LA - PASTORES DABO VOBIS 33

CAPUT IV VENITE ET VIDEBITIS

Vocatio sacerdotalis in ecclesiae navitate pastorali

34
34. "Venite et videbitis".208 In hac Christi responsione, data duobus Ioannis discipulis, a Iesu "ubi maneret" sciscitantibus, adaequatatam vocationis significationem invenimus.

Ecce imprimis qua ratione, prout ab Evangelista enarratur Andreae et Petri vocatio evenerit: "Altera die iterum stabat Ioannes et ex discipulis eius duo, et respiciens Iesum ambulantem dicit: "Ecce agnus Dei". Et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum. Conversus autem Iesus et videns eos sequentes se dicit eis: " Quid quaeritis?". Qui dixerunt ei: "Rabbi (quod dicitur interpretatum Magister) ubi manes?". Dicit eis: "Venite et videbitis". Venerunt ergo et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo; hora autem erat quasi decima. Erat Andreas frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Ioanne et secuti fuerant eum. Invenit hic primum fratrem suum, Simonem, et dicit ei: "Invenimus Messiam" (quod est interpretatum Christus); adduxit eum ad Iesum. Intuitus eum Iesus dixit: "Tu es Simon, filius Ioannis; tu vocaberis Cephas" (quod interpretatur Petrus)".209

Haec Evangelii pagina ex illis est quae in Libro Sacro nobis exhibent vocationis mysterium, atque adeo in casu nostro, quale mysterium sit eo vocari ut exinde Iesu apostolus quis fiat. At eadem Ioannis pagina, quae etiam pro vocatione christiana ut tali significationem obtinet, symboli instar est quoties de vocatione presbyterali est agendum. Et Ecclesia, qua discipulorum Iesu est communitas, prospicere invitatur in hanc scaenam quae per historiam quodammodo indesinenter renovatur; ut in ea scilicet reperiat primigenium ac personalem sensum vocationis ad Christi adsectationem per sacerdotale ministerium, illudque etiam vinculum, prorsus inscindibile, quod viget inter divinam gratiam et hominis responsalitatem, prout includitur et simul revelatur in duplici illo vocabulo quod saepe in Evangelio conspicimus sociatum: veni et sequere.210 Provocatur per haec Ecclesia ad interpretandum et cognoscendum dynamismum illum qui vocationis est proprius, et cuius triplicem veluti gressum reperire est, concrete sese succedentem: velut si seiunctim dictum fuisset: Iesum primum quaerere, dein sequi, denique apud ipsum manere.

Nullibi aptius reperit Ecclesia exemplar "Evangelii de vocatione" nisi in hac pagina, unde vim et impulsum trahit quo pastoralis navitas vocationum moveri incipiat; cuius scilicet missionis partes sint: vocationes, ad sacerdotium praesertim, excitare, discernere, comitari. Et quidem, quoniam "sacerdotum inopia profecto constituit uniuscuiusque Ecclesiae maestitiam",211 postulat pastoralis vocationalis, hodie vel maxime, ut munus hoc ab omnibus Ecclesiae membris cum vigore ac decisione circa huiusmodi penuriam suscipiatur, cum satis omnibus manifestum appareat curam vocationum sacerdotalium non esse aliquid secundarii vel accessorii ordinis, nec portionem quandam curarum in quam insula quaedam vel sector christifidelium incumbat, quasi "pars" sit tantummodo, etiamsi grandior, pastoralis globalis Ecclesiae, ea econtra est, ut saepius a Patribus synodalibus assertum ostenditur, activitas intime connexa cum activitate pastorali uniuscuiusque Ecclesiae particularis,212 cura scilicet quae dicitur ordinaria,213 quaeque dimensio quodammodo censenda est connaturalis et essentialis pastoralis navitatis Ecclesiae, id est, totius pastoralis operis elementum praecipuum.214

Utique, dimensio vocationalis est connaturalis et essentialis pro pastorali Ecclesiae navitate. Idque ex eo provenit quod vocatio quodammodo prius Ecclesiae profundum "esse" describat quam eiusdem "operari". Idque ex ipso Ecclesiae nomine plane eruitur ipsius indoles vocationalis, quippe quod verti etiam potuisset vocabulo "convocationis". "Deus congregationem eorum qui in Iesum, salutis auctorem et unitatis pacisque principium, credentes aspiciunt, convocat et constituit Ecclesiam, ut sit universis et singulis sacramentum visibile huius salutiferae unitatis".215

Atque inde id provenit ut vera lectio theologica de vocatione sacerdotali ac de pastorali circa ipsam, non possit initium non sumere ab hoc Ecclesiae mysterio, et quidem potissimum qua vocationis mysterium est.

