium, propter tria. Primo quidem, ut in hoc etiam servaretur divina ordinatio, secundum quam mediantibus angelis divina ad homines perveniunt. Unde dicit Dionysius, iv Cap. Cael. Hier., quod divinum Iesu benignitatis mysterium angeli primum edocti sunt, postea per ipsos ad nos cognitionis gratia transivit. Sic igitur divinissimus gabriel zachariam quidem docebat prophetam esse futurum ex ipso, mariam autem, quomodo in ipsa fieret thearchicum ineffabilis Dei formationis mysterium. Secundo, hoc fuit conveniens reparationi humanae, quae futura erat per Christum. Unde Beda dicit, in homilia, aptum humanae restaurationis principium ut angelus a Deo mitteretur ad virginem partu consecrandam divino, quia prima perditionis humanae fuit causa cum serpens a diabolo mittebatur ad mulierem spiritu superbiae decipiendam. Tertio, quia hoc congruebat virginitati matris Dei. Unde Hieronymus dicit in sermone assumptionis, bene angelus ad virginem mittitur, quia semper est angelis cognata virginitas. Profecto in carne praeter carnem vivere non terrena vita est, sed caelestis.

Ad primum ergo dicendum quod mater Dei superior erat angelis quantum ad dignitatem ad quam divinitus eligebatur. Sed quantum ad statum praesentis vitae, inferior erat angelis. Quia etiam ipse Christus, ratione passibilis vitae, modico ab angelis minoratus est, ut dicitur Heb. II. Sed quia tamen Christus fuit viator et comprehensor, quantum ad cognitionem divinorum non indigebat ab angelis instrui. Sed mater Dei nondum erat in statu comprehensorum. Et ideo de divino conceptu per angelos instruenda erat.
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in sermone de assumptione, beata virgo maria vera existimatione ab aliquibus generalibus excipitur. Quia nec conceptus multiplicavit, nec sub viri, idest mariti, potestate fuit, quae integerrimis visceribus de spiritu sancto Christum suscepit. Et ideo non debuit mediante viro instrui de mysterio incarnationis, sed mediante angelo. Propter quod etiam ipsa prius est instructa quam ioseph, nam ipsa instructa est ante conceptum, ioseph autem post eius conceptum.
Ad tertium dicendum quod, sicut patet ex auctoritate dionysii inducta, angeli incarnationis mysterium cognoverunt, sed tamen interrogant, perfectius scire cupientes a Christo huius mysterii rationes, quae sunt incomprehensibiles omni creato intellectui. Unde maximus dicit quod utrum angeli cognoverint futuram incarnationem, ambigere non oportet. Latuit autem eos investigabilis Domini conceptio, atque modus qualiter totus in genitore, totus manebat in omnibus, nec non et in virginis cellula.
Ad quartum dicendum quod quidam dicunt gabrielem fuisse de supremo ordine, propter hoc quod Gregorius dicit, summum angelum venire dignum fuerat, qui summum omnium nuntiabat. Sed ex hoc non habetur quod fuerit summus inter omnes ordines, sed respectu angelorum, fuit enim de ordine archangelorum. Unde et ecclesia eum archangelum nominat, et Gregorius ipse dicit, in homilia de centum ovibus, quod archangeli dicuntur qui summa annuntiant. Satis est ergo credibile quod sit summus in ordine archangelorum. Et, sicut Gregorius dicit, hoc nomen officio suo congruit, gabriel enim Dei fortitudo nominatur. Per Dei ergo fortitudinem nuntiandum erat quia virtutum Dominus et potens in praelio ad debellandas potestates aereas veniebat.


Articulus 3. Utrum angelus annuntians debuerit virgini apparere visione corporali


Ad tertium sic proceditur. Videtur quod angelus annuntians non debuerit virgini apparere visione corporali.

1. Dignior enim est intellectualis visio quam corporalis, ut Augustinus dicit, XII super Gen. ad litt., et praecipue ipsi angelo magis conveniens, nam visione intellectuali videtur angelus in sua substantia; visione autem corporali videtur in assumpta figura corporea. Sed sicut ad annuntiandum conceptum divinum decebat venire summum nuntium, ita etiam videtur quod decuerit esse summum genus visionis. Ergo videtur quod angelus annuntians apparuit virgini visione intellectuali.
2. Praeterea, visio imaginaria videtur etiam esse nobilior quam visio corporalis, sicut imaginatio est altior potentia quam sensus. Sed angelus apparuit ioseph in somnis, secundum imaginariam visionem, ut patet Matth. I et II. Ergo videtur quod etiam apparere debuerit beatae virgini imaginaria visione, et non corporali.
3. Praeterea, corporalis visio spiritualis substantiae videntes stupefacit, unde etiam de ipsa virgine cantatur, et expavescit virgo de lumine. Sed melius fuisset quod a tali turbatione mens eius esset praeservata. Non ergo fuit conveniens quod huiusmodi annuntiatio fieret per visionem corporalem.

