Thomae et alii: ad 1Cor 45

45
(
1Co 11,8-16)

Lectio 3: 1Co 11,8-16

Praemiserat apostolus quod mulier est gloria viri, quod hic probare intendit. et circa hoc tria facit.

Primo ponit probationem; secundo assignat rationem eius quod dixerat, ibi etenim non est creatus, etc.; tertio infert conclusionem intentam, ibi ideo debet, etc.. circa primum considerandum, quod, sicut supra dictum est, mulier dicitur gloria viri per quamdam derivationem, et ideo, ad hoc probandum, subdit non enim, prima scilicet rerum conditione, vir est ex muliere, scilicet formatus, sed mulier ex viro. Dicitur enim Gn 2,22, quod aedificavit dominus deus costam, quam tulerat de adam in mulierem. De viro autem dicitur formavit dominus deus hominem de limo terrae. deinde cum dicit etenim, etc., assignat rationem eius quod dixerat. ad cuius evidentiam considerandus est talis ordo perfecti et imperfecti, quod imperfectum in uno et eodem subiecto prius est tempore, quam perfectum. Prius enim aliquis homo est puer, quam vir; simpliciter tamen perfectum est prius imperfecto, tempore et natura. Nam puer producitur ex viro. haec igitur est ratio quare mulier producta est ex viro, quia perfectior est muliere, quod ex hoc probat apostolus, quia finis est perfectior eo quod est ad finem: vir autem est finis mulieris.

Et hoc est quod dicit etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum, in adiutorium scilicet generationis: sicut patiens est propter agens, et materia propter formam. Unde dicitur Gn 2,18: non est bonum hominem esse solum, faciamus ei adiutorium simile sibi. deinde cum dicit ideo debet, etc., infert conclusionem intentam, dicens ideo, scilicet quia vir est imago et gloria dei, mulier autem est gloria viri, mulier debet habere velamen super caput suum, quando scilicet deo assistit orando, vel prophetando, ut per hoc ostendatur, quod non immediate subest deo, sed subiicitur etiam viro sub deo; hoc enim significat velamen, quod capiti superponitur. Unde alia littera habet, quod mulier debet habere potestatem super caput suum, et idem est sensus: nam velamen est signum potestatis, secundum quod in ps. Lxv, 12 dicitur: imposuisti homines super capita nostra. deinde cum dicit et propter angelos, etc., assignat tertiam rationem, quae sumitur ex parte angelorum, dicens et etiam mulier debet habere velamen super caput suum propter angelos. Quod quidem dupliciter intelligi potest. Uno modo de ipsis angelis caelestibus, qui conventus fidelium visitare creduntur, praecipue quando sacra mysteria celebrantur. Et ideo tunc tam mulieres, quam viri ad reverentiam eorum honeste et ordinate se debent habere, secundum illud ps. Cxxxvii, 1: in conspectu angelorum psallam tibi. alio modo potest intelligi, secundum quod angeli dicuntur sacerdotes, inquantum divina populo annuntiant, secundum illud mal. Ii, v. 7: labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirent ex ore eius, quia angelus domini exercituum est. debet ergo mulier velamen habere semper in ecclesia propter angelos, id est, propter sacerdotes, duplici ratione. Primo quidem propter eorum reverentiam, ad quam pertinet quod mulieres coram eis honeste se habeant. unde dicitur eccli. Vii, 33: honora deum ex tota anima tua, et sacerdotes illius.

Secundo propter eorum cautelam, ne scilicet ex conspectu mulierum non velatarum ad concupiscentiam provocentur. Unde dicitur eccli. c. Ix, 5: virginem ne aspicias, ne forte scandalizeris in decore illius. augustinus autem aliter exponit praedicta. Ostendit enim quod tam mulier quam vir est ad imaginem dei, per hoc quod dicitur eph. Iv, 23 s.: renovamini spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui renovatur in agnitione dei secundum imaginem eius qui creavit eum, ubi non est masculus et foemina. Et sic patet, quod imago dei attenditur in homine secundum spiritum, in quo non est differentia masculi et foeminae; et ideo mulier est imago dei sicut et vir. Expresse enim dicitur gen. I, 27, quod creavit deus hominem ad imaginem suam, masculum et foeminam creavit eos: et ideo augustinus dicit hoc esse intelligendum in spirituali coniugio, quod est in anima nostra, in qua (sicut supra dictum est) sensualitas, vel etiam inferior ratio se habet per modum mulieris, ratio autem superior per modum viri, in qua attenditur imago dei. et secundum hoc mulier est ex viro et propter virum, quia administratio rerum temporalium, vel sensibilium, cui intendit inferior ratio vel etiam sensualitas, debet deduci ex contemplatione aeternorum, quae pertinent ad superiorem rationem, et ad eam ordinari. et ideo mulier dicitur habere velamen, vel potestatem super caput suum, ad significandum quod circa temporalia dispensanda debet homo cohibitionem quamdam et refraenationem habere, ne ultra modum homo progrediatur in eis diligendis. Quae quidem cohibitio circa amorem dei adhiberi non debet, cum praeceptum sit deut. Vi, 5: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo. Nam circa desiderium finis non apponitur mensura, quam necesse est apponi circa ea quae sunt ad finem. Medicus enim sanitatem inducit quanto perfectiorem potest, non tamen dat medicinam quanto maiorem potest, sed secundum determinatam mensuram. Sic vir non debet habere velamen super caput. Et hoc debet propter angelos sanctos: quia, sicut in glossa dicitur grata est sanctis angelis sacrata et pia significatio. unde et augustinus dicit de civit. Dei, quod daemones alliciuntur quibusdam sensibilibus rebus, non sicut animalia cibis, sed sicut spiritus signis. deinde cum dicit verumtamen neque vir, etc., excludit dubitationem quae posset ex dictis oriri. Quia enim dixerat, quod vir est gloria dei, mulier autem est gloria viri, posset aliquis credere, vel quod mulier non esset ex deo, vel quod non haberet potestatem in gratia. unde primo hoc excludit, dicens: licet mulier sit gloria viri, qui est gloria dei, verumtamen neque vir est in domino, id est, a domino productus, sine muliere, neque mulier sine viro; utrumque enim deus fecit, secundum illud Gn 1,27: masculum et foeminam creavit eos. vel aliter: neque vir est sine muliere in domino, scilicet in gratia domini nostri iesu christi, neque mulier sine viro, quia uterque per gratiam dei salvatur, secundum illud gal. Iii, 27: quicumque in christo baptizati estis, christum induistis. Et postea subdit: non est masculus, neque foemina, scilicet differens in gratia christi.

