LA - ROSARIUM VIRGINIS MARIAE



IOANNIS PAULI PP. IISUMMI PONTIFICIS

EPISTULA APOSTOLICA

ROSARIUM VIRGINIS MARIAE

EPISCOPIS CLERO FIDELIBUS

DE MARIALI ROSARIO DATA

PROOEMIUM

1
1. ROSARIUM VIRGINIS MARIAE paulatim altero in millennio sub Dei Spiritus afflatu enucleatum pluribus Sanctis precatio amatissima exsistit atque ipso Magisterio Ecclesiae adiuta. Sua in simplici profundaque structura etiam tertio hoc nuper incohato Millennio manet magnae efficaciae oratio quae sanctitatis est allatura fructus. Optime quidem cum spiritali itinere quadrat christianae religionis quae post annorum duo milia nihil sane amisit originum suarum vigoris seseque impelli a Dei Spiritu percipit ut "ducat in altum" et Christum toti orbi repraesentet, quin immo "proclamet" Dominum et Servatorem, uti "viam, veritatem et vitam" (cfr Io 14, 6), tamquam "finem humanae historiae, punctum in quod historiae et civilizationis desideria vergunt".1

Etenim quantumvis figura mariali sua signetur Rosarium, precatio tamen ex animo oritur christologico. Suarum enim in partium sobrietate colligit in se totius Evangelici nuntii altitudinem, cuius est veluti breviarium.2 Resonat quidem in ea Mariae ipsius oratio, perennis eius cantus Magnificat, propter Incarnationis redimentis opus in virginali ipsius sinu inceptum. Christianus populus per illud Mariae ingreditur scholam ut ad contemplationem se perduci sinat venustatis vultus Christi nec non ad magnitudinis amoris illius experientiam. Nam per Rosarium abundantiam gratiarum credens fidelis haurit quasi ipsis de manibus Matris Redemptoris eas suscipiens.

Pontifices Romani ac Mariale Rosarium

2
2. Tot Nostri Decessores magnum huic precationi adsignaverunt momentum. Qua in re optime meritus est Pontifex Leo XIII qui Kalendis Septembribus anno MDCCCLXXXIII, Encyclicas Litteras Supremi apostolatus officio,3 emisit declarationem quidem celsam qua alias simul praenuntiavit sententias hac de Mariali precatione, cum eam efficax designaret spiritale instrumentum contra societatis mala. Recentiores vero inter Pontifices Concilii tempore, qui Rosarii fautores eminuerunt, commemorare cupimus beatum Ioannem XXIII,4 at in primis Paulum VI qui sua in Apostolica Adhortatione Marialis cultus indolem evangelicam Rosarii eiusque notionem christologicam extulit cum Concilii Oecumenici Vaticani II hortationibus consentiens.

Nos praeterea Ipsi nullam omisimus opportunitatem quin ad crebram Rosarii recitationem incitemus. Iam inde ab iuvenilibus vitae annis precatio haec Nostra in spiritali vita praecipuum locum habuit. Huius memoriam recreavit recens Nostrum in Poloniam iter maximeque salutatio apud Sanctuarium Kalvariae. Temporibus enim laetitiae sicut et tristitiae Nos est corona haec precatoria comitata, cui tot commendavimus sollicitudines, in qua magnam semper repperimus consolationem. Viginti quattuor abhinc annos, die XXIX mensis Octobris anno MCMLXXVIII, duabus vix hebdomadis ab electione Petri ad Sedem, aperientes animum fere Nostrum sic sumus elocuti: "Carissima Nobis precatio Rosarium est. Oratio mirabilis! Miranda nempe sua in simplicitate atque etiam altitudine . Dici quodammodo potest Rosarium commentatio et oratio extremi capituli Constitutionis Lumen gentium Concilii Oecumenici Vaticani II, quae singularem Matris Dei praesentiam pertractat tum Christi in mysterio tum Ecclesiae. Etenim post Ave Maria sonitum ante oculos animi principales vitae Iesu Christi transeunt eventus. Colliguntur enim in summa mysteriorum gaudiosorum, dolorosorum et gloriosorum nosque consociant vivo modo cum Iesu ipso per Matris Eius Cor - si ita loqui licet -. Eodem autem tempore concludere potest animus noster in has Rosarii decades cuncta eventa quae vitam singulorum hominum et familiae, nationis ipsius, Ecclesiae et totius hominum generis constituunt: uniuscuiusque hominis eventus tum etiam proximi atque praesertim eorum qui nobis proximi sunt magisque sunt cordi. Simplex igitur Rosarii precatio eundem ictum ac vitae humanae pulsat".5

Fratres et sorores carissimi, hisce vocibus ipsis in cursum cotidianum Rosarii inseruimus Pontificatus Nostri annum primum. Hodie, anno ineunte XXV ministerii Nostri tamquam Petri Successoris, tantundem efficere gestimus. Quot his superioribus annis per Rosarium Nos a Virgine Sancta accepimus gratias: Magnificat anima mea Dominum! Gratum sic animum Nostrum Domino testari cupimus Ipsius Sanctissimae Matris vocabulis, cuius tutelae Petrinum Nostrum ministerium concredidimus: Totus tuus!

