LA - NOVO MILLENNIO INEUNTE







IOANNIS PAULI PP. IISUMMI PONTIFICISEPISTULA APOSTOLICA

NOVO MILLENNIO INEUNTE

EPISCOPIS CLERO FIDELIBUS

MAGNI IUBILAEI ANNI MM SUB EXITUM

Fratribus in Episcopatu,presbyteris et diaconis,religiosis viris et mulieribus,laicis fidelibus universis.

1
1. Novo millennio ineunte, dum Magno Iubilaeo finis imponitur, quo a Christo nato duo milia celebravimus annorum dumque novum itineris spatium patet Ecclesiae, eadem in corde nostro referuntur verba quibus, postquam in Simonis navicula turbae locutus erat, Apostolum invitavit quondam Iesus ut piscaturus altum peteret: Duc in altum (Lc 5,4). Petrus sociique primi Christi verbis fidem tribuerunt, atque rete laxarunt. "Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam" (Lc 5,6).

Duc in altum! Verba haec nobis hodie personant nosque simul compellunt ut praeterita teneamus grata memoria, praesentia studiose experiamur, ad futura fidenter nos expediamus: "Iesus Christus heri et hodie idem, et in saecula" (Heb 13,8).

Magna fuit hoc anno Ecclesiae laetitia, quae ad suum Sponsum Dominumque contemplandum sese applicavit. Plus quam umquam ipsa facta est peregrinans populus, quem is ducit qui est pastor magnus ovium (cfr Heb 13,20). Praestabili quidem alacritate, quae omnia membra complexa est, Dei Populus simul hic Romae, simul Hierosolymis et in unaquaque Ecclesia locali, "Portam Sanctam" transivit, quae est Christus. Ad eum, qui est historiae fastigium unusque mundi Salvator, Ecclesia Spiritusque clamaverunt: Marana tha - Veni, Domine Iesu (cfr Apc 22,17.20; 1 Cor 16,22).

Gratiae eventus perpendi non potest, qui anno vertente hominum conscientias attigit. At procul dubio "fluvium aquae vivae", perpetuo "procedentem de throno Dei et Agni" (cfr Apc 22,1) large effuseque recepit Ecclesia. Aqua est Spiritus quae sitim depellit ac renovat (cfr Io 4,14). Misericors Patris est amor, qui in Christo denuo revelatur et donatur. Huius anni sub exitum pristinum grati animi verbum renovato cum gaudio iterare possumus: "Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius" (Ps 118
??? , 1).

2
2. Quaedam Nos tenet necessitas ad vos, carissimi, Nos convertendi ut laudis canticum communicemus. Sancto de hoc anno Bismillesimo, singulari quadam scilicet de meta, inde a Nostri Pontificatus principio cogitavimus. In celebratione illa quandam provide constitutam opportunitatem percepimus, in qua Ecclesia, Concilii Vaticani II triginta quinque exactis annis, sua de renovatione interrogatura erat, ut novo impetu suam evangelizationis missionem susciperet.

Estne Iubilaeum hoc propositum consecutum? Munus nostrum, alacribus illatis virium contentionibus atque simul haud dubiis exstantibus debilitatibus, Dei in conspectu positum est. At grati animi officium ob "mirabilia", quae Deus pro nobis patravit, posthabere non possumus. "Misericordias Domini in aeternum cantabo!" (Ps 89
??? , 2).

Eodem tempore id quod nostros ante oculos obversabatur considerari et, aliquo sensu, enodari vult, ut quod Spiritus hunc sic plenum per annum Ecclesiae dixit audiatur (cfr Apc 2,7.11.17 et cet.).

3
3. Cumprimis, carissimi Fratres carissimaeque Sorores, oportet ut in futurum aevum, quod pro nobis est, nos protendamus. Compluries his mensibus novum adveniens millennium respeximus, Iubilaeum experientes non modo veluti praeteriti temporis memoriam, verum etiam futuri prophetiam. Necesse nunc est perceptam gratiam thesaurizare, quae in ferventia proposita et certos inceptorum ordines convertetur. Ad munus hoc omnes locales invitare cupimus Ecclesias. In unaquaque earum, quae circum Episcopum congregantur, in Verbi auditione, in fraterna communione et in "fractione panis" (cfr Act 2,42), "vere inest et operatur Una Sancta Catholica et Apostolica Christi Ecclesia".1 In definitis ipsis cuiusque Ecclesiae condicionibus potissimum unius Dei Populi mysterium illam peculiarem consequitur effigiem, quae efficit ut singulis statibus et culturis is adhaereat.