Secundo assignat rationem, dicens: nam sicut in prima rerum institutione mulier est de viro formata, ita et in subsequentibus generationibus, vir per mulierem productus est, secundum illud iob xiv, 1: homo natus de muliere. nam prima productio hominis fuit sine viro et muliere, quando deus formavit hominem de limo terrae, ut dicitur gen.. secunda autem fuit de viro sine muliere, quando formavit evam de costa viri, ut ibidem legitur. Tertia autem est ex viro et muliere, sicut abel natus est ex adam et eva, ut legitur Gn 4,2. Quarta autem est ex muliere sine viro, ut christus ex virgine, secundum illud gal. Iv, 4: misit deus filium suum factum ex muliere.

Tertio ostendit rationem esse convenientem, dicens omnia autem ex deo, quia scilicet et hoc ipsum, quod mulier primo fuit ex viro, et hoc quod postmodum vir est ex muliere, est ex operatione divina. Unde ad deum pertinent tam vir, quam mulier. Unde dicitur rom. Xl, 36: ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. deinde cum dicit vos ipsi iudicate, etc., committit iudicium eius quod dixerat auditoribus. et circa hoc duo facit. primo committit iudicium rationalibus auditoribus; secundo comprimit protervos auditores, ibi si quis autem videtur, etc.. circa primum quatuor facit. Primo committit auditoribus iudicium eius quod dixerat, more eius qui confidit se sufficienter probasse, dicens vos ipsi iudicate, etc.. Pertinet enim ad bonum auditorem iudicare de auditis. Unde dicitur iob vi, 29: loquentes id quod iustum est iudicate. Et xii, 11: nonne auris verba diiudicat? secundo proponit sub quaestione id de quo debet esse iudicium, dicens decet mulierem non velatam orare deum. Hoc prohibetur i petr. Iii, 3, ubi dicitur: quarum sit non exterius capillatura.

Tertio ostendit unde debeant sumere suum iudicium, quia ab ipsa natura, et hoc est quod dicit nec ipsa natura docet vos. Et vocat hic naturam ipsam inclinationem naturalem, quae est mulieribus ad nutriendum comam, quae est naturale velamen, non autem viris. Quae quidem inclinatio naturalis esse ostenditur, quia in pluribus invenitur. Oportet autem ab ipsa natura doceri, quia est dei opus: sicut in pictura instruitur aliquis artificio pictoris. Et ideo contra quosdam dicitur is. Xxiv, 5: transgressi sunt leges, mutaverunt ius, dissipaverunt foedus sempiternum, id est, ius naturale. quarto autem a natura sumit rationem; et

Primo ponit id quod est ex parte viri, dicens quod vir quidem, si comam nutriat, more mulieris, ignominia est illi, id est, ad ignominiam ei reputatur apud plures homines, quia per hoc videtur muliebris esse. Et ideo ez. Xliv, 20 dicitur: sacerdotes comam non nutriant. Nec est instantia de quibusdam, qui in veteri lege comam nutriebant, quia hoc erat signum, quod tunc erat positum in lectione veteris testamenti, ut dicitur ii cor. Iii, 14.

Secundo ponit id quod est ex parte mulieris, dicens mulier et si comam nutriat, gloria est illi, quia videtur ad ornatum eius pertinere. Unde dicitur cant. Vii, 5: comae capitis eius sicut purpura regis. et assignat consequenter rationem, cum dicit quoniam capilli dati sunt ei, scilicet mulieri, pro velamine; et ideo eadem ratio est de capillis nutriendis, et de velamine artificiali apponendo. Cant. Iv, 1: capilli tui sicut grex caprarum, etc.. deinde cum dicit si quis autem videtur, etc., comprimit protervos auditores, dicens si quis autem videtur contentiosus esse, ut scilicet rationibus praedictis non acquiescat, sed confidentia clamoris veritatem impugnet, quod pertinet ad contentionem, ut ambrosius dicit, contra id quod dicitur iob c. Vi, 29: respondete, obsecro, absque contentione; et prov. Xx, 3: honor est ei, qui separat se a contentionibus. hoc sufficiat ad comprimendum talem, quod nos iudaei in christum credentes talem consuetudinem non habemus, scilicet quod mulieres orent non velato capite, neque etiam tota ecclesia dei per gentes diffusa. unde si nulla esset ratio, hoc solum deberet sufficere, ne aliquis ageret contra communem ecclesiae consuetudinem. Dicitur enim in ps. Lxvii, 7: qui habitare facit unius moris in domo. Unde augustinus dicit in epistola ad casulanum quod omnibus, in quibus nihil certi diffinit sacra scriptura, mos populi dei, atque instituta maiorum pro lege habenda sunt.

46
(
1Co 11,17-22)

Lectio 4: 1Co 11,17-22

Postquam apostolus redarguit corinthios de eorum errore in habitu, quia scilicet mulieres ad sacra mysteria conveniebant capite non velato consequenter arguit eorum errorem de scissuris in conventu, quia scilicet dum convenirent ad sacra mysteria, contentionibus vacabant.

Et primo tangit eorum defectum in generali; secundo in speciali, ibi primum quidem, etc.. dicit ergo primo hoc autem, quod dictum est supra quod mulieres velatae sint in ecclesiis, praecipio, ut sic tripliciter eos induceret ad huiusmodi observantiam. primo quidem ratione, secundo consuetudine, tertio praecepto: quod solum sine aliis necessitatem induceret. Prov. Iv, 4: custodi praecepta mea, et vives. Et eccle. Iv, v. 12 dicitur: funiculus triplex difficile rumpitur. non laudans, sed magis vituperans, quod convenitis, in ecclesiam, non in melius, sicut deberet esse, sed in deterius, ex culpa vestra. omnia enim animalia gregalia, puta columbae, grues, oves, naturali instinctu in unum conveniunt, ut sit eis corporaliter melius. unde et homo cum sit animal gregale vel sociale, ut philosophus probat, i lib. Politic., secundum rationem agere debet, ut multi in unum conveniant propter aliquod melius, sicut in rebus saecularibus multi in unitatem civitatis conveniunt, ut sit eis melius saeculariter, scilicet propter securitatem et sufficientiam vitae. Et ideo fideles in unum convenire debent propter aliquod melius spirituale, secundum illud ps. Ci, 23: in conveniendo populos in unum, et reges ut serviant domino. et alibi: in consilio iustorum et congregatione, magna opera domini. Sed isti in deterius conveniebant propter culpas quas committebant dum convenirent. Is. I, 13: iniqui sunt caetus vestri. Eccli. Xxi, 10: stupa collecta synagoga peccantium. deinde cum dicit primum quidem, etc., ponit in speciali quomodo in deterius convenirent. et