35
35. Quaevis christiana vocatio fundamentum habet in gratuita, eaque praeveniente, electione Patris: "Qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo, sicut elegit nos in Ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu Eius in caritate, qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in Ipsum, secundum beneplacitum voluntatis suae".216

Quaevis itaque christiana vocatio a Deo venit, Dei donum est. At nunquam ea tribuitur ab extra, independenter ab Ecclesia, sed in ea et per eam transit, nam, ut bene a Concilio Vaticano II commemoratur: "Placuit Deo homines non singulatim, quavis mutua connexione seclusa, sanctificare et salvare, sed eos in populum constituere, qui in veritate Iesum agnoscerent Ipsique sancte servirent".217

Ecclesia autem non tantummodo in sese colligit vocationes omnes, quas ei in salutem itineranti Deus donat, sed ipsa sese configurat in "vocationis mysterium", scilicet in fulgentem ac virentem nitorem qui Sanctissimae Trinitatis mysterium reverberat. Nam revera Ecclesia "populus, in unitate Patris, Filii et Spiritus Sancti congregatus",218 in sese Patris imprimis mysterium portat, qui a nemine vocatus neve missus 219 omnes Ipse vocat, ut nomen suum sanctificent et voluntatem adimpleant; dein Filii etiam mysterium custodit, qui a Patre vocatur et mittitur ut Dei Regnum omnibus nuntiet, omnes in sui adsectationem advocando; qui depositum denique Spiritus Sancti mysterium suscipit, per cuius opus ad missionem ii consecrantur quos Pater per Filium suum Iesum Christum vocat.

Ecclesia ergo, cum "vocatio" sit ipsa, vi suae propriae institutionis et navitatis, est etiam vocationum generatrix atque educatrix. Idque qua "sacramentum" est, qua "instrumentum" in quo adimpletur et resonat cuiusvis christiani vocatio; talis quoque est in suo "operari" id est in evolvendo sui ipsius mysterio, Verbi scilicet nuntiandi, Sacramenta celebrandi, caritatis servitium et testimonium exhibendi.

Immoremur nunc oportet in mensuranda dimensione essentiali vocationis christianae: quae non tantummodo ab Ecclesia et ab illius mediatione derivat, nec solum sese noscendam praebet; impletur Ecclesia, sed configurat sese - in fundamentali quodam Dei servitio - etiam, et quidem necessario in servitium Ecclesiae praestitum. Unde christiana vocatio, in quavis sua forma, donum dicendum est in Ecclesiae aedificationem destinatum atque in incrementum Regni Dei in mundo.220

Quod de quavis christiana vocatione asseritur, idem specifica ratione, in vocatione presbyterali adimpletur: haec vocatur, per Ordinis sacramentum ab Ecclesia acceptum, in Dei populi servitium per peculiarem pertinentiam et configurationem ad Christum, et cum auctoritate agendi "nomine et persona" Christi, Ecclesiae Capitis et Pastoris.

Atque in hoc prospectu satis intellegibilia ostenduntur quae per Patres synodales expressa sunt: "Vocatio ad presbyteratum semper eget humanis mediationibus. Privilegiata mediatrix est Ecclesia: in ea et pro ea datur vocatio uniuscuiusque presbyteri: per eam talis vocatio venit. Ex hoc sequitur omnem presbyterum per Ecclesiam a Domino vocationem accipere quasi donum gratiosum, gratiam gratis datam (charisma). Accipere igitur oportet vocationem non imponendo proprias uniuscuiusque condiciones, sed in simplicitate cordis: humilitate et gratitudine accipiendo etiam circumstantias vel condiciones quas ipsa ponit Ecclesia".221

36
36. Historia cuiusvis vocationis presbyteralis, sicut ceterum cuiusvis fere vocationis christianae, historia est ineffabilis dialogi inter Deum et hominem, inter amorem Dei vocantis et libertatem hominis Deo respondentis. Hic duplex vocationis aspectus, indissociabilis, quippe gratuitum Dei donum homini libero offertur, splendet, ratione quadam efficaci, in verbis mire pressis quibus evangelista Marcus Duodecim Apostolorum vocationem enarrat: Iesus "ascendit in montem, et vocat ad se quos voluit Ipse, et venerunt ad Eum".222 Ubi liquide apparet Iesum, per absolutam suam libertatem vocare, apostolos autem Duodecim primum venire, dein Iesum sequi.

Atque hoc est perpetuum vocationum omnium "paradigma". Hoc est iter invariatum cuiusvis vocationis, seu prophetarum seu apostolorum; seu sacerdotum vel religiosorum; seu christifidelium: cuiusvis denique qui a Deo vocatur.

