Summa Contra Gentiles Lib.4 Cap.24
1. Quidam vero circa spiritus sancti processionem errare inveniuntur, dicentes spiritum sanctum a filio non procedere. Et ideo ostendendum est spiritum sanctum a filio procedere.
2. Manifestum est enim ex sacra scriptura quod spiritus sanctus est spiritus filii: dicitur enim Rm 8,9: si quis spiritum Christi non habet, hic non est eius. Sed ne aliquis posset dicere quod alius sit spiritus qui procedit a patre, et alius qui est filii, ostenditur ex verbis eiusdem apostoli quod idem spiritus sanctus sit patris et filii. Nam hoc quod inductum est, si quis spiritum Christi non habet, hic non est eius, subiunxit postquam dixerat, si spiritus Dei habitat in nobis, etc.. Non autem potest dici spiritus sanctus esse spiritus Christi ex hoc solo quod eum habuit tanquam homo, secundum illud Lc 4,1, Iesus, plenus spiritu sancto, regressus est a iordane. Dicitur enim Ga 4,6: quoniam estis filii Dei, misit Deus spiritum filii sui in corda vestra, clamantem, abba (pater). Ex hoc ergo spiritus sanctus nos facit filios Dei, inquantum est spiritus filii Dei. Efficimur autem filii Dei adoptivi per assimilationem ad filium Dei naturalem: secundum illud Rm 8,29: quos praescivit, et praedestinavit fieri conformes imaginis filii eius, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Sic igitur est spiritus sanctus spiritus Christi, inquantum est filius Dei naturalis. Non potest autem secundum aliam habitudinem spiritus sanctus dici spiritus filii Dei nisi secundum aliquam originem: quia haec sola distinctio in divinis invenitur. Necesse est igitur dicere quod spiritus sanctus sic sit filii quod ab eo procedat.
3. Item. Spiritus sanctus a filio mittitur: secundum illud Jn 15,26: cum venerit paraclitus, quem ego mittam vobis a patre. Mittens autem auctoritatem aliquam habet in missum. Oportet igitur dicere quod filius habeat aliquam auctoritatem respectu spiritus sancti. Non autem dominii vel maioritatis, sed secundum solam originem. Sic igitur spiritus sanctus est a filio. Si quis autem dicat quod etiam filius mittitur a spiritu sancto, quia dicitur Lc 4,18 Lc 21, quod Dominus dixit in se impletum illud Isaiae, spiritus Domini super me, evangelizare pauperibus misit me: sed considerandum est quod filius a spiritu sancto mittitur secundum naturam assumptam. Spiritus autem sanctus non assumpsit naturam creatam, ut secundum eam possit dici missus a filio, vel filius habere auctoritatem respectu ipsius. Relinquitur igitur quod respectu personae aeternae filius super spiritum sanctum auctoritatem habeat.
4. Amplius. Jn 16,14, dicit filius de spiritu sancto: ille me clarificabit, quia de meo accipiet. Non autem potest dici quod accipiat id quod est filii, non tamen accipiat a filio: utputa si dicatur quod accipiat essentiam divinam, quae est filii a patre; unde et subditur, omnia quaecumque habet pater, mea sunt. Propterea dixi vobis quia de meo accipiet:- si enim omnia quae patris sunt et filii sunt, oportet quod auctoritas patris, secundum quam est principium spiritus sancti, sit et filii. Sicut ergo spiritus sanctus accipit de eo quod est patris a patre, ita accipit de eo quod est filii a filio.
5. Ad hoc etiam induci possunt auctoritates doctorum ecclesiae, etiam graecorum. Dicit enim Athanasius: spiritus sanctus a patre et filio, non factus nec creatus nec genitus, sed procedens. Cyrillus etiam, in epistola sua, quam synodus chalcedonensis recepit, dicit: spiritus veritatis nominatur et est spiritus veritatis et profluit ab eo, sicut denique et ex Deo patre. Didymus etiam dicit, in libro de spiritu sancto: neque quid est aliud filius exceptis his quae ei dantur a patre; neque alia est spiritus sancti substantia praeter id quod ei datur a filio.
6. Ridiculosum est autem quod quidam concedunt spiritum sanctum esse a filio, vel profluere ab ipso, sed non procedere ab ipso. Verbum enim processionis inter omnia quae ad originem pertinent, magis invenitur esse commune: quicquid enim quocumque modo est ab aliquo, ab ipso procedere dicimus. Et quia divina melius per communia quam per specialia designantur, verbum processionis in origine divinarum personarum maxime est accommodum. Unde si concedatur quod spiritus sanctus sit a filio, vel profluat ab eo, sequitur quod ab eo procedat.
