Thomas A. in Isaiam 48
49
(Is 29)
Vae Ariel.
In parte ista ponit comminationem contra populum, sive contra civitatem; et dividitur in partes duas. In prima comminatur poenam temporalis destructionis; in secunda poenam spiritualis excaecationis, obstupescite. Circa primum duo. In prima comminatur destructionem; in secunda ponit qualemcumque consolationem, et erit sicut somnium.
Prima in duas. In prima destructionem jerusalem per Babylonios. In secunda per Romanos, et circumdabo.
Circa primum tria. Primo commemorat pristinam dignitatem. Ariel, idest leo dei, quia dei virtute temporibus David et Salomonis nullum timebat, sicut nec leo. Proverb. 30: leo fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum. Vel propter altare holocaustorum, quod ibi erat, quod consumebat animalia sicut leo.
Et sic ut sumitur Ezech. 43: vel forte propter figuram, quia erat sita in modum leonis. Expugnavit. 1 Reg. 17: nam leonem et ursum expugnavi.
Secundo ponit destructionem, ponens tria: festorum cessationem, additus, quasi dicat, multis annis.
Evolutae, idest perierunt. Oseae 3: sedebunt dies multos absque sacrificio et ephod. Obsidionem, et circumvallabo, scilicet chaldaeis. Ezech. 4: erit in obsidionem; et innuit expugnationem ex tristitia, et erit tristis.
Thren. 1: multi gemitus etc..
Tertio ponit reparationem factam sub jesu sacerdote magno et aliis, de quo habetur in esdra per totum.
Et erit mihi; quasi dicat: umbram tantum pristinae dignitatis retinens.
Sed contra. Aggaei 2: magna est gloria domus istius novissimae, plusquam primae.
Et dicendum, quod hoc dicitur propter hoc quod fuit visitata ab ipso filio dei et corporaliter.
Et circumdabo. Hic comminatur destructionem per Romanos; et circa hoc quatuor ponit: primo obsidionem, et circumdabo quasi sphaeram, idest in circuitu. Luc. 19: circumdabunt te inimici tui vallo. Habac. 1: super omnem munitionem ridebit, et comportabit aggerem. Secundo obsessorum humiliationem, humiliaberis; et humiliationis signum: de terra loqueris, idest, ita ac si sub terra esses, etiam audieris humiliter, verba ferens Pythonis, qui silenter incantabant. Soph. 3: auferam de medio tui maliloquos superbiae tuae. Vel humiliationis meritum, arguens in eis peccatum avaritiae, de terra loqueris; et idolatriae, et erit quasi Pythonis. Tertio ponit hostium multitudinem, et erit sicut pulvis: joel. 1: gens ascendit: vel hostium destructionem, sicut supra 17: rapietur sicut pulvis montium a facie venti. Quarto ponit ipsam destructionem, eritque repente: metaphorice, propter hostium ferocitatem.
Jerem. 4: quasi nubes ascendet, et quasi tempestas: currus ejus velociores aquilis. Et erit sicut somnium.
Hic adhibet quamdam consolationem ex hostium poena, quia sicut res vana, in nihilum ibunt non reportantes aliquod commodum ex destructione Judaeae, sicut nec esuriens vel sitiens ex cibo vel potu somniato. Eccl. 34: vana spes et mendacium insensato viro, et somnia extollunt imprudentes. Zach. 12: ponam jerusalem lapidem oneris cunctis populis.
Nota super illo verbo, et erit sicut somnium, quod aliquid dicitur somnium primo propter vanitatem.
Eccli. 34: visio somniorum secundum hoc; secundo propter brevitatem. Job 20: velut somnium advolans non invenietur. Tertio propter cognitionis obscuritatem. Job 33: per somnium in visione nocturna.
Quarto propter animae perversitatem.
Infra 56: dormientes et amantes somnia.
Obstupescite, hic comminatur poenam excaecationis: et primo praedicit excaecationem Judaeorum; secundo conversionem gentium, nonne adhuc.
Circa primum duo. Primo ponit excaecationem; secundo ipsius rationem assignat, et dixit dominus.