Praecipua ergo, immo praeveniens et constitutiva in omni vocatione est, liber et gratuitus Dei vocantis interventus. Nam nullius nisi Eius est vocare. Atque haec est notissima Ieremiae prophetae experientia: "Et factum est verbum Domini ad me dicens: Priusquam te formarem in utero, novi te, et antequam exires de vulva, sanctificavi te et prophetam in gentibus dedi te".223 Eademque veritas ab apostolo Paulo comprobatur, qui omnem vocationem in aeterna Christi electione ponit, qui "elegit nos in ipso ante mundi constitutionem" et "secundum beneplacitum voluntatis suae".224 Ceterum hoc gratiae prioris donum nullibi perfectius declaratur quam in ipsius Iesu verbis: "Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos, ut eatis et fructum afferatis et fructus vester maneat".225

Si ergo presbyteralis vocatio, modo quodam nullatenus aequivoco, primatum gratiae extollit, illud liberum ac supremum Dei placitum hominem vocandi reverentia est maxima suscipiendum, nec trahi ullo modo debet versus aliam, quaecumque demum est, humanam voluntatem, immo nec per quodvis aliud humanum placitum substitui. Vocatio enim donum est divinae gratiae, non autem quodlibet humanum ius; adeo ut "nunquam censeri possit vita sacerdotalis tanquam promotio simpliciter humana, nec reputanda ministerialis missio velut personale simpliciter inceptum".226 Unde in radice appareat ilico sublata quaelibet laus vel praesumptio quam "vocati", honorem sibi sumentes, iactare possent.227 Mirabunda ergo gratitudine repleatur commotum cor eorum qui vocari se senserint; fiducia insuper, atque adeo, imperturbata ac stabili spe, probe scientes se non proprio robore fundari, sed fundamenta iecisse in incondicionata Dei vocantis fidelitate.

"Et vocat ad se quos voluit ipse, et venerunt ad eum".228 Hoc "venerunt", vel quod idem valet "secuti sunt", liberam exprimit adhaesionem per quam "Duodecim" Magistro vocanti responsum dederunt. Id sic impletum narratur a Petro et Andrea: "Et ait illis: "Venite post me: et faciam vos piscatores hominum". Illi autem statim, relicta navi et patre suo, secuti sunt eum".229 Eademque fuisse dicitur Iacobi et Ioannis experientia.230 Idemque indesinenter alii experti sunt: cum in vocatione insimul splendeat gratuitus Dei amor et altissima libertatis humanae exaltatio, quae in eo reponitur ut homo Deo vocanti adhaereat eique indubitata fiducia sese tradat.

Revera gratia et libertas non in oppositionem veniunt. E contra gratia libertatem hominis concitat et continet, eam a servitute peccati redimens;231 eam praeterea sanat et elevat capacemque reddit ad Deum sese porrigendi Eiusque dona captandi. Et sicut nemini licet novitatem Dei absoluta gratuitate vocantis pertingere, pariter nulli fas est permovere ea hominis placita quae ipse libere sit amplexus. Unde etiam ad Iesu invitationem: "Veni et sequere me" iuvenis ille dives recusare ausus est, quo - licet id in proprium damnum commiserit - libertatem suam nihilominus asseruisse sit dicendus: "Qui, contristatus in hoc verbo, abiit maerens: erat enim habens possessiones multas".232

Libertas ergo essentialis vocationi est; eaque libertas, si in assertivum responsum ducat, adhaesio personalis et profunda definietur, vel benevolens donatio, vel restitutio Donatori elargita (Deo scilicet vocanti, cui, oblationis in modum, sua Ipsius dona repraesentantur). "Vocatio - dicere solitus erat Paulus VI - ad responsionis mensuram aptatur, neque vocationes ullae sunt nisi liberae; nisi scilicet evadant spontaneae sui oblationes, conscientes, liberales, totales... Oblationes diximus: sed hinc vera promanat quaestio! Nam vox potest insonare, humilis et penetrans, ipsius Christi, hodie etiam sicut heri et plus quam heri, dicentis: Veni. Libertas ergo in discrimen venit sui gravioris certaminis; si vocanti respondere tandem didicerit per oblationem, per liberalitatem, per sui ipsius sacrificium".233

Libera ergo oblatio, in qua reponitur intimior ac validior sensus responsionis hominis ad vocantem Deum, exemplar praestantissimum, immo radicem suam reperit in ea liberrima oblatione Christi Iesu (qui "vocatorum" censendus est omnium primus) ad Patris voluntatem: "Ideo ingrediens mundum dicit: Hostiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi... tum dixi: ecce venio... ut faciam, Deus, voluntatem tuam".234

In intima unione cum Christo, Maria quoque, et virgo et mater, magis quam ceterae, inter creaturas, plenissimam vocationis veritatem experta est; nemo enim ut illa amori summo Dei responsum dedit cum tam grandi amore.235

37
37. "Qui, contristatus in hoc verbo, abiit maerens; erat enim habens possessiones multas".236 Iuvenis ille dives de quo Evangelium loquitur, et qui vocationem Iesu non sequitur, indicat nobis qualia obstacula possint liberam hominis responsionem suffocare et extinguere; non enim tantummodo materialia bona possunt humanum cor occludere valoribus spiritualibus et radicalioribus Regni Dei exigentiis, sed etiam nonnullae ex condicionibus socialibus et culturalibus nostrae aetatis possunt protrudere non leviores minas et falso prospectu exhibere vocationis naturam, atque ita difficilem reddere vel forte penitus impedire illius acceptationem vel comprehensionem.