7. Item. Habetur in determinatione quinti concilii: sequimur per omnia sanctos patres et doctores ecclesiae, Athanasium, Hilarium, Basilium, Gregorium theologum et Gregorium nyssenum, Ambrosium, Augustinum, theophilum, ioannem constantin., cyrillum, leonem, proclum: et suscipimus omnia quae de recta fide et condamnatione haereticorum exposuerunt. Manifestum est autem ex multis auctoritatibus Augustini, et praecipue in libro de trinitate, et super ioannem, quod spiritus sanctus sit a filio. Oportet igitur concedi quod spiritus sanctus sit a filio sicut et a patre.
8. Hoc etiam evidentibus rationibus apparet. In rebus enim, remota materiali distinctione, quae in divinis personis locum habere non potest, non inveniuntur aliqua distingui nisi per aliquam oppositionem. Quae enim nullam oppositionem habent ad invicem, simul esse possunt in eodem, unde per ea distinctio causari non potest: album enim et triangulare, licet diversa sint, quia tamen non opponuntur, in eodem esse contingit. Oportet autem supponere, secundum fidei catholicae documenta, quod spiritus sanctus a filio distinguatur: aliter enim non esset trinitas, sed dualitas in personis. Oportet igitur huiusmodi distinctionem per aliquam oppositionem fieri. Non autem oppositione affirmationis et negationis: quia sic distinguuntur entia a non entibus. Nec etiam oppositione privationis et habitus: quia sic distinguuntur perfecta ab imperfectis. Neque etiam oppositione contrarietatis. Quia sic distinguuntur quae sunt secundum formam diversa: nam contrarietas, ut Philosophi docent, est differentia secundum formam. Quae quidem differentia divinis personis non convenit, cum earum sit una forma, sicut una essentia: secundum illud apostoli, Ph 2,6, de filio dicentis, qui cum in forma Dei esset, scilicet patris. Relinquitur igitur unam personam divinam ab alia non distingui nisi oppositione relationis: sic enim filius a patre distinguitur secundum oppositionem relativam patris et filii. Non enim in divinis personis alia relativa oppositio esse potest nisi secundum originem. Nam relative opposita vel supra quantitatem fundatur, ut duplum et dimidium; vel super actionem et passionem, ut Dominus et servus, movens et motum, pater et filius. Rursus, relativorum quae super quantitatem fundantur, quaedam fundantur super diversam quantitatem, ut duplum et dimidium, maius et minus; quaedam super ipsam unitatem, ut idem, quod significat unum in substantia; et aequale, quod significat unum in quantitate; et simile, quod significat unum in qualitate. Divinae igitur personae distingui non possunt relationibus fundatis super diversitatem quantitatis: quia sic tolleretur trium personarum aequalitas. Neque iterum relationibus quae fundantur super unum: quia huiusmodi relationes distinctionem non causant, immo magis ad convenientiam pertinere inveniuntur, etsi forte aliqua eorum distinctionem praesupponunt. In relationibus vero omnibus super actionem vel passionem fundatis, semper alterum est ut subiectum, et inaequale secundum virtutem, nisi solum in relationibus originis, in quibus nulla minoratio designatur, eo quod invenitur aliquid producere sibi simile et aequale secundum naturam et virtutem. Relinquitur igitur quod divinae personae distingui non possunt nisi oppositione relativa secundum originem. Oportet igitur quod, si spiritus sanctus a filio distinguitur, quod sit ab eo: non enim est dicere quod filius sit a spiritu sancto, cum spiritus sanctus magis filii esse dicatur, et a filio detur.
9. Item. A patre est filius et spiritus sanctus. Oportet igitur patrem referri et ad filium et ad spiritum sanctum ut principium ad id quod est a principio. Refertur autem ad filium ratione paternitatis, non autem ad spiritum sanctum: quia tunc spiritus sanctus esset filius; paternitas enim non dicitur nisi ad filium. Oportet igitur in patre esse aliam relationem qua referatur ad spiritum sanctum, et vocetur spiratio. Similiter, cum in filio sit quaedam relatio qua refertur ad patrem, quae dicitur filiatio, oportet quod in spiritu sancto sit etiam alia relatio qua referatur ad patrem, et dicatur processio. Et sic secundum originem filii a patre sint duae relationes, una in originante, alia in originato, scilicet paternitas et filiatio; et aliae duae ex parte originis spiritus sancti, scilicet spiratio et processio. Paternitas igitur et spiratio non constituunt duas personas, sed ad unam personam patris pertinent: quia non habent oppositionem ad invicem. Neque igitur filiatio et processio duas personas constituerent, sed ad unam pertinerent, nisi haberent oppositionem ad invicem. Non est autem dare aliam oppositionem nisi secundum originem. Oportet igitur quod sit oppositio originis inter filium et spiritum sanctum, ita quod unus sit ab alio.
