Thomae et alii: ad 1Cor 36
36
(1Co 10,1-5)
(90338) Petrus de Tarantasia, In I Cor., cap. 10
l. 1 Superius monuit abstinere ab idolothitis, primo propter vitandum scandalum fratrum infirmorum, cap. VIII, secundo propter exemplum suum, qui abstinet propter alios ab acceptione sumptuum, c. IX, hic, tertio, monet ad idem ex consideratione poenae Iudaeorum in deserto idola venerantium, ubi, exemplo poenae istorum, primo monet abstinere a perpetratione peccatorum similium; secundo specialiter a comestione idolis immolatorum, ibi propter quod, charissimi, fugite ab idolorum cultura, et cetera. In prima, primo ostendit quod antiquitus Iudaeis contigit; secundo propter quod, quia non propter se tantum, sed propter nos corrigendos ita evenit haec autem in figura facta sunt nostri, etc.; tertio, ut exemplo eorum caveant, concludit, ibi itaque qui se existimat stare, et cetera. Ergo poena timenda, causa memoranda, cautela adhibenda. In prima, primo ponit beneficia gratiae eis impensa existentibus in Aegypto; secundo praestita in deserto, ibi et omnes eamdem escam, etc.; tertio flagella propter ingratitudinem inflicta, ibi sed non in pluribus, et cetera. In prima tangit tria beneficia. Primum, in protectione nubis; secundum, in transitu maris rubri, ibi et omnes mare transierunt, etc.; tertium, in purgatione Baptismatis, ibi et omnes in Moyse, et cetera.
Dicit ergo nolo vos, etc., quasi dicat: sic agendum est, sicuti monui. Non enim sufficiunt sacramenta Ecclesiae suscepta vobis postea peccantibus, sicut nec Iudaeis Dei beneficia, quin postea punirentur. Nolo enim vos ignorare, et cetera. Hoc dupliciter legitur. Uno modo de bonis et malis communiter; alio modo de malis specialiter. Primo modo sic: nolo vos ignorare, fratres, quoniam patres nostri, institutores fidei nostrae, omnes, tam boni quam mali, sub nube protegente fuerunt. Ex. XIII, 21: dominus praecedebat eos ad ostendendum viam per diem in columna nubis, et cetera. Vel sub nube, id est, sub figura et umbra. Hebr. X, 1: umbram habens lex futurorum, et cetera. Et omnes mare rubrum, submersis hostibus, transierunt, non de una ripa ad ripam oppositam, sed ad eamdem, unde transierunt quemdam sinum maris. Et omnes in Moyse, id est, in ducatu Moysi, baptizati sunt in nube et in mari, id est, per visa signa illa purgati ab ignorantia; vel a vitiis per fidem, scilicet submersis Aegyptiis. Ex. XIV, 31: timuit populus dominum, et crediderunt domino et servo suo Moysi. Vel baptizati sunt, id est, signum Baptismi receperunt. Nam Baptismus constat ex aqua et spiritu. Io. III, 5: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu. Nubes autem symbolum erat spiritus, mare vero aquae, ut dicit Damascenus.
Deinde, cum dicit et omnes eamdem escam spiritualem, etc., post beneficia exhibita Israel de Aegypto exeunti, hic tangit beneficia exhibita in deserto.
Et primo beneficium mannae; secundo beneficium aquae, ibi et omnes eumdem potum, etc.; tertio potus originem mirabilem, ibi bibebant autem, etc.; quarto, originis significationem, ibi petra autem, et cetera.
Dicit ergo et omnes eamdem escam spiritualem manducaverunt, manna scilicet de caelo. Vocat autem eam spiritualem, cum esset corporalis, quia miraculose fuit data; de hoc habetur Sap. XVI, 20: panem de caelo praestitisti eis. Et omnes eumdem potum spiritualem, scilicet aquam de petra. Num. c. XX, 8: loquimini ad petram, et ipsa dabit vobis aquam. Percussit petram, et fluxerunt aquae. Bibebant autem de petra spirituali, quae dicitur spiritualis propter effectum miraculosum, propter futuri signum. Petra consequente eos. Dupliciter intelligitur consequente, id est, satisfaciente voluntati eorum. Ps. LXXVII, 29: desiderium eorum attulit eis. Aquae enim ubique sequebantur eos. Is. XLVIII, 21: aquam de petra produxit eis, et cetera. Vel consequente eos, id est veritatem sequentem significante. Petra autem erat Christus, non per substantiam, sed per significationem. Matth. XXI, 42 hic est lapis quem reprobaverunt, et cetera.