Rosarii Annus: a mense Octobri MMII ad Octobrem MMIII

3
3. Hanc ob causam permoti Nos deliberatione illa in Apostolica Epistula Novo millennio ineunte, ubi Dei populum iubilarem celebrationem iam expertum hortati sumus ut "a Christo iterum procederet"6 necesse esse sensimus meditationem de Rosario enodare veluti coronam Marialem eiusdem Apostolicae Epistulae unde incitare omnes possimus ad Christi contemplandum vultum in ipsa societate atque schola Matris Sanctissimae eius. Persolvere enim Rosarium Mariale nihil aliud plane est nisi Christi vultum una cum Maria contueri. Quo plus autem ponderis huic hortationi addatur, opportunitate capta venturae memoriae anniversariae CXX ab Litteris Leonis XIII editis, volumus ut volvente hoc anno precatio haec maxime proponatur et varias apud communitates christianas aestimetur. Quocirca annum a mense hoc Octobri ad anni MMIII Octobrem mensem Rosarii Annum indicimus.

Singulis vero ecclesialibus communitatibus hanc pastoralem incitationem commendamus earumque propriis inceptis. Nolumus autem impedire sed complere potius et confirmare ecclesiarum particularium pastoralia consilia. Fore confidimus ut magno promptoque animo ipsa suscipiatur. Nam si suam plenam secundum significationem denuo Rosarium invenitur, ad medullam quasi vitae christianae inducit occasionemque ordinariam sicut etiam fecundam praebet indolis spiritalis et paedagogicae ad singulorum hominum contemplationem, Dei populi educationem nec non evangelizationem novam. Inculcare id etiam iuvat ob alterius anniversariae memoriae gaudium: quadragesimus completur annus ab incohato Concilio Oecumenico Vaticano II (XI Octobris MMII), quae fuit "gratia permagna" a Dei Spiritu praeparata nostri temporis Ecclesiae.7


Obiectationes Rosario factae

4
4. Idonea occasio huius Nostri incepti variis profluit ex rationibus. Prima quidem urgentem tangit necessitatem occurrendi cuidam certo huius precationis discrimini quae in hodiernis historiae ac theologiae adiunctis periculum est ne perperam suo in momento minuatur ideoque rarius novo saeculo proponatur. Sunt qui primarium Liturgiae locum, merito quidem a Concilio Oecumenico Vaticano II laudatum, secum necessario deminutum importet Rosarii momentum. Verumtamen, quemadmodum Paulus VI explanavit, haec oratio non modo se Liturgiae Sacrae non opponit sed illi etiam tamquam fulcrum deservit, quandoquidem introducit eam atque repetit dum plena interiore partecipatione permittit ut ea vivatur eiusque percipiantur cotidiana in vita fructus.

Forsitan etiam quidam metuat ne suam propter naturam manifesto Marianam evadere possit minus oecumenica. Re autem vera, lucido potius collocatur in prospectu Matris Dei cultus quem Concilium ipsum descripsit: cultum videlicet ad christologicum fidei christianae cor directum ita ut "cum Mater honoratur, Filius rite noscatur, ametur, glorificetur".8 Si consentaneo modo iterum detegitur Rosarium, adiumentum est, nullum vero oecumenismi impedimentum!

Contemplationis via

5
5. Attamen multo gravior causa cur Rosarii consuetudo vehementer inculcetur inde exsistit quod efficacissimum exhibet instrumentum ad iuvandum illud officium contemplandi christianum mysterium intra fidelium communitatem, quod ipsi Nos in Apostolica Epistula Novo millennio ineunte exhibuimus tamquam "sanctitatis paedagogiam": "Indiget affectu christiano qui cum primis arte precationis praecellit".9 Nova intra societatem hodiernam, licet tot impediatur repugnantiis, cooriente spiritualitatis postulatione, quae aliarum religionum impulsionibus provocatur, plus quam alias umquam oportet christianae nostrae communitates "germanae scholae orationis"10 efficiantur.