Circa primum tria. Primo praedicit excaecationem, ponens ea quae perturbant judicium rationis, obstupescite, ex consideratione malorum culpae vel poenae. Jerem. 2: obstupescite caeli super hoc, et portae caeli desolamini vehementer.
Et admiramini, ex consideratione magnorum. Psal. 138: mirabilia opera tua. Fluctuate, ex incertitudine eligendorum. Jac. 1: qui enim haesitat, similis est vento; vacillate, ex inconstantia propositorum.
Job 4: vacillantes confirmaverunt manus tuae. Inebriamini, ex anxietate dolorum.
Habac. 2: bibe tu quoque, et consopire; circumdabit te calix dexterae domini. Secundo ponit excaecationis modum, quoniam miscuit; idest, sicut vinum mixtum propinavit, oculos vestros, scilicet prophetas. Supra 19: dominus miscuit in medio spiritum vertiginis. Tertio ponit excaecationis effectum, quia librum sacrae Scripturae et visiones omnium prophetarum non intelligent.
Et erit vobis. Apoc. 5: vidi in dextera sedentis librum. Et dixit dominus.
Hic ponit causam excaecationis, scilicet peccatum ipsorum: et primo in affectu; secundo in intellectu, vae qui profundi. Circa primum duo ponit. Primo culpam divini contemptus, cor autem ejus, quia palliant verbis, labiis, humanis observantiis. Et timuerunt. Jer. 12: prope es tu ori eorum, et longe a renibus eorum.
Mt 15: irritum fecistis mandatum dei propter traditiones vestras. Secundo poenam, ideo ecce ego, grandi, secundum eorum reputationem, vel quondam. Abdias: perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo: 1 Cor. 1. Vae qui profundi. Hic ponit peccatum ex parte intellectus, quia non credebant dei providentiam, quod sciret ea quae circa nos aguntur: et circa hoc duo facit. Primo ponitur erroris excogitatio.
Dicebant autem deum latere, propter cordis profunditatem, ubi sua prava consilia pertractabant: unde dicit: qui profundi, jerem. 17: profundum est cor hominis et inscrutabile; quis cognoscet illud? et propter obscuritatem locorum in quibus prava opera exercebant: unde dicit: quorum sunt, joan. 3: omnis qui male agit, odit lucem. Eccl. 16: non dicas, a deo abscondar. Secundo ponitur justa increpatio, perversa Est. Non fecisti, quia deus cognoscit inquantum est causa rei. Infra 45: vae qui contradicit factori suo. Infra 64: et nunc, domine, pater noster es tu, nos vero lutum; et fictor noster, et opera manuum tuarum omnes nos. Nonne. Hic praedicit gentium conversionem: et circa hoc tria facit. Primo praedicit conversionem ad gratiam.
Libanus (Is 29,17), gentes, quia mons erat in terra gentium, in carmel in gratiam, quam Judaei per circumcisionem habebant, quia interpretatur scientia circumcisionis. In saltum, idest in sterilitatem, in qua prius erant gentes. Infra Is 32: habetur idem.
Ad sacram scientiam, surdi (Is 29,18), scilicet gentiles, qui prius non audierant verba legis. Mt 2: caeci vident.
Jn 9: in judicium veni in hunc mundum, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant.
Ad spiritualem laetitiam, et addent (Is 29,19. Ps 9: laetabor et exultabo in te, psallam nomini tuo, altissime. Secundo assignat conversionis occasionem, vel rationem, ex casu diaboli: quoniam defecit qui praevalebat (Is 29,20), per potentiam, illusor, deceptor per astutiam. Supra 16: consummatus est miser, ex caecitate Judaici populi: quia caecitas ex parte contingit in Israel: Rom. 11. Succisi sunt qui vigilabant (Is 29,21: studiositas ad malum. Pr 4: non enim dormiunt, nisi male fecerint. Qui peccare, pravis exemplis et doctrinis. Arguentem, quantum ad disciplinae contemptum. Amos 5: odio habuerunt corripientem in porta. Declinaverunt, quantum ad peccati vanitatem, quia frustra est quod non consequitur finem. Sg 5: quid nobis profuit superbia, aut divitiarum jactantia quid contulit nobis? tertio ponit Judaeorum reversionem in fine mundi, propter hoc haec dicit; qui redemit (Is 29,22), Gn 11. Non modo, idest in hoc tempore, confundetur, bona confusione.