10. Adhuc. Quaecumque conveniunt in aliquo communi, si distinguantur ad invicem, oportet quod distinguantur secundum aliquas differentias per se, et non per accidens, pertinentes ad illud commune: sicut homo et equus conveniunt in animali, et distinguuntur ab invicem, non per album et nigrum, quae se habent per accidens ad animal, sed per rationale et irrationale, quae per se animal pertinent; quia, cum animal sit quod habet animam, oportet quod hoc distinguatur per hoc quod est habere animam talem vel talem, utputa rationalem vel irrationalem. Manifestum est autem quod filius et spiritus sanctus conveniunt in hoc quod est esse ab alio, quia uterque est a patre: et secundum hoc pater convenienter differt ab utroque, inquantum est innascibilis. Si igitur spiritus sanctus distinguatur a filio, oportet quod hoc sit per differentias quae per se dividant hoc quod est ens ab alio. Quae quidem non possunt esse nisi differentiae eiusdem generis scilicet ad originem pertinentes, ut unus eorum sit ab alio. Relinquitur igitur quod ad hoc quod spiritus sanctus distinguatur a filio, necesse est quod sit a filio.
11. Amplius. Si quis dicat spiritum sanctum distingui a filio, non quia sit a filio, sed propter diversam originem utriusque a patre:- in idem hoc realiter redire necesse est. Si enim spiritus sanctus est alius a filio, oportet quod alia sit origo vel processio utriusque. Duae autem origines non possunt distingui nisi per terminum, vel principium, vel subiectum. Sicut origo equi differt ab origine bovis ex parte termini: secundum quod hae duae origines terminantur ad naturas specie diversas. Ex parte autem principii: ut si supponamus in eadem specie animalis quaedam generari ex virtute activa solis tantum; quaedam autem, simul cum hac, ex virtute activa seminis. Ex parte vero subiecti, differt generatio huius equi et illius secundum quod natura speciei in diversa materia recipitur. Haec autem distinctio quae est ex parte subiecti, in divinis personis locum habere non potest: cum sint omnino immateriales. Similiter etiam ex parte termini, ut ita liceat loqui, non potest esse processionum distinctio: quia unam et eandem divinam naturam quam accipit filius nascendo, accipit spiritus sanctus procedendo. Relinquitur igitur quod utriusque originis distinctio esse non potest nisi ex parte principii. Manifestum est autem quod principium originis filii est pater solus. Si igitur processionis spiritus sancti principium sit solus pater, non erit alia processio spiritus sancti a generatione filii: et sic nec spiritus sanctus distinctus a filio. Ad hoc igitur quod sint aliae processiones et alii procedentes, necesse est dicere quod spiritus sanctus non sit a solo patre, sed a patre et filio.
12. Si quis vero iterum dicat quod differunt processiones secundum principium inquantum pater producit filium per modum intellectus ut verbum, spiritum autem sanctum per modum voluntatis quasi amorem:- secundum hoc oportebit dici quod secundum differentiam voluntatis et intellectus in Deo patre distinguantur duae processiones et duo procedentes. Sed voluntas et intellectus in Deo patre non distinguuntur secundum rem, sed solum secundum rationem: ut in primo libro ostensum est. Sequitur igitur quod duae processiones et duo procedentes differant solum ratione. Ea vero quae solum ratione differunt, de se invicem praedicantur: verum enim dicetur quod divina voluntas est intellectus eius, et e converso. Verum ergo, erit dicere quod spiritus sanctus est filius et e converso: quod est sabellianae impietatis. Non igitur sufficit ad distinctionem spiritus sancti et filii dicere quod filius procedat per modum intellectus, et spiritus sanctus per modum voluntatis, nisi cum hoc dicatur quod spiritus sanctus sit a filio.
13. Praeterea. Ex hoc ipso quod dicitur quod spiritus sanctus procedit per modum voluntatis, et filius per modum intellectus, sequitur quod spiritus sanctus sit a filio. Nam amor procedit a verbo: eo quod nihil amare possumus nisi verbo cordis illud concipiamus.
14. Item. Si quis diversas species rerum consideret, in eis quidam ordo ostenditur: prout viventia sunt supra non viventia, et animalia supra plantas, et homo super alia animalia, et in singulis horum diversi gradus inveniuntur secundum diversas species; unde et Plato species rerum dixit esse numeros qui specie variantur per additionem vel subtractionem unitatis. Unde in substantiis immaterialibus non potest esse distinctio nisi secundum ordinem. In divinis autem personis, quae sunt omnino immateriales, non potest esse alius ordo nisi originis. Non igitur sunt duae personae ab una procedentes, nisi una earum procedat ab altera. Et sic oportet spiritum sanctum procedere a filio.