In optima profecto probatissimaque contemplationis christianae traditione ipsum reponitur Rosarium. In occidentali orbe natum et progressum, illud manet oratio proprie meditativa et quadamtenus "orationi cordis" vel etiam "Iesu precationi" respondet quae in christiani Orientis orbis humo effloruit.

Pro pace familiaque prex

6
6. Quaedam historiae adiuncta huc accedunt unde maior praestantia Rosario denuo provehendo addatur. Inter ea primum quidem numeratur premens necessitas a Deo pacis donum flagitandi. Saepius enim et a Decessoribus Nostris et a Nobismet Ipsis ostensum tamquam precatio est pro pace. Ad Millennii principium, quod terrificis iniit eventibus illius sceleris diei XI mensis Septembris anno MMI quodque singulis ferme diebus tot in orbis regionibus novas sanguinis et violentiae spectat scaenas, Rosarium denuo reperire significat in contemplationem mysterii Ipsius sese immitere qui "est enim pax nostra, qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvit, inimicitiam" (Eph 2, 14). Recitare proinde Rosarium non licet quin certo quodam officio quis obligari se sentiat paci ipsi inserviendi, animo praesertim in terram Iesu Nazareni intento quae adhuc tam vehementer affligitur tamque christianorum affectui est cara.

Simile officii atque precationis urgens onus ex alia temporis nostri parte praecipua exoritur, nempe humanae familiae, cellulae ipsius societatis cui magis magisque disgregantes vires tum philosophiae tum usus cotidiani insidiantur; hae enim efficiunt ut futura aetas huius principalis et inexstinguibilis institutionis in periculum adducatur simulque universae societatis fortuna. Christianis in familiis Rosarii restitutio, intra fines latioris cuiusdam actionis pastoralis pro familia, sese veluti efficax praestat auxilium unde exitiosi huius memorabilis discriminis effectus arceantur.

"Ecce mater tua!" (Io 19, 27)

7
7. Commonstrant indicia plura quantopere etiam hodie cupiat Virgo Sanctissima per hanc proprie precationem exsequi maternam illam sollicitudinem cui iamiam moriturus Redemptor omnes Ecclesiae filios ac filias in praedilecti discipuli persona credidit: "Mulier, ecce filius tuus!" (Io 19, 26). Diversae iam condiciones innotuerunt inter undevicesimum et vicesimum saeculum, quibus quodammodo Christi Mater sua praesentia fecit ut perciperetur et sua pariter vox qua Dei Populum ad hanc orationis contemplativae instigabat formam. Nominatim commemorare volumus visiones Lapurdi ac Fatimae propter gravem impulsum quem adhuc in christianorum vitam adservant nec non propter approbationem magna cum auctoritate ab Ecclesia receptam;11 earum nunc Sanctuaria metae sunt plurimorum peregrinatorum consolationem ac spem quaerentium.

In testium vestigiis

8
8. Haud licet innumerabilem Caelitum multitudinem recensere qui veram sanctificationis viam in Rosario reppererunt. Satis meminisse est sanctum Ludovicum Mariam Grignion de Montfort, qui super Rosario opus magni pretii contexuit,12 ac nobis propiorem nempe Patrem Pium de Pietrelcina quem nuperius Nobis admodum iuvit inter caelitos sanctos adnumerare. Peculiarem praeterea gratiam habuit uti verus Rosarii apostolus beatus Bartholus Longo. Innititur eius sanctitatis semita affirmationi in intimo perceptae animo: "Salvus quicumque Rosarium disseminat".13 Post hoc fundamentum destinari se intellexit ad excitandum Pompeis templum Virgini ipsi Rosarii sancti dicatum iuxta antiquae urbis rudera quam christianus modo tetigit nuntius priusquam eadem civitas anno LXXIX conflagratione Vesuvii est sepulta atque multis post saeculis suis de cineribus eruta in testificationem luminum atque umbrarum classicae humanitatis. Suis operibus omnibus ac praesertim consuetudine "quindecim sabbatorum" mentem christologicam et Rosarii contemplativam enodavit Bartholus Longo, impulsus maxime ac sustentus a Leone XIII, "Rosarii Pontifice".