Eccl. 4: est confusio adducens gloriam; filios apostolos, mussitatores, idest qui primo murmurabant. Supra 27: qui egredientur impetu a Jacob, et florebit et germinabit Israel. Vel potest aliter exponi de prosperitate, quae eis promittitur destructo Senacherib vel Nabuchodonosor. Carmel in saltum (Is 29,17; idest, tanta erit fertilitas terrae promissionis, quod fertilitas carmeli reputabitur sterilitas in comparatione ejus. Illusor (Is 29,20), Senacherib vel Nabuchodonosor. Filios suos, tres pueros in camino ignis: vel quia pueri ipsorum facient laudem nominis mei, quod ipsi in juventute sua non fecerint.
50
(Is 30)
Vae filii.
In parte ista comminatur propheta contra illos qui contempserunt prophetiam jeremiae, euntes in Aegyptum, contra ejus consilium, sicut habetur jerem. 43. Et dividitur in duas. In prima comminatur contra Judaeos tantum; in secunda contra Judaeos et Aegyptios simul, de quibus confidebant: 31 cap.: vae qui descendunt.
Vel, secundum Glossam, in prima parte prohibet descensum, in secunda comminatur poenam contra descendentes. Prima in duas. In prima ponit comminationem; in secunda consolationem, propterea expectat. Prima in duas. In prima arguit descensum; secundo divini praecepti contemptum, ideo clamavi. Circa primum tria arguit in eis. Primo itineris dispositionem, ponens propositum, ut faceretis consilium... Telam, pravam machinationem; et consequentem effectum, ut adderetis: 2 Paralip. 28: quare vultis addere peccata super peccata? secundo ponit consilii executionem quantum ad viae incessum, qui ambulatis; qui deformatur per contemptum divini consilii, os meum, prophetam.
Jerem. 15: si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris: quia quae dixit facere noluistis. Et per fiduciam humani auxilii, habentes fiduciam. Jerem. 17: maledictus homo qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum. Et ponit effectum: et erit vobis, Oseae 4: gloriam eorum in ignominiam commutabo. Unde quantum ad viae terminum, ierant enim in taphnis, quae est tantum in alia parte Aegypti, quasi timentes in primis terminis remanere. Jerem. 2.
Quid tibi vis in via Aegypti, ut bibas aquam turbidam? et ostendit spei defectum: omnes confusi sunt. Psalm. 145: nolite confidere in principibus.
Tertio describit rerum asportationem, onus jumentorum, comminans primo destructionem Aegypti: onus filiorum Juda. Jumentorum, propter stoliditatem; vel quia sicut jumenta res suas deferebant. Austri, quia ad Austrum fugerunt, vel quia in Australi parte erat eorum habitatio. In terra tribulationis, in Aegypto, quae Hebraice dicitur mesraim, quod interpretatur tribulatio, vel angustia.
Jerem. 42: gladius quem vos formidatis.
Secundo ponit asportantium conditionem: leaena, propter ferocitatem, leo, propter audaciae praesumptionem, vipera, propter crudelitatem, regulus volans, non quod habeat pennas, sed quia insilit in faciem hominis, propter velocitatem ad male faciendum. Soph. 3: principes ejus quasi leones. Tertio rerum asportationem, portantes. Quarto laboris frustrationem, ad populum, psalm. 59: vana salus hominis. Ideo clamavi. Hic arguit in eis dei contemptum: et primo ostendit quomodo contempserint divinum praeceptum; in secunda quomodo contempserint salubre consilium, quia haec dicit, circa primum tria ponit, primo dei praeceptum; secundo populi contemptum, populus enim, tertio comminatur contemnentibus mortem, vel mortis interitum, propterea haec dicit. Circa primum tria ponit. Primo praeceptum: ideo, quia scilicet inutile est, quiesce, in terra tua. Jer. 14: haec dicit dominus populo huic, qui dilexit movere pedem suum, et non quievit et domino non placuit. Secundo ponit praecepti confirmamentum.
