Thomae et alii: ad 1Cor 32

32
(
1Co 9,11-14)

Lectio 2: 1Co 9,11-14

(90334) Petrus de Tarantasia, In I Cor., cap. 9

l. 2 Superius probavit per auctoritatem, quod licet accipere sumptus, hic probat idem per rationem.

Et primo probat hoc ex eorum obligatione; secundo ex pseudo-apostolorum accipientium ab eis comparatione, ibi si alii potestatis vestrae, etc.; tertio dicit, quod nihilominus noluit uti hac potestate, ibi sed non usi sumus, et cetera. Prima ratio talis est: maius est dare spiritualia quam accipere temporalia; ergo si apostolus dat spiritualia, licet ei accipere temporalia. Primo ergo explicat beneficium impensum; secundo explicat stipendium exhibendum, ibi magnum est si nos, et cetera.

Dicit ergo si nos, etc., quasi dicat: vere habemus potestatem accipiendi sumptus a vobis; si enim nos seminavimus vobis spiritualia, fidem scilicet et sacramenta spiritum alentia, a spiritu sancto ministrata, magnum est si nos metamus, ad sustentationem nostram, carnalia? Id est, ad carnis sustentationem concessa. Quasi dicat: non est magnum. Rom. XV, 27: si spiritualium eorum participes facti sunt gentiles, debent in carnalibus ministrare.

Deinde cum dicit si autem alii, et cetera. Ecce secunda ratio ad idem talis: veri apostoli licentius participant bona subditorum, quam pseudo, sed pseudo-apostoli participant, ergo multo plus veri apostoli participare debent. Primo ergo ponit antecedens; secundo consequens, ibi quare non potius nos, et cetera.

Dicit ergo si autem alii, scilicet pseudo, quos non exprimit ex nomine, ne confundantur, vocat eos alios quasi a consortio alienos Ecclesiae. Omnes enim Catholici unum sunt. Io. XVII, 11: ut sint unum, et cetera. Si, inquam, alii potestatis vestrae participes sunt, id est, tam potenter utuntur bonis vestris, quare non potius nos apostoli, qui causa salutis vestrae laboramus? Eccli. XII, 5: da bono, et ne receperis peccatorem.

Deinde cum dicit sed non usi sumus, hic ostendit, quod noluit uti hac potestate. Ubi dicit primo se sumptus non accepisse; secundo dicit se nihilominus indiguisse, ibi sed omnia sustinemus, etc.; tertio rationem utriusque assignat, ibi ne quod offendiculum, et cetera.

Dicit ergo sed non, etc., quasi dicat: ecce patet quod licet nobis sumptus accipere, sed tamen usi non sumus hac potestate. Supra VI, 12: omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. Non sumus, inquam, usi, non quia non indigeamus; sed omnia sustinemus, quia et si penuriam patiamur, tamen patienter sustinemus. II Cor. XI, 9: cum essem apud vos et egerem, nulli onerosus fui. Et hoc feci ideo, ne quod offendiculum demus Evangelio Christi. Hoc autem posset accidere, vel quia pseudo-apostolis daret exemplum accipiendi; vel quia Corinthii avari erant et scandalizarentur si ab eis acciperet, vel forte putarent se emisse licentiam peccandi et diminueretur in apostolo auctoritas arguendi, et his modis daret offendiculum Evangelio Christi. Prov. XV, 19: via iustorum absque offendiculo.