Primo ponit iudicium culpae, dicens primum quidem, inter caetera scilicet quod in deterius convenitis, convenientibus vobis in ecclesia, audio scissuras esse inter vos, scilicet per contentiones quas exercebant. quod quidem ecclesiae non convenit, quae in unitate constituitur, secundum illud eph. c. Iv, 4: unum corpus et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae. hoc autem praedicitur is. Xxii, 9: scissuras civitatis david videbitis, quia multiplicatae sunt. dicit autem glossa, quod dicendo, primum, ostendit quod primum malum est dissensio, unde cetera oriuntur. Ubi enim est dissensio, nihil rectum est. sed contra videtur esse, quod dicitur eccli. c. X, 15: initium omnis peccati superbia; et i tim. Ult.: radix omnium malorum cupiditas. dicendum est autem, quod hae auctoritates loquuntur quantum ad peccata personalia singularium hominum, quorum primum est superbia ex parte aversionis, et cupiditas ex parte conversionis. Sed glossa hic loquitur de peccatis multitudinis; inter quae primum est dissensio, per quam solvitur rigor disciplinae. unde dicitur iac. Iii, 16: ubi est zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum.

Secundo ponit credulitatem auditorum, cum dicit et ex parte credo, id est, quantum ad aliquos vestrum, qui erant ad contentionem proni, secundum illud quod dixerat supra i cap., v. 11 ss.: contentiones sunt inter vos. Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: ego quidem sum pauli, ego apollo, ego vero cephae. Alii vero non erant contentiosi, ex quorum persona ibi subditur ego autem christi. Unde et cant. c. Ii, 2 dicitur: sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias, id est, boni inter malos.

Tertio assignat rationem suae credulitatis, dicens nam oportet, non solum quascumque scissuras, sed etiam haereses esse. ubi duo consideranda sunt. Primo quid sit haeresis, secundo quomodo oportet haereses esse. circa primum sciendum, quod, sicut hieronymus dicit super epistolam ad galatas, haeresis graece ab electione dicitur: quia scilicet eam sibi unusquisque eligat disciplinam, quam putat esse meliorem: ex quo duo accipi possunt. Primo quidem quod de ratione haeresis est, quod aliquis privatam disciplinam sequatur, quasi per electionem propriam: non autem disciplinam publicam, quae divinitus traditur.

Secundo quod huic disciplinae aliquis pertinaciter inhaereat. Nam electio firmam importat inhaesionem: et ideo haereticus dicitur, qui spernens disciplinam fidei, quae divinitus traditur, pertinaciter proprium errorem sectatur. pertinet autem aliquid ad disciplinam fidei dupliciter. Uno modo directe, sicut articuli fidei, qui per se credendi proponuntur. unde error circa hos secundum se facit haereticum, si pertinacia adsit. Non possunt autem a tali errore propter simplicitatem aliquam excusari, praecipue quantum ad ea, de quibus ecclesia solemnizat, et quae communiter versantur in ore fidelium, sicut mysterium trinitatis, nativitatis christi, et alia huiusmodi. quaedam vero indirecte pertinent ad fidei disciplinam, inquantum scilicet ipsa non proponuntur, ut propter se credenda, sed ex negatione eorum sequitur aliquid contrarium fidei: sicut si negetur isaac fuisse filium abrahae, sequitur aliquid contrarium fidei, scilicet sacram scripturam continere aliquid falsi. ex talibus autem non iudicatur aliquis haereticus, nisi adeo pertinaciter perseveret, quod ab errore non recedat, etiam viso quid ex hoc sequatur. Sic igitur pertinacia qua aliquis contemnit in his quae sunt fidei directe vel indirecte subire iudicium ecclesiae, facit hominem haereticum. Talis autem pertinacia procedit ex radice superbiae, qua aliquis praefert sensum suum toti ecclesiae. Unde apostolus dicit i ad tim. Vi, 3 s.: si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus domini nostri iesu christi, et ei quae secundum pietatem est doctrinae, superbus est, nihil sciens, sed languens circa quaestiones et pugnas verborum.

Secundo considerandum est, quomodo oporteat haereses esse. Si enim opportunum est haereticos esse, videtur quod sint commendabiles, et non sint extirpandi. sed dicendum est quod dupliciter de aliquo dicitur quod oportet illud esse. Uno modo ex intentione illius, qui hoc agit, puta si dicamus quod oportet iudicia esse: quia scilicet iudices, iudicia exercentes, intendunt iustitiam et pacem in rebus humanis constituere. alio modo ex intentione dei, qui etiam mala ordinat in bonum, sicut persecutionem tyrannorum ordinavit in gloriam martyrum. unde augustinus dicit in enchiridion, quod deus est adeo bonus, quod nullo modo permitteret fieri aliquod malum, nisi esset adeo potens quod de quolibet malo posset elicere bonum. Et secundum hoc dicitur matth. Xviii, 7: necesse est, ut veniant scandala, verumtamen vae homini illi per quem scandalum venit. Et secundum hoc hic dicit apostolus, quod oportet haereses esse, ex eo quod deus malitiam haereticorum ordinavit in bonum fidelium. et hoc dicit primo quidem ad maiorem declarationem veritatis. Unde dicit augustinus de civit. Dei, lib. Xvi in glossa: ab adversario mota quaestio, discendi existit occasio: multa quippe ad fidem catholicam pertinentia, dum haereticorum callida inquietudine excogitantur, ut adversus eos defendi possint, et considerantur diligentius, et intelliguntur clarius, et praedicantur instantius. Unde et prov. Xxvii, v. 17: ferrum ferro acuitur, et homo exacuit faciem amici sui.

Secundo ad manifestandam infirmitatem fidei in his qui recte credunt. Et hoc est quod hic subdit apostolus ut et qui probati, id est, approbati sunt a deo, manifesti fiant in vobis, id est, inter vos. Sap. Iii, 6: tamquam aurum in fornace probavit illos. deinde cum dicit convenientibus ergo vobis, etc., redarguit eos de tertio delicto, quia scilicet peccabant in modo et ordine sumendi corpus christi. Et potest totum quod sequitur, dupliciter exponi. secundum autem primam expositionem redarguuntur de hoc quod corpus christi pransi accipiebant. circa hoc ergo quatuor facit.