Eo quod in tempus spatiumque radices agit Ecclesia, id ad extremum Incarnationis ipsum motum prae se fert. Tempus idcirco est ut unaquaeque Ecclesia, dum id cogitat quod Dei Populo hoc peculiari gratiae anno, immo longiore temporis intervallo quod inter Concilium Vaticanum II et Magnum Iubilaeum intercedit, dixit Spiritus, suum fervorem periclitetur novumque in spiritalem pastoralemque operam impetum suscipiat. Hanc propter causam hisce Nostris Litteris, iubilari Anno finem imponentes, Nostri ministerii Petrini adiumentum praebere cupimus, ut Ecclesia in suorum donorum varietate itinerisque unitate magis magisque fulgeat.


I CUM CHRISTO CONGRESSIO: MAGNI IUBILAEI HEREDITAS

4
4. "Gratias agimus tibi, Domine Deus omnipotens" (Apc 11,17). In Bulla qua Iubilaeum indiximus exoptavimus ut bismillesimam Incarnationis mysterii celebrationem veluti "Laudis canticum perpetuum adversus Trinitatem" 2 haberemus ac simul ipsa teneatur tamquam "reconciliationis semita nec non verae spei documenta iis omnibus qui Christum respiciunt eiusque Ecclesiam".3 Huius gratiae anni experientia vitales ad has rationes explicata est, quae quaedam attigit graviora, ut Dei praesentiam quasi manu tangeremus a quo descendit "omne datum optimum et omne donum perfectum" (Iac 1,17).

Prae omnibus de laudis ratione cogitamus. Hinc nempe omnis fidei vera responsio oritur ad Dei in Christo revelationem. Christiana religio gratia est, est inopinatum Dei quiddam, qui, haud satis habens mundum condere, una cum sua creatura iter facit, atque postquam multifariam ac multis modis effatus est, "in novissimis his diebus locutus est nobis in Filio" (Heb 1,12).

His diebus! Sane quidem, Iubilaeum effecit ut duo milia historiae transiisse annorum animadverteremus, haud illius "hodie" extenuata viriditate, quo pastoribus mirum Iesu Bethleem nati eventum nuntiarunt angeli: "Natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David" (Lc 2,11). Duo milia annorum transierunt, at plus quam umquam vivida perstant ea quae Iesus de sua missione coram suis stupentibus concivibus in Nazarethana synagoga dixit, Isaiae ad se referens prophetiam: "Hodie impleta est haec Scriptura in auribus vestris" (Lc 4,21). Transierunt duo milia annorum, sed peccatores, misericordia indigentes - quis ea non indiget? - salutis illud "hodie" usque solatur, quod in Cruce Dei Regnum latroni paenitenti ianuam reseravit: "Amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso" (Lc 23,43).

Plenitudo temporis

5
5. Eo quod Magnum hoc Iubilaeum tempore contigit eodem quo novum millennium incohavit, id procul dubio iuvit ut, nullis mille annorum doctrinis admissis, Christi mysterium in magno historiae salutis prospectu perciperetur. Christiana disciplina religio est quae in historia innititur! In historiae namque provincia foedus cum Israel facere et sic Filii in Mariae gremio nativitatem parare voluit Deus, "ubi venit plenitudo temporis" (Gal 4,4). Suo in humano divinoque mysterio perceptus, Christus fundamentum est historiae eiusque medium obtinet locum, cuius sensus ac postrema meta est. Etenim per eum, Verbum Patrisque imaginem "omnia facta sunt" (Io 1,3; cfr Col 1,15). Eius incarnatio, quae in paschali mysterio atque in Spiritu donato ad summum pervenit, temporis est quasi micans cor, hora arcana, qua "appropinquavit regnum Dei" (cfr Mc 1,15), immo radices egit, tamquam semen in magnam arborem evasurum (cfr Mc 4,30-32), nostra in historia.

"Gloria tibi, Christe Iesu, hodie ac semper regnabis". Hoc cantico sexcenties iterato contemplati hoc anno sumus Christum, qualem ostendit Apocalypsis: "Ego Alpha et Omega, primus et novissimus, principium et finis" (Apc 22, 13). Et cum Christum contemplaremur, Patrem simul et Spiritum, unam individuamque Trinitatem, ineffabile mysterium in quo omnia principium suamque consummationem habent, adoravimus.

Memoriae purificatio

6
6. Ut mysterii contemplandi causa purior esset oculus noster, Annus hic iubilaris insigniter expetita venia distinctus est. Quae res non modo ad singulos attinuit, qui propria de vita se interrogaverunt ut misericordiam implorarent atque peculiare indulgentiae donum consequerentur, verum et ad totam Ecclesiam, quae noxas in memoriam revocare voluit, quibus tot ipsius filii Christi Sponsae vultui caliginem induxerunt.

Iam diu ad hoc conscientiae examen nos comparavimus, cum hoc sciremus: "Ecclesia in proprio sinu peccatores complectens, sancta simul et semper purificanda" est.4 Scientiae congressus nos ad has facies definiendas iuverunt, in quibus Evangelii sensus, duorum milium annorum exactorum decursu, haud semper eminuit. Permovens sacra Liturgia, die XII mensis Martii anno MM acta, non est obliviscenda, qua sancti Pauli in Basilica, Christum cruci affixum contuentes, vox facti sumus Ecclesiae, pro peccatis eiusdem filiorum veniam petentes. Haec "memoriae purificatio" gressus nostros in futurum tempus reddidit firmiores, humiliores nos dum facit nosque Evangelio adhaerentes vigilantiores.