Deinde cum dicit nescitis quoniam qui in sacrario, et cetera. Probavit quod licet sumptus accipere, primo per auctoritatem, secundo per rationem; tertio idem probat hic per exemplorum multitudinem. Ubi primo inducit similitudinem eorum qui templa reparant: secundo, eorum qui templo ministrant, ibi et qui altari deserviunt, etc.; tertio adaptat similitudinem his, qui praedicant, ibi et dominus ordinavit his, et cetera. Quasi dicat: et vere licet mihi sumptus accipere: nescitis quoniam qui in sacrario, id est, templo Iudaeorum vel gentilium, operantur, ut artifices, quae de sacrario sunt, edunt? Sustentabantur enim artifices de denariis qui in gazophylacio templi offerebantur, ut patet tempore Ioas IV Reg. XII, 4 ss. Et qui altari templi Ierosolymitani, vel etiam ipsi templo, ut sacerdotes, deserviunt, id est, devote serviunt: una enim de duodecim abusionibus est irreverentia coram altari; cum altari participant? Quia partem habent de his, quae offeruntur in altari, ut patet per totum Leviticum, et maxime VI et VII cap., et sicut fit hic. Ita et dominus ordinavit, id est rationabiliter disposuit, his qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere. Hoc ordinavit, dicens Matth. X, 10 et Lc. X, v. 7: dignus est enim operarius mercede sua. Notandum est hic, quod apostolus nominibus multorum officiorum, praedicatorem hic designat, quia vocat eum primo militem propter officium, Ecclesiam contra adversarios defendendo. II Cor. X, 4: arma militiae nostrae, et cetera. II Tim. II, 3: labora sicut bonus miles Christi. Secundo vinitorem, propter officium palmites superfluos, id est malos, resecandi. Os. II, v. 15: dabo ei vinitores eius ex eodem loco. Sed heu Cant. I, 5 dicitur vineam meam non custodivi. Tertio pastorem, propter officium subditos bono exemplo pascendi. I Petr. V, 2: pascite qui in vobis est gregem. Sed heu, quia hodie impletur illud Zach. XI, 17: o pastor et idolum derelinquens gregem, et cetera. Quarto bovem, propter officium maturitatis in omnibus procedendi. Prov. XIV, 4: ubi non sunt boves, praesepe vacuum est. Iob I, v. 14: boves arabant, et asinae pascebantur iuxta eos, et cetera. Quinto aratorem, propter officium corda ad fidem et poenitentiam aperiendi. Os. X, v. 11: arabit Iudas, confringet sibi sulcos Iacob, et cetera. Sexto trituratorem, propter officium malos a bonis discernendi. Is. XLI, 15: ego posui te quasi plaustrum triturans novum, habens rostra ferrantia, et triturabis montes, et cetera. Septimo seminatorem, propter officium frequenter et utiliter praedicandi. Lc. VIII, 5: exiit qui seminat seminare semen suum. Ps. CXXV, 6: euntes ibant, et cetera. Octavo templi architectum, propter officium Ecclesiam construendi et reparandi. Supra III, 10: ut sapiens architectus fundamentum posui, et cetera. Nono altaris ministrum, propter officium Deo devotum impendendi. Supra IV, 1: sic nos existimet homo, et cetera. Quaeritur hic super illud non sum liber, Glossa: ipse enim apostolica dignitate potestatem habens non operari manibus, sed de Evangelio vivere.

Contra: ergo qui praedicant, non habentes apostolicam dignitatem, non possunt sine opere manuum de Evangelio vivere.

Responsio. Glossa loquitur de potestate qua potest invitos ad hoc cogere, non de spontanea, qua potest a voluntarie dantibus petere et accipere. Item ex dicta Glossa videtur quod praelati non teneantur manibus operari.

Contra Gen. III, 19: in sudore vultus tui vesceris pane tuo. Ipsi non sunt exempti ab hac maledictione; ergo, et caetera.

Responsio. Tenentur ad laborem spiritualem, non corporalem, tamen bene facerent si occuparent se in honestis antequam vacarent. Item super illud: nonne opus meum? Glossa: perfectum.

Contra: ipsi erant imperfecti.

Responsio. Opus perfectum dicebantur, quia eis apostolus praedicaverat, vel quia eos perfecte docuerat quantum in se erat. Item super illud: numquid non habemus potestatem manducandi? Contra Matth. X, 8: gratis accepistis, gratis date.

Responsio. Gratis, id est, sine pretio, sed non sine stipendio. Item super illud: quis pascit gregem, Glossa: ex Evangelio viventes, panem gratuitum manducabant.

Contra, subditi tenebantur dare.

Responsio. Gratuitas erat ex parte recipientium, quia humiliter, non potestative recipiebant, licet debitus ex parte dantium. Item: numquid de bobus cura est Deo? Quasi dicat: non.

Contra Sap. c. VI, 8: cura est illi de omnibus.

Respondeo. Ibi loquitur de cura generali, scilicet providentiae; hic de speciali, scilicet disciplinae. Item debet in spe qui arat arare.

Contra: spes non est de visibilibus, sed aeternis.

Responsio. Spes accipitur aequivoce. Item in spe fructus percipiendi.

Contra: non debet poni lucerna praedicationis sub modio rei temporalis.

Respondeo. Praedicare in spe rei temporalis, non est ponere lucernam sub modio, sed praedicare propter spem. Item si nos vobis seminaverimus spiritualia, et cetera.

Contra Gal. VI, 6: quae seminaverit homo, haec et metet; ergo qui seminat spiritualia, debet metere spiritualia, non carnalia, et cetera.

Respondeo. Ibi loquitur de messione mercedis, hic de messione stipendii.