Primo ponit detrimentum quod incurrebant; secundo ponit culpam, ibi unusquisque enim, etc.; tertio inquirit de causa culpae, ibi numquid domos, etc.; quarto concludit eorum vituperationem, ibi quid dicam vobis, etc.. dicit ergo, primo, ita: convenientibus vobis, scissurae sunt inter vos, ergo convenientibus vobis in unum, corpore, non animo, iam ad hoc advenistis, quod non est, id est, non licet vel non competit vobis, dominicam coenam manducare, id est sumere eucharistiae sacramentum, quod dominus in coena discipulis dedit. Hoc enim sacramentum, ut augustinus dicit super ioannem, est sacramentum unitatis et charitatis. et ideo non competit dissentientibus. Cant. c. V, 1: comedite, amici, et bibite, et inebriamini, charissimi. vel melius potest referri ad ea quae sequuntur, ut sit sensus: non solum convenientibus vobis scissurae sunt inter vos, sed convenit vobis convenientibus iam, id est in praesenti hoc determinatum habetis, quod non est, id est non licet vobis, dominicam coenam manducare, ad quam pransi acceditis. Quia enim dominus discipulis suis post coenam hoc sacramentum tradidit, ut legitur matth. Xxvi, 26, volebant etiam corinthii post communem coenam sumere corpus christi. sed dominus hoc rationabiliter fecit propter tria. Primo quidem, quia ordine congruo figura praecedit veritatem. Agnus autem paschalis erat figura, sive umbra huius sacramenti. Et ideo post coenam agni paschalis, christus hoc sacramentum dedit. Dicitur enim coloss. Ii, 17 de omnibus legalibus, quod sunt umbra futurorum, corpus autem christi.

Secundo ut ex hoc sacramento statim ad passionem transiret, cuius hoc sacramentum est memoriale. Et ideo dixit discipulis surgite, eamus hinc, scilicet ad passionem.

Tertio ut arctius imprimeretur hoc sacramentum cordibus discipulorum, quibus ipsum tradidit in ultimo suo recessu. sed in reverentiam tanti sacramenti postmodum ecclesia instituit, quod non nisi a ieiunis sumatur, a quo excipiuntur infirmi, qui in necessitate, quae legem non habet, possunt non ieiuni sumere corpus christi. quia vero aqua non solvit ieiunium, aestimaverunt quidam, quod post potum aquae posset aliquis sumere hoc sacramentum, praesertim quia, ut dicunt, aqua non nutrit, sicut nec aliquod aliud simplex elementum. quamvis autem aqua secundum se non nutriat, et ob hoc non solvat ieiunium ecclesiae, secundum quod dicuntur aliqui ieiunantes, nutrit tamen aliis admixta, et ideo solvit ieiunium naturae. Et secundum hoc dicuntur aliqui ieiuni, qui scilicet eadem die nihil sumpserunt, nec cibi, nec potus. Et quia reliquiae cibi, quae in ore remanent, sumuntur per modum salivae, hoc non impedit aliquos esse ieiunos. Similiter et non impedit aliquos esse ieiunos, si tota nocte nihil vel si etiam non sint plene digesti, dummodo eadem die omnino cibi vel potus nihil sumpserint. unde quia principium diei est sumendum secundum usum ecclesiae a media nocte, ideo quicumque post mediam noctem aliquid sumpserit quantumcumque modicum cibi vel potus, non potest eadem die sumere hoc sacramentum. deinde, cum dicit unusquisque enim, etc., ponit culpam,

Et primo secundum quod peccabant in deum; secundo prout peccabant in proximum, ibi et alius quidem, etc.. dicit ergo primo: ideo dico quod non licet vobis dominicam coenam manducare, quia unusquisque vestrum praesumit, id est ante sumit, suam coenam, scilicet ciborum communium, ad manducandum. Quilibet enim eorum portabat ad ecclesiam fercula praeparata, et comedebat quilibet seorsum antequam sumeret sacra mysteria. Os. Iv, v. 18: separatum est convivium eorum, nunc interibunt. Eccli. Xi, 19 dicitur in persona parci: inveni requiem mihi, et comedebam de bonis meis solus. deinde, cum dicit et alius quidem, etc., arguit culpam eorum, inquantum erat contra proximum. divites enim laute comedebant in ecclesia, et bibebant usque ad ebrietatem, pauperibus autem nihil dabant, ita quod remanebant esurientes. et hoc est quod dicitur et alius quidem esurit, scilicet pauper, qui non habebat unde sibi praepararet, alter autem ebrius est, scilicet dives, qui superflue comedebat et bibebat, contra id quod dicitur nehem. c. Viii, 10: comedite pinguia, et bibite mulsum, et mittite partes eis, qui non praeparaverunt sibi. Iob xxxi, 17: si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea. deinde, cum dicit numquid domos, etc., inquirit de causa huius culpae.

Et primo excludit causam per quam poterant excusari. Non enim est licitum domum dei, quae est deputata sacris usibus, communibus usibus applicare. Unde et dominus io. Ii, 16 eiiciens ementes et vendentes de templo, dixit domus mea domus orationis vocabitur, vos autem fecistis eam domum negotiationis. et augustinus dicit in regula: in oratorio nemo aliquid faciat, nisi ad quod factum est, unde et nomen accepit. Tamen propter necessitatem, quando scilicet aliquis aliam domum non inveniret, licite posset ecclesia uti ad manducandum, vel ad alios huiusmodi licitos usus. hanc ergo excusationem excludit apostolus, dicens numquid non habetis domos, scilicet proprias, ad manducandum et bibendum? ut propter hoc excusemini, si in ecclesia convivia celebretis, quae debetis in propriis domibus facere. Unde et lc. V, 29 dicitur quod levi fecit christo convivium magnum in domo sua.

Secundo, cum dicit aut ecclesiam dei, etc., asserit causam quae eos inexcusabiles reddit, quarum prima est contemptus ecclesiae dei. Et hanc ponit dicens aut ecclesiam dei contemnitis? et ideo in ecclesia praesumitis coenam vestram ad manducandum. et potest hic sumi ecclesia tam pro congregatione fidelium, quam pro domo sacra, quae non est contemnenda, secundum illud ps. Xcii, 5: domum tuam decet sanctitudo; et ier. Vii, 11: numquid spelunca latronum facta est domus ista, in qua invocatum est nomen meum in oculis vestris? isti autem utrumque contemnebant, dum, praesente conventu fidelium, in loco sacro convivia celebrabant.