CAPUT I: CUM MARIA CONTEMPLARI CHRISTUM

Splendida facies sicut sol

9
9. "Et transfiguratus est ante eos; et resplenduit facies eius sicut sol" (Mt 17, 2). Evangelica Transfigurationis Christi scaena, ubi tres videlicet apostoli Petrus, Iacobus et Ioannes Redemptoris pulchritudine quasi rapti videntur, tamquam contemplationis christianae imago accipi potest. Etenim in Christi vultum oculos figere, ipsius mysterium in communi et acerbo humanitatis eius itinere agnoscere, ita ut divinus splendor in perpetuum ostentatus apud Resuscitatum ad dexteram Patris sedentem comprehendatur, munus cuiusvis Christi discipuli est; nostrum propterea etiam officium. Hanc namque contemplantes faciem aperimus nos ipsos ad vitae trinitariae suscipiendum mysterium, ut nova semper ratione Patris amorem experiamur Spiritusque Sancti laetitia efferamur. Ita etiam nobis sancti Pauli affirmatio impletur: "Gloriam Domini speculantes, in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem tamquam a Domini Spiritu" (2 Cor 3, 18).

Contemplationis exemplar Maria

10
10. Reperit in Maria Christi contemplatio specimen insuperabile suum. Filii enim facies peculiari omnino ad eam pertinet titulo. In utero enim ipsius conformatus erat humanamque ab illa recepit similitudinem quae spiritalem etiam multo maiorem coniunctionem elicit. Nemo tanto impendio umquam se quanto Maria Christi vultui contemplando dedidit. Cordis enim eius aspectus quadamtenus in ipsum iam ab Annuntiatione collineatur, cum Spiritu operante Sancto eum concepit; sequentibus vero mensibus incipit eius persentire praesentiam illiusque pariter iam tractus oris praesentire. Cum denique tandem apud Bethlehem in lucem eum prodidit, carnei etiam oculi eius in Filii faciem tenere conversi sunt dum pannis eum involvit et reclinat eum in praesepio (cfr Lc 2, 7).

Quo ex tempore conspectus eius semper adoranti quodam stupore repletus ab eo amplius numquam divelletur. Nonnumquam erit intuitus interrogationis, quemadmodum in eventu Filii in templo amissi: "Fili, quid fecisti nobis sic?" (Lc 2, 48); semper tamen erit penetrans intuitus, qui in intimis Iesu sensibus legere valet, quin immo et absconditos percipere affectus et voluntatem etiam divinare, perinde ac in nuptiis Canae (cfr Io 2, 5); alias erit intuitus perdolens, potissimum sub cruce, ubi erit iterum quodammodo aspectus "parturientis", quoniam non solum particeps erit Maria passionis mortisque Unigeniti, verum novum quoque excipiet filium sibi in discipulo praedilecto traditum (cfr Io 19, 26-27); in Paschatis deinde aurora intuitus radiatus propter Resurrectionis gaudium erit ac denique per Spiritus effusionem die Pentecostes erit ardens prospectus (cfr Act 1, 14).

Mariae recordationes

11
11. Oculis in Christo defixis vivit iam Maria magnique facit quodque eius verbum: "Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo" (Lc 2, 19; cfr 2, 51). De Iesu memoriae ipsius insculptae in animo Mariam comitatae sunt omni in vitae eventu eamque siverunt cogitationibus varia tempora percurrere suae iuxta Filium vitae. Illae namque recordationes aliquo modo "Rosarium" confecerunt quod perpetuo suae terrestris vitae diebus Ipsamet persolvit.

Nunc similiter inter laetificos Hierosolymorum caelestium cantus gratiae ipsius laudisque causae nihil mutatae persistunt. Maternam enim eius sollicitudinem excitant erga peregrinantem Ecclesiam in qua suae uti evangelizatricis "nuntiationis" iter producit. Filii enim sui "mysteria" sine intermissione credentibus exhibere pergit Maria, optans nempe ut ea contemplentur unde omnis eorum salvifica virtus erumpere possit. Recitans ideo Rosarium concordat christiana communitas cum recordatione Mariae atque intuitione.

Rosarium contemplativa precatio

12
12. Initio a Mariae ipsius experientia facto, Corona Marialis exsistit prex praecipue contemplativa. Hac sublata ratione suam amitteret naturam, proinde ac monuit Paulus VI: "(Contemplatio) si deest, corpori sine anima Rosarium assimulatur estque periculum, ne recitatio evadat iteratio formularum atque hortamento repugnet Iesu Christi, qui dixit: Orantes autem, nolite multum loqui sicut ethnici; putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur (Mt 6, 7). Rosarium enim natura sua requirit, ut tranquilla precatione et quasi cogitabunda tarditate volvatur, quo facilius orans meditationi insistat mysteriorum vitae Christi, velut corde illius perspectorum, quae Domino omnium proxima fuit, utque eorundem mysteriorum investigabiles divitiae reserentur".14

Praestat immorari nos hac in alta Pauli VI cogitatione ut quidam Rosarii aspectus emergant quibus melius natura eius propria christologicae contemplationis illuminatur.