33
(
1Co 9,15-18)

Lectio 3: 1Co 9,15-18

(90335) Petrus de Tarantasia, In I Cor., cap. 9

l. 3 Superius multipliciter probavit, quod sibi licet accipere sumptus, hic ostendit, quod nihilominus non vult accipere, sed abstinere tribus rationibus. Primo propter intentionem praemii; secundo propter dilectionem Evangelii, ibi nam cum liber essem ex omnibus, etc.; tertio propter expeditionem cursus sui, ibi nescitis quod hi, qui in stadio currunt. In prima, primo dicit quare non vult accipere, scilicet ne gloria sua evacuetur; secundo ostendit, quod accipiendo evacuaretur, ibi nam si evangelizavero, non est mihi gloria, etc.; tertio quod non accipiendo conservabitur, ibi quae est ergo merces mea, et cetera. In prima, primo ostendit quod potestate accipiendi uti noluit; secundo quod uti non intendit, ibi non autem scripsi hoc, ut, et cetera.

Dicit ergo ego autem, etc., quasi dicat: tot modis constat, quod licet mihi sumptus accipere, sed tamen ego nulla horum auctoritate, ratione, exemplo, ad accipiendum usus sum. Ipse enim vel ab aliis Ecclesiis accipiebat, ut II Cor. XI, 8: alias Ecclesias spoliavi, etc., vel manibus operabatur, Act. XX, v. 34. Non autem, etc., quasi dicat: non sum usus, sed nec uti volo. Non enim scripsi haec, scilicet quod licet mihi accipere, ut ita fiat in me, sicut scripsi, id est, ut ego accipiam, quia non quaero datum, sed fructum.

Deinde cum dicit bonum est enim mihi, etc., hic ostendit quare hoc fecit, scilicet ne gloria sua evacuetur. Ubi primo multiplicat afflictionem corporalem; secundo supponit ei gloriae diminutionem, ibi quam ut gloriam, et cetera.

Dicit ergo bonum est, etc., quasi diceret: non accipiam, nam si acciperem, gloriam meam evacuarem, quod nullatenus facerem. Bonum est enim mihi mori, non solum sumptuum egestate affligi, magis quam ut gloriam meam, quam habeo de gratuita sinceritate praedicationis, de praemio supererogationis, abstinendo a licitis, quis evacuet, ab aliquo importune accipiendo, vel propter sumptus evangelicos. Multi tamen moderni doctores gloriam istam evacuant, vel propter intentionem sumptuum, vel propter favorem humanum, dicente Iob XII, 19: ducit sacerdotes inglorios et optimates supplantat. Notandum est hic, quod gloria amittitur septempliciter propter septem vitia. Nam gloria gulosorum evacuatur. Unde hic dicitur: bonum est enim mihi magis, et cetera. Gloria luxuriosorum maculatur. Eccli. c. XLVII, 21 s.: inclinasti faemora tua mulieribus, dedisti maculam in gloria tua. Gloria superborum captivatur. I Mach. c. II, 9: vasa gloriae eius captiva ducta sunt. Gloria iracundorum intermittitur. Ps. XII, v. 5: si reddidi retribuentibus mihi mala, etc., et post: persequatur inimicus animam meam, etc., et post: et gloriam meam in pulverem deducat. Gloria invidorum excluditur. Rom. III, 27: ubi est gloriatio tua? Gloria avarorum annihilatur. Ps.: ne timueris dum dives factus erit homo, et cetera. Gloria accidiosorum culpatur. I Mach. IX, v. 10: moriamur in virtute propter fratres nostros, et non inferamus crimen gloriae nostrae. Eccli. XXXIII, 44: praecellens esto in operibus tuis, et ne dederis maculam in gloria tua. Ergo per gulam evacuatur gloria sobrietatis: per luxuriam maculatur gloria castitatis: per superbiam captivatur gloria humilitatis: per iracundiam intermittitur gloria mansuetudinis: per invidiam excluditur gloria charitatis: per avaritiam annihilatur gloria liberalitatis: per accidiam culpatur gloria strenuitatis. De istis dicitur Osee IV, 7: gloriam eorum in ignominiam commutabo. De primo exemplum in Esau, Gen. XXV, v. 29, in Holoferne, Iudith XIII, 1; de secundo in Salomone, III Reg. II, 13; de tertio in Lucifero, Is. XIV, 12; de quarto in Achitophel, II Reg. XVI, 20; de quinto in Cain, Gen. IV, v. 3; de sexto in Giezi, IV Reg. V, 20; de septimo in exploratoribus, Num. XIII et XIV. Nam et si evangelizavero, et cetera. Hic ostendit quod accipiendo sumptus evacuaretur gloria eius, quia non supererogaret. Et est sua ratio talis: gloria quae est praemium supererogationis, non debetur operibus necessitatis, ad quae tenemur ex praecepto; sed evangelizare tenebatur ex praecepto, ergo ex hoc non habebat gloriam supererogationis, sed potius ex hoc, quod non accipiebat sumptus. Primo ergo tangit gloriae evacuationem; secundo evacuationis rationem, ibi necessitas enim mihi est, etc.; tertio rationis declarationem, ibi vae enim mihi est, etc.; quarto recte evangelizantium mercedem, ibi si volens hoc ago, et cetera.