Fidei testes

7
7. Paenitentialis tamen viva conscientia non obstitit quominus Domino gloriam redderemus de his quae omnia per saecula patravit, atque potissimum de saeculo nuper exacto, cum Ecclesiae magnam sanctorum martyrumque multitudinem praeberet. Nonnullis ex iis iubilaris Annus beatificationis canonizationisque fuit annus. Cum ad Pontifices spectet, qui in annalibus praeclare fulserunt, vel humilioris ordinis laicos ac religiosos religiosasque, per omnes continentes sanctitas plus quam umquam facies illa visa est quae Ecclesiae mysterium aptius patefacit. Cum conspicue sine verbis nuntiet, vivum Christi vultum ipsa prae se fert.

Anni Sancti oblata occasione, multum adlaboratum est ut XX saeculi fidei Testium memoriae colligerentur. Die VII mensis Maii anno MM una cum aliarum Ecclesiarum Communitatumque ecclesialium procuratoribus, Amphitheatro Flaviano permoventes exhibente scaenas, quod antiquarum persecutionum est signum, eosdem commemoravimus. Hereditas est quaedam quae non est dissipanda, eademque est usque grati animi officio committenda atque imitationis renovato proposito demandanda.


Peregrinans Ecclesia

8
8. Semitas Sanctorum fere calcantes, complures Romam advenerunt, apud Apostolorum sepulcra, Ecclesiae filii, suam fidem profiteri, propria peccata confiteri atque salutiferam misericordiam recipere studentes. Mirantes non modo Nos peregrinatorum turbas, quae Forum Petrianum complerunt, compluribus celebrationibus exstantibus, hoc anno contuiti sumus. Longa saepenumero peregrinatorum agmina sistentes adspiciebamus, qui aequo animo exspectabant usque dum Portam Sanctam transirent. In unoquoque eorum vitae historiam fingebamus, quae gaudiis, sollicitudinibus, doloribus distinguebatur; hanc historiam Christus convenerat, quae, cum eo instituto dialogo, spei denuo iter suscipiebat.

Cum exinde hominum manipulos progredientes conspiceremus, expressam peregrinantis Ecclesiae imaginem fingebamus, illius scilicet Ecclesiae, quae - ut ait sanctus Augustinus - "inter persecutiones mundi et consolationes Dei" 5 ponitur. Nobis tantum concessum est ut huius singularis eventus faciem manifestiorem inspiceremus. Quis gratiae mirabilia, quae in cordibus facta sunt, metiri potest? Ut sileamus et adoremus convenit, dum humiliter in Dei arcana opera fiduciam habemus atque eiusdem dilectionem sine fine cantamus: "Misericordias Domini in aeternum cantabo!".


Adulescentes

9
9. Innumeri iubilares conventus perquam varios hominum ordines complexi sunt, cum vere mirabilem participationem recenserent, quae interdum auctorum suasorumque, sive ecclesiasticorum sive civilium, operam exercuit. Has Nostras per Litteras cunctis gratias easque ex corde persolvere cupimus. At praeter numerum, saepe permoti sumus eo quod seriam precationis, meditationis, communionis voluntatem animadvertimus, quam conventus hi plerumque ostenderunt.

In memoriam potissimum est revocanda tam laeta quam animum permovens adulescentium coadunatio. Si quidem aliqua superest Iubilaei imago Anni MM, quae prae ceteris vivida in memoria manet, procul dubio ea est imago celeberrimorum adulescentium, quibuscum quendam singularem dialogum instituere potuimus, mutua dirigente benevolentia et magna animorum consensione. Id quidem factum est ubi primum in Platea sancti Ioannis Lateranensis ac in Foro Petriano eos salutavimus. Deinde eos vidimus per Urbem discurrentes, laetos, quemadmodum adulescentes decet, at cogitabundos, precationibus, "sensui", verae amicitiae studentes. Neque ipsi, neque quoquot eosdem conspexerunt hebdomadam illam, cum Roma "adulescens cum adulescentibus" facta est, e memoria facile deponunt. Eucharistica celebratio apud Turrim Virgatam obliterari non potest.