De Christo cum Maria recordari

13
13. Mariae contemplatio - quemadmodum iam diximus - in primis est recordatio. Haec autem dicta sensu biblico memoriae (zakar) sunt comprehendenda; illa enim opus a Deo in salutis historia peractum repraesentat. Nam Biblia Sacra narrationes salutarium eventuum sunt qui ipso in Christo suum attingunt cacumen. Non solum eventus illi efficiunt tempus "hesternum"; etiam salutis sunt "hodierna". Haec temporum adimpletio praesertim in Liturgia sacra contingit: id nempe quod Deus plura abhinc saecula perfecit non solos respicit proximos eventuum testes verum proprio gratiae dono hominem cuiusvis afficiunt temporis. Hoc aliquo modo valet de omni alio devoto eosdem ad eventus accessu: eorum celebrare in fide et amore "memoriam" significat semetipsum illi gratiae aperire quam nobis suis vitae mysteriis et mortis et resurrectionis Christus impetravit.

Quam ob causam, dum iterum asseveratur praeeunte Concilio Oecumenico Vaticano II Liturgiam sacram, uti officii sacerdotalis Christi cultusque publici exercitationem, esse "culmen ad quod actio Ecclesiae tendit et simul fons unde omnis eius virtus emanat",15 meminisse illud quoque oportet videlicet: "Vita spiritualis non unius sacrae Liturgiae participatione continetur. Christianus ad communiter orandum vocatus, nihilominus debet etiam intrare in cubiculum suum ut Patrem in abscondito oret (cfr Mt 6, 6), immo, docente Apostolo, sine intermissione orare (cfr 1 Thess 5, 17)".16 Sua ex proprietate collocatur Rosarium hac in multiplici summa precationis "sine intermissione", et si Liturgia sacra, Christi nec non Ecclesiae actio, est salutifera ante omnia actio, uti "meditatio" cum Maria de Christo Rosarium ipsum evadit contemplatio salutaris. Etenim in Redemptoris vitam de mysterio in mysterium dum immergitur, sic accidit ut, quantumcumque operatus ille est atque Liturgia praesens reddit, penitus recipiatur et cuiusque vitam conformet.

Christum a Maria discere

14
14. Magister est Christus praestantissimus, simul Revelator ipse simul Revelatio. Non modo ea discere interest quae ille docuit verum etiam "discere eum ipsum". Atqui hic quae magistra peritior est Maria? Si autem divina ex parte Spiritus interior est Magister qui plenam ad Christi veritatem nos perducit (cfr Io 14, 26; 15, 26; 16, 13), nemo inter creaturas melius Christum novit quam Illa, nemo sicut Mater ipsa altiorem nos inducere valet ad mysterii ipsius cognitionem.

Sese omnino in magistrae forma nobis praebet ante primum "signorum" a Iesu completorum, nempe aquae in vinum commutationem apud Cananenses nuptias, dum servos ea cohortatur ut Christi voluntates exsequantur (cfr Io 2, 5). Fingere etiam animo possumus idem officium Mariam pro discipulis absolvisse post Iesu Ascensionem, cum inter eos Spiritum Sanctum exspectans remaneret eosque prima confirmaret in apostolica missione. Per Rosarii stationes cum Maria transire idem fere est ac Mariae adsistere "scholae" ut Christus legatur, eius inspiciantur secreta, nuntius ipsius intellegatur.

Haec Mariae schola eo est efficacior si ipsa existimatur scholam explicare, Spiritus Sancti dona nobis abundanter obtinens simulque exemplum proponens illa "in peregrinatione fidei"17 cuius est incomparanda doctrix. Coram singulis Filii mysteriis nos Maria hortatur, sicut suae Annuntiationis tempore, ut humili animo interrogationes ponamus quae nos ad lucem aperiant, ut semper ex fidei oboedientia sermonem concludat: "Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum" (Lc 1, 38).

Christo configurari cum Maria

15
15. Tamquam constitutivam suam proprietatem habet christiana doctrina spiritalis illud discipuli officium ut plenius usque suo se Magistro "conformet" (cfr Rom 8, 29; Philp 3, 10.21). Sancti Spiritus in baptismate effusio credentem veluti palmitem in vitem quae Christus est inserit (cfr Io 15, 5), eumque Corporis mystici eius efficit membrum (cfr 1 Cor 12, 12; Rom 12, 5). Huic tamen incipienti consociationi respondeat oportet crescentis semper cum eo assimilationis iter quod discipuli nempe mores magis magisque ad "logicam" Christi rationem moderetur: "Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu" (Philp 2, 5). Necesse praeterea est ex Apostoli verbis "induere dominum Iesum Christum" (cfr Rom 13, 14; Gal 3, 27).