Alio modo legitur de bonis breviter sic nolo vos ignorare, fratres, quoniam patres nostri, institutores fidei nostrae, omnes boni spiritualiter. Unde dicit: patres nostri, non illorum, sub nube fuerunt, sicut prius, et omnes eamdem escam manducaverunt spiritualem, id est, corpus Christi in signo spiritualiter intellecto. Unde eamdem escam spiritalem manducaverunt, idem scilicet quod nos, sed aliam escam corporalem quam nos; et hoc quantum ad maiores in Christum credentes. Manducabant Christum spiritualiter, secundum illud: crede, et manducasti. Et omnes eumdem potum biberunt, scilicet Christi sanguinem, in signo. Sic loquitur de signo et potu spirituali per fidem, non de corporali. Bibebant autem de spirituali, etc., sicut prius. Appetendus cibus et potus, quia sufficiens; unde dicit omnes manducaverunt, indeficiens, quia eumdem; utilis, quia potus et cibus spiritualis: quod notatur in ipso nomine spiritualis, et cetera.
Deinde, cum dicit sed non in pluribus, etc., post beneficia tangit flagella.
Et primo offensam, secundo poenam, ibi nam prostrati sunt.
Dicit ergo sed non in pluribus, etc., quasi dicat: his omnibus beneficiis usi sunt Iudaei, sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo: in illis scilicet qui Deum offenderunt, sed tantum in duobus, scilicet Caleph et Iosue, quibus solis concessum est terram promissionis obtinere, Num. XIV, 24. Mal. I, 10: non est mihi voluntas in vobis.
37
(1Co 10,6-11)
(90339) Petrus de Tarantasia, In I Cor., cap. 10
l. 2 Superius ostendit quid antiquis Iudaeis contigit; hic ostendit quod non propter se tantum, sed propter nos corrigendos ita evenit. Ubi primo ostendit quod propter nos corrigendos a peccato praedicta facta sunt; secundo quod propter hoc etiam scripta sunt, ibi haec autem omnia in figura, et cetera. In prima ostendit quod ideo facta sunt, ut cohibeamur a peccato,
Et primo a peccato cordis; secundo a peccato operis, ibi neque idololatrae efficiamini, etc.; tertio a peccato oris, ibi neque murmuraveritis sicut quidam, et cetera. In prima, primo deterret per poenam; secundo ex hoc dehortatur culpam, ibi ut non simus concupiscentes, etc.; tertio malos reducit ad memoriam, ibi sicut et illi concupierunt, et cetera.
Dicit ergo haec autem in figura facta sunt nostri, non ficta, sed vere facta. In figura, inquam, ideo scilicet nos considerantes illorum supplicia, non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt, de quibus Ps. CV, 14: concupierunt concupiscentiam in deserto. Num. XI, 4 dicitur quod vulgus promiscuum flagravit desiderio carnium. Et notandum quod sicut in bonis longe melius est quod figuratur quam ipsa figura, ut regnum caelorum quam terra promissionis, ita in malis longe peius est quod figuratur, quam figura significans. Secundum autem Augustinum, illa supplicia quae sustinuerunt, figura Gehennae fuerunt, quae omni poena maior est. Haec autem pertinent ad sapientes inter Corinthios, qui desiderio carnes comedebant in idolio, et scandalizabant infirmos. Unde similes erant Iudaeis carnes desiderantibus in deserto, unde digni erant etiam simili poena.
Deinde, cum dicit neque idololatrae, etc., dehortatur peccatum operis, ubi tangit tria peccata. Primo idololatriae; secundo fornicationis, ibi neque fornicemur, etc.; tertio divinae tentationis, ibi neque tentemus, et cetera. In prima, primo dissuadet idololatriae vitium; secundo deterret per exemplum, ibi sicut quidam ex ipsis, etc.; tertio explicat exemplum implicitum, ibi quemadmodum scriptum est, et cetera.
Dicit ergo neque idololatrae efficiamini idolothitis vescendo in venerationem idoli, vel scandalum infirmorum, sicut quidam illorum, supple idololatrae, fuerunt, Ex. XXXII, v. 4 et Ps. CV, 19: et fecerunt vitulum in Horeb, et adoraverunt sculptile, quemadmodum scriptum est. Ex. XXXII, 6: sedit populus, id est, quidam de populo, manducare et bibere coram idolo, quibus similes sunt qui comedunt idolothita, idola venerando, et surrexerunt ludere, id est, ludos facere, sicut choreas et huiusmodi, in venerationem idoli. Vel surrexerunt ludere, id est, idolum adorare, quod est simile ludo puerorum, qui faciunt imagines luteas.