Secundo ponit contemptum proximorum in hoc quod subditur et confunditis eos qui non habent. In hoc enim pauperes erubescebant, quod ipsi esuriebant in conspectu totius multitudinis, aliis laute comedentibus et bibentibus. dicitur autem prov. Xvii, 5: qui despicit pauperem, exprobrat factori eius. Et eccli. Iv, 2: animam esurientem ne despexeris. deinde, cum dicit quid dicam, etc., concludit eorum vituperationem, dicens: quid dicam vobis ex consideratione praedictorum? numquid laudo vos? et respondet: et si in aliis factis laudo vos, in hoc tamen facto non laudo. et est advertendum quod supra dum de habitu mulierum loqueretur, saltem ironice laudavit eos, dicens: laudo vos quod per omnia mei, etc.. Hic vero nec ironice vult eos laudare, quia in gravioribus delictis nullo modo sunt peccatores palpandi. unde et in ps. Ix, 3 dicitur: quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae, et iniquus benedicitur. Exacerbavit dominum peccator. Et is. Iii, 12: popule meus, qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt. secundum aliam vero expositionem arguuntur de alia culpa. in primitiva enim ecclesia fideles panem et vinum offerebant, quae consecrabantur in sanguinem et corpus christi, quibus iam consecratis, divites, qui multa obtulerant, eadem sibi repetebant, et sic ipsi abundanter sumebant, pauperibus nihil sumentibus, qui nihil obtulerant. de hac ergo culpa apostolus eos hic reprehendit, dicens convenientibus enim vobis in unum, iam non est, id est, non contigit inter vos, dominicam coenam manducare. coena enim domini est communis toti familiae; unusquisque autem vestrum sumit eam, non quasi communem, sed quasi propriam, dum sibi vult vindicare quod deo obtulit; et hoc est quod subdit unusquisque praesumit, id est, praesumptuose attentat, ad manducandum coenam, scilicet domini, id est panem et vinum consecratum, quasi suam, id est, quasi propriam vindicans, scilicet ea quae consecrata sunt domino in suos usus. Et ita sequitur quod alius, scilicet pauper qui nihil obtulit, esurit, nihil scilicet sumens de consecratis, alius autem, scilicet dives qui multa obtulit, ebrius est; ad litteram, propter hoc quod nimium sumpsit de vino consecrato quod scilicet quasi proprium repoposcit. sed videtur hoc esse impossibile, quod de vino consecrato aliquis inebrietur, vel etiam nutriatur de pane, quoniam post consecrationem sub speciebus panis et vini nihil remanet, nisi substantia corporis christi et sanguinis, quae non possunt converti in corpus hominis, ad hoc quod ex eis nutriatur, aut inebrietur. dicunt ergo quidam, quod hoc non fit per aliquam conversionem, sed per solam immutationem sensuum hominis ab accidentibus panis et vini, quae remanent post consecrationem. Consueverunt enim homines ex solo ciborum odore confortari, et ex multo odore vini stupefieri et quasi inebriari. sed confortatio vel stupefactio, quae provenit ex sola immutatione sensuum, parvo tempore durat, cum tamen post consecrationem panis aut vini, si vinum in magna quantitate sumeretur aut panis, diu sustentaretur homo propter panem aut stupefieret propter vinum. Et praeterea manifestum est quod panis consecratus in aliam substantiam converti potest, ex hoc quod per putrefactionem resolvitur in pulveres, aut per combustionem in cineres. unde nulla ratio est, quare negetur posse nutrire, cum ad nutriendum nihil aliud requiratur, quam quod cibus convertatur in substantiam nutriti. quidam ergo posuerunt, quod panis aut vinum consecratum possunt converti in aliud, et sic nutrire, quia remanet ibi substantia panis aut vini cum substantia corporis christi et sanguinis. sed hoc repugnat verbis scripturae. Non enim verum esset quod dominus dicit matth. c. Xxvi, 26: hoc est enim corpus meum, quia hoc demonstratum, est panis, sed potius esset dicendum hic, id est, in hoc loco, est corpus meum. Et praeterea corpus christi non incipit esse in hoc sacramento per loci mutationem, quia iam desineret esse in caelo. Unde relinquitur quod ibi incipiat esse per conversionem alterius, scilicet panis, in ipsum; unde non potest esse quod remaneat substantia panis. et ideo alii dixerunt quod remanet ibi forma substantialis panis, ad quam pertinet operatio rei: et ideo nutrit, sicut et panis nutriret. sed hoc non potest esse, quia nutrire est converti in substantiam nutriti, quod non competit nutrimento ratione formae, cuius est agere, sed magis ratione materiae, cuius est pati. Unde si esset ibi forma substantialis, panis nutrire non posset. alii vero dixerunt quod aer circumstans convertitur vel in substantiam nutriti, vel in quodcumque aliud huiusmodi; sed hoc non posset fieri absque multa condensatione aeris, quae sensui latere non posset. et ideo alii dixerunt quod divina virtute ad hoc quod sacramentum non deprehendatur in huiusmodi conversionibus, redit substantia panis et vini. sed hoc videtur esse impossibile, quia, cum substantia panis conversa sit in corpus christi, non videtur quod possit substantia panis redire, nisi e converso corpus christi converteretur in panem. et praeterea si substantia panis redit, aut hoc est manentibus accidentibus panis: et sic simul erit ibi substantia panis et substantia corporis christi, quod supra improbatum est; nam tamdiu est ibi substantia corporis christi, quamdiu species remanent. Aut redit speciebus non manentibus, quod etiam est impossibile, quia sic esset substantia panis absque propriis accidentibus, nisi forte intelligatur quod deus in termino conversionis causaret ibi quamdam materiam quae sit subiectum huius conversionis. Sed melius est ut dicatur quod sicut virtute consecrationis miraculose confertur speciebus panis et vini, ut subsistant sine subiecto ad modum substantiae, ita etiam eis miraculose confertur ex consequenti quod agant et patiantur quidquid agere aut pati posset substantia panis aut vini, si adesset. Et hac ratione species illae panis et vini possunt nutrire et inebriare, sicut si esset ibi substantia panis et vini. caetera non mutantur a prima expositione.

47
(
1Co 11,23-24)

Lectio 5: 1Co 11,23-24

Postquam apostolus redarguit corinthiorum inordinationes, quas committebant conveniendo ad eucharistiae sacramentum sumendum, hic agit de ipso sacramento.