Multi enim adeo de Deo genericam ac confusam habent notionem, ut incaute in religiositatis formas recidant a quibus Deus omnino abesse monstratur, quibus proinde nulla Dei voluntas unquam agnoscetur, cum Eum tantum habeant ut immutabile et ineluctabile fatum, cui homo patienter ac passive aptetur necesse est. At non his est Dei vultus, quem Christus revelaturus venit: Deus enim Pater imprimis est, qui per paternum aeternumque ac praevenientem amorem hominem vocat et ad mirum et permanentem secum dialogum recipit, eum invitans ut secum, filii instar, divinae vitae fiat particeps. Verum est hominem, si erratam Dei perceptionem habeat, nullatenus posse veritatem circa semetipsum agnoscere; quo in casu nulla vocatio percipi vel traduci in vitam, prout est, potest, pleniore suo valore; percipietur tantummodo ut impositum pondus, quod ferri ac supportari vix potest.

Etiam nonnullae erratae circa hominem notiones, quae saepe per praetextuosa argumenta, philosophica vel scientifica protruduntur, hominem quandoque eo inducunt ut propriam existentiam et libertatem sic intellegat tanquam determinatas et condicionatas per causas exteriores, aliunde provenientes; v.g. ex ordine educativo, psychologico, culturali et ambientali. Alias sic intellegitur libertas quasi absoluta omnino gaudeat autonomia, et quasi unus ipsa sibi sit optionum personalium fons primasque sibi partes ubique reservandas esse autumet. Sed hac via sibi ipsi viam praecludit ad intellegendam et vivendam vocationem ut liberum amoris dialogum, qui enascitur ex communicatione Dei ad hominem, et concluditur in donum sincerum sui ipsius. Nec desunt inter hodierni temporis gentes qui relationem hominis ad Deum, ratione, quam dicunt, individualistica et intimistica, interpretentur, quasi Deus singulos dumtaxat, via nempe personali, respiceret, nulla interposita communitatis specie; id est, quasi Deus bonum aliquod, forte etiam singulorum quos vocat salutem intenderet, non vero eorum ad Deum dedicationem per communitatis servitium. In ea ergo cogitandi ratione reponuntur novae quaedam, eaeque profundiores ac subtiliores minae, quae agnoscere vel alacriter amplecti vetant eam conformationem ecclesialem quae praesens in quavis vocatione christiana semper percepta est, peculiari autem modo in vocatione presbyterali: nam, ut Concilium bene commeminit: Sacerdotium ministeriale suum replet sensum et veritatem in inserviendo communitati christianae et in latius in ipsa provehendo sacerdotio communi christifidelium.237

Hic itaque culturalis contextus, cuius meminimus, et cuius percipitur influxus inter christianos, maxime aetate iuniores, intellectu faciliorem reddit ipsam vocationum sacerdotalium penuriam, quippe quae a radicaliori crisi ipsius fidei non sit aliena. Id etiam synodales Patres aperte denuntiant, cum asserunt crisim vocationum radicem funditus habere in modo vivendi et credendi fidelium.238

Defluit hinc urgentia cuiusdam "pastoralis vocationalis" Ecclesiae, quae id imprimis respiciat ut "mens christiana" quodammodo restauretur, qualis per fidem vivam generatur ac sustinetur. Unde denuo apparet urgentiorem esse eam evangelizationem promovere quae non recuset verum Dei vultum ostendere, Patrem scilicet qui in Christo Iesu nos universos et singulos vocat; quae pariter genuinum asserat libertatis humanae sensum; in qua percipiendum est initium et animi robur quod responsale sui donum comitatur. Ea tantummodo ratione fundamenta iacientur necessaria ut quaevis vocatio, sacerdotalis praesertim, ob suam veritatem perspiciatur, ob suam pulchritudinem ametur, cum profundiore gaudio ac per totalem deditionem vivatur.

38
38. Vocatio mysterium est, idque impenetrabile, cum attingat relationem ipsam quam Deus cum homine instaurat. Res certo certius unica atque non repetibilis, mysterium proinde, quod velut obscurior quaedam clamantis vox, in profundiore dumtaxat conscientia exauditur, quae est, "nucleus secretissimus atque sacrarium hominis, in quo solus est cum Deo, cuius vox resonat in intimo eius".239 Sed non proinde communitaria vocationis proportio, ut sit scilicet ecclesialis, removetur, cum Ecclesia in quavis vocatione presbyterali reali praesentia et operatione semper adsit.