Deinde, cum dicit neque fornicemur, etc., tangit peccatum fornicationis, ubi primo dissuadet tale peccatum; secundo deterret per exemplum culpae, ibi sicut quidam, etc.; tertio poenae, ibi et ceciderunt una die.
Dicit ergo neque fornicemur, ut quidam ex vobis, supra V, 1: omnino auditur fornicatio inter vos, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, cum Madianitis scilicet, Num. XXV, v. 1 ss., et ideo ceciderunt una die viginti tria, immo viginti quatuor millia, sed maior numerus non excludit minorem, unde non dicitur hic cum praecisione, vel forte vitium scriptorum est.
Deinde, cum dicit neque tentemus Christum, etc., tangit peccatum divinae tentationis, quod dissuadet, primo, verbo, secundo, exemplo, ibi sicut quidam, etc., tertio, supplicio, ibi et a serpentibus, et cetera.
Dicit ergo neque tentemus Christum, diffidendo de eius potentia, sicut illi qui in vobis desperant de resurrectione, sicut quidam eorum tentaverunt Deum vel Christum in Moyse, dicentes: numquid poterit parare mensam in deserto? Et ideo a serpentibus perierunt, donec scilicet serpens aeneus erectus est, ad cuius aspectum sanabantur. De hoc habetur Num. XXI, 8 s., et Deut. VI, 16: non tentabis dominum Deum tuum.
Deinde, cum dicit neque murmuraveritis, etc., post peccatum cordis et operis dehortatur peccatum oris. Ubi primo dissuadet murmurationis vitium; secundo adducit quosdam in exemplum,
Et primo culpae, ibi sicut quidam, etc.; secundo poenae, ibi et perierunt a serpentibus.
Dicit ergo neque murmuraveritis contra me, vel minores contra maiores. Sap. I, 11: custodite vos a murmuratione. Sicut quidam eorum murmuraverunt contra Moysen. Num. c. XVI, 41: murmuravit omnis congregatio filiorum Israel contra Moysen, et ideo perierunt ab exterminatore, ab Angelo scilicet, qui extra terminos terrae eos percussit. Bar. c. III, 19: exterminati sunt, et ad Inferos descenderunt. Notandum super illud: in Moyse baptizati sunt, quod Damascenus in libro, IV cap. de Baptismo distinguit novem genera Baptismatum, accipiendo Baptismata large. Primum est aqua diluvii, de quo habetur Gen. VI, 11 ss.; secundum mare rubrum, de quo Ex. XIV, 15; tertium aqua expiationis, de qua Num. XIX, 20 s.; quartum Baptismus Ioannis, de quo Matthaei III, 6; quintum Baptismus de quo Christus baptizatus fuit, Lc. III, 21; sextum Baptismus spiritus sancti super discipulos, Act. I, 5: vos autem baptizabimini spiritu sancto; septimum Baptismus poenitentiae et contritionis, de quo Eccli. XXIV, 30: qui baptizatur a mortuo, etc.; octavum Baptismus sanguinis, de quo Lc. XII, 50: Baptismo habeo baptizari, et quomodo coarctor, usque dum perficiatur; nonum Baptismus aquae et spiritus, de quo Io. III, 5: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto. Matth. ult.: baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti.
Deinde cum dicit haec autem omnia in figura, etc., habito quod propter nos praedicta facta sunt, hic ostendit, quod propter nos etiam scripta sunt.
Et primo quod in significatione, secundo quod in correctione, ibi scripta sunt autem, et cetera.
Dicit ergo: haec autem, etc.; quasi dicat: ista contigerunt illis, et hoc non tantum propter sua peccata, non autem pro se, sed omnia in figura, nostri scilicet, contingebant illis: erat enim tunc tempus figurarum.
Deinde cum dicit scripta sunt autem ad correptionem, tangit quod scripta sunt ad correctionem nostram. Ubi implicantur tria incitantia ad correctionem nostram. Primo antiquorum exempla, quae notantur in Scripturis; secundo exemplorum causa, quae est correctio nostra; tertio, aetas novissima, quae est finis saeculorum.