15. Adhuc. Pater et filius, quantum ad unitatem essentiae, non differunt nisi in hoc quod hic est pater et hic est filius. Quicquid igitur praeter hoc est, commune est patri et filio. Esse autem principium spiritus sancti est praeter rationem paternitatis et filiationis: nam alia relatio est qua pater est pater, et qua pater est principium spiritus sancti, ut supra dictum est. Esse igitur principium spiritus sancti est commune patri et filio.
16. Amplius. Quicquid non est contra rationem alicuius, non est impossibile ei convenire, nisi forte per accidens. Esse autem principium spiritus sancti non est contra rationem filii. Neque inquantum est Deus: quia pater est principium spiritus sancti. Neque inquantum est filius: eo quod alia est processio spiritus sancti et filii; non est autem repugnans id quod est a principio secundum unam processionem, esse principium processionis alterius. Relinquitur igitur quod non sit impossibile filium esse principium spiritus sancti. Quod autem non est impossibile, potest esse. In divinis autem non differt esse et posse. Ergo filius est principium spiritus sancti.
1. Quidam vero, pertinaciter veritati resistere volentes, quaedam in contrarium inducunt, quae vix responsione sunt digna. Dicunt enim quod Dominus, de processione spiritus sancti loquens, eum a patre procedere dixit, nulla mentione facta de filio: ut patet Jn 15,26, ubi dicitur: cum venerit paraclitus, quem ego mittam vobis a patre, spiritum veritatis, qui a patre procedit. Unde, cum de Deo nihil sit sentiendum nisi quod in scriptura traditur, non est dicendum quod spiritus sanctus procedat a filio.
2. Sed hoc omnino frivolum est. Nam propter unitatem essentiae, quod in scripturis de una persona dicitur, et de alia oportet intelligi, nisi repugnet proprietati personali ipsius, etiam si dictio exclusiva adderetur. Licet enim dicatur, Mt 11,27, quod nemo novit filium nisi pater, non tamen a cognitione filii vel ipse filius, vel spiritus sanctus excluditur. Unde etiam si diceretur in evangelio quod spiritus sanctus non procedit nisi a patre, non per hoc removeretur quin procederet a filio: cum hoc proprietati filii non repugnet, ut ostensum est. Nec est mirum si Dominus spiritum sanctum a patre procedere dixit, de se mentione non facta: quia omnia ad patrem referre solet, a quo habet quicquid habet; sicut cum dicit, Jn 7,16: mea doctrina non est mea, sed eius qui misit me, patris. Et multa huiusmodi in verbis Domini inveniuntur, ad commendandam in patre auctoritatem principii. Nec tamen in auctoritate praemissa omnino reticuit se esse spiritus sancti principium: cum dixit eum spiritum veritatis, se autem prius dixerat veritatem.
3. Obiiciunt etiam quod in quibusdam conciliis invenitur sub interminatione anathematis prohibitum ne aliquid addatur in symbolo in conciliis ordinato: in quo tamen de processione spiritus sancti a filio mentio non habetur. Unde arguunt latinos anathematis reos, qui hoc in symbolo addiderunt.
4. Sed haec efficaciam non habent. Nam in determinatione synodi chalcedonensis, dicitur quod patres apud constantinopolim congregati doctrinam nicaenae synodi corroboraverunt, non quasi aliquid minus esset inferentes, sed de spiritu sancto intellectum eorum, adversum eos qui Dominum eum respuere tentaverunt, scripturarum testimoniis declarantes. Et similiter dicendum est quod processio spiritus sancti a filio implicite continetur in constantinopolit. Symbolo, in hoc quod ibi dicitur quod procedit a patre: quia quod de patre intelligitur, oportet et de filio intelligi, ut dictum est. Et ad hoc addendum suffecit auctoritas romani pontificis, per quam etiam inveniuntur antiqua concilia esse confirmata.
5. Inducunt etiam quod spiritus sanctus, cum sit simplex, non potest esse a duobus; et quod spiritus sanctus, si perfecte procedat a patre, non procedit a filio; et alia huiusmodi. Quae facile est solvere etiam parum in theologicis exercitato. Nam pater et filius sunt unum principium spiritus sancti, propter unitatem divinae virtutis, et una productione producunt spiritum sanctum: sicut etiam tres personae sunt unum principium creaturae, et una actione creaturam producunt.
1. Ex his igitur quae dicta sunt, accipere oportet quod in divina natura tres personae subsistunt, pater et filius et spiritus sanctus, et quod hi tres sunt unus Deus, solis relationibus ad invicem distincti. Pater enim a filio distinguitur paternitatis relatione, et innascibilitate; filius autem a patre relatione filiationis; pater autem et filius a spiritu sancto spiratione, ut dicatur; spiritus autem sanctus a patre et filio processione amoris, qua ab utroque procedit.