Et primo agit de dignitate huius sacramenti; secundo inducit fideles ad reverenter sumendum, ibi itaque quicumque manducaverit etc.. circa primum duo facit. primo commendat auctoritatem doctrinae quam daturus est; secundo ponit doctrinam de dignitate huius sacramenti, ibi quoniam dominus noster, etc.. circa primum duo facit. Primo commendat auctoritatem doctrinae ex parte auctoris, qui est christus, dicens: dixi quod iam non est vobis dominicam coenam manducare, sacramentum eucharistiae dominicam coenam vocans, ego enim accepi a domino, scilicet christo, qui est auctor huius doctrinae, non ab aliquo puro homine. Gal. c. I, 1: paulus apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per iesum christum. hebr. Ii, 3: quae cum initium accepisset enarrari per dominum, etc..

Secundo commendat auctoritatem doctrinae ex parte ministri, qui est ipse paulus, cum subdit quod et tradidi vobis. Is. Xxi, 10: quae audivi a domino exercituum deo israel, annuntiavi vobis. Sap. Vii, 13: quam sine fictione didici, et sine invidia communico. deinde cum dicit quoniam dominus iesus, commendat dignitatem huius sacramenti, tradens institutionem ipsius. Et

Primo ponit institutionem; secundo tempus institutionis, cum dicit in qua nocte tradebatur, etc..

Tertio modum instituendi, ibi accepit panem, etc.. institutor autem sacramenti est ipse christus. Unde dicit quoniam dominus noster iesus christus, etc.. Dictum est enim supra cum de baptismo ageretur, quod christus in sacramentis habet excellentiae potestatem, ad quam quatuor pertinent. primo quidem quod virtus et meritum eius operetur in sacramentis; secundo quod in nomine eius sanctificetur sacramentum; tertio quod effectum sacramenti sine sacramento praebere potest; quarto institutio novi sacramenti. specialiter tamen congruebat ut hoc sacramentum ipse in sua persona institueret, in quo corpus et sanguis eius communicatur. unde et ipse dicit io. Vi, 52: panis quem ego dabo vobis, caro mea est pro mundi vita. deinde cum dicit qua nocte tradebatur, describit tempus institutionis huius sacramenti, quod quidem congruum fuit, primo quidem quantum ad qualitatem temporis. fuit enim in nocte. Per virtutem enim huius sacramenti anima illuminatur. Unde i reg. Xiv, 27 dicitur quod ionathas intinxit virgam in favum mellis, et convertit manum suam ad os suum, et illuminati sunt oculi eius; propter quod et in ps. Cxxxviii, v. 11 dicitur: nox illuminatio mea in deliciis meis.

Secundo quantum ad negotium quod in illo tempore gerebatur, quia scilicet quando tradebatur ad passionem, per quam transivit ad patrem, hoc sacramentum, quod est memoriale passionis, instituit. Unde dicitur eccli. xxix, 33: transi, hospes, et orna mensam, et quae in manu habes, ciba caeteros. deinde cum dicit accepit panem, etc., ostendit modum institutionis. Et

Primo ponit ea quae fecit et dixit christus instituendo hoc sacramentum; secundo exponit, ibi quotiescumque enim, etc.. circa primum duo facit. primo agit de institutione sacramenti huius quantum ad corpus christi; secundo quantum ad eius sanguinem, ibi similiter et calicem, etc.. circa primum ante expositionem litterae, oportet primo considerare necessitatem institutionis huius sacramenti. est autem sciendum quod sacramenta instituta sunt propter necessitatem vitae spiritualis. et quia corporalia sunt quaedam similitudines spiritualium, oportet sacramenta proportionari eis quae sunt necessaria ad vitam corporalem. In qua primo invenitur generatio, cui proportionatur baptismus, per quem regeneratur aliquis in vitam spiritualem.

Secundo ad vitam corporalem requiritur augmentum, per quod aliquis perducitur ad quantitatem et virtutem perfectam: et huic proportionatur sacramentum confirmationis, in quo spiritus sanctus datur ad robur.

Tertio ad vitam corporalem requiritur alimentum, per quod corpus hominis sustentatur, et similiter vita spiritualis per sacramentum eucharistiae reficitur, secundum illud ps. Xxii, 2: in loco pascuae ibi me collocavit, super aquam refectionis educavit me. est autem notandum quod generans non coniungitur genito secundum substantiam sed solum secundum virtutem, sed cibus coniungitur nutrito secundum substantiam. unde in sacramento baptismi, quo christus regenerat ad salutem, non est ipse christus secundum suam substantiam, sed solum secundum suam virtutem. Sed in sacramento eucharistiae, quod est spirituale alimentum, christus est secundum suam substantiam. continetur autem sub alia specie propter tria. Primo quidem ne esset horribile fidelibus sumentibus hoc sacramentum, si in propria specie carnem hominis ederent, et sanguinem biberent; secundo ne hoc ipsum esset derisibile infidelibus; tertio ut cresceret meritum fidei, quae consistit in hoc quod creduntur ea quae non videntur. traditur autem hoc sacramentum sub duplici specie propter tria. Primo quidem propter eius perfectionem, quia, cum sit spiritualis refectio, debet habere spiritualem cibum et spiritualem potum. Nam et corporalis refectio non perficitur sine potu et cibo. unde et supra x, 3 s. Dictum est quod omnes eamdem escam spiritualem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritualem biberunt; nam et corporalis refectio non perficitur sine cibo et potu.

Secundo propter eius significationem. Est enim memoriale dominicae passionis, per quam sanguis christi fuit separatus a corpore; et ideo in hoc sacramento seorsum offertur sanguis a corpore.

Tertio propter huius sacramenti effectum salutarem. Valet enim ad salutem corporis, et ideo offertur corpus: et valet ad salutem animae, et ideo offertur sanguis. Nam anima in sanguine est, ut dicitur Gn 9,4 ss.. offertur autem specialiter hoc sacramentum sub specie panis et vini. Primo quidem, quia pane et vino communius utuntur homines ad suam refectionem. Et ideo assumuntur in sacramento haec, sicut aqua ad ablutionem in baptismo, et oleum ad unctionem.

Secundo propter virtutem huius sacramenti. nam panis confirmat cor hominis, vinum vero laetificat.

Tertio quia panis, qui ex multis granis fit, et vinum ex multis uvis, significant ecclesiae unitatem, quae constituitur ex multis fidelibus. est autem haec eucharistia specialiter sacramentum unitatis et charitatis, ut dicit augustinus super ioannem. his autem visis circa litterae expositionem, primo considerandum est quid christus fecerit; secundo quid dixerit, ibi et dixit, etc.. tria autem facit. Primum quidem designatur, cum dicit accepit panem, per quod duo significari possunt: primo quidem quod ipse voluntarie passionem accepit, cuius hoc sacramentum est memoriale, secundum illud is. Liii, 7: oblatus est, quia ipse voluit.