Dicit ergo scripta sunt autem ad correptionem nostram, quia quaecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, Rom. XV, 4. Nos, dico, in quos fines saeculorum devenerunt, id est, sexta aetas, quae est ultima aetas laborantium. I Io. II, 18: filioli mei, novissima hora est. Quia ergo in ultima saeculi aetate sumus, tot exemplis priorum corrigi debemus. Vel in quos fines saeculorum devenerunt, id est, in quibus per fidem et amorem Christi finita est saecularitas, quia Phil. III, 20 dicitur: conversatio nostra in caelis est. Unde temporalia non promittuntur tempore gratiae, sicut tempore legis. Unde nec in pactum deducuntur, sed adiiciuntur. Matth. VI, 33: primum quaerite regnum Dei, et cetera. Sed antiquitus erant in pactum. Is. I, 19: si volueritis, et audieritis, et cetera. Ecce ergo exempla certa, quia scripta sunt; utilia, quia ad correctionem nostram; durabilia, quia in quos fines, et cetera.
38
(1Co 10,12-13)
(90340) Petrus de Tarantasia, In I Cor., cap. 10
l. 3 Habita primo Iudaeorum punitione, secundo punitionis ratione, hic tertio concludit, quod exemplo eorum debent a malo cavere; ubi primo monet, ut caveant casum; secundo cavendi docet modum, ibi vos non apprehendat, etc.; tertio promittit firmum adiutorium, ibi fidelis autem Deus est, et cetera. In primo implicat quatuor sollicitantia sapientem, scilicet multitudinem cadentium, cum dicit itaque, incertitudinem stantium, cum subdit qui se existimat stare, etc., necessitatem cautelae, cum addit videat, facilitatem ruinae, cum dicit ne cadat.
Dicit ergo itaque, etc., quasi dicat: illi et si beneficiis Dei usi sunt, nihilominus propter peccata perierunt. Itaque ex eorum consideratione, qui existimat, aliqua coniecturatione, se stare, id est quod sit in gratia et charitate, videat, diligenti attentione, ne cadat, peccando, vel alios faciendo peccare. Is. XIV, 12: quomodo cecidisti, Lucifer? Ps. XC, 7: cadent a latere tuo mille, et cetera. Ideo Eph. V, 15: videte quomodo caute ambuletis.
Deinde cum dicit tentatio vos non apprehendat, etc., docet modum cavendi causam, scilicet cavendo tentationem. Ubi primo docet aliquam tentationem fugiendam; secundo aliquam sustinendam, ibi nisi humana. Primo notificat, quia pulsat ut introeat: unde dicitur tentatio; secundo quia impugnat, ut praevaleat; unde subditur non vos apprehendat.
Dicit ergo tentatio, etc., quasi diceret: ne cadatis, tentatio, scilicet peccati, non vos apprehendat, trahendo in consensum peccati, nisi humana. Hoc dupliciter exponitur. Uno modo de tentatione interiori mala, et tunc est permissio; quasi dicat: nulla peccati dilectio vos apprehendat, nisi forte de malis, sine qua vita humana non ducitur. Non enim est homo, qui semper faciat bonum et non peccet, III Reg. VIII, 46 et II Paralip. VI, 36.
Alio modo exponitur de tentatione exterioris boni. Et tunc est exhortatio, sic: tentatio vos non apprehendat, nisi humana, scilicet tribulationum praesentium propter Christum tolerantia. Augustinus: propter Christum pati humana tentatio est. Tob. XII, v. 13: quia acceptus eras Deo, necesse fuit, ut tentatio probaret te.
Deinde cum dicit fidelis Deus, ostendit paratum adiutorium in tentatione. Ubi commendat Deum adiutorem, quia dat nobis resistendi potentiam, quod notatur ibi sed faciet cum tentatione, etc.; perseverantiam, quod notatur ibi ut possitis sustinere, vere fidelis Deus, qui dat potentiam, ne vincamur, gratiam ut mereamur, constantiam ut vincamus.
Dicit ergo fidelis etc., quasi diceret: vos ad hoc hortor et moneo, quod potestis: fidelis dominus in omnibus verbis suis, qui non patietur vos tentari supra id, quod potestis: quod utique posset Diabolus, si permitteretur, quia non est potestas super terram, quae ei comparetur, Iob XLI, 24. Et Is. XL, 29: dat lasso virtutem. Ideo Iac. I, 2: omne gaudium existimate, fratres, cum in varias tentationes incideritis. Augustinus: qui dat Diabolo tentandi licentiam, ipse dat tentatis misericordiam. Proventum, inquam, ita ut possitis sustinere, ne deficiatis in lucta, sed vincatis: quod fit per humilitatem, ut dicit Augustinus. Illi enim non crepant in fornace, qui non habent ventum superbiae. Notandum est super illud qui se existimat stare, etc., quod ad casum impellunt nos primo debilitas virium, sicut cadunt pueri, decrepiti, infirmi, Is. XL, 30: in infirmitate cadent, quod contingit per tepiditatem bene operandi et instabilitatem. Secundo onus peccatorum sicut cadunt asini sub onere nimio, Ps. XXXV, 13: ceciderunt qui operantur iniquitatem, quod contingit per negligentiam poenitendi: quia peccatum, quod per poenitentiam, et cetera. Tertio multitudo trahentium, sicut arbor vel domus multis trahentibus deorsum cadit, supra: neque fornicemur, etc., quod contingit per impulsum hostium. Quarto lubricitas viarum, sicut incauti cadunt in lubrico, Eccli. XXVIII, 30: attende ne forte labaris in lingua, et cadas, et in conspectu, etc., quod contingit per incautam custodiam sensuum. Quinto varietas offendiculorum, sicut avis capta in medio laqueorum, Prov. XIX, 8: hi in curribus, et cetera. Prov. XXIV, 16: septies in die cadit iustus, quod contingit per corruptionem creaturarum.