Hoc in spiritali Rosarii cursu, qui perpetuam persequitur - una cum Maria - vultus Christi contemplationem, hoc propositum, quod conformationem cum Ipso postulat, contenditur per semitam quam appellare possumus "amicalem". Naturaliter enim nos in Christi vitam inducit sinitque simul eius "respirare" sensus. Hac de re affirmat beatus Bartholus Longo: "Haud secus atque amici duo, crebro simul convenientes, sese etiam propriis moribus conformare solent, ita profecto et nos cum Iesu familiariter viventes et cum Virgine, dum Rosarii ponderamus Mysteria unamque, et eandem per Communionem vitam constituentes, evadere possumus illis similes, quantum quidem humilitas nostra permittit, et a supremis his exemplaribus modum comprehendere vivendi humilem et pauperem, absconditum, patientem et perfectum".18

Toto porro in hoc nos Christo configurandi opere per Rosarium, maternae Virginis Sanctissimae opitulationi in primis nos committimus. Ipsa enim quae Christi est Mater, quantumvis ad Ecclesiam "ut supereminens prorsusque singulare membrum"19 pertinet, eodem tamen tempore "Mater Ecclesiae est". Talis enim ut Mater continenter filios filiasque Corpori mystico Filii sui "generat". Id quidem deprecatione sua perficit cum inexhaustam Spiritus in eos effusionem implorat. Ecclesiae maternitatis imago perfecta est illa.

Mystica ratione iuxta Mariam Rosarium nos ipsos transfert diligenter quae studet nempe progressionem Christi humanam in Nazarethana domo prosequi. Hoc illi permittit ut nos vicissim educet eademque sollicitudine instituat donec "formetur Christus" (Gal 4, 19) penitus in nobis. Hic Mariae actus, qui totus ad Christum adnititur funditusque ei subicitur, "unionem autem immediatam credentium cum Christo nullo modo impedit sed fovet".20 Fulgidum est hoc a Concilio Oecumenico Vaticano II declaratum principium quod tam valide Nostra experti sumus in vita, cum rationem episcopalis Nostri insignis haberemus: Totus tuus.21 Uti constat, hoc enuntiatum doctrina sancti Ludovici Mariae Grignion de Montfort penetratur, qui partes Mariae ita in processu conformationis cum Christo pro unoquoque nostrum definivit: "In eo omnis nostra consistit perfectio quod conformes, coniuncti Iesu Christo consecrati sumus. Quocirca omnium devotionis formarum perfectissima sine dubitatione illa est quae conformat, coniungit Iesu Christo nos perfectiusque consecrat. Cum autem sit Maria creatura Iesu Christo maxime conformis, sequitur inde ut universas inter pietatis consuetudines habeatur pietas erga Mariam eius Matrem illa scilicet quae devovet et configurat Domino nostro animam nostram, et ut quanto magis ei consecretur anima tanto Iesu Christo ea dedicetur".22 Numquam sic uti in Rosario ipso Christi via atque Mariae ita alte cohaerere videntur. Non enim vivit Maria nisi in Chisto ac pro Chisto!

Cum Maria supplicare Christo

16
16. Hortatur nos Christus ut ad Deum instanter fidenterque convertamur ut exaudiamur: "Petite, et dabitur vobis; quaerite et invenietis; pulsate, et aperietur vobis" (Mt 7, 7). Huius precandi efficacitatis causa bonitas Patris est, verum etiam apud eum intercessio Christi ipsius (cfr 1 Io 2, 1) nec non Spiritus Sancti motio, qui "interpellat pro nobis" secundum Deum (cfr Rom 8, 26-27). Nam "quid oremus, sicut oportet, nescimus" (Rom 8, 26), immo nonnumquam idcirco quod "male petimus" haud exaudimur (cfr Iac 4, 2-3).