Nunc ergo, tu Isaias, ingressus, in propheticam visionem, vel tu jeremias, ingressus, in Aegyptum cum populo, sicut legitur jer. 43. Tertio assignat confirmationis fructum, et erit in die illa. Exod. 17: scribe hoc ob monumentum. Populus.
Hic ponit populi contemptum: et primo secundum quod contemnebant deum.
Ad iracundiam, quantum ad peccatum transgressionis.
Ezech. 2: noli esse exasperans sicut domus Israel exasperatrix Est. Mendaces, quantum ad peccatum locutionis, quia promiserunt jeremiae obedientiam, quam servare noluerunt, ut habetur jer. 42.
Psal. 17: filii alieni mentiti sunt mihi. Nolentes, quantum ad peccatum omissionis. Prover.: 28: qui obturat aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit execrabilis. Secundo ponit contemptum prophetarum, qui dicunt videntibus secundum quod interdicebant eis proprium officium.
Amos 7: qui vides, gradere, fuge. Inquantum inducebant eos ad mendacium, loquimini. 3 reg.
Ult.: ecce sermones prophetarum omnes bona regi annuntiant. Declinate, inquantum prohibebant divinae cognitionis verbum. Job 21: qui dixerunt deo: scientiam viarum tuarum nolumus: propterea haec dicit.
Hic comminatur eis interitum (repentinum) resumens culpam, ut justior appareat poena: pro eo quod. Poenam autem adjungit, ibi, propterea erit vobis; significans poenam subitaneam per similitudinem ruinae, quae diu latet in pariete, qui tandem subito cadit, quoniam subito: 1 Thess. 5: cum enim dixerint, pax et securitas; tunc superveniet eis repentinus interitus. Et ostendit etiam poenam validam, et comminuetur, sub similitudine confractionis lagenae, cujus nulla testa remanet integra ad aliquid valens, scilicet ad ignem portandum, et ad aquam hauriendam. Supra 24: confractione confringetur terra.
Nota super illo verbo, quiesce, quod quiescere debet homo primo a peccati actu. Supra 1: quiescite agere perverse, discite bene facere. Secundo a vagandi cursu. Jerem. 14: haec dices populo huic, qui dilexit movere pedes suos, et non quievit. Tertio ab immoderato appetitu. Infra 57: cor impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest. Quarto a praesumptuoso intellectu.
Eccli. 18: cum consummaverit homo tunc incipiet.
Quia haec dicit dominus. Hic arguit in eis divini consilii contemptum: et circa hoc tria ponit. Primo consilium, si revertamini. Infra 45: convertimini ad me, et salvi eritis. Secundo contemptum: et dixistis. Ideo fugietis: hoc est verbum domini. Deut. 2: per unam viam gradiemur. Et super veloces ascendemus: vox populi rebellis. Ideo velociores: vox domini.
Thren. 4: velociores fuerunt persecutores nostri aquilis caeli. Tertio comminatur interitum, mille, Aegyptii, unus chaldaeus. Fugietis omnes vos Judaei, quinque, chaldaeorum. Deut. 32: quomodo persequebatur unus mille, et duo fugarent decem millia? quasi malus, in signum evitandi naufragii. Supra 6: erit in ostensionem sicut terebinthus et sicut quercus quae expandit ramos suos.
Propterea expectat. Hic ponit consolationem: et circa hoc duo facit. Primo ponit miserendi propositum; secundo exequitur misericordiae beneficium, populus enim.
Circa primum tria (ponit)p primo miserendi propositum in deo, propterea expectat, non ex toto destruens vos. Oseae 3: dies multos expectabis me: secundo ingratorum judicium: et ideo exaltabitur; idest, altus in justitia apparebit, puniens vos ingratos suis beneficiis.
Supra 5: exaltabitur dominus exercituum in judicio. Tertio bonorum praemium, beati omnes.
Luc. 12: vos similes hominibus expectantibus dominum suum. Populus enim.
Hic exequitur misericordiae beneficium: et primo in eorum exaltatione; secundo in hostium oppressione, ecce nomen.
Circa primum duo (ponit)p primo sublationem malorum contra exilii captivitatem.