Adulescentes Romae Ecclesiaeque rursus peculiare Dei Spiritus fuerunt donum. Cum adulescentes considerantur, difficultatibus inspectis et debilitatibus quibuscum huius temporis in societate iidem implicantur, quaedam ad pessimismum exsistit inclinatio. Adulescentium Iubilaeum nos quasi "de gradu deiecit", cum nobis significaret, etsi quaedam esse possent ambigua, adulescentes insigne in germana bona studium demonstrare, quae in Christo suam consequuntur plenitudinem. Nonne Christus verae libertatis altaeque cordis laetitiae est arcanum? Nonne supremus amicus simulque omnis verae amicitiae institutor est Christus? Si quidem adulescentibus ostenditur Christus suum verum manifestans vultum, eum animadvertunt ipsi veluti persuadentem responsionem iique nuntium recipere valent, quamvis severum et Cruce signatum. Quocirca eorum concussi animorum fervore, ab eis quaerere non dubitavimus, ut fidem vitamque penitus eligerent, mirum exhibentes munus: quod est "custodis matutini temporis" (cfr Is 21, 11-12) hoc novi millennii diluculo.


Variorum ordinum peregrini

10
10. Singulos iubilares eventus ut patet nominatim recensere non possumus. Unusquisque eorum suam habuit peculiaritatem, qui non modo cunctis iis qui praesentes interfuerunt suum nuntium reliquerunt, verum etiam et iis qui eos cognoverunt vel eosdem per communicationum socialium instrumenta absentes participarunt. Memorandus est festivus animus primae ac magnae congressionis parvulorum. Quod cum illis incepimus, hoc sibi vult Iesu monitum servare: "Sinite parvulos venire ad me" (Mc 10,14). Magis etiam id significavit eandem agi rem quam ipse fecit, cum parvulum "statuit in medio" atque illius mentis ipsam finxit speciem, quam habere debet, si quis intrare vult in Regnum caelorum (cfr Mt 18, 2-4).

Sic, ut ita dicamus, parvulorum vestigia persequentes iubilarem misericordiam flagitarunt adulta aetate hominum admodum varii ordines: ii sunt senes, aegroti et dishabiles, fabricarum camporumque operarii et athleticam exercentes, artifices et studiorum universitatum doctores, Episcopi, presbyteri ac personae consecratae, rem politicam agentes, diurnarii et milites, qui sui servitii sensum confirmaverunt, in pacem servandam collati.

Multum eminuit opificum coadunatio, quae die I mensis Maii, tradito contingente operum festo, evenit. Ab iis poposcimus ut operis tenerent spiritalitatem, sanctum Ioseph imitantes et ipsum Iesum. Eorum praeterea iubilaeum Nobis dedit copiam gravem pronuntiandi invitationem ut oeconomica socialisque inaequabilitas in operum provincia sanaretur, atque oeconomiae cunctum orbem complectentis processus sine mora ordinarentur ob oculos habita solidarietate necnon in unamquamque humanam personam observantia. Parvuli, festivo sensu redundantes, in Familiarum Iubilaeo redierunt, in quo mundo sunt demonstrati veluti "ver familiae societatisque". Insignis fuit iubilaris haec congressio, in qua tot familiae, undique gentium oriundae, renovato fervore ad Christi lucem pro se de primigenio Dei proposito hauriendam (cfr Mc 10, 6-8; Mt 19, 4-6) venerunt. Operam dare studuerunt ut eadem culturam illuminaret, quae in periculo versatur matrimonii familiarisque instituti sensum ipsum in modum usque graviorem amittendi.

Inter maxime exinde permoventes conventus congressio Nobis fuit illa cum captivis in Regina Caeli. In eorum oculis dolorem inspeximus, sed etiam paenitentiam ac spem. Iis Iubilaeum peculiari nomine "annus misericordiae" fuit.

Iucunda tandem, postremis anni diebus, cum iis congressio fuit qui artem scaenicam agunt, unde tanta in populi animum oritur attractiva vis. Iis qui in hac provincia versantur grave memoravimus officium probandos nuntios una cum laeto oblectamento proferendi, qui, quod ad mores attinet, salubres habentur aptique ad fiduciam inferendam et vitae amorem.

Congressus Eucharisticus Internationalis

11
11. Anni iubilaris habita ratione, magnum pondus habere debebat Congressus Eucharisticus Internationalis. Quod habuit! Si quidem Eucharistia sacrificium est Christi inter nos praesentis, nonne eius praesentia realis Anno Sancto vertente, Verbi incarnationi dicato, principalem obtinere locum debuit? Hac de causa ille veluti annus "penitus eucharisticus" 6 prospectatus est atque hoc modo illum experiri studuimus. Eodem tempore, Filii nativitate memorata, deesse non poterat Matris memoria. Iubilari in celebratione non modo per opportunas praestantesque congressiones adfuit Maria, verum et potissimum per magnum dicationis Actum, quo, magna universalis Episcopatus parte comitante, eiusdem maternae sollicitudini virorum mulierumque novi millennii vitam commisimus.