2. Praeter has tres personas non est quartam in divina natura ponere. Personae enim divinae, cum in essentia conveniant, non possunt distingui nisi per relationem originis, ut ex dictis patet. Has autem originis relationes accipere oportet, non secundum processionem in exteriora tendentem, sic enim procedens non esset coessentiale suo principio: sed oportet quod processio interius consistat. Quod autem aliquid procedat manens intra suum principium, invenitur solum in operatione intellectus et voluntatis, ut ex dictis patet. Unde personae divinae multiplicari non possunt nisi secundum quod exigit processio intellectus et voluntatis in Deo. Non est autem possibile quod in Deo sit nisi una processio secundum intellectum: eo quod suum intelligere est unum et simplex et perfectum, quia intelligendo se intelligit omnia alia. Et sic non potest esse in Deo nisi una verbi processio. Similiter autem oportet et processionem amoris esse unam tantum: quia etiam divinum velle est unum et simplex, amando enim se amat omnia alia. Non est igitur possibile quod sint in Deo nisi duae personae procedentes: una per modum intellectus ut verbum, scilicet filius; et alia per modum amoris, ut spiritus sanctus. Est etiam et una persona non procedens, scilicet pater. Solum igitur tres personae in trinitate esse possunt.
3. Item. Si secundum processionem oportet personas divinas distingui; modus autem personae quantum ad processiones non potest esse nisi triplex; ut scilicet sit aut omnino non procedens, quod patris est; aut a non procedente procedens, quod filii est; aut a procedente procedens, quod spiritus sancti est: impossibile est igitur ponere plures quam tres personas.
4. Licet autem in aliis viventibus possint relationes originis multiplicari, ut scilicet sint in natura humana plures patres et plures filii, in divina natura hoc omnino impossibile est esse. Nam filiatio, cum in una natura sit unius speciei, non potest multiplicari nisi secundum materiam aut subiectum, sicut est etiam de aliis formis. Unde, cum in Deo non sit materia aut subiectum; et ipsae relationes sint subsistentes, ut ex supra dictis patet: impossibile est quod in Deo sint plures filiationes. Et eadem ratio est de aliis. Et sic in Deo sunt solum tres personae.
5. Si quis autem obiiciens dicat quod in filio, cum sit perfectus Deus, est virtus intellectiva perfecta, et sic potest producere verbum; et similiter, cum in spiritu sancto sit bonitas infinita, quae est communicationis principium, poterit alteri divinae personae naturam divinam communicare:- considerare debet quod filius est Deus ut genitus, non ut generans: unde virtus intellectiva est in eo ut in procedente per modum verbi, non ut in producente verbum. Et similiter, cum spiritus sanctus sit Deus ut procedens, est in eo bonitas infinita ut in persona accipiente, non ut in communicante alteri bonitatem infinitam. Non enim distinguuntur ab invicem nisi solis relationibus, ut ex supra dictis patet. Tota igitur plenitudo divinitatis est in filio, et eadem numero quae est in patre: sed cum relatione nativitatis, sicut in patre cum relatione generationis activae. Unde, si relatio patris attribueretur filio, omnis distinctio tolleretur. Et eadem ratio est de spiritu sancto.
6. Huius autem divinae trinitatis similitudinem in mente humana possumus considerare. Ipsa enim mens, ex hoc quod se actu intelligit, verbum suum concipit in seipsa: quod nihil aliud est quam ipsa intentio intelligibilis mentis, quae et mens intellecta dicitur, in mente existens. Quae dum ulterius seipsam amat, seipsam producit in voluntate ut amatum. Ulterius autem non procedit intra se, sed concluditur circulo, dum per amorem redit ad ipsam substantiam a qua processio incoeperat per intentionem intellectam: sed fit processio ad exteriores effectus, dum ex amore sui procedit ad aliquid faciendum. Et sic tria in mente inveniuntur: mens ipsa, quae est processionis principium, in sua natura existens; et mens concepta in intellectu; et mens amata in voluntate. Non tamen haec tria sunt una natura: quia intelligere mentis non est eius esse, nec eius velle est eius esse aut intelligere. Et propter hoc etiam mens intellecta et mens amata non sunt personae: cum non sint subsistentes. Mens etiam ipsa, in sua natura existens, non est persona: cum non sit totum quod subsistit, sed pars subsistentis, scilicet hominis.
7. In mente igitur nostra invenitur similitudo trinitatis divinae quantum ad processionem, quae multiplicat trinitatem cum ex dictis manifestum sit esse in divina natura Deum ingenitum, qui est totius divinae processionis principium, scilicet patrem; et Deum genitum per modum verbi in intellectu concepti, scilicet filium; et Deum per modum amoris procedentem, scilicet spiritum sanctum. Ulterius autem intra divinam naturam nulla processio invenitur, sed solum processio in exteriores effectus. In hoc autem deficit a repraesentatione divinae trinitatis, quod pater et filius et spiritus sanctus sunt unius naturae, et singulis horum est persona perfecta, eo quod intelligere et velle sunt ipsum esse divinum, ut ostensum est. Et propter hoc, sic consideratur divina similitudo in homine sicut similitudo herculis in lapide: quantum ad repraesentationem formae, non quantum ad convenientiam naturae. Unde et in mente hominis dicitur esse imago Dei: secundum illud Gn 1,26: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram.