Populus enim, tempore zorobabel: vel potius mystice totum. Ps. 124: non commovebitur in aeternum qui habitat in jerusalem. Contra tristitiae anxietatem: plorans, ante, nequaquam plorabis, semper, sed quando liberaberis. Supra 25: auferet lacrymam ab omni facie.
Contra dei indignationem miserans. Ps. 90: invocabit me, et ego exaudiam eum. Contra paupertatem: et tibi dabit dominus. Et est sensus: modico victu erunt contenti. Eccli. 29: vitae initium hominis panis et aqua. Vel quia in reditu de Babylone penuriam passi sunt. Mystice secundum Glossam. Secundo ponit collationem bonorum: unde, faciet. Et primo spiritualium, quantum ad electam doctrinam, describens doctorem: avolare, recedere, doctorem, esdram, cujus doctrina adhuc utuntur, vel christum, post tergum, sicut fugiens quando ab insequente revocatur. Joel 2: dedit vobis dominus doctorem justitiae. Et ponit doctrinam, haec via, Nb 21: via regia gradiemur. Et etiam quantum ad debitam dei culturam, et contaminabis, id est in usus communes rediges. 4 Reg. 23: contaminavit excelsa et demolitus est ea. Vestimentum, omnem ornatum idoli. Secundo quantum ad temporalia bona: unde dicit, egredere, scilicet a spiritualibus ad temporalia, (o Isaia vel ieremia)p et primo promittit terrae fertilitatem promittens causam, dabitur pluvia: joel 2: descendere faciet ad vos imbrem: et effectum, quantum ad cibos hominum. Et panis frugum. Gen. 49: Aser panis pinguis. Ps. 147: adipe frumenti satiat te. Quantum ad pascua armentorum, pascetur agnus, quantum ad oves: tauri, quantum ad boves; et in utrisque notat fecunditatem, ponens filios. Et pulli asinorum, quantum ad annonam iumentorum; migma, hordeum cum palea purgatum, quod prius commixtum comedebant.
Secundo promittit aquarum ubertatem, et erunt.
Judaei dicunt haec ad litteram complenda in fine mundi, multorum, Romanorum, secundum eos; quod est fabulosum. Vel potest esse metaphorica locutio: ut per aquam significetur consolatio, quam post reditum de captivitate et Babylonis destructionem habuerunt. Vel mystice de doctrina christi. Infra 41: aperiam in supremis collibus flumina, et in medio camporum fontes. Tertio caeli claritatem, et erit lux solis sicut lux septem, idest tantum in uno quantum modo in septem, quasi septempliciter: vel sicut fuit in primo septenario dierum. Haec Judaei fabulose ad litteram dicunt tempore aureae jerusalem. Sed melius est quod ad futuram sanctorum gloriam referatur, post mundi innovationem.
Vel methaphorice et hyperbolice ad statum populi referatur. Ps. 146: qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
Nota super illo verbo, et panes frugum, quod verbum dei est panis primo arctus propter observandi difficultatem. Mt 7: arcta est via quae ducit ad vitam. Secundo uberrimus propter fructus utilitatem. Infra 55: quomodo descendit imber de caelo et inebriat terram et germinat et illic ultra non revertitur sic erit verbum quod egredietur de ore meo. Tertio pinguis propter delectationis suavitatem. Gen. 49: Aser panis pinguis.
Ecce nomen domini. Hic consolatur eos ex hostium punitione: et circa hoc tria ponit.
Primo judicis punientis adventum; secundo poenae modum, et auditam faciet; tertio punitionis locum, praeparata Est. Circa primum tria ponit. Primo adventum: venit, ad universale judicium, de longinquo, longe ante a prophetis annuntiatum. Vel: venit ad destructionem, Sennacherib; de longinquo, de alto potentiae suae. Vel ad destruendos Babylonios, per medos a longe venientes. Jer. 5: ecce ego adducam super vos gentem de longinquo. Nomen domini, filius quantum ad primam expositionem; vel quia redundans est in gloriam ipsius, quantum ad secundam et tertiam. Secundo ostendit venientis zelum, ponens iram in corde, per antropospatos, ardens furor. Furor est ira accensa.