Oecumenica ratio

12
12. Illud quidem intellegitur, Nos praesertim de Iubilaeo sponte et ultro loqui, quod in Petri sede consideratur. Attamen non obliviscimur Nos voluisse ut celebratio etiam in Ecclesiis particularibus pleno iure ageretur, atque inibi videlicet fidelium maior pars peculiares gratias consequi potuit et nominatim Anni iubilaris indulgentiam. Praeclarum tamen est complures Dioeceses voluisse ut etiam hic magnas per fidelium turmas Romae adessent. Iterum suum providum illius loci officium aeterna Urbs ostendit, in quo divitiae donaque cuiusque Ecclesiae, immo cuiusque nationis et culturae, in "catholica religione" componuntur, ut una Christi Ecclesia sacramenti unitatis 7 mysterium magis ac magis perspicue demonstret.

Peculiarem diligentiam etiam poposcimus, peculiaribus ex Anni iubilaris consiliis, in rationem oecumenicam conferendam. Quae fuit opportunior occasio, ut in plenam communionem iter foveretur, quam Christi nati communis celebratio? Multum ob eam causam adlaboratum est, atque oecumenica apud Sancti Pauli Basilica congressio diei XVIII mensis Ianuarii anni MM exstat praeclara, cum primum in historiae annalibus Porta Sancta coniunctim reclusa est a Petri Successore, Primate Anglico et Metropolita Patriarchatus Oecumenici Constantinopolitani, coram Ecclesiarum Communitatumque totius mundi participibus. Hac ratione fuerunt quoque nonnullae magni momenti cum Patriarchis orthodoxis et aliarum christianarum confessionum rectoribus congressiones. Recordamur peculiarem in modum Nos proxime S.S. Karekin II, qui est Patriarcha Supremus et Catholicos Armenorum. Aliarum Ecclesiarum Communitatumque ecclesialium singularium coetuum iubilares congressiones participarunt. Iter certe laboriosum perstat, forsan longum, at nos tenet spes a Resuscitato praesenti ipsiusque Spiritus inexhausta vi nos actum iri, qui miras res usque novas praebere valet.


In Terram Sanctam peregrinatio

13
13. Nostrum proprium Iubilaeum Terrae Sanctae in viis oblivisci haudquaquam possumus. Suscipere idem ab Ur Chaldaeorum voluissemus ut Nostris quasi pedibus Abrahae, nostri patris in fide (cfr Rom 4,11-16) semitas calcaremus. Satis necessario habuimus spirituale tantum suscipere iter, permoventem verbi liturgiam die XXIII mensis Februarii in aula Pauli VI celebrantes. Continuo post ipsam fecimus peregrinationem, historiae salutis iter persequentes. Laetantes itaque in Monte Sina constitimus, in scaena veluti quadam ubi Decalogus datus est ac primum Foedus ictum. Mense post iter rursus suscepimus, Montem Nebo primum ac post ipsa loca petentes, quae habitavit sanctificavitque Redemptor. Animi commotionem ostendere difficile est, qua affecti sumus ipsius nativitatis Christique vitae loca, Bethleem ac Nazareth, venerantes, in Cenaculo sacram Eucharistiam celebrantes, in eodem scilicet loco in quo instituta est, Crucis mysterium apud Calvariae locum meditantes, ubi Christus suam pro nobis tradidit vitam. His in locis adhuc graviter vexatis atque proxime etiam vi afflictis, hospitium liberalissimum non ab Ecclesiae filiis, verum etiam a communitate Israelitica ac Palaestinensi experti sumus. Vehementer insuper permoti sumus apud Fletus Murum precantes et Mausoleum Yad Vashem invisentes, cum necatos homines in campis captivis custodiendis Nazistarum in horrificam memoriam revocaremus. Iter illud occasio fuit fraternitatis pacisque, quod unum ex pulcherrimis iubilaris eventus donis capere placet. Illorum dierum cogitantes sensum, facere non possumus quin fervidis votis expetamus ut quaestiones, quae adhuc illis sanctis in locis, quae cara habentur ab Hebraeis, Christianis et Muslimis, haud solutae manent, sollicite iureque expediantur.

Debita Nationum

14
14. Iubilaeum eventus magnus fuit caritatis - et aliter fieri non potuit. Ab annis inde praeparationis maiorem actuosioremque animorum intentionem in paupertatis difficultates, quibus adhuc terrarum orbis implicatur, concitare studuimus. Hac in re debiti internationalis pauperum Nationum quaestio peculiarem obtinet locum. Pro his liberalitatis aliquod documentum prae se ferebat Iubilaeum, quod sua in primigena sacrorum Bibliorum forma tempus erat cum communitas obstringebatur ut iustitia solidarietasque inter homines restituerentur, bona quoque naturae erepta reddendo. Laetanter animadvertimus nuper oratorum popularium coetus complurium Nationum, creditam pecuniam vindicantium, magna ex parte debiti synallagmatici pro pauperioribus Nationibus iisque aere alieno magis gravatis remissionem decrevisse. Vota facimus ut cuiusque Nationis regimina brevi haec quae oratorum popularium coetus decreverunt exsequantur. Implicatior autem exstitit debiti multilateri quaestio, quod indigentiores Nationes cum nummariis Institutis internationalibus conflarunt. Exoptatur ut Nationes quae haec Instituta complectuntur, illae potissimum quibus maius est decretorium pondus, necessarias consensiones reperiant, ut quaestio haec celeriter dissolvatur, ex qua multarum Nationum progressus iter pendet, gravibus exstantibus consecutionibus, quae ad oeconomicam exsistentialemque condicionem plurimorum hominum spectant.