Dicit ergo nam si evangelizavero, etc., quasi diceret: vere evacuaretur gloria mea, nam si evangelizavero, ita quod sumptus accipiam, non est mihi gloria, id est, supererogationis praemium; necessitas enim mihi incumbit, Act. XXII, 21: vade, quoniam ad nationes longe mittam te. Et vere necessitas vae enim mihi est, id est poena transgressionis in me manet, si non evangelizavero, Is. VI, 5: vae mihi, quia tacui. Aliter legitur secundum Glossam. Et hoc dupliciter. Primo modo sic nam si, etc., quasi dicat: utique evacuaretur gloria mea caelestis, scilicet si ideo praedicarem, ut sumptus acciperem. Nam si evangelizavero tantum, ita quod non ex dilectione Dei et proximi hoc faciam, nec libera voluntate, non est mihi gloria apud Deum; necessitas enim praecepti, quod non audeo omittere, mihi incumbit; unde si solo timore servili praedico, vae enim, id est, aeterna damnatio, mihi est si non evangelizavero, sicut mihi iniunctum est. Si autem volens, et cetera. Quasi dicat: si necessitate hoc facio, non est mihi gloria, si autem volens hoc ago, id est, si voluntatem adiungo necessitati, mercedem aeternam habeo; ideo Ps. LIII, 8 dicit: voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor, et cetera. Si autem invitus, id est, solo praecepto coactus evangelizo, dispensatio mihi credita est, sicut servo, ut scilicet dispensem ad aliorum utilitatem, non meam; quasi dicat, aliis proficio, non mihi. Intelligit enim hoc de dispensatione servili, non filiali; secundum Glossam Augustini, nemo invitus bene facit, etsi bonum est, quod facit. Infra XIII, 3: si charitatem non habuero, factus sum velut aes sonans, et cetera. Secundo modo legitur sic: nam si evangelizavero pro sumptibus accipiendis, non est mihi gloria de supererogatione in praedicando. Peto enim contra me (Matth. X, 8: gratis accepistis, gratis date); necessitas enim vitae sustentandae mihi incumbit; quia pro necessitate vitae praedico. Vae enim mihi est, id est, famis cruciatio, si non evangelizavero. Si autem volens, id est, si non pro victus necessitate, sed pro charitate, hoc ago, mercedem aeternam habeo: si autem invitus, id est, pro necessitate coactus, dispensatio mihi credita est sicut servo, et cetera.

Deinde cum dicit quae est ergo merces mea, etc., hic ostendit, quod non capiendo sumptus, gloria eius conservatur. Ubi primo quaerit, secundo solvit, ibi ut Evangelium praedicans, et cetera.

Dicit ergo quae est merces mea, id est, quid faciendo mercedem accipiam? Quia hoc est meritum mercedis, ut scilicet ego praedicans Evangelium sine sumptu, ponam, id est stabiliam, Evangelium, Is. XXVIII, 25: ponet triticum per ordinem, et cetera. Hoc autem faciebat, secundum Glossam, ne Evangelium venale putaretur. Sine sumptu, inquam, et hoc ut non abutar potestate mea, id est, mihi commissa in Evangelio praedicando, quod esset si acciperem indistincte, quia perderem auctoritatem libere arguendi: quia, Eccli. XX, 31, xenia et dona excaecant oculos iudicum, et quasi mutus in ore avertet correptionem. Ecclesiastica ergo utilitas implicatur in hac solutione, scilicet confirmatio boni, quia ut Evangelium praedicans, et declinatio mali, quia ne abutar potestate. Et notandum, quod quatuor tetigit differentias eorum, qui tenentur praedicare. Quidam enim tenentur, sed non evangelizant, hi merentur poenam. Quidam tenentur et evangelizant, sed coacti, hi non merentur mercedem, sed vitant poenam. Quidam tenentur et evangelizant voluntarie, sed accipiunt sumptus, et hi merentur mercedem, et vitant poenam, sed non habent supererogationis gloriam. Quidam tenentur et evangelizant voluntarie, nec accipiunt sumptus, et hi mercedem merentur, et vitant poenam, et habent supererogationis gloriam. Primum statum tangit, ibi vae mihi est, etc.; secundum ibi nam si invitus, etc.; tertium, ibi si autem volens, etc.; quartum, ibi quae est ergo merces, et cetera.