Sed contra est quod Augustinus, in quodam sermone, inducit beatam virginem sic dicentem, venit ad me gabriel archangelus facie rutilans, veste coruscans, incessu mirabilis. Sed haec non possunt pertinere nisi ad corpoream visionem. Ergo corporea visione angelus annuntians beatae virgini apparuit.

Respondeo dicendum quod angelus annuntians apparuit matri Dei corporea visione. Et hoc conveniens fuit, primo quidem, quantum ad id quod annuntiabatur. Venerat enim angelus annuntiare incarnationem invisibilis Dei. Unde etiam conveniens fuit ut ad huius rei declarationem invisibilis creatura formam assumeret in qua visibiliter appareret, cum etiam omnes apparitiones veteris testamenti ad hanc apparitionem ordinentur, qua filius Dei in carne apparuit. Secundo, congruum fuit dignitati matris Dei, quae non solum in mente, sed in corporeo ventre erat Dei filium receptura. Et ideo non solum mens eius, sed etiam sensus corporei erant visione angelica refovendi. Tertio, congruit certitudini eius quod annuntiabatur. Ea enim quae sunt oculis subiecta, certius apprehendimus quam ea quae imaginamur. Unde Chrysostomus dicit, super matth., quod angelus non in somnis, immo visibiliter virgini astitit. Nam quia magnam valde relationem ab angelo accipiebat, egebat ante tantae rei eventum visione solemni.

Ad primum ergo dicendum quod intellectualis visio est potior quam visio imaginaria vel corporalis si sit sola. Sed ipse Augustinus dicit quod est excellentior prophetia quae habet simul intellectualem et imaginariam visionem, quam illa quae habet alterum tantum. Beata autem virgo non solum percepit visionem corporalem, sed etiam intellectualem illuminationem. Unde talis apparitio nobilior fuit. Fuisset tamen nobilior si ipsum angelum intellectuali visione in sua substantia vidisset. Sed hoc non patiebatur status hominis viatoris, quod angelum per essentiam videret.
Ad secundum dicendum quod imaginatio quidem est altior potentia quam sensus exterior, quia tamen principium humanae cognitionis est sensus, in eo consistit maxima certitudo; quia semper oportet quod principia cognitionis sint certiora. Et ideo ioseph, cui angelus in somnis apparuit, non ita excellentem apparitionem habuit sicut beata virgo.
Ad tertium dicendum quod, sicut Ambrosius dicit, super luc., perturbamur et a nostro alienamur affectu, quando restringimur alicuius superioris potestatis occursu. Et hoc non solum contingit in visione corporali, sed etiam in visione imaginaria. Unde Gen. XV dicitur quod, cum sol occubuisset, sopor irruit super abraham, et horror magnus et tenebrosus invasit eum. Talis tamen perturbatio hominis non tantum homini nocet ut propter eam debeat angelica apparitio praetermitti. Primo quidem, quia ex hoc ipso quod homo supra seipsum elevatur, quod ad eius pertinet dignitatem, pars eius inferior debilitatur, ex quo provenit perturbatio praedicta, sicut etiam, calore naturali ad interiora reducto, exteriora tremunt. Secundo quia, sicut Origenes dicit, super luc., angelus apparens, sciens hanc esse humanam naturam, primum perturbationi humanae medetur. Unde tam zachariae quam mariae, post turbationem, dixit, ne timeas. Et propter hoc, ut legitur in vita antonii, non difficilis est bonorum spirituum malorumque discretio. Si enim post timorem successerit gaudium, a Domino venisse sciamus auxilium, quia securitas animae praesentis maiestatis indicium est. Si autem incussa formido permanserit hostis est qui videtur. Ipsa etiam turbatio virginis conveniens fuit verecundiae virginali. Quia, ut Ambrosius dicit, super luc., trepidare virginum est, et ad omnes viri ingressus pavere, omnes viri affatus vereri. Quidam tamen dicunt quod, cum beata virgo assueta esset visionibus angelorum, non fuit turbata in visione angeli, sed in admiratione eorum quae ei ab angelo dicebantur, quia de se tam magnifica non cogitabat. Unde et evangelista non dicit quod turbata fuerit in visione angeli, sed, in sermone eius.