Incenditur autem vel quantum ad vehementiam desiderii vindictae; et quantum ad hoc dicit, ardens: vel quantum ad quantitatem poenae; et quantum ad hoc dicit, gravis. Infra 65: isti fumus erant in furore meo, ignis ardens tota die. Ponit etiam iram in ore: labia ejus repleta sunt indignatione, improperans peccata; devorans, comminando tormenta.
Supra 11: spiritu labiorum suorum interficiet impium. Ponit etiam iram in opere: spiritus ejus, idest indignatio, usque ad medium colli, idest usque ad extinctionem adducet. Supra 8: ibit per Judam inundans furor. Tertio ponit indignationis effectum in malis: destructionem gentium.
Ad perdendas gentes. Ps. 72: domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.
Et cessationem tyrannorum, et frenum erroris. Job 30: pharetram suam etc..
Ponit etiam effectum in bonis in laude oris, canticum erit solemnitatis: quia in tribus solemnitatibus ibant in jerusalem cum laetitia. Levit. 23: infra 33: civitatem solemnitatis nostrae oculi tui videbunt.
Et in jucunditate cordis, in laetitia cordis. Infra 51: gaudium et laetitia etc..
Judith ult.: erat autem populus domini jucundus. Et auditam.
Hic describit poenae modum: et circa hoc tria facit. Primo describit poenae modum quantum ad punientis actum.
Vocis suae, per quam apparebit gloriosus, et terrorem brachii, per similitudinem irati, qui his modis comminatur. Job 40: si habes brachium sicut deus. Et quantum ad instrumentum, et flamma ignis: quia, ad litteram, Assyrii combusti fuerunt.
Et forte tempestas aliqua fuit. Vel significantur diversae poenae in die judicii. Eccli. 30: (ignis, grando, etc.)p Ps. 148: ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum. Secundo ponit poenae inflictionem, ostendens ejus horrorem, a voce enim: et poenae durationem, et erit transitus fundatus, idest firmatus. Tertio sanctorum exultationem, in citharis; in bellis praecipuis, quae sola divina virtute geruntur. Ps. 57: laetabitur justus cum viderit vindictam. Praeparata est.
Hic describit poenae locum: et primo ipsius dispositionem. Thophet, vallis filii ennom, Gehenna, quia conservabatur ibi ignis ad sacrificia in lapidibus de tophis. Eadem est vallis Gethsemani, in qua destructus est exercitus Senacherib. Vel significatur per ipsam infernus. Unde Judaei conjiciunt ibi esse infernum, quia ex duabus palmis quae ibi sunt, semper emittitur fumus. Ab heri, idest ab initio; vel a secundo die secundum Judaeos, quae habuit tantum heri: unde nudius tertius. De hac valle habetur jer. 7 et 19: a rege, deo. Supra 5: dilatavit infernus animam suam. Secundo poenarum diversitatem, nutrimenta eius. Ligna impii, vel illi de exercitu Senacherib. Flatus, idest voluntate, metaphorice. Ps. 10: ignis, sulphur, spiritus procellarum etc..
Nota super illo verbo, ecce nomen domini, quod filius dei est nomen patris: primo quo manifestatur.
Joan. 17: manifestavi nomen tuum hominibus.
Secundo quo honoratur. Mt 6: pater, sanctificetur nomen tuum. Tertio quo invocatur.
Joan. 16: quodcumque petieritis patrem in nomine meo, dabit vobis.
Item super illo verbo, venit de longinquo, quod venit de longinquo primo propter diuturnam expectationem.
Hebr. 11: juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non receptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes. Secundo propter meritorum nostrorum imperfectionem. Ephes. 2: veniens evangelizavit vobis pacem qui longe fuistis.
Tertio propter temporis dilationem. Nb 24: videbo eum, sed non modo; intuebor illum, sed non prope. Quarto propter majestatis altitudinem.
Ps. 18: a summo caelo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus.
Item super illo verbo, lingua ejus quasi ignis, quod caritas dicitur ignis primo quia illuminat. Eccl. 2: qui timetis deum diligite eum, et illuminabuntur corda vestra. Secundo quia exaestuat.
Cant. 2: fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. Tertio, quia ad se omnia convertit. Rom. 8: scimus quoniam diligentibus deum omnia cooperantur in bonum.