Si iam de inserviendo vocationi presbyterali agendum est, scilicet, quomodo per totum eius iter sint candidati iuvandi atque sedula discretione ducendi et comitandi, habet Ecclesia exemplar in Andrea, qui inter primos fuit eorum qui Iesum sequi decreverunt: ipse quid sibi acciderit fratri enuntiat: "Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus)".240 Sed narratio huius "inventionis" praeludii instar est ad colloquium: "Adduxit eum ad Iesum".241 Hic autem nullum prostat dubium quin vocationis novitas uni sit Iesu tradenda, cum Ipse, per absolute liberam et supremam voluntatem interveniat: vocat enim Simonem Iesus, eique novum imponit nomen: "Intuitus eum Iesus dixit: Tu es Simon, filius Ioannis; tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus".242 Sed habuisse Andreas quoque partem in hac vocatione dicendus est, cum ipse fratrem impulerit ut Iesum conveniret.

"Adduxit eum ad Iesum". Hic quodammodo reponendus est navitatis pastoralis vocationalis Ecclesiae cardo; per eam enim ipsa nascentium et crescentium vocationum curam suscipit, in usum pertrahens dona et responsalitates, charismata et ministeria, quae a Christo et ab Eius Spiritu accepta habet. Ecclesia enim, ut populus est sacerdotalis, propheticus ac regalis, promovere et suppeditare obligatur quidquid nascentibus et maturantibus vocationibus praestandum apparet, per preces imprimis, per sacramentalem vitam, per Verbi praeconium, per fidei educationem, per caritatis ductum ac testimonium.

Habet Ecclesia in sua ipsius dignitate et responsalitate, qua populus sacerdotalis est, momenta essentialia et potiora pastoralis vocationalis, in oratione praesertim et in celebrationibus liturgicis; preces quippe christianae, cum per Dei Verbum nutriantur, dilatant id ideale spatium in quo licet homini veritatem suae "naturae" persentire, atque proinde metiri quoque qualis sit identitas et natura illius incepti, personalis quidem ac non repetibilis, quod Pater ei in manibus tradit. Necesse igitur erit pueros praesertim et iuniores ita instituere ut perstare fideles valeant et velint orationi et Verbi Dei meditationi; per silentium enim et per auscultationem Domini vocem percipient ad sacerdotium vocantem, eamque prompto et alacri animo sequentur.

Audienda quotidie ab Ecclesia est illa instans Iesu invitatio "Rogate ergo Dominum messis ut mittat operarios in messem suam".243 Atque Ecclesia, sic efficiens, dum iussum Christi exsequitur, eximiam imprimis fidei professionem profert: nam dum pro vocationibus supplices elevat preces, non tantummodo agnoscit earumdem pro sua ipsius vita et missione necessitatem, sed et agnoscit eas esse Dei dona, et ut talia haec esse expostulanda per fiduciales et perpetuas supplicationes. Huiusmodi preces, cum cardo sint totius pastoralis vocationalis, non singulos solum pertrahere debent fideles, sed totam ipsam ecclesialem communitatem. Nemo est qui dubitet de momento quod habent singula orandi incepta, tempora etiam huic supplicationi assignata, et imprimis sic dictus Dies Mundialis pro vocationibus; pariter provehenda veniunt nonnulla alia personarum vel coetuum incepta, qui gravitate huiusce quaestionis permoventur. Sed magis quam unquam haec hodie provehenda est pro vocationibus supplicandi consuetudo, quae utinam frequentior evadat et latius diffundatur donec totam pervadat communitatem Ecclesialem atque praesens fiat in quavis realitate ecclesiali. Sic enim viva fiet Apostolorum experientia, qui quidem in caenaculo cum Maria orantes, effusionem Spiritus exspectarunt.244 Qui Spiritus non desinet in Dei populo "dignos altaribus excitare ministros, et Evangelii sui strenuos ac mites assertores efficere".245

Liturgia autem, quae totius vitae Ecclesiae et peculiariter omnis christianae orationis culmen dicitur et fons,246 munus habet necessarium et summi cuiusdam momenti in pastorali vocationali. Per eam enim viva adquiritur donorum Dei experientia, unde schola vitae fit, in qua responsum paratur, si forte vocaverit. Nam quaevis celebratio liturgica, eucharistica praesertim, verum exhibet Dei vultum, et Paschatis mysterii participes efficit, id est praesentes apud Eum collocat in illa "hora" pro qua Iesus venit in mundum, et in quam libere ac sponte Patri oboediens progressus est pro mundi salute;247 ipsa Ecclesiae vultum exhibet, tanquam populi sacerdotum et communitatis bene coagmentatae in varietate et complementarietate charismatum et vocationum. Christi sacrificium pro nostra redemptione acceptum, quod Ecclesia in mysterio celebrat, vim peculiarem confert christifidelium etiam aerumnis et infirmitatibus, si eas vivere satagant in unione cum Domini Iesu Passione. Ideo Synodales Patres, postquam orationem christifidelibus enixe pro vocationibus commendarunt, haec addunt: "Item, oblatione dolorum, tam frequentium in vita hominum, infirmus christianus Deo victimam sese offert, ad imaginem Christi, qui pro omnibus nobis se sanctificavit.248 Multum pro vocationibus valet fovendis, si dolores illi pro tali offerantur intentione".249