Nova vis dynamica

15
15. Haec sunt quaedam lineamenta, quae ex iubilari experientia depromuntur. Tot recordationes in nobis ipsa infigit. At si magnam hereditatem, quam eadem nobis ministrat, summatim exponere volumus, absque dubitatione eam deprehendimus in Christi vultu contemplatione: is sua in historica effigie ac mysterio consideratur, in sua multiplici in Ecclesia Mundoque praesentia suscipitur, tamquam historiae sensus nostrique itineris lux agnoscitur.

Nunc futurum tempus spectare debemus, "ducere in altum" debemus, Christi verbo fisi: "Duc in altum"! Quod hoc anno patravimus comprobare non potest satisfactionis sensum atque etiam minus in nos inducere quandam exemptionis voluntatem. Sed contra ea quae experti sumus novam vim in nobis concitare debent, dum compellunt nos ut in certa opera conceptum animi ardorem conferamus. Iesus ipse nos monet: "Nemo mittens manum suam in aratrum et aspiciens retro, aptus est regno Dei" (Lc 9,62). In Regni domo tempus non datur retro aspiciendi, multo minus in ignavia sistendi. Multum nos manet, et hanc propter causam efficacia rerum exsequendarum consilia, quae spectant ad pastoralem rem post-iubilarem, capere debemus.

Operae tamen pretium omnino est ea quae facturi sumus, Deo iuvante, funditus alteque in contemplatione precationeque locare. Tempus nostrum usque movetur quod saepe animi perturbationem gignit, dum periculum adest "efficiendi ut efficiatur". Huic temptationi obsistere debemus, "esse" studentes priusquam "faciamus". Hac de re monitum memoramus Iesu ad Martham: "Sollicita es et turbaris erga plurima, porro unum est necessarium" (Lc 10,41-42). Hac mente, antequam vestris considerationibus quaedam operis lineamenta proponamus, vobiscum quasdam meditationis particulas de Christi mysterio communicare volumus, qui est fundamentum omnis nostrae pastoralis actionis absolutum.


II VULTUS CONTEMPLANDUS

16
16. "Volumus Iesum videre" (Io 12,21). Quod rogaverunt Philippum nonnulli Graeci, qui paschalem ob peregrinationem Ierusalem venerant, hoc spiritaliter in auribus quoque nostris hoc iubilari Anno personuit. Quemadmodum peregrinatores illi, qui abhinc duo milia annorum exstiterunt, nostrae aetatis homines, quamvis haud semper conscii, ab hodiernis fidelibus quaerunt ut non modo de Christo "loquantur", sed aliquo modo ut efficiant ut "videatur". Nonne Ecclesiae est officium Christi in unoquoque historiae aevo lucem referre, efficere ut ipsius vultus etiam coram novi millennii generationibus splendeat?

Nostra tamen testificatio esset intoleranter inanis, nisi nos primi contemplatores eius vultus essemus. Magnum Iubilaeum nos procul dubio iuvit ut altius id experiremur. Finem Iubilaeo imponentes, dum suetum iter denuo suscipimus, rerum actarum divitias singularissimo hoc tempore in animo gestantes, contuitum plus quam umquam in Domini vultu figimus.


Evangeliorum testimonium

17
17. Christi vultus contemplatio necessario in eo innititur quod sacrae Litterae de Ipso tradunt, quae omnibus ex partibus eiusdem mysterio perfunduntur, quod latenter in Antiquo Foedere significatur, palam autem in Novo Testamento revelatur, ita ut sanctus Hieronymus elate edicit: "Ignoratio enim Scripturarum ignoratio Christi est".8 Sacrae Scripturae adhaerentes, Spiritus testimonio recludimur (cfr Io 15,26), qui horum scriptorum initium affert, ac simul Apostolorum testimonio (cfr ibidem, 27), qui praesentes Christum experti sunt, vitae Verbum, eum suis oculis viderunt, suis auribus audierunt, manibus tetigerunt (cfr 1 Io 1,1).