8. Invenitur etiam in aliis rebus divinae trinitatis similitudo: prout quaelibet res in sua substantia una est: et specie quadam formatur; et ordinem aliquem habet. Sicut autem ex dictis patet, conceptio intellectus in esse intelligibili est sicut informatio speciei in esse naturali: amor autem est sicut inclinatio vel ordo in re naturali. Unde et species naturalium rerum a remotis repraesentat filium: ordo autem spiritum sanctum. Et ideo, propter remotam repraesentationem et obscuram in irrationabilibus rebus, dicitur in eis esse trinitatis vestigium, non imago: secundum illud Jb 11,7: numquid vestigia Dei comprehendes etc..
9. Et haec de divina trinitate ad praesens dicta sufficiant.
1. Quoniam autem supra, cum de generatione divina ageretur, dictum est Dei filio, Domino Iesu Christo, quaedam secundum divinam naturam, quaedam secundum humanam convenire, quam ex tempore assumendo, Dei aeternus filius voluit incarnari: de ipso nunc incarnationis mysterio restat dicendum. Quod quidem inter divina opera maxime rationem excedit: nihil enim mirabilius excogitari potest divinitus factum quam quod verus Deus, Dei filius, fieret homo verus. Et quia inter omnia mirabilissimum est, consequitur quod ad huius maxime mirabilis fidem omnia alia miracula ordinentur: cum id quod est in unoquoque genere maximum, causa aliorum esse videatur.
2. Hanc autem Dei incarnationem mirabilem, auctoritate divina tradente, confitemur. Dicitur enim Jn 1,14: verbum caro factum est, et habitavit in nobis.- et Apostolus paulus, Ph 2, dicit, de filio Dei loquens: cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est se esse aequalem Deo: sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo.
3. Hoc etiam ipsius Domini Iesu Christi verba manifeste ostendunt: cum de se quandoque loquatur humilia et humana, ut est illud, pater maior me est, et tristis est anima mea usque ad mortem, quae ei secundum humanitatem assumptam conveniunt; quandoque vero sublimia et divina, ut est illud, ego et pater unum sumus, et omnia quae habet pater, mea sunt, quae certum est ei secundum naturam divinam competere.
4. Ostendunt etiam hoc ipsius Domini facta quae de ipso leguntur. Quod enim timuit, tristatus est, esuriit, mortuus est, pertinet ad humanam naturam. Quod propria potestate infirmos sanavit, quod mortuos suscitavit, et quod elementis mundi efficaciter imperavit, quod daemones expulit, quod peccata dimisit, quod a mortuis cum voluit resurrexit, quod denique caelos ascendit divinam in eo virtutem demonstrant.
1. Quidam autem, scripturarum sensum depravantes, circa Domini nostri Iesu Christi divinitatem et humanitatem perversum sensum conceperunt.
2. Fuerunt enim quidam, ut ebion et cerinthus, et postea paulus samosatenus et photinus, qui in Christo solum naturam humanam confitentur; divinitatem vero non per naturam, sed per quandam excellentem divinae gloriae participationem, quam per opera meruerat, in eo fuisse confingunt, ut superius dictum est.
3. Sed, ut alia praetermittamus quae contra positionem huiusmodi dicta sunt superius, haec positio incarnationis mysterium tollit.
4. Non enim, secundum positionem huiusmodi, Deus carnem assumpsisset, ut fieret homo: sed magis homo carnalis Deus factus fuisset. Et sic non verum esset quod ioannes dicit. Verbum caro factum est: sed magis e contrario, caro verbum facta fuisset.
5. Similiter etiam non convenirent Dei filio exinanitio aut descensio, sed magis homini glorificatio et ascensio, et sic non verum esset quod Apostolus dicit, qui cum in forma Dei esset, exinanivit semetipsum formam servi accipiens: sed sola exaltatio hominis in divinam gloriam, de qua postmodum subditur, propter quod et Deus exaltavit illum.
6. Neque verum esset quod Dominus dicit, descendi de caelo, sed solum quod ait, ascendo ad patrem meum: cum tamen utrumque scriptura coniungat. Dicit enim Dominus, Jn 3,13: nemo ascendit in caelum nisi qui de caelo descendit, filius hominis, qui est in caelo; et Ep 4,10, qui descendit, ipse est qui ascendit super omnes caelos.