34
(
1Co 9,19-23)

Lectio 4: 1Co 9,19-23

(90336) Petrus de Tarantasia, In I Cor., cap. 9

l. 4 Superius ostendit, quod non vult sumptus accipere, et hoc propter intentionem praemii, hic ostendit, quod idem fecit propter amorem Evangelii. Ubi primo dicit, quod omnium se servum fecit; secundo quod omnibus se contemperare studuit, ibi et factus sum Iudaeis, etc.; tertio subdit causam quare hoc fecit, ibi omnia autem facio propter Evangelium, et cetera. In prima implicat triplicem conditionem commendabilem in servitio: quae sunt generalitas, liberalitas, utilitas. Servit ergo gratis sive liberaliter, ibi cum essem liber, etc., generaliter, ibi omnium me, etc., utiliter, ibi ut plures lucrifacerem, et cetera.

Dicit ergo nam cum essem, etc., quasi dicat: sine sumptu ponam Evangelium, nam et maius feci, scilicet quod cum liber essem ex omnibus, etc., id est, nullius meritis obnoxius, omnium me servum feci, omnibus me contemperando per vilitatem, et quasi debitorem constituendo, II Cor. IV, 5: nos autem servos vestros per Iesum. Et hoc ut plures lucrifacerem, id est, lucrum meae praedicationis et servitutis facerem. Quaerebat enim non res, sed animas. II Cor. XII, v. 14: non quaero vestra, sed vos. Si enim commendabile est servire in temporalibus propter lucrum temporale, quanto plus in spiritualibus propter lucrum spirituale? Deinde, cum dicit et factus sum Iudaeis, etc., hic ostendit, quod omnibus se contemperare studuit.

Et primo dicit quod contemperavit se nondum conversis; secundo quod etiam iam conversis, ibi factus sum infirmis, etc.; tertio quod generaliter universis, ibi omnibus omnia factus sum, etc. in prima primo dicit, quod contemperavit se Iudaeis; secundo quod Samaritanis, ibi et his qui sub lege, etc.; tertio quod gentilibus, ibi his qui sine lege erant, et cetera. In prima, primo tangit contemperationem; secundo contemperationis rationem, ibi ut Iudaeos, et cetera.

Dicit ergo: et factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus, scilicet aliqua legalia servando, sicut in discretione ciborum, in circumcisione Timothei Act. XVI, 3, in purificatione legali Act. XXI, 24. Potest autem hoc intelligi dupliciter. Uno modo, secundum Hieronymum, factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus, per simulationis dispensationem. Simulabat enim se servare legalia aliqua, quae tamen non servabat.

Alio modo, secundum Augustinum, factus sum Iudaeus, et cetera. Vere enim condescendebat eis in observatione aliquorum legalium propter piam compassionem; et hoc fecit, ut Iudaeos lucraretur Christo, id est, eos ad fidem Christi converteret.

Deinde, cum dicit et his qui sub lege sunt, etc., hic dicit quod contemperabat se Samaritanis. Ubi notantur tria de ipso. Primo eius sagacitas in hoc quod se contemperabat; secundo eius libertas in hoc quod sub lege non erat; tertio eius utilitas in hoc quod lucrifaciebat.

Dicit ergo: sum etiam his qui sub lege Moysi sunt, id est Samaritanis, qui non sunt Iudaei sed Assyrii, qui fuerunt adducti ad inhabitandum terram Israel, IV Reg. XVII, v. 24 ss. Isti etiam erant sub lege Moysi, quia tantum quinque libros Moysi recipiebant. His ergo factus sum quasi sub lege essem, approbando scilicet legem, et ex ea docendo Christum, cum tamen ipse sub lege non essem, secundum litteralem observantiam, vel serviliter, quia iusto non est lex posita, I Tim. I, 9. Et hoc ideo feci ut eos, qui sub lege erant, scilicet ipsos Samaritanos, lucrifacerem, eos ad fidem Christi convertendo.

Deinde, cum dicit his qui sine lege erant, etc., hic dicit quod contemperavit se gentilibus. Ubi primo tangit suam conformitatem; secundo suae fidei veritatem, ibi cum tamen sine lege, etc.; tertio suae intentionis rectitudinem, ibi ut lucrifacerem, et cetera. Et hoc est: et factus sum his qui sine lege erant, id est gentibus, Rom. II, 14: cum enim gentes, quae legem non habent, tamquam sine lege essem, id est, assentiendo rationibus eorum, et bonis positionibus philosophorum, ut patet Act. XVII; cum tamen sine lege non essem. Rom. VII, 25: mente servio legi Dei. Sed in lege essem, non Iudaica, sed Christi, qui est Deus, non autem Moyses. De qua Gal. VI, 2: alter alterius onera portate, et sic adimplebitis, et cetera. Et hoc ideo feci ut lucrifacerem eos qui sine lege erant, gentiles ad fidem convertendo. O felix zelator. Gregorius: nullum tale sacrificium quale zelus animarum.