Sexto ignorantia agendorum, sicut caeci cadunt de facili, Matth. XV, 14: si caecus caeco ducatum praestet, etc., quod contingit per negligentiam addiscendi necessaria. Septimo exempla cadentium, sicut Angeli ad exemplum Luciferi, Ps. XC, 7: cadent a latere tuo mille, et cetera. Prov. XXV, 26: fons turbatus pede et vena corrupta iustus cadens coram impio, quod contingit per imitationem malorum. Octavo ponderositas corporum, corpus enim quod corrumpitur aggravat animam, sicut lapis in collo natantis, Iob XIV, 18: mons cadens defluit, quod contingit per carnis fomentum superfluum.
39
(1Co 10,14-17)
(90341) Petrus de Tarantasia, In I Cor., cap. 10
l. 4 Superius ex consideratione Iudaeorum poenae monuit abstinere a perpetratione peccatorum similium, hic specialiter monet cavere a comestione idolis immolatorum. Ubi primo ponit commonitionem cavendi ab idolothitis; secundo subdit causam commonitionis, ibi quid ergo dico, etc.; tertio docet modum cavendi a dictis, ibi omne quod in macello venit, manducate, et cetera. In prima cavere ab idolothitorum comestione monet, primo ex timore poenae consimilis; secundo ex communione sancti altaris, ibi ut prudentibus loquor, etc.; tertio ex similitudine sacrificii legalis, ibi videte Israel secundum carnem, et cetera. In prima, ut eius obediant dictis, primo arguit inferendo, cum dicit propter quod; secundo allicit blandiendo, cum subdit charissimi mei; tertio instruit exhortando, cum addit fugite, et cetera.
Dicit ergo propter quod, etc., quasi diceret: quia sacramenta sola non salvant, et qui cadit punitur, et auxilium Dei non deest, propter quod, charissimi mei, fugite ab idolorum cultura, id est, ab omni idoli veneratione. Glossa: ideo hos apostolus hortatur fugere ab idololatriae superstitione, vel ne sapientes comedant idolothita cum offendiculo infirmorum quibus idololatrare viderentur; vel ne ipsi infirmi idololatrae sint, edendo in idoli veneratione. Fugite ergo ab idolorum cultura, vel putativa, quo ad esum sapientium; vel vera quo ad esum infirmorum.
Deinde cum dicit ut prudentibus loquor, etc., monet cavere ab idolothitorum comestione ex communione sacramenti altaris. Ubi primo quod dicturus est supponit eorum iudicio; secundo ostendit quid est illud, scilicet quod per communionem Eucharistiae efficimur unum cum Christo, ibi calix benedictionis, etc.; tertio probat, quod ita est, quod omnes sumus unum in corpore eius mystico, ibi quoniam unus panis, et cetera.
Dicit ergo ut prudentibus, etc.; quasi dicat: ut fugiatis loquor vobis ut prudentibus. Vel sic loquor vobis altum quid, scilicet quod sequitur ut prudentibus. Vel sic: loquor infirmis, scilicet qui sunt inter vos, ut supra locutus sum prudentibus. Et ideo, vos ipsi, maiores, iudicate quod dico Iob XXXI, 13: si contempsi subire iudicium cum servo meo. Iudicate, inquam, hoc quod sequitur calix benedictionis, id est, potus calicis, per quem participantes benedicuntur, Lc. XXII, 20: similiter et calicem postquam caenavit, dicens: hic calix, et cetera. Cui benedicimus, id est, quod nos fideles exaltamus credendo et gratias agendo; vel cui benedicimus, id est, quem nos sacerdotes consecramus; nonne communicatio sanguinis Christi est? Faciens nos unum cum ipso, secundum illud Augustini: nec tu me mutabis in te, sicut cibum carnis tuae, sed tu mutaberis in me. Est ergo sua ratio talis: sicut participans calicem domini fit unum cum eo, sic participans calicem Daemoniorum fit unum cum eis; sed Daemonum unitas est maxime fugienda, ergo et participatio idolothitorum in eorum veneratione. Et ideo fugite ab idolorum cultura. Et panis quem frangimus, id est, sumptio panis fracti in altari, nonne participatio corporis domini est? Faciens nos unum cum Christo: quia sub specie panis sumitur corpus Christi.