Secundo potest significari quod ipse accepit a patre potestatem perficiendi hoc sacramentum, secundum illud matth. c. Xi, 27: omnia tradita sunt mihi a patre meo. secundum tangit, cum dicit et gratias agens. In quo datur nobis exemplum gratias agendi de omnibus quae nobis divinitus dantur, secundum illud i thess. Ult.: in omnibus gratias agite. tertium tangit, cum dicit fregit. Is. Lviii, v. 7: frange esurienti panem tuum. sed videtur hoc esse contrarium usui ecclesiae, secundum quam prius consecratur corpus christi, et postea frangitur: hic autem dicitur quod prius fregit, postea protulit verba consecrationis. et ideo quidam dixerunt quod christus consecravit prius verbis aliis, et postea protulit verba quibus nos consecramus. Sed hoc non potest esse, quia sacerdos, dum consecrat, non profert ista verba quasi ex persona sua sed quasi ex persona christi consecrantis. unde manifestum est quod eisdem verbis quibus nos consecramus, et christus consecravit. et ideo dicendum est quod hoc quod hic dicitur et dixit, non est sumendum consequenter, quasi christus acceperit panem, et gratias agens fregerit, et postea dixerit verba quae sequuntur, sed concomitanter, quod dum accepit per se panem, gratias agens fregit et dixit. Et ideo cum matth. Xxvi, 26 dicatur quod iesus accepit panem, et benedixit, ac fregit, apostolus non curavit hic de benedictione facere mentionem, intelligens nihil aliud esse illam benedictionem, quam hoc quod dominus dixit hoc est corpus meum. deinde cum dicit et dixit, ostendit quid christus dixerit instituendo hoc sacramentum. in verbis autem primo quidem iniunxit sacramenti usum; secundo expressit sacramenti veritatem; tertio docuit mysterium. usum quidem sacramenti iniunxit, dicens accipite. Quasi diceret: non ex potestate vel merito humano competit vobis usus huius sacramenti, sed ex eminenti dei beneficio. Sap. Xvi, 20: angelorum esca nutrivisti populum tuum, domine. Supra iv, 7: quid habes quod non accepisti? et determinat speciem usus, cum dicit et manducate. Io. Vi, 54: nisi manducaveritis carnem filii hominis. Iob xxxi, 31: si non dixerunt viri tabernaculi mei: quis det de carnibus eius, ut saturemur? sciendum est tamen quod haec verba non sunt de forma consecrationis. est enim haec differentia inter haec et alia sacramenta, quia alia sacramenta perficiuntur non quidem in consecratione materiae, sed in usu materiae consecratae, sicut in ablutione aquae, aut in unctione olei seu chrismatis. et hoc ideo, quia in materiis aliorum sacramentorum non est aliqua natura rationalis, quae sit gratiae sanctificantis susceptiva; et ideo in forma aliorum sacramentorum fit mentio de usu sacramenti, sicut cum dicitur: ego te baptizo, vel confirmo te chrismate salutis, etc.. Sed hoc sacramentum perficitur in ipsa consecratione materiae, in qua continetur ipse christus, qui est finis totius gratiae sanctificantis. et ideo verba quae pertinent ad usum sacramenti, non sunt de substantia formae, sed solum illa quae continent veritatem et continentiam sacramenti, quae consequenter ponit, subdens hoc est corpus meum. circa quae verba tria oportet considerare. primo quidem de re significata per haec verba, quod scilicet sit ibi corpus christi; secundo de veritate huius locutionis, tertio utrum haec sit conveniens forma huius sacramenti. circa primum considerandum est, quod quidam dixerunt corpus christi non esse in hoc sacramento secundum veritatem, sed solum sicut in signo, sic exponentes quod hic dicitur hoc est corpus meum, id est, hoc est signum et figura corporis mei, sicut et supra x, 4 dictum est: petra autem erat christus, id est, figura christi. sed hoc est haereticum, cum expresse dominus dicat, io. Vi, 56: caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. unde alii dixerunt quod est ibi vere corpus christi, sed simul cum substantia panis, quod est impossibile, ut supra ostensum est. unde alii dixerunt quod est ibi solum corpus christi, substantia panis non remanente, quae annihilatur, vel in praeiacentem materiam resolvitur. Sed hoc non potest esse, quia, sicut augustinus dicit in libro lxxxiii quaest.: deus non est auctor tendendi in non esse.

Secundo quia etiam per hanc positionem tollitur hoc quod substantia panis convertatur in corpus christi, et sic cum corpus christi non incipiat esse in hoc sacramento per conversionem alterius in ipsum, relinquitur quod incipiat ibi esse per motum localem, quod est impossibile, ut supra dictum est. oportet igitur dicere, quod corpus christi vere sit in hoc sacramento per conversionem panis in ipsum. considerandum tamen quod haec conversio differt ab omnibus conversionibus quae sunt in natura. actio enim naturae praesupponit materiam, et ideo eius actio non se extendit, nisi ad immutandum aliquid secundum formam vel substantialem vel accidentalem. Unde omnis conversio naturalis dicitur esse formalis. Sed deus qui facit hanc conversionem, est auctor materiae et formae, et ideo tota substantia panis, materia non remanente, potest converti in totam substantiam corporis christi. et quia materia est individuationis principium, totum hoc individuum signatum, quod est substantia particularis, convertitur in aliam substantiam particularem, propter quod dicitur ista conversio substantialis seu transubstantiatio. contingit igitur in hac conversione contrarium eius quod accidit in conversionibus naturalibus, in quibus, manente subiecto, fit transmutatio interdum circa accidentia. Hic autem, transmutata substantia, manent accidentia sine subiecto, virtute divina, quae sicut causa prima sustentat ea sine causa materiali, quae est substantia causata ad hoc quod corpus christi et sanguis sumatur in specie aliena rationibus supradictis. Et quia ordine quodam accidentia referuntur ad substantiam, ideo dimensiones sine subiecto remanent, et alia accidentia remanent in ipsis dimensionibus, sicut in subiecto. si autem sub illis dimensionibus nulla substantia remaneat, nisi corpus christi, dubium potest esse de fractionibus hostiae consecratae, cum corpus christi glorificatum sit, et per consequens infrangibile. unde non potest huic fractioni substare, sed nec etiam aliud potest fingi quod subsistat, quia sacramentum veritatis non decet aliqua fictio. Unde nihil sensu percipitur in hoc sacramento, quod non sit ibi secundum veritatem. sensibilia enim per se sunt qualitates, quae quidem remanent, sicut prius fuerant in hoc sacramento, ut dictum est. et ideo alii dixerunt quod est quaedam ibi vero fractio sine subiecto, unde nihil ibi frangitur. sed nec hoc dici potest, quia cum fractio sit in genere passionis, quae habet debilius esse quam qualitas, non potest esse in hoc sacramento sine subiecto, sicut nec qualitas. unde restat dicendum, quod fractio illa fundatur sicut in subiecto in dimensionibus panis et vini remanentibus. Corpus autem christi non attingitur ab huiusmodi fractione, quia totum remanet sub qualibet parte dimensionum divisarum. quod quidem hoc modo considerari potest. nam corpus christi est in hoc sacramento ex conversione substantiae panis in ipsum. Non autem fit conversio ratione dimensionum. nam dimensiones panis remanent, sed solum ratione substantiae. Unde et corpus christi est ibi ratione suae substantiae, non autem ratione suarum dimensionum, licet dimensiones eius sunt ibi ex consequenti, inquantum non separantur a substantia ipsius. quantum autem ad naturam substantiae pertinet, tota est sub qualibet parte dimensionum. unde sicut ante consecrationem tota veritas substantiae et natura panis erat sub qualibet parte dimensionum: ita post consecrationem totum corpus christi est sub qualibet parte panis divisi. significat autem hostiae consecratae divisio, primo quidem passionem christi, per quam corpus eius fuit vulneribus fractum, secundum illud ps. Xxi, 17: foderunt manus meas et pedes meos.