Deinde, cum dicit factus sum infirmis, etc., hic ostendit quod se contemperavit iam conversis. Ubi primo ponit modum bonum, secundo finem debitum, ibi ut infirmos.

Dicit ergo factus sum etiam infirmis, in fide, infirmus, a licitis abstinendo. II Cor. c. XI, 29: quis infirmatur, et ego non infirmor? Sic facit bonus medicus, qui comedit cibum infirmi, ut eum provocet ad comedendum, et sic sanet. Et hoc feci ut infirmos lucrifacerem, eos in fide roborando. Et breviter omnibus omnia factus sum, quasi essem omnium sectarum. Ideo dicitur infra X, 33: sicut et ego per omnia omnibus placeo. Et hoc ut omnes facerem salvos. In vestimento poderis quod habebat Aaron, totus orbis terrarum erat descriptus, Sap. c. XVIII, 24. Et, IV Reg. IV, 34, Eliseus contraxit se ad modum pueri, et sic suscitavit illum. Et quia, secundum Boetium, omnis alteritas discors, similitudo vero appetenda est; ideo viri spirituales, salva vitae et religionis suae observantia, omnibus se debent conformare.

Deinde, cum dicit omnia facio propter Evangelium, superius ostendit quod omnibus se contemperare studuit; hic subdit rationem quare hoc facit, et hanc duplicem: unam ex parte Evangelii, scilicet ut cursum liberum habeat; aliam ex parte sui, scilicet ut promissum praemium obtineat, ibi ut particeps, et cetera. Et hoc est quod dicit omnia autem facio propter Evangelium, sine impedimento praedicandum, ut particeps eius, id est, promissionum, quae in eo continentur, efficiar. Matth. V, 19: qui fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum.

35
(
1Co 9,24-27)

Lectio 5: 1Co 9,24-27

(90337) Petrus de Tarantasia, In I Cor., cap. 9

l. 5 Superius ostendit quod proposuit a sumptibus abstinere, primo propter intentionem praemii, secundo propter amorem Evangelii, hic, tertio, propter expeditionem cursus et agonis sui. Primo quidem ostendit quod oportet in stadio expedite currere; secundo quod similiter oportet in agone expedite certare, ibi omnis enim qui in agone, etc.; tertio quod ipse facit utrumque, ibi ego igitur sic curro, et cetera. In prima, primo ponit exemplum expedite currentium; secundo monet eos ad similiter currendum, ibi sic currite, et cetera. In prima, primo tangit currendi exercitium; secundo convenientiam currentium, ibi omnes quidem currunt, etc.; tertio differentiam pervenientium, ibi sed unus accipit bravium, et cetera. In primo notatur conditio viatorum; in secundo multitudo vocatorum; in tertio paucitas electorum. Matth. XX, 16: multi sunt vocati, pauci vero electi. Conditionem vero viatorum describit a tribus. A certitudine, cum quaerit nescitis; a brevitate, cum addit in stadio; a labore, cum subdit currunt.

Dicit ergo nescitis. Quod tripliciter continuatur. Primo modo sic quasi dicat: recte abstineo a sumptibus sumendis, ut particeps efficiar. Nam si non abstinerem a contrariis Evangelio, non essem eius particeps. Nescitis enim quod hi, et cetera. Vel sic: nescitis quod hoc facio, ut particeps Evangelii efficiar? Et utique possum esse particeps. Nam non sic est de Evangelii praemio, vel de cursus bravio; quia hic unus accipit bravium, ibi vero omnes accipere possunt. Tertio modo sic: nescitis, quasi diceret: ideo autem sic curro, quia licet multi currentes sint, pauci tamen sunt pervenientes. Nescitis enim quod hi qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, in labore pares sunt, sed unus tantum accipit bravium, id est, praemium cursus? Stadium enim est spatium in quo pedites currunt, quod Hercules dicitur statuisse. Perficiunt autem stadium 125 passus. Et dicitur stadium a stando, quia Hercules tot passus currebat et postea stabat et respirabat; in fine huius spatii ponebatur aliquid quod erat praemium cursus, ut equus et pannus purpureus, et hoc dicitur bravium. Et licet in hoc stadio omnes currerent, unus tamen solus accipiebat bravium, scilicet qui citius perveniebat. Sic in cursu spirituali unus tantum, scilicet perseverans, accipit bravium. Quia qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.