Deinde cum dicit quoniam unus panis, etc., ostendit, quod omnes sumus unum in corpore eius mystico. Ubi proponit primo unitatem, secundo subdit unitatis rationem, ibi omnes qui de uno, et cetera. In primo tangit duplicem unitatem: primam incorporationis, qua in Christum transformamur, cum dicit unus panis, et cetera. Aliam vitae et sensus, quam a Christo capite accipimus, cum addit et unum corpus, et cetera.
Dicit ergo quoniam unus, etc., quasi dicat: per hoc patet, quod unum sumus cum Christo, quoniam unus panis, unione fidei, spei et charitatis, et unum corpus multi sumus, per subministrationem operum charitatis. Corpus scilicet illius capitis, qui est Christus. Multi, dico, scilicet omnes, qui de uno pane, id est corporis Christi, et de uno calice, id est sanguine, participamus, digna participatione, scilicet spirituali, non tantum sacramentali. Augustinus: accipite, quia unus panis et unum corpus Ecclesia Christi dicitur, pro eo quod sicut unus panis ex multis granis, et unum corpus ex multis membris componitur, sic Ecclesia Christi ex multis fidelibus charitate copulatis connectitur. De ista unitate infra cap. XII dicitur. Hic quaeritur super illo omnes in Moyse baptizati. Glossa: per visa illa legalia purgati.
Contra, legalia non iustificabant.
Respondeo. Iustificabant dispositive a remotis, non causative, quia per modum signi, non causae. Item super illud petra autem erat Christus, Glossa: non petra dedit aquas, sed Christus.
Contra Num. XX, 8: loquimini ad petram, et ipsa dabit vobis aquas.
Respondeo. Petra dabat originaliter, non effective. Item super illud omnes eamdem escam, Glossa: si quis manducaverit ex hoc pane, non morietur in aeternum, scilicet qui manducat corde, non qui premit ore.
Contra: ergo non oportet sacramentaliter manducare.
Respondeo. Non qui premit ore, solum scilicet. Item super illud eumdem potum spiritualem, Glossa: idem est effectus in illis sacramentis, sed non tantum quantum in nostris.
Contra, sacramenta vetera non efficiebant quod figurabant.
Respondeo. Idem est effectus, sed aliter: nam illorum per modum signi: nostrorum per modum causae. Item super illud haec autem in figura facta sunt, Glossa: omnes poenae minores sunt Gehenna.
Contra, carentia visionis Dei maior est, quam Gehenna, secundum Chrysostomum.
Respondeo. Loquitur de poenis temporalibus. Item super illud qui stat, videat ne cadat, Glossa: non quod sit aliquis sine casu.
Contra, multi sunt sine mortali.
Respondeo. Duplex est casus, unus a domino per mortale, alter in domino per veniale. Item super illud fidelis Deus, Glossa: qui dat tentandi Diabolo licentiam, dat tentatis misericordiam.
Contra, quod fit de licentia, licite fit. Ergo licet Diabolo tentare.
Respondeo. Licentia accipitur hic pro permissione, non pro concessione. Item vos ipsi iudicate.
Contra, non est inferiorum iudicare de factis superiorum.
Respondeo. Non debent iudicare iudicio superordinationis, sed licet iudicio discretionis. Item super illud benedicimus, Glossa: nos sacerdotes.
Contra: quod minus est a maiori benedicitur.
Respondeo. In sacramento altaris benedictio sacerdotis fertur super terminum a quo, id est, super panem, non super terminum ad quem, id est, corpus Christi. Item panis, quem frangimus, et cetera.
Contra: iam tunc non est ibi panis.
Respondeo. Ponitur significatum pro signo, id est, panis pro specie panis. Item super illud nonne participatio, etc., Glossa: per partes manducatur in sacramento, et manet integer in caelo.
Contra: Christus sub sacramento est impartibilis.
Respondeo. Manducatur per partes sacramenti, non sui. Item ibidem Glossa: in illo sacramento corpus suum et sanguinem commendavit, quod est, fecit nos ipsos.