Secundo distributionem donorum christi ex ipso progredientium, secundum illud infra xii, 4: divisiones gratiarum sunt.

Tertio diversas partes ecclesiae. Nam eorum qui sunt membra christi, quidam adhuc in hoc mundo peregrinantur; quidam vivunt in gloria cum christo, et quantum ad animam et quantum ad corpus; quidam autem expectant finalem resurrectionem in fine mundi, et hoc significat divisio hostiae in tres partes.

Secundo considerandum est de veritate huius locutionis. Videtur enim haec locutio esse falsa hoc est corpus meum. Conversio enim panis in corpus christi fit in termino prolationis horum verborum. Tunc enim completur significatio huius locutionis. formae enim sacramentorum significando efficiunt; et ideo sequitur quod in principio locutionis quando dicitur quod non sit ibi corpus christi, sed sola substantia panis, quae demonstratur per hoc pronomen hoc, quando est demonstrativum substantiae. Idem est ergo, hoc, cum dicitur hoc est corpus meum, ac si diceret substantia panis est corpus meum, quod manifeste falsum est. dixerunt ergo quidam, quod sacerdos haec verba materialiter et recitative profert ex persona christi, et ideo demonstratio huius pronominis non refertur ad praesentem materiam, ut ex hoc locutio falsa reddatur, secundum quod obiectio procedebat. sed hoc non potest stare. Primo quidem, quia si haec locutio non applicetur ad praesentem materiam, nihil faciet circa eam, quod est falsum. Dicit enim augustinus super ioannem: accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum. Unde necesse est dicere, quod verba ista formaliter accipiantur, referendo ea ad praesentem materiam. Profert autem ea sacerdos ex persona christi, a quo virtutem sumpserunt, ad ostendendum quod eamdem efficaciam nunc habent, sicut quando christus ea protulit. Non enim virtus his verbis collata evanescit, neque temporis diversitate, neque ministrorum varietate.

Secundo, quia eadem difficultas remanet de prima prolatione qua christus ea protulit. ideo alii dicunt quod sensus huius est hoc est corpus meum, id est hic panis, designat corpus meum, ut ly hoc, designet id quod est in principio locutionis. sed hoc etiam esse non potest, quia cum sacramenta efficiant quod figurant, haec verba nihil efficiunt, nisi quod significant.

Secundo, quia ex hoc sequeretur, quod per haec verba nihil efficeretur, quam quod corpus christi esset ibi: sicut sub signo, quod supra improbatum est. et ideo alii dicunt quod ly hoc, facit demonstrationem ad intellectum, et demonstrat id quod erit in fine locutionis, scilicet corpus christi. Sed nec hoc videtur convenienter dici, quia secundum hoc sensus esset corpus meum est corpus meum, quod non fit per haec verba, cum hoc ante verba consecrationis fuerit verum. et ideo aliter dicendum est, quod formae sacramentorum non solum sunt significativae, sed etiam factivae: significando enim efficiunt. In omni autem factione oportet subiici aliquid commune tamquam principium. commune autem in hac conversione non est aliqua substantia, sed accidentia quae et prius fuerunt, et postea manent; et ideo ex parte subiecti in hac locutione non ponitur nomen, quod significat certam speciem substantiae, sed ponitur pronomen, quod significat substantiam sine determinata specie. est ergo sensus hoc, id est, contentum sub his accidentibus, est corpus meum. Et hoc est quod fit per verba consecrationis. nam ante consecrationem id quod erat contentum sub his accidentibus non erat corpus christi, quod tamen fit corpus christi per consecrationem.

Tertio autem oportet considerare quomodo est haec conveniens forma huius sacramenti. nam hoc sacramentum, ut dictum est, non consistit in usu materiae, sed in consecratione ipsius. Consecratio autem non fit per hoc, quod materia consecrata solum suscipiat aliquam virtutem spiritualem, sed per hoc quod transubstantiatur secundum esse in corpus christi; et ideo nullo alio verbo utendum fuit, nisi verbo substantivo, ut dicatur hoc est corpus meum. Per hoc enim significatur id quod est finis, quod significando efficitur. deinde cum dicit quod pro vobis tradetur, tangit mysterium huius sacramenti. est enim sacramentum repraesentativum divinae passionis, per quam corpus suum tradidit in mortem pro nobis, secundum illud is. L, 6: corpus meum dedi percutientibus; et eph. V, 2: tradidit semetipsum pro nobis. et ut ostendat rationem frequentandi hoc mysterium, subiungitur hoc facite in meam commemorationem, hoc recolendo scilicet tam magnum beneficium, pro quo vobis me tradidi in morte. Unde et thren. Iii, 19 dicitur: recordare paupertatis meae, absinthii et fellis. Et in ps. Cx, 4: memoriam fecit mirabilium suorum misericors et miserator dominus, escam dedit timentibus se.


Thomae et alii: ad 1Cor 45