Quae per illos ad nos pervenit, ea fidei est visio, quae certa historica testificatione roboratur. Vera est testificatio, quam Evangelia, etsi perplexa est eorum compositio eorundemque primarium propositum est catecheticum, nobis fidei prorsus dignam tradunt.9

18
18. Evangelia reapse totius Iesu vitae narrationem ad recentiores historicae scientiae rationes exhibere nolunt. Ex ipsis tamen Nazareni vultus historico certo fundamento suffultus oritur, quandoquidem evangelistae eundem figurare student, certa colligentes testimonia (cfr Lc 1,3) atque per documenta operantes considerate ecclesiali iudicio perpensa. Ex his primigeniis testimoniis illud quod humanam exturbat mentem, per Spiritus Sancti illuminantem virtutem, didicerunt ii, Iesum virginali modo e Maria, Ioseph sponsa, natum. Ex illis qui triginta fere per annos Nazareth (cfr Lc 3,23) exactos eum cognoverunt, vitae eius, qui fuit "fabri filius" (Mt 13,55) et "faber" ipse, res gestas colligerunt, qui inter suos necessarios probe numerabatur (cfr Mc 6,3). Ipsius recensuerunt pietatem, quae una cum familiaribus ad Hierosolymitanum templum petendum per annuum iter eum pellebat (cfr Lc, 2,41) atque potissimum efficiebat ut sui Oppidi synagogam adire soleret (cfr Lc 4,16).

Nuntii deinceps latiores fiunt, etiamsi de ordinatis narrationibus singillatimque traditis non agitur, ministerii publici tempore, initio sumpto ex quo iuvenis Galilaeus in Iordano flumine a Ioanne Baptista baptizatus est, atque testimonio roboratus ex alto, conscius se esse filium dilectum (cfr Lc 3,22), praedicare incipit Dei Regnum adveniens, dum eiusdem postulata atque per verba ac gratiae misericordiaeque signa vim demonstrat. Eum sic Evangelia per oppida vicosque peregrinantem, duodecim Apostolis (cfr Mc 3, 13-19), mulierum manipulo, quae eum colunt (cfr Lc 8, 2-3), turbis quae eum quaerunt vel sequuntur, aegrotis qui eius sanantem vim requirunt, collocutoribus, qui ipsius vario cum proventu audiunt verba, comitatum, ostendunt.

Evangeliorum exinde narratio eodem spectat, augescentem ostendendo animorum intentionem, quae inter Iesum et eminentes societatis religiosae illius temporis globos intercedit, usque ad extremum discrimen, quod apud Calvariae locum suum habet gravem exitum. Hora est tenebrarum, quam novum, fulgidum, absolutum diluculum sequitur. Evangelicae namque narrationes finem faciunt Nazarenum ostendentes mortis victorem, ipsius vacuum sepulcrum demonstrant, eumque in manifestationum serie sequuntur, in quibus discipuli primum dubii atque stupentes, deinde ineffabili laetitia repleti, eum viventem et fulgentem experiuntur, atque ab eo Spiritus donum (cfr Io 22,22) accipiunt simulque Evangelii nuntiandi ad "omnes gentes" (Mt 28,19) mandatum.


Fidei semita

19
19. "Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino" (Io 20, 20). Vultus, quem Apostoli post resurrectionem sunt contemplati, idem erat illius Iesu quocum tres fere annos vixerant, atque de mirabili novae suae vitae veritate nunc eis persuadet, "manus et latus" (ibidem) ostendens. Certe haud facile credere fuit. Discipuli Emmaus post spiritale ac laboriosum iter confectum dumtaxat crediderunt (cfr Lc 24, 13-35). Thomas apostolus solummodo credidit postquam prodigium cognovit (cfr Io 20, 24-29). Reapse, ut eius corpus videretur ac tangeretur, fides sola illius vultus mysterium plene ingredi poterat. Id iam in historica Iesu vita experti sunt discipuli, in interrogationibus scilicet, quae illorum mentibus occurrebant, quotiescumque ipsius verbis ipsiusque factis interrogabantur. Iesus revera adiri non potest nisi per fidem, quandam per semitam, cuius Evangelium ipsum in illa pernota Caesareae Philippi scaena (cfr Mt 16, 13-20) itinera demostrare videtur. Primam quodammodo rationem ducens suae missionis, ex discipulis quaerit Iesus quid "homines" de se sentiant. Hoc ii responderunt: "Alii Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Ieremiam, aud unum ex prophetis" (Mt 16,14). Responsio haec procul dubio excelsa est, sed adhuc longe abest - et quantum! - a veritate. Populus religiosam faciem, prorsus singularem illius rabbi vix perspicit, qui allicienti sic modo loquitur, sed ultra illos Dei homines eum locare non valet, qui Israelis annales designarunt. Iesus reapse prorsus aliud est! Hic nimirum est ulterior cognitionis gressus, quae eius personae profundum statum attingit, quem ipse a "suis" requirit. "Vos autem quem me esse dicitis?" (Mt 16,15). Fides tantum, quam Petrus professus est, et cum eo omnium aetatum Ecclesia, ad cor pervenit, mysterii attingens altitudinem: "Tu es Christus, Filius Dei vivi" (Mt 16,16).