Contra: non fecit nos corpus Christi verum.
40 Respondeo. Quod id est cuius significatum, unde relatio est simplex.(1Co 10,18-24)
(90342) Petrus de Tarantasia, In I Cor., cap. 10
l. 5 Superius monuit abstinere a comestione idolothitorum, primo ex timore poenae consimilis, secundo ex communione altaris; hic tertio monet ad idem ex similitudine sacrificii legalis. Ubi primo excitat attentionem; secundo ostendit propositum, ibi nonne qui edunt hostias.
Dicit ergo videte. Hoc dupliciter legitur. Uno modo de sacrificiis Iudaeorum, alio modo de ritu gentilium. Primo modo hoc, quod dico Israel, est accusativi casus, alio modo vocativi. Primo modo sic, quasi dicat: multi unum corpus sumus, qui de uno pane, et de uno calice participamus. Et hoc patet per hanc similitudinem videte Israel secundum carnem, supple ambulantem, id est carnalibus sacrificiis deservientem. Hoc dicit ad differentiam Israel secundum spiritum. De utroque Rom. II, 28: non enim qui in manifesto Iudaeus, et cetera. Nonne qui edunt hostias, legales, participes sunt altaris, legalis? Sicut qui edunt carnem Christi et sanguinem, participes sunt corporis eius. Secundo modo legitur sic: videte, o Israel, o vos qui estis Israel, spiritualis videntis, scilicet Deum; videte, inquam, ea quae sunt secundum carnem, id est, in idololatriae ritu carnali. Nonne qui edunt hostias, idolis scilicet immolatas, participes sunt altaris, Daemonum et idolorum? Quasi dicat: sic. Est ergo sua ratio talis: qui edunt hostias oblatas altari, participes sunt altaris. A simili qui edunt hostias immolatas idolis, participes sunt idolorum sive Daemoniorum.
Deinde cum dicit quid ergo dico, etc., superius posuit monitionem cavendi ab idolothitorum comestione, hic ponit causam admonitionis. Ponit autem quatuor causas quare debent ab idolothitis abstinere: primo propter vitandam Daemonis societatem, secundo propter vitandam sacrae communionis exclusionem, ibi quia non potestis calicem domini bibere, etc., tertio propter vitandam Dei indignationem, ibi an aemulamur dominum, etc., quarto propter fratrum laesionem, ibi omnia mihi licent, et cetera. In prima, primo ostendit per hoc, quod non dicit hoc, eo quod alicuius virtutis reputet idolum, vel idolothitum; secundo, quod potius ideo, quia Daemonibus est immolatum, ibi sed quae immolant, etc.; tertio, quod non vult eos esse socios Daemonum, ibi nolo autem vos socios, et cetera.
Dicit ergo: quid ergo? Quasi dicat: moneo cavere ab idolothitis. Quid ergo dico? Id est, quid dicere videor hoc monendo? Numquid hoc, supple quod illud, quod idolis est immolatum, sit aliquid, vel alicuius virtutis, ut noceat, aut quod idolum sit aliquid veneratione dignum? Quasi dicat: non. Ps. CXXXIV, 17: neque enim est spiritus in ore ipsorum. Sed hoc potius dico quod quae immolant gentes, idolo, Daemoni immolant, et non Deo. Ps. XCV, 5: omnes dii gentium Daemonia. Deut. XXXII, 17: immolaverunt Daemonibus, et non Deo.
Deinde cum dicit nolo autem vos fieri, etc., ostendit, quod non vult eos fieri socios Daemonum, quod fieret si communicarent mensae idolorum. Et hoc est, quod dicit nolo autem vos, qui fideles estis, socios fieri Daemonum, edendo scilicet de his, quae idolis immolantur. II Cor. VI, 14 s.: quae societas lucis ad tenebras, aut quae conventio Christi ad Belial? Deinde cum dicit non potestis calicem, et cetera. Ecce secunda ratio quare abstinendum est ab idolothitis, quae est talis: omne quod excludit a communione corporis et sanguinis Christi, vitandum est: comestio idolothitorum est huiusmodi; ergo vitanda est. Primo ergo ostendit, quod huiusmodi comestio excludit a communione sanguinis Christi; secundo, quod et a communione corporis Christi, ibi non potestis mensae domini participes, et cetera.