7. Sic etiam non conveniret filio quod missus esset a patre neque quod a patre exiverit ut veniret in mundum, sed solum quod ad patrem iret: cum tamen ipse utrumque coniungat, dicens, Jn 16,5, vado ad eum qui misit me; et iterum 28, exivi a patre et veni in mundum et iterum relinquo mundum et vado ad patrem; in quorum utroque et humanitas et divinitas comprobatur.
1. Fuerunt autem et alii qui, veritate incarnationis negata, quandam fictitiam incarnationis similitudinem introduxerunt. Dixerunt enim manichaei Dei filium non verum corpus, sed phantasticum assumpsisse. Unde nec verus homo esse potuit, sed apparens: neque ea quae secundum hominem gessit, sicut quod natus est, quod comedit, bibit, ambulavit, passus est et sepultus, in veritate fuisse, sed in quadam simulatione, consequitur. Et sic patet quod totum incarnationis mysterium ad quandam fictionem deducunt.
2. Haec autem positio primo quidem scripturae auctoritatem evacuat. Cum enim carnis similitudo caro non sit, neque similitudo ambulationis ambulatio, et in ceteris similiter, mentitur scriptura dicens, verbum caro factum est, si solum phantastica caro fuit. Mentitur etiam dicens Iesum Christum ambulasse, comedisse, mortuum fuisse et sepultum, si haec in sola phantastica apparitione contigerunt. Si autem vel in modico auctoritati sacrae scripturae derogetur, iam nihil fixum in fide nostra esse poterit, quae sacris scripturis innititur, secundum illud Jn 20,31: haec scripta sunt ut credatis.
3. Potest autem aliquis dicere scripturae quidem sacrae veritatem non deesse, dum id quod apparuit, refert ac si factum fuisset: quia rerum similitudines aequivoce ac figurate ipsarum rerum nominibus nuncupantur, sicut homo pictus aequivoce dicitur homo; et ipsa sacra scriptura consuevit hoc modo loquendi uti, ut est illud 1Co 10,4, petra autem erat Christus. Plurima autem corporalia in scripturis de Deo inveniuntur dici propter similitudinem solam: sicut quod nominatur agnus vel leo, vel aliquid huiusmodi.
4. Sed licet rerum similitudines aequivoce rerum sibi nomina interdum assumant, non tamen competit sacrae scripturae ut narrationem unius facti totam sub tali aequivocatione proponat, ita quod ex aliis scripturae locis manifesta veritas haberi non possit: quia ex hoc non eruditio hominum, sed magis deceptio sequeretur; cum tamen Apostolus dicat, Rm 15,4, quod quaecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt; et 1Tm 3,16, omnis scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum et erudiendum. Esset praeterea tota evangelica narratio poetica et fabularis, si rerum similitudines apparentes quasi res ipsas narraret: cum tamen dicatur 1P 1,16: non enim indoctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi virtutem.
5. Sicubi vero scriptura narrat aliqua quae apparentiam et non rerum existentiam habuerunt, ex ipso more narrationis hoc intelligere facit. Dicitur enim Gn 18,2: cumque elevasset oculos, abraham scilicet, apparuerunt tres viri, ex quo datur intelligi quod secundum apparentiam viri fuerunt. Unde et in eis Deum adoravit et deitatem confessus est, dicens, 27 loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis; et iterum, 25 non est tuum hoc, qui iudicas omnem terram. Quod vero isaias et ezechiel et alii prophetae aliqua descripserunt quae imaginarie visa sunt, errorem non generat: quia huiusmodi ponunt non in narratione historiae, sed in descriptione prophetiae. Et tamen semper aliquid addunt per quod apparitio designatur: sicut Is 6,1, vidi Dominum sedentem etc.; Ez 1,3, facta est super me manus Domini et vidi etc., Ez 8,3, emissa similitudo manus apprehendit me et adduxit et veni in ierusalem in visione Dei.
6. Quod etiam aliqua in scripturis de rebus divinis per similitudinem dicuntur, errorem generare non potest. Tum quia similitudines sumuntur a rebus tam vilibus ut manifestum sit quod haec secundum similitudinem, et non secundum rerum existentiam dicuntur. Tum quia inveniuntur aliqua proprie dicta in scripturis per quae veritas expresse manifestatur quae sub similitudinibus in locis aliis occultatur. Quod quidem in proposito non accidit: nam nulla scripturae auctoritas veritatem eorum quae de humanitate Christi leguntur, excludit.