39
39. Sentit Ecclesia in exercenda sua prophetica missione incumbendum sibi esse (idque opus nulli esse delegandum) in munus "Evangelii Nuntiandi", ita tamen ut simul testimonium quoque reddat de sensu christiano tantae "vocationis"; velut si dicamus, eidem esse praedicandum quoddam "Evangelium vocationis". Atque in hoc impellitur Ecclesia eodem illo propriae missionis sensu quo Apostolus in hanc exclamationem ducitur: "Vae enim mihi est, si non evangelizavero".250 Id monitum nobis imprimis, pastoribus, resonat, et nobiscum ceteros in Ecclesiae educatores pertingit: nam tum catechesis tum praedicatio hunc vocationalem prospectum ante oculos habeant necesse est; Verbum enim Dei christifideles sic debet illuminare ut vitam respiciant tanquam responsionem Deo vocanti: quos eo ipso disponet ad acceptandum per fidem etiam donum personalis cuiusdam vocationis.

Quae omnia, licet summi sint momenti, non tamen sufficiunt: requiritur insuper "Praedicatio directa de mysterio vocationis in Ecclesia, de valore sacerdotii ministerialis et de eius instanti necessitate pro Populo Dei".251 Catechesis ergo, organica atque universis Ecclesiae membris apte oblata, non dubia tantum dispellet et conceptus unilaterales vel erratos circa ministerium sacerdotale dissipabit, sed et corda christifidelium in exspectationem huius "doni" aperiet, et condiciones eo ipso disponet excitandis vocationibus aptiores. Tempus adest ut strenue de vita sacerdotali sic loquamur ut ipsa veluti inaestimabilis appareat valor, necnon splendens ac peculiaris vitae christianae optio. Ne paveant ergo educatores, praesertim si sacerdotes ipsi sunt, expliciter et fortiter vocationem ad presbyteratum proponere tanquam veram possibilitatem iis omnibus iunioribus oblatam, quos dona et dotes iuxta rei mensuram habere constiterit. Neve metu deterreantur ne eorundem libertatem condicionibus ac limitibus adstringant, cum oppositum potius constet, posse liberrimum et authenticum responsum tum maxime valere cum, plena sub luce, vera rerum condicio suo tempore deliberanti patuerit. Ceterum ipsa Ecclesiae historia, sicuti illa etiam singularum vocationum sacerdotalium etiam in tenerrima aetate enatarum, tutissima testimonia prostant quam providenter verba et vita sacerdotis, necnon ipsius saepe proximitas vel vicinitas, deliberationi pondus addiderit: quippe per concretum et alacre vitae testimonium, et etiam silenter, removendis saepe iuverit interrogationibus, lucem et voluntatem abunde suppeditando.

40
40. Radicatam se et animatam agnoscit Ecclesia prout Populus regalis est, per eam Spiritus legem quae vitam affert;252 quae aliis verbis essentialiter eadem est "caritatis regalis lex"253 vel "lex perfectae libertatis".254 Ecclesia propterea suam exsequitur missionem cum universos christifideles eo ducit ut ipsi propriam vocationem in libertate reperiant et vivant, in caritate autem adimpleant.

Eo proinde tendit Ecclesia in suo munere educativo, et quidem peculiari et praevalenti cura, ut in pueris, adulescentibus et iunioribus, desiderium et voluntatem exsuscitet ut Christum Iesum audacter et allicienti animo sequantur. At educativum opus, quod tamen communitatem christianam qua talem respicit, revera singulatim exercetur; prorsus ut ipse Deus, singulorum hominum cor per vocationem attingit; et sicut Spiritus sese singulatim christifidelibus tradit, in singulari animo cuiusque discipuli operans,255 per charismata scilicet diversa et per peculiares cuiusque manifestationes. Iuvandi sunt ergo singuli ad dispiciendum quodnam sibi donum Dominus obtulerit, tanquam personis singulis ac non repetibilibus, quibus exaudire datur verba quae Dei Spiritus illis singulariter pronuntiat.