Articulus 4. Utrum annuntiatio fuerit convenienti ordine perfecta


Ad quartum sic proceditur. Videtur quod annuntiatio non fuerit convenienti ordine perfecta.

1. Dignitas enim matris Dei dependet ex prole concepta. Sed causa prius debet manifestari quam effectus. Ergo primo debuit angelus virgini annuntiare conceptum prolis, quam eius dignitatem exprimere eam salutando.
2. Praeterea, probatio aut praetermitti debet, in his quae dubia non sunt, aut praemitti, in his quae dubia esse possunt. Sed angelus primo videtur annuntiasse id de quo virgo dubitaret, et dubitando quaereret, dicens, quomodo fiet istud? Et postea probationem adiunxit, tum ex exemplo elisabeth, tum ex Dei omnipotentia. Ergo inconvenienti ordine annuntiatio per angelum est effecta.
3. Praeterea, maius non potest sufficienter probari per minus. Sed maius fuit virginem parere quam vetulam. Ergo non fuit sufficiens probatio angeli probantis conceptum virginis ex conceptu senis.

Sed contra est quod dicitur Rom. XIII, quae a Deo sunt, ordinata sunt. Angelus autem missus est a Deo ad hoc quod virgini annuntiaret, ut dicitur Luc. I. Ergo ordinatissime fuit annuntiatio per angelum completa.

Respondeo dicendum quod annuntiatio congruo ordine per angelum est perfecta. Tria enim angelus intendebat circa virginem. Primo quidem, reddere mentem eius attentam ad tantae rei considerationem. Quod quidem fecit eam salutando quadam nova et insolita salutatione. Unde Origenes dicit, super luc., quod, si scivisset ad alium quempiam similem factum esse sermonem (utpote quae habebat legis scientiam), nunquam eam, quasi peregrina, talis salutatio terruisset. In qua quidem salutatione praemisit idoneitatem eius ad conceptum, in eo quod dixit, gratia plena; expressit conceptum, in eo quod dixit, Dominus tecum; et praenuntiavit honorem consequentem, cum dixit, benedicta tu in mulieribus. Secundo autem, intendebat eam instruere de mysterio incarnationis, quod in ea erat implendum. Quod quidem fecit praenuntiando conceptum et partum, dicens, ecce, concipies in utero, etc.; et ostendendo dignitatem prolis conceptae, cum dixit, hic erit magnus; et etiam demonstrando modum conceptionis, cum dixit, spiritus sanctus superveniet in te. Tertio, intendebat animum eius inducere ad consensum. Quod quidem fecit exemplo elisabeth; et ratione ex divina omnipotentia sumpta.

Ad primum ergo dicendum quod animo humili nihil est mirabilius quam auditus suae excellentiae. Admiratio autem maxime attentionem animi facit. Et ideo angelus, volens mentem virginis attentam reddere ad auditum tanti mysterii, ab eius laude incoepit.
Ad secundum dicendum quod Ambrosius expresse dicit, super luc., quod beata virgo de verbis angeli non dubitavit. Dicit enim, temperatior est mariae responsio quam verba sacerdotis. Haec ait, quomodo fiet istud? Ille respondit, unde hoc sciam? Negat ille se credere, qui negat se scire ista. Non dubitat esse faciendum quod, quomodo fieri possit, inquirit. Augustinus tamen videtur dicere quod dubitaverit. Dicit enim, in libro quaestionum veteris et novi test., ambigenti mariae de conceptu, possibilitatem angelus praedicat. Sed talis dubitatio magis est admirationis quam incredulitatis. Et ideo angelus probationem inducit, non ad auferendam infidelitatem, sed ad removendam eius admirationem.
Ad tertium dicendum quod, sicut Ambrosius dicit, in hexaemeron, ob hoc multae steriles praevenerunt, ut partus credatur virginis. Et ideo conceptus elisabeth sterilis inducitur, non quasi sufficiens argumentum, sed quasi quoddam figurale exemplum. Et ideo, ad confirmationem huius exempli, subditur argumentum efficax ex omnipotentia divina.



Tertia Pars Qu.28 a.4