LA - PASTORES DABO VOBIS 81
82 82. "Dabo vobis pastores iuxta cor meum".462 Hodie quoque haec Dei pollicitatio vivit in Ecclesia vigetque: ipsa enim sibi sentit has prophetae voces destinari; eas porro videt cotidie impleri tot in terrarum regionibus, vel potius tot in hominum cordibus praesertim iuvenum. Propositis vero gravibus urgentibusque suis mundique necessitatibus concupiscit Ecclesia ut ad tertii millennii limen divinum promissum nova ratione impleatur - ampliore intentiore efficaciore - tanquam ex singulari quadam Spiritus Pentecostes effusione.
Domini promissio in Ecclesiae animo orationem excitat, fidentem implorationem ardentemque ex Patris amore, qui quem ad modum Iesum misit Bonum Pastorem Apostolos et eorum Successores innumerabilemque presbyterorum multitudinem, sic etiam huius temporis hominibus fidelitatem suam ostendere pergit suamque bonitatem.
Huic ideo gratiae parata est Ecclesia ad respondendum. Percipit enim Dei donum responsionem postulare chori instar et magnanimam: sine intermissione est omni Populo Dei precandum ac laborandum pro sacerdotalibus vocationibus; sacerdotii candidati maxime serio animo comparentur oportet ut suscipiant et vivant Dei donum sibi videlicet conscii Ecclesiam et mundum omnino se ipsis indigere; amore rapiendi sunt Christi Boni Pastoris quorum cor ad Ipsius est conformandum, parati esse debent ut vias mundi percurrant veluti eius imagines omnibus nempe declaraturi Christi viam, veritatem et vitam.
Nominatim vero familias compellamus: ut parentes potissimumque matres liberaliter Domino donent liberos quos is ad sacerdotium arcessit utque laetantes cooperentur in eorum vocationis curriculo probe reminiscentes hoc quidem modo reddere se maiorem altioremque christianam eorum fecunditatem et ecclesialem posseque certo quodam sensu experiri Virginis Matris Mariae beatitatem: "Benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui".463
Adulescentibus autem huius aetatis dicimus: estote vos Spiritus voci dociliores; sinite imo in animo appellationem Christi Domini resonare; sentite super vos amantes Iesu oculos studioseque respondete propositis illius plenae sequelae.
Respondet quidem Ecclesia huic gratiae per officium quod sacerdotes sibi sumunt ut perficiant permanentem illam formationem quam dignitas et munus flagitant Ordinis sacramento collata. Universi vocantur presbyteri ut agnoscant peculiarem urgentemque necessitatem suae educationis hoc tempore: etenim nova evangelizatio eget novorum evangelizantium, qui scilicet sunt sacerdotes qui sese obstringunt ut suum compleant veluti iter proprium ad sanctitatem.
Promissum Dei eo spectat ut Ecclesia provideat non cuiuslibet generis pastores verum pastores "secundum cor suum". Dei autem cor nobis patefactum est penitus in Christi Boni Pastoris corde. Illud porro Christi cor etiam hodie misereri pergit multitudinum eisque panem praebere veritatis, panem amoris ac vitae 464 et velut omnino in aliis pariter palpitare cordibus, nempe presbyterorum: "Date illis vos manducare".465 Necesse est homines exeant de obscuritate et timore; agnoscendi sunt nomineque vocandi ut securi per vitae semitas ambulent, ut denuo inveniantur si perierunt, ut diligantur, ut salutem consequantur velut supremum amoris Dei munus: haec ipsa singula efficit Iesus Pastor Bonus; ille ac presbyteri cum eo.
At nunc finem Nos huius Adhortationis facientes respicimus numerum eorum qui sacerdotium affectant, sacrorum alumnorum et sacerdotum qui omnibus in orbis partibus, in condicionibus usque difficilioribus quin immo nonnumquam terrificis ac semper laeto in labore fidelitatis erga Dominum et indefesso ministerio ipsius gregis, suam cotidie vitam offerunt in fidei augmentum et spei et caritatis intra animos ipsamque historiam virorum ac mulierum nostri temporis.
Carissimi sacerdotes, vos hoc facitis quandoquidem Dominus ipse Spiritus sui virtute vos vocavit ut in vasibus fictilibus simplicis vestrae vitae thesaurum demonstretis inaestimabilem ipsius amoris ut Boni Pastoris.
Una Nos cum synodalibus Patribus et pro cunctis totius orbis et omnis ecclesialis communitatis episcopis maximam testamur aestimationem quam vestra fidelitas ministeriumque vestrum merentur.466
Et dum vobis omnibus gratiam illam exoptamus ut cotidie Dei donum per impositionem manuum receptum renovetis,467 ut solacium experiamini profundae amicitiae quae cum Christo coniungit et sociat inter vos, ut percipiatis gaudium gregis Dei semper crescentis ad maiorem usque amorem erga eum omnemque hominem, ut excolatis serenam certitudinem ipsum "qui coepit in vobis opus bonum",468 id perfecturum esse usque in diem Christi Iesu, vobiscum interea cumque unoquoque vestrum preces adhibemus Mariae nostri sacerdotii matri et altrici.
Omnis species formationis sacerdotalis referri potest ad Beatam Virginem Mariam, quae melius ceteris humanis Deo vocanti respondit; quae ancilla ac discipula Verbi ita est facta, ut animo et corpore suo Verbum hominem factum conceperit, quo donaret genus humanum; quae ipsa vocata est ad educandum unicum aeternumque Sacerdotem, eundemque docilem factum matrisque auctoritati subditum. Suo exemplo ac intercessione beatissima Virgo et pro vocationibus fovendis et pro sacerdotibus in Ecclesia confirmandis vigilare pergit.
Quapropter vocamur nos presbyteri ut devotionem in Virginem Mariam firmam amoris plenam in nobis augeamus, eamque imitatione illius virtutum et multa prece testemur.
Mater Iesu Christi et Mater sacerdotum,hoc accipe nomen quod Tibi tribuimus,ut maternum munus tuum celebremuset Sacerdotium Filii tui tuorumque horum filiorumcontemplemur apud Te,Sancta Dei Genitrix.
Mater Christi,Messiae Sacerdoti propter Sancti Spiritus unctionemcorpus carneum tradidistiut pauperes et contriti corde salvi fierent;tuere in corde tuo et in Ecclesia sacerdotes,Mater Salvatoris.
Mater fidei,Filium hominis comitata es ad templumqui promissa Patribus facta impleret;trade Patri gloriae eius causasacerdotes Filii tui,Foederis Arca.
Mater Ecclesiae,inter discipulos in Cenaculopro Populo eiusque Pastoribus rogabas;impetra presbyterali ordiniplenitudinem donorum,Regina Apostolorum.
Mater Christi Iesu,primordiis vitae eiuseiusque muneris cum Eo eras,Eum quaesivisti Magistrumin media hominum turba,Ei adfuisti a terra sublevato,consumpto propter unum aeternumque sacrificium,quam prope erat Ioannes, filius Tibi traditus;eos accipe, qui ab initio vocati sunteorum auctum protege,comitare in vita et in ministeriis,filios tuos,Mater sacerdotum.
Amen!
Datum Romae, apud S. Petrum, die XXV mensis Martii, in sollemnitate Annuntiationis Domini, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quarto decimo.
LA - PASTORES DABO VOBIS 81