Dicit ergo non potestis, etc., quasi dicat: nolo vos fieri socios Daemoniorum. Hoc autem ideo dicit quia non potestis calicem domini bibere, potu spirituali, non sacramentali tantum, Ps. CXV, 13: calicem salutaris accipiam, et calicem Daemoniorum, simul: et hoc quoad sacramentum sanguinis. Non potestis mensae domini participes esse, quoad sacramentum corporis, et mensae Daemoniorum. Matth. VI, 24: nemo potest duobus dominis servire. Ecce ergo calix fructuosus, quia ad bibendum spiritualiter pretiosus, quia domini specialiter purus et mundus, quia non datur immundis utiliter. Similiter potest dici de mensa.
Deinde cum dicit an aemulamur dominum, etc., ecce tertia ratio, talis: omne illud quod provocat iram Dei, vitandum est; comestio idolothitorum est huiusmodi, ergo vitanda est. Primo ergo ostendit, quod Deus provocatur ex tali comestione; secundo, quod stultum est eum provocare, ibi numquid fortiores illo, et cetera.
Dicit ergo an aemulamur, id est, ad iram provocare volumus dominum, comedendo idolothita? Vel sic an aemulamur dominum, id est, invidemus ei, ut quasi in contemptum eius hoc faciamus? Deut. XXXII, v. 16: provocaverunt eum in diis. Numquid, quasi dicat: non debemus eum provocare. Numquid illo fortiores sumus? Quasi dicat: non. Iob IX, 19: si fortitudo quaeritur, robustissimus est. Fatuum est enim provocare fortiorem se. Notandum super illud nolo autem vos socios fieri, quod est societas bona et mala, et utraque quadruplex. Est ergo societas bona, prima personarum divinarum, de qua I Io. I, 3: ut societatem habeamus cum Deo, et societas nostra sit cum patre et cum filio eius Iesu Christo. Et hoc exigit summa iucunditas, quia nullius rei sine socio iucunda est possessio. Secunda Angelorum sanctorum, de qua Tob. V, 27: credo enim, quod Angelus Dei bonus comitetur ei, et hoc exigit hominis dignitas. Hieronymus: magna est dignitas animarum, et cetera. Tertia virorum iustorum, de qua Gal. c. II, 9: Iacobus et Ioannes dextras dederunt mihi et Barnabae societatis, et hoc exigit nostra utilitas. Eccle. IV, 9: melius est duos, et cetera. Quarta beatorum, de qua Apoc. I, 9: ego Ioannes socius vester et frater in tribulatione et regno, et hoc exigit communis felicitas; quia si socii sumus passionis, erimus et consolationis, II Cor. I, 7. Societas mala similiter quadruplex: prima a parte malorum, de qua Is. I, 23: principes tui infideles socii furum. Haec est societas Herodis et Pilati in crucifixione Christi. Secunda hypocritarum, de qua Iob XXX, 29: frater fui draconum et socius struthionum, quae alas habere videtur et volare non potest. Haec est societas vulpis et lupi. Tertia Daemonum, de qua Iob XVIII, 15: habitent in tabernacula eius socii eius, qui non est. Haec societas catti et muris, carnificis et bovis. Quarta damnatorum, de qua II Cor. c. VI, 14: quae societas lucis ad tenebras? Haec est societas incarceratorum in igne.
Deinde cum dicit omnia mihi licent, etc., ponitur quarta ratio talis: omne illud quod laedit proximorum salutem vitandum est; sed comestio idolothitorum est huiusmodi, ergo vitanda. Primo ostendit, quod talis comestio comedenti non proficit; secundo, quod alterum laedit, ibi omnia mihi licent, et cetera.
Dicit ergo omnia mihi, etc., quasi dicat: si illos peccare dicam, qui comedunt idolothita, non tamen dico cibos in se illicitos, quia omnia quae ad escam pertinent, mihi licent. Vel: et si omnia mihi licent, sed non omnia expediunt, id est, adiuvant me in cursu meo. Simile supra VI, 12. Omnia mihi licent, id est, et si omnia mihi licerent sed non omnia aedificant proximos, sed ea, quae charitatis sunt, supra VIII, 1: scientia inflat, charitas aedificat. Et quia non omnia aedificant, nemo quod suum est quaerat tantum, charitas enim non quae sua sunt quaerit, infra XIII, 5, sed quod alterius, id est, quod alteri proficit. Sed heu. Phil. II, 21 dicitur: omnes quae sunt sua quaerunt. Audiendus est ergo apostolus, qui et docet verum, et monet bonum. Docet verum duplex, scilicet expedientiae sibi, quia omnia licent, sed non expediunt, et aedificationis aliis, quia omnia licent, sed non omnia aedificant. Monet bonum duplex, scilicet expedientiae sibi nemo quod suum est quaerat, et aedificationis aliis sed quod alterius.
Thomae et alii: ad 1Cor 36