Atque in hoc rerum prospectu, vocationum ad sacerdotium cura viam reperiat oportet ut etiam firmiter proponat et suadeat spiritualem quam dicimus, directionem. Pernecessarium quippe est, etiam eam traditam praxim denuo invenire, recentiore vocabulo "comitationis spiritualis personalis" hodie expressam, quae copiosissimam procul dubio fructuum segetem pro Ecclesiae vita per saecula tulit. Nec recusamus posse in quibusdam casibus et sub certis condicionibus, non substitui, sed iuvari dumtaxat, per alias analysis vel adiutorii psychologici formas.256 Invitatos ergo se sentiant pueri, adulescentes et iuniores ad inveniendum et recte aestimandum donum directionis spiritualis, idque quaerendum atque experimento comprobandum, sibi apud educatores ius praeservantes fiduciali cum perseverantia idoneos directores expostulare. Atque sacerdotes, pro eorum experientia, priores sese exhibeant in suppeditando hoc opere educationis et adiutorii spiritualis personalis; non eos unquam pigebit neglexisse vel aliquandiu in secundum locum etiam utilia et pulchra opera amandasse, si illa potius praeferenda concrete erant, et perstandum sibi animadverterant proprio muneri fideles collaboratorum Spiritus, per illuminationem scilicet et ductum eorum qui ab Illo fuerint vocati.

Christianae educationis scopus est educandos eo perducere ut "mensuram aetatis plenitudinis Christi" 257 per Spiritus influxum attingant. Idque tum efficitur cum, per eius caritatis imitationem atque participationem, tota vita fit amoris servitium;258 cum Deo cultus spiritalis offertur;259 cum denique fratribus in donum nosmetipsos tradimus. Hoc autem amoris servitium exprimit fundamentalem sensum cuiusvis vocationis, sed id in presbyterali vocatione maxime adimpletur: in qua sacerdos eo se vocari agnoscit ut per vitam suam, ratione quam maxime possit radicali, pastoralem Iesu caritatem exprimat, Boni scilicet Pastoris, vitam pro ovibus ponentis.260

Propterea igitur vera pastoralis vocationum nunquam omittet pueros, adulescentes ac iuniores ad mensuram huiusce servitii gratuiti oblationis, ac sacrificiorum aestimationem, ad sui ipsius sine ulla condicione donationem educare. Atque hinc commemoranda peculiari modo est ea quae dici solet "voluntariatus experientia", in quam maior in dies increscit iuniorum sensibilitas. Si is voluntariatus evangelicis nitatur placitis, si educare valeat ad necessitates discernendas, si perseveranti deditione quotidie in praxim adducatur; si denique promptum sese exhibeat etiam ad permanentem eam deditionis formam quam, oratione nutritam, consecratam vitam vocamus, tum huiusmodi voluntariatus capax efficietur vitam gratuita deditione plenam exornandi, eosque qui hanc vitae formam sint amplexati aptiores reddet ad exaudiendam Dei vocem, ad sacerdotium forte vocantem. Atque, aliter ac ille dives iuvenis, poterit hic "voluntarius" invitationi, caritatis plenae, assentiri, qua eum Iesus vocat;261 sponte ac properanter illum secuturum se esse respondebit, cum sola illa bona sint in se donando et in vita perdenda.

41
41. Vocatio sacerdotalis est donum Dei, ingens procul dubio bonum, ei saltem cui primo destinatur. Sed ingens donum praecipue donum est ipsi Ecclesiae, ad cuius vitam et missionem vocatio singularis adiungitur. In eam proinde officium incumbit donum hoc aestimandi, amandi, custodiendi; fiat scilicet responsalis nascentium et maturescentium vocationum sacerdotalium. Hinc sequitur ut pastoralis vocationum navitas subiectum habeat activum, ut dicimus, vel protagonisten, ipsam communitatem ecclesialem qua talem, variato vocabulo iuxta varietatum mensuram: aliud enim est Ecclesia universalis, aliud Ecclesia particularis; aliud paroecia, aliud denique fortuitus aliquis eorum coetuum, qui hodie plurimi in Populo Dei enascuntur.

Urget maxime, hodiernis praesertim temporibus, ut diffundatur atque radices iaciat ea persuasio: gratiam et responsalitatem circa vocationum curam partiendam esse inter omnia Ecclesiae membra, nullo excluso. Concilium Vaticanum II id explicite ac severe enuntiavit cum scripsit: "Fovendarum vocationum officium ad totam christianam communitatem pertinet, quae imprimis vita plene christiana id provehere debet".262 Pastoralis ergo vocationalis tum tantum vere ecclesialem viam sectari dicetur, cum haec persuasa habens concordem navitatem sequatur, sedulo adhibendo quae reperta sunt organa specifica vel communionis et corresponsalitatis instrumenta.