Deinde, cum dicit sic currite, etc., monet eos ad currendum. Ubi implicat tria: actum strenuum currite, modum debitum sic, finem optimum ut comprehendatis.

Dicit ergo sic, etc., quasi diceret: quia unus accipit bravium, sic currite, per viam veritatis perseverantes, ut comprehendatis bravium vitae aeternae. Hebr. XII, 1: per patientiam curramus ad propositum nobis certamen.

Deinde, cum dicit omnis autem qui in agone, etc., ostendit quod in agone oportet expedite certare. Ubi primo tangit agonizantium pugnam; secundo pugnandi formam firmam, ibi ab omnibus se abstinet, etc.; tertio sic pugnantium mercedem debitam, ibi et illi quidem ut corruptibilem, et cetera. Primum est necessitatis, scilicet pugnare; secundum virtutis, scilicet abstinere; tertium felicitatis, scilicet coronam accipere.

Dicit ergo omnis qui in agone, etc., quasi diceret: vere sic agendum est, quod patet exemplo: quia omnis qui in agone contendit, ab omnibus impedientibus se abstinet. Unde et nudi agonizabant in palaestra. Attende, ut Augustinus ait, quod de rebus non laudandis multae trahuntur similitudines.

Deinde, cum dicit et illi quidem ut corruptibilem, etc., tangit pugnantium mercedem,

Et primo pugnantium materialiter; secundo pugnantium spiritualiter, ibi nos autem incorruptam, et cetera.

Dicit ergo et illi quidem abstinent, ut corruptibilem coronam accipiant, quod modicum est. Nos autem abstinere debemus, ut accipiamus incorruptam, scilicet coronam vitae, de qua Iac. I, 12: beatus vir qui suffert tentationem, quoniam cum probatus fuerit, et cetera.

Deinde, cum dicit ego igitur sic curro, etc., ponit exemplum utriusque, scilicet currendi et pugnandi. Ubi primo tangit cursum suum in profectu boni; secundo pugnam suam in victoria mali, ibi sic pugno, etc.; tertio rationem utriusque facti, ibi sed castigo, et cetera.

Dicit ergo ego igitur etc., quasi dicat: quia talis corona servatur, igitur ego sic curro, bonum operando, non quasi in incertum, id est, ut sim incertus de praemio. In incertum enim currit qui talia facit, ut de quibusdam sperare, ex aliis vero possit desperare. Omnia instruunt ad bonum: et persona apostolica, quae notatur ibi ego, et forma implicita, quae notatur ibi sic, et actio strenua, quae notatur ibi curro, et merces sperata, quae notatur ibi non quasi in incertum. Phil. II, 16: non in vacuum cucurri, nec in vacuum laboravi. Sic pugno contra hostes, decertando contra malum, non quasi aerem verberans, id est, non verbis tantum, sed factis. Non enim in sermone est regnum Dei, sed in virtute, supra IV, 20. Vel non quasi aerem verberans, id est, non inaniter me fatigando, adversarium non laedendo. Sic erit perfectus homo, si sic se habeat, ut sit intentus in confessione, Is. XXXVIII, 15: recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae, devotus in oratione, Matth. VI, 9: sic ergo orabitis: pater noster, qui es in caelis, etc., efficax in praedicatione, Iac. II, 12: sic loquimini, et sic facite. Haec tria pertinent ad actum oris recti, ita tamen quod confessio dirigitur Deo et proximo, oratio soli Deo, praedicatio soli proximo. Fortis in pugnando. Unde sic pugno, et cetera. Apoc. III, 5: qui vicerit, sic vestietur veste alba. Patiens in sustinendo. Iudith VIII, 23: sic Isaac, sic Iacob, sic Moyses, et omnes qui placuerunt Deo, per multas tribulationes transierunt fideles. Cautus in servando. Ios. c. II, 16: ad montana conscendite, ne forte occurrant vobis revertentes, et cetera. Et sic ibitis viam vestram. Primum propter malum culpae, scilicet pugna; secundum contra malum poenae, scilicet patientia; tertium contra malum tentationis, scilicet cautela. Benignus in condonando. Matth. XVIII, 14: sic non est voluntas ante patrem, et cetera. Inutilem se reputando. Lc. XVII, 10: sic et vos cum feceritis omnia quae praecepta, et cetera. Sollicitus, se discutiendo. Infra XI, 28: probet autem se homo, et sic de pane illo edat, et cetera. Primum reprobat malitiam proximi; secundum probat bonitatem Dei; tertium dubietatem status proprii. Humilis in obsequendo. Matth. III, 15: sic decet nos implere omnem iustitiam. Agilis in proficiendo. Unde hic v. 24: sic currite, id est, proficite in bono, ut comprehendatis. Constans in perseverando. Unde hic v. 24: sic currite. Phil. IV, 1: sic state in domino, charissimi. Famosus in conversando. Supra IV, 1: sic nos existimet homo, et cetera. Primum respicit incipientes; secundum proficientes; tertium perseverantes; quartum perfectos.