20
20. Quomodo ad fidem hanc pervenit Petrus? Quid a nobis postulatur, si eius vestigia modo magis magisque certo tenere volumus? Matthaeus per verba illa quibus Petri confessionem recipit hac de re insigniter nos certiores facit: "Caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est" (16,17). Vocabula "caro et sanguis" hominem rationemque communem cognoscendi exprimunt. Communis haec ratio, quod ad Iesum spectat, non sufficit. "Revelatione" quae a Patre procedit opus est (cfr ibidem). Lucas quaedam nobis ministrat indicia quae eodem spectant, cum dicit hunc dialogum cum discipulis esse institutum, "cum solus esset orans" Iesus (Lc 9, 18). Utrumque indicium aequabiliter nos conscios reddunt Domini vultus ad contemplationem nos pervenire non nostris viribus, sed cum nos paene manu a gratia duci sinimus. Silentii precationisque experientia dumtaxat aptam fert condicionem, in qua absolvi et evolvi verissima potest cognitio, adhaerens congruensque, illius mysterii, quod in sollemni illa Ioannis evangelistae proclamatione suum attingit fastigium: "Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis, et vidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis" (Io 1,14).


Mysterii altitudo

21
21. Verbum atque caro, divina gloria eiusque inter homines tabernaculum! In harum rerum extremarum intima et insolubili coniunctione consistit peculiaris Christi natura secundum celebrem sententiam Concilii Chalcedonensis (anno CCCCLI): "In duabus naturis... in unam personam". Illa persona est eademque sola Verbi aeterni Patrisque Filii. Divina nempe et humana sunt hae duae naturae sine ulla confusione verum etiam sine ulla qualibet separatione.10

Conscii nobis sumus quibus finibus notiones nostrae ac voces circumscribantur. Formula illa, licet semper humana, nihilominus accurate aequatur ipsi suae doctrinae interiori nosque sinit obviam quodammodo ire etiam trepidos altitudini mysterii. Ita est: Iesus verus Deus est verusque simul homo! Haud secus atque apostolus Thomas continenter a Christo invitatur Ecclesia ut ipsius plagas contrectet, nempe ut plenam humanitatem agnoscat ex Maria sumptam et morti traditam ac resurrectione transformatam: "Infer digitum tuum huc et vide manus meas et affer manum tuam et mitte in latus meum" (Io 20,27). Et sicut idem Thomas se prosternit adorans Ecclesia coram Resuscitato Domino eius in splendoris divini amplitudine ac perpetuo exclamat: "Dominus meus et Deus meus!" (Io 20,28).

22
22. "Et Verbum caro factum est" (Io 1,14). Haec Ioannis fulminea propositio Christi mysterii universo confirmatur Testamento Novo. Ad eandem sententiam etiam Paulus apostolus dirigitur affirmans de Filio: "Factus est ex semine David secundum carnem" (Rom 1,3; cfr 9,5). Si vero hodie, cum rationalismus viget pervaditque tot culturae recentioris partes, fides in primis de Christi divinitate difficultates gignit, aliis in condicionibus historiae et culturae proclivitas potius fuit ad minuendam vel humanitatis Iesu historicam soliditatem solvendam. Verumtamen Ecclesiae fides necessarium habet et inevitabile officium nempe adseverare: "Verbum caro factum est", quod sibi omnes humani generis partes praeter peccatum assumpsit (cfr Heb 4,15). Hac in re, incarnatio kenosis revera est, videlicet "spoliatio" a Filio Dei illius gloriae quam aeterno iam possidet ab aevo (cfr Philp 2,6-8; 1 Pe 3,18).

Finis per se non est aliunde haec Filii Dei exinanitio, quae potius ad Christi tendit glorificationem etiam humana in illius natura: "Propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur, caelestium et terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur: Dominus Iesus Christus! in gloriam Dei Patris" (Philp 2,9-11).

23
23. "Faciem tuam, Domine, exquiram" (Ps 27
jm0.htm#cc> , 8). Nullibi potuit hoc antiquum Psalmistae desiderium plenius aut mirabilius quam in Christi vultus contemplatione impleri. Reapse in illo nobis Deus benedicit ac facit ut "illuminet vultum suum super nos" (Ps 67 ??? , 3). Simul autem Deus et homo, sicuti est, nobis verum etiam hominis recludit vultum; "Hominem ipsi homini plene manifestat".11

Est quidem Iesus "novus homo" (cfr Eph 4,24; Col 3,10) qui redemptos vocat homines ut suae ipsius participes fiant vitae. Iaciuntur enim in Incarnationis mysterio cuiusdam anthropologiae fundamenta quae proprios excedere potest terminos ac suas ipsius repugnantias, dum ad Deum versus se dirigit, quin immo ad "divinizationis" finem, per hominis redempti in Christum insertionem qui ad vitae trinitariae interiora perducitur. Hanc ipsam soteriologicam Incarnationis mysterii rationem extulerunt tantopere Patres: idcirco solum, quod Dei Filius vere est homo factus, potest homo in Ipso ac per Ipsum revera filius fieri Dei.12


LA - NOVO MILLENNIO INEUNTE