Ad precationem sustinendam, quae Christus et Spiritus faciunt ut nostro ex animo consurgat, maternis suis precibus intervenit Maria. "Oratio Ecclesiae quasi ab oratione fertur Mariae".23 Re quidem vera si unicus Mediator Iesus nostrae precis exsistit Via, Maria perlucida Ipsius imago illam demonstrat Viam atque "inde ab hac singulari Mariae cooperatione actioni Spiritus Sancti, Ecclesiae ad sanctam Matrem Dei excoluerunt orationem, eam ad Personam Christi, in Eius mysteriis manifestatam, dirigentes quasi ad centrum".24 Deprecationis verum Mariae efficaciam Evangelium comprobat in nuptiis Canae, quae humanarum necessitatum se apud Iesum praestat interpretem: "Vinum non habent" (Io 2, 3).

Meditatio simul et supplicatio est Rosarium. Instans enim Matris Dei flagitatio ex illa oritur fiducia, ipsius nempe maternam intercessionem omnia in Filii corde efficere posse. Ipsa enim "omnipotens per gratiam" est quemadmodum sua in Supplicatione ad Virginem beatus Bartholus Longo25 asseverabat audaci quidem locutione quae bene intellegitur. Haec praeterea certitudo ab Evangelio profecta per populi christiani experientiam est corroborata. Summus enim poeta Dantes mirabiliter eam ad sancti Bernardi mentem interpretatur decantans: "Domina, tam magna es tantumque vales ut quicumque gratiam velit et ad te non decurrat sua voluntate volare sine alis cupiat".26 Sancti Spiritus mulier (cfr Lc 1, 35) in Rosario Maria, cum a nobis imploratur, ante Patrem pro nobis statuitur qui gratia eam cumulavit et ante Filium suo natum ex gremio nobiscum precans atque pro nobis.

Christum cum Maria annuntiare

17
17. Curriculum annuntiationis et inquisitionis est etiam Rosarium in quo Christi mysterium continenter variis in experientiae christianae ordinibus praebetur. Specimen est alicuius demonstrationis orantis simul et contemplantis quae eo spectat ut secundum Christi animum christianus ipse componatur. Reapse, si in recitando Rosario omnia ad efficacem meditationem elementa convenienter aestimantur, inde praesertim in communitaria recitatione apud paroecias et sanctuaria enascitur significans opportunitas catechetica quam Pastores scire debent apte adhibere. Rosarii enim Virgo etiam hoc modo producit suum Christi annuntiandi opus. Rosarii annales luculenter ostendunt quo more praesertim a Dominicanis sodalibus haec prex usurpata sit temporibus Ecclesiae difficilibus propter diffusas haeresias. Consistimus autem hodie novas ante provocationes. Cur igitur Coronam precatoriam in manum non sumimus cum eorum fide qui nos antecesserunt? Suam universam virtutem servat Rosarium manetque vis et ops non negligenda pastorali in instrumento omnis probati evangelizatoris.

CAPUT II: CHRISTI MYSTERIA - MYSTERIA MATRIS

"Evangelii compendium" Rosarium

18
18. Ad Christi contemplandum vultum nemo adducitur nisi Patris voce in Spiritu audienda, quoniam "nemo novit Filium nisi Pater" (Mt 11, 27). Apud locum Caesareae Philippi, reddita a Petro confessione, tam lucidi suae naturae intuitus originem designavit Iesus: "Caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est" (Mt 16, 17). Quapropter revelatio superna necessaria est. Verum ut ipsa percipiatur, pariter oportet aures praebere: "Silentii precationisque experientia dumtaxat aptam fert condicionem, in qua absolvi et evolvi verissima potest cognitio, adhaerens congruensque, illius mysterii".27

Una exstat Rosarium ex viis traditis christianae precationis quae ad vultus Christi adhibetur contemplationem. Ita enim eam descripsit Paulus VI: "Rosarium igitur cum in Evangelio innitatur et ad mysterium Incarnationis hominumque redemptionem tamquam ad centrum pertineat, oratio est putanda, quae ad rem christologicam prorsus convertitur. Id enim quod eiusdem proprium est et peculiare, videlicet angelicae salutationis litanica iteratio Ave, Maria in Christi quoque laudem indesinentem cedit, ad quem ut ad terminum extremum respicit Angeli nuntium ac matris Baptistae salutatio: Benedictus fructus ventris tui (Lc 1, 42). Quin immo, geminatio verborum Ave, Maria velut textura est, in qua mysteriorum contemplatio progreditur. Etenim qui Christus in unaquaque salutatione angelica significatur, idem ipse est, quem ex ordine enuntiata mysteria ut Filium Dei proponunt et ut Filium Virginis".28

Complementum opportunum

19
19. Tot vitae Christi mysteriorum quaedam dumtaxat indicat Rosarium, quemadmodum compositum est in latissimo pietatis usu auctoritate ecclesiali comprobato. Electio haec imposita est pristina huius precationis forma, quae secundum numerum centesimum quinquagesimum constituta est Psalmorum videlicet numero respondentem.