7. Forte autem quis dicat quod hoc datur intelligi per hoc quod Apostolus dicit, Rm 8,3: misit Deus filium suum in similitudinem carnis peccati. Vel per hoc quod dicit Ph 2,7: in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Hic autem sensus per ea quae adduntur excluditur. Non enim dicit solum in similitudinem carnis, sed addit peccati: quia Christus veram quidem carnem habuit, sed non carnem peccati, quia in eo peccatum non fuit, sed similem carni peccati, quia carnem passibilem habuit, qualis est facta caro hominis ex peccato. Similiter fictionis intellectus excluditur ab hoc quod dicit in similitudinem hominum factus, per hoc quod dicitur, formam servi accipiens. Manifestum est enim formam pro natura poni, et non pro similitudine, ex hoc quod dixerat, qui cum in forma Dei esset, ubi pro natura ponitur forma: non enim ponunt quod Christus fuerit similitudinarie Deus. Excluditur etiam fictionis intellectus per hoc quod subdit, factus obediens usque ad mortem. Non ergo similitudo accipitur pro similitudine apparentiae, sed pro naturali similitudine speciei: sicut omnes homines similes specie dicuntur.
8. Magis autem sacra scriptura expresse phantasmatis suspicionem excludit. Dicitur enim Mt 14,26, quod videntes discipuli Iesum ambulantem supra mare, turbati sunt, dicentes, quia phantasma est, et prae timore clamaverunt. Quam quidem eorum suspicionem Dominus consequenter removit: unde subditur, 27 statimque Iesus locutus est eis, dicens: habete fiduciam, ego sum, nolite timere. Quamvis non rationabile videatur quod aut discipulos lateret quod non nisi corpus phantasticum assumpsisset, cum eos ad hoc elegerit ut de eo testimonium perhiberent veritatis ex his quae viderant et audierant: aut si eos non latebat, aestimatio phantasmatis non incussisset tunc eis timorem.
9. Adhuc autem expressius suspicionem phantastici corporis a mentibus discipulorum removit Dominus post resurrectionem. Dicitur enim Lucae ult. Quod discipuli, conturbati et conterriti, aestimabant se spiritum videre, dum scilicet viderunt Iesum. Et dixit eis: quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra? Videte manus meas et pedes meos, quia ego ipse sum. Palpate et videte: quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Frustra enim se palpandum praebuit, si non nisi corpus phantasticum habuisset.
10. Item. Apostoli seipsos idoneos Christi testes ostendunt: dicit enim petrus, Ac 10,40 hunc, scilicet Iesum, Deus suscitavit tertia die, et dedit eum manifestum fieri non omni populo, sed testibus praeordinatis a Deo, nobis qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis. Et ioannes Apostolus, in principio suae epistolae, dicit: quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae, hoc testamur. Non potest autem efficax sumi testimonium veritatis per ea quae non in rei existentia, sed solum in apparentia sunt gesta. Si igitur corpus Christi fuit phantasticum, et non vere manducavit et bibit, neque vere visus est et palpatus, sed phantastice tantum, invenitur non esse idoneum testimonium apostolorum de Christo. Et sic inanis est eorum praedicatio, inanis est et fides nostra, ut dicit paulus 1Co 15,14.
11. Amplius autem, si Christus verum corpus non habuit, non vere mortuus est. Ergo nec vere resurrexit. Sunt igitur apostoli falsi testes Christi, praedicantes mundo ipsum resurrexisse. Unde Apostolus ibidem dicit: 15 invenimur autem et falsi testes Dei: quoniam testimonium diximus adversus Deum, quod suscitaverit Iesus, quem non suscitavit.
12. Praeterea. Falsitas non est idonea via ad veritatem: secundum illud Si 34,4: a mendace quid verum dicetur? Adventus autem Christi in mundum ad veritatis manifestationem fuit: dicit enim ipse, Jn 18,37: ego autem in hoc natus sum, et ad hoc veni, ut testimonium perhibeam veritati. Non igitur in Christo fuit aliqua falsitas. Fuisset autem si ea quae dicuntur de ipso, in apparentia tantum fuissent: nam falsum est quod non est ut videtur. Omnia igitur quae de Christo dicuntur, secundum rei existentiam fuerunt.
13. Adhuc. Rm 5,9, dicitur quod iustificati sumus in sanguine Christi; et Ap 5,9, dicitur: redemisti nos, domine, in sanguine tuo. Si igitur Christus non habuit verum sanguinem, neque vere pro nobis ipsum fudit. Neque igitur vere iustificati, neque vere redempti sumus. Ad nihil igitur utile est esse in Christo.
14. Item. Si non nisi phantasia intelligendus est adventus Christi in mundum, nihil novum in Christi adventu accidit: nam et in veteri testamento Deus apparuit moysi et prophetis secundum multiplices figuras, ut etiam scriptura novi testamenti testatur. Hoc autem totam doctrinam novi testamenti evacuat. Non igitur corpus phantasticum, sed verum filius Dei assumpsit.
Summa Contra Gentiles Lib.4 Cap.24