Ceterum in episcopum 263 recidit prima responsalitas huius pastoralis navitatis erga vocationes sacerdotales: ipse eam curam suam faciat, ad quam procul dubio multiplices collaboratores trahere poterit: sed ipse pater imprimis et amicus sit in presbyterio, in quem onus incumbit et sollicitudo "continuandi" charismata et ministerium presbyterale, nova adiuncta propagine "per manuum impositionem"; curam item sibi sollicite assumat ut prospectus quidam vocationis praesens perseveret in quotidiana pastorali navitate, atque adeo, ut cum eadem integretur. Ad eum praeterea officium spectat promovendi et coordinandi varia illa vocationalia incepta quae forte enascantur.264

Sciat nihilominus Episcopus posse se benevolenter per reliquum Presbyterium iuvari, cum sacerdotes omnes responsaliter coniungantur in quaerendis et provehendis vocationibus sacerdotalibus. Nam, ut per Concilium fuerat assertum: "Ad sacerdotes, qui fidei educatores sunt pertinet curare... ut singuli fideles ad suam propriam vocationem secundum Evangelium excolendam... in Spiritu Sancto adducantur";265 et alibi adiungit: "Quod officium sane pertinet ad ipsam missionem sacerdotalem, qua quidem particeps fit presbyter sollicitudinis totius Ecclesiae, ne in Populo Dei hic in terris operarii unquam desint".266 Vita ergo ipsorum presbyterorum, eorumque incondicionata in Dei legem deditio, necnon testimonium benevolentis servitii Domino et eius Ecclesiae praestiti - testimonium etiam per Crucis optionem signatum, in spe et gaudio Paschali - eorum insuper fraterna concordia et zelus pro mundi evangelizatione, primum atque efficacissimum exstabunt instrumentum fecunditatis vocationalis.267

Peculiaris vero spectat responsalitas ad christianam familiam, quippe quae vi sacramenti matrimonii particeps fit, modo quodam proprio ac singulari, missionis Ecclesiae, quae magistra est et mater. Ut enim synodales Patres scripserunt, "familia christiana, quae est vera "ecclesia domestica",268 condiciones vocationum ortui favorabiles offerebat et offert. Quia hodie imago traditionalis familiae in periculo versatur, magnum momentum tribuatur actioni circa familias, ut sint iterum "velut primum seminarium",269 ubi filii sensum pietatis, orationis et amorem erga Ecclesiam quam primum acquirant".270 In harmonia autem et continuitate cum parentum et totius familiae opere, addendum est scholae munus et officium, cum ipsa suam identitatem "communitatis educatricis" vivere vocata sit tanquam culturale servitium, a quo excludi non potest illa dimensio vocationalis quae evadere nata est fundamentalis et nativus quidam personae humanae valor. In eo sensu, si schola convenienter imbuta est spiritu christiano (idque fieri potest per qualificatam ecclesialem praesentiam in schola publica, iuxta varietatem normarum nationalium, sed praesertim in schola manifeste catholica) potest "in animos puerorum et iuvenum infundere universale optatum voluntatem Dei exsequendi, in statu unicuique aptiore, nunquam exclusa vocatione ad servitium sacerdotale".271

Etiam christifideles laici, praesertim catechistae, magistri, educatores omnis generis, animatores quos dicimus operae pastoralis iuvenilis, sua quisque ratione ac methodo, summum habere possunt momentum in hac pastorali vocationum presbyteralium; quo altius enim ipsi penetraverint sensum propriae vocationis in Ecclesia, eo celerius agnoscent valorem et, quod substitui nequit vocationis et missionis sacerdotalis pretium.

Intra communitates autem dioecesanas vel paroeciales, peculiari quadam cura aestimandi ac promovendi sunt coetus vocationales, quorum scilicet membra supplicationes, et ipsas praecipue infirmitates, pro vocationibus offerunt sacerdotalibus et religiosis, et aliquando etiam moralia aliqua aut materialia subsidia suppeditant.

Commemorandi hic quoque sunt ii crebriores coetus, motus, consociationes christifidelium laicorum, quos Spiritus Sanctus sparsim per Ecclesias enasci ac crescere efficit, eo consilio ut testimonium persequantur praesentiae christianae, missionariae praesertim, in mundo. Haec varietas aggregationum laicorum, sese in dies clarius ostendit ut campum peculiariter fertilem unde enascantur vocationes consecratae, ut vera ac propria loca proponendis ac maturandis vocationibus opportuna. Nam non pauci reperiuntur iuniores, qui in his consociationibus Dominum audierunt eos vocantem ut se in via sacerdotii ministerialis sequerentur,272 atque liberum ac liberale dederunt responsum. Provehantur ergo huiusmodi coetus, quandoquidem, in communione cum Ecclesia crescentes, poterunt non parum conferre promovendae efficaciter navitati pastorali.

Tandem varia illa coetuum soboles atque multiformia Ecclesiae membra quae curam huius navitatis susceperunt, eo efficacius suo muneri fungentur, quo impensius addere stimulos didicerint communitatibus ecclesialibus qua talibus, paroeciis imprimis, ut nempe quaestionem hanc de presbyteralibus vocationibus sic intellegant ut nullo modo quibusdam dumtaxat "delegatis" eam concredant (qui de more vel sacerdotes esse solent vel seminario addicti), sed id esse "problema vitale, quo nullum aliud Ecclesiae cor intimius angat",273 cuique proinde potior amor cuiusvis christiani est servandus.


LA - PASTORES DABO VOBIS 33