Deinde, cum dicit sed castigo corpus meum, etc., tangit rationem praedictorum utriusque. Ubi primo tangit austeritatem vitae; secundo commendationem doctrinae, ibi ne forte, etc.; tertio rationem concordiae utriusque, ibi ipse reprobus, et cetera. Ergo implet facto, quod docet verbo, ne se damnet ore proprio. Et hoc est quod dicit sed castigo corpus meum, per declinationem mali, motus carnis illicitos reprimendo. Castigo ergo, non occido, corpus meum, non tantum alienum. Rom. XII, 1: exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum.

Et in servitutem redigo per operationem boni, corpus scilicet spiritui servire cogendo et sensualitatem rationi subiiciendo, sicut de beato Martino legitur: carnem spiritui servire cogebat. Et hoc facio, ne forte, cum aliis praedicaverim, et cetera. Augustinus: suo timore nos terruit apostolus; quid enim faciet agnus, ubi aries timet et tremit? Ipse reprobus, id est, a Deo reprobatus, efficiar, quod turpe esset. Rom. II, 21: qui praedicas non furandum, furaris. De huiusmodi posset vere dici illud Iob IV, 3: ecce docuisti plurimos, etc.: nunc autem venit super te plaga, et defecisti.

Hic quaeritur, ibi melius est mihi mori, et cetera.

Contra: gloria non evacuatur nisi per peccatum; ergo accipere esset ei peccatum, non ergo licitum.

Respondeo. Gloria essentialis per hoc non evacuaretur, sed gloria accidentalis est de hoc opere supererogationis. Item si evangelizavero, non est mihi gloria.

Contra: evangelizanti et sumptus accipienti debetur et aurea et aureola. Sed Glossa exponit: quando evangelizatur ex necessitate timoris, vel ex cupiditate mercedis temporalis. Item super illud dispensatio mihi credita est, Glossa: non debemus evangelizare, ut manducemus.

Contra: ergo praedicatores quaestuarii peccant mortaliter, quia faciunt quod non debent.

Respondeo. Si propter quaestum principaliter faciunt, peccant: sed si propter fructum spiritualem inde provenientem, bene faciunt, item ibidem Glossa: propter regnum Dei debemus operari omnia non solum, sed cum regno Dei mercedem temporalem meditari.

Contra: ergo qui vadunt ad Ecclesiam pro distributionibus, peccant.

Respondeo. Verum est, si solum vel principaliter propter hoc vadant. Item super hoc ut non abutar potestate, Glossa: quod esset, si acciperet, quod probavit supra eodem quod ei licet accipere.

Respondeo. Intelligendum est si acciperetur indiscrete et inordinate et immoderate. Item omnium servum me feci.

Contra supra VII, 23: nolite servi effici hominum.

Respondeo. Hic loquitur de servitute charitatis, scilicet in bono, ibi de servitute iniquitatis, scilicet in malo. Item factus sum Iudaeis Iudaeus, Glossa: in cibis accipiendis, vel non accipiendis.

Contra Glossa: iniuste ergo reprehendit Petrum de discretione ciborum, Gal. II, 11. Immo bene, quia Petrus discernebat cum scandalo gentium, scilicet in locis gentilium, Paulus autem non. Item ibidem Glossa: propter scandalum Iudaeorum circumcidit Timotheum, Act. XVI, 3.

Contra: veritas doctrinae vitae et iustitiae non debet dimitti propter scandalum.

Respondeo. Usque ad divulgationem Evangelii non erat de veritate doctrinae sive vitae, ne homines circumciderentur, sed ne spem ponerent in circumcisione. Item ut omnes facerem salvos.

Contra, sciebat non omnes salvandos.

Respondeo. Volebat omnes in particulari, id est, quemlibet per se, non omnes simul. Item super illud omnes quidem currunt, Glossa: in spirituali agone, quotquot quidem currunt, si spiritualiter currunt, accipiunt; et qui prior venerit, expectat, ut coronetur cum posteriori.

Contra, unusquisque in morte coronatur.

Respondeo. Hoc intelligitur de gloria corporis, non animae. Item super illud ne forte cum praedicaverim, Glossa: suo timore nos terret apostolus.

Contra, I Io. IV, 18: perfecta charitas foras mittit timorem. Verum est timorem poenae, sed non timorem separationis sive offensae.


Thomae et alii: ad 1Cor 32