Nihilominus ut christologica Rosarii substantia augeatur, consentaneam esse arbitramur aliquam perfectionem quae, libero singulorum atque communitatum iudicio relictam, eam sinat etiam mysteria publicae vitae Christi Baptismum inter et Passionem complecti. Intra horum enim mysteriorum complexionem partes personae Christi praecipuas contemplamur veluti ultimi Dei revelatoris. Ipse enim, Filius dilectus Patris in Baptismate apud Iordanem declaratus, Regni nuntiat adventum, quem operibus suis testatur cuiusque postulata praedicat. Annis quidem publicae vitae Christi mysterium peculiari titulo demonstratur tamquam lucis mysterium: "Quamdiu in mundo sum, lux sum mundi" (Io 9, 5).

Ut autem plenius appellari possit Rosarium "Evangelii compendium" expedit ut, commemoratis Incarnatione ac vita Christi abscondita (quae sunt gaudii mysteria), et priusquam suppliciis passionis insistatur (quae sunt doloris mysteria), nec non resurrectionis triumphis (quae sunt gloriae mysteria), nos perducere meditatio debet quaedam ad excellentiora vitae publicae eventa (quae sunt lucis mysteria). Haec mysteriorum novorum expletio, non detrahens ullam necessariam rem traditae huius precationis formulae, illuc potius spectat ut ea renovato studio in spiritualitate christiana vivatur tamquam vera initiatio in cordis Christi altitudinem quod est gaudii et lucis, doloris et gloriae abyssus.

Gaudii mysteria

20
20. Primus circulus, qui est "mysteriorum gaudiosorum", signatur revera laetitia ex Incarnationis eventu effulgente. Hoc iam ab ipsa patet Annuntiatione ubi Gabrielis salutatio Virgini Nazarethanae data cum adhortatione coniungitur ad messianicum gaudium: "Ave, Maria". Hunc accedit ad nuntium universa salutis historia, immo vero tota orbis quadamtenus historia. Si enim Patris id est consilium ut omnia in Christo recapitulentur (cfr Eph 1, 10), cunctus orbis aliquo modo attingitur beneficio divino quo in Mariam Pater inclinatur ut sui Filii Mater reddatur. Omne vicissim hominum genus in illo fiat concluditur quo alacriter Dei voluntati Ipsa respondet.

Sub exsultationis signo agitur etiam congressio cum Elisabeth, ubi ipsa Mariae vox Christique eius in utero praesentia efficiunt ut Ioannes "exsultet in gaudio" (cfr Lc 1, 44). Spectaculum similiter Bethlemiticum laetitia perfunditur, ubi Parvuli divini, hominum Servatoris, nativitas ab angelis cantatur pastoribusque renuntiatur prorsus uti "gaudium magnum" (Lc 2, 10).

Haec vero duo posteriora mysteria quamvis gaudium prae se ferant, indicia tamen dramatis praedicunt. Infantis enim praesentatio in templo, dum consecrationis eius exprimit laetitiam senemque Simeonem in iubilationem immergit, vaticinium nihilominus indicat tum "signi contradictionis" quod erit Israeli Infans tum etiam gladii qui Matris transibit animam (cfr Lc 2, 34-35). Eventus de Iesu duodecim annorum in templo laetificus simul est et dramaticus. Qui sua in divina sapientia comparet auscultans nempe et interrogans, maxime eminet in vestitu alicuius "docentis". Mysterii eius tamquam Filii negotiis Patris omnino dediti revelatio est simul illius evangelicae gravitatis nuntiatio qua in discrimen etiam carissima hominis vincula ducuntur coram absolutis Regni postulationibus. Ipsi Ioseph et Maria, trepidi anxiique, "non intellexerunt" illius verba (Lc 2, 50).

Significat igitur "gaudiosa" ponderare mysteria, nempe in ultimas intrare rationes significationemque christianae laetitiae intimam. Significat etiam oculos in veritatem concretam dirigere Incarnationis mysterii atque etiam in mysterii salvifici doloris praenuntiationem obscuriorem. Eo ducit nos Maria ut gaudii christiani secretum comprehendamus et reminiscamur christianum nomen in primis esse euangelion, "nuntium bonum", quod medium suum elementum immo ipsum suum magisterium in Christi persona, qui est Verbum caro factum, unicus orbis Salvator.


LA - ROSARIUM VIRGINIS MARIAE