Quarto quia expeditum facit. Joan. 14: si quis diligit me, sermonem meum servabit. Quinto quia sursum trahit. Cant. 3: in lectulo meo quaesivi quem diligit anima mea; quaesivi illum, et non inveni.
Nota super illo: praeparata est quod infernus est latus primo propter retinendi aviditatem, supra 5: dilatavit infernus animam suam; secundo propter damnatorum multitudinem, Mt 7: arta est via quae ducit ad vitam; tertio propter poenarum diversitatem, Ps. (148) ignis, grando, nix, glacies, etc., vel (Ps. 10): ignis, sulphur et spiritus etc.; quarto propter poenae aeternitatem, Mt 25: ite maledicti in ignem aeternum.
51
(Is 31)
Vae qui descendunt.
In parte ista comminatur utrisque simul, scilicet Aegyptiis et Judaeis: et circa hoc duo facit.
Primo ponit comminationem; secundo consolationem, ibi, quia haec dicit dominus. Circa primum duo. Ponit primo culpam ex confidentia humani auxilii, in equis sperantes: psalm. 32: fallax equus ad salutem; in abundantia virtutis suae non salvabitur: et ex contemptu divini auxilii, et non sunt confisi. Contra in Psal. 19: hi in curribus et hi in equis, nos autem in nomine dei nostri speravimus. Secundo comminatur poenam, ipse autem: et primo contra contemptum divini auxilii ponit dei sapientiam, et sententiae firmitatem, et verba non abstulit: idest, non irrita fecit quae per prophetas comminatus Est. Nb 23: non est deus ut homo ut mentiatur, nec ut filius hominis ut mutetur.
Et subjungit poenam: et consurget. (secundo) contra fiduciam humani auxilii ponit eorum debilitatem, Aegyptus homo. Ezech. 28: cum sis homo, et non deus.
Et subjungit poenam, et corruet auxilium. Job 4: qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum.
Quia haec dicit dominus. Hic ponit consolationem, promittens per deum liberationem ab hostibus, a quibus per Aegyptios liberari non potuerunt. Et circa hoc tria facit. Primo ponit Judaeorum defensionem sub similitudine leonis defendentis, dicens: vos et Aegyptii peribitis, in quibus confidebatis me contempto: quia haec dicit dominus, qui solus salvat. Ut praelietur, tamquam defensor contra illos qui impediebant aedificationem templi post reditum de captivitate. Vel contra Assyrios Oseae 13: ego ero eis quasi leaena, sicut pardus in via Assyriorum. Et sub similitudine avis protegentis, sicut aves: Mt 23: sicut gallina congregat pullos suos sub alis, et noluisti, Deut. 32: sicut aquila provocans ad volandum pullos suos, et super eos volitans. Secundo ponit hostium destructionem, promittens consilium ad hoc merendum, convertimini ad me, Prov. 18: impius cum in profundum venerit peccatorum, contemnit.
Rom. 6: sicut exhibuistis membra vestra servire iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete servire munditiae in sanctificationem. Et ponit complementum, in die illa. Supra 2: in die illa projiciet homo idola sua. Et ponit fructum, scilicet ipsam destructionem quantum ad occisorum necem, in gladio.
Deuter. 32: gladius meus devorabit carnes.
Et quantum ad residuorum deletionem in fuga, timore et servitute, quia vectigales, postmodum Babyloniis.
Tertio ponit utriusque confirmationem: dixit dominus cujus ignis, comburens Assyrios.
Supra 10: erit lumen Israel in igne, et sanctus ejus in flamma. Vel ignis in altari thymiamatis.
Caminus, in altari holocaustorum. Lev. 6: ignis in altari meo semper ardebit. Vel ignis caritatis in ecclesia militante imperfecte, sed caminus in ecclesia triumphante perfecte.
Nota, quod caritas dicitur ignis. Require in praecedenti collatione ante principium capituli.
52
(Is 32)
Ecce in iustitia.
Haec est tertia pars comminationis, in qua prosequitur liberationem ab hostibus, qui tunc eis imminebant. Et primo praedicit eam per modum prophetiae; in secunda narrat per modum historiae, 36 cap.: et factum Est. Prima in duas. In prima praedicit Judaeorum prosperitatem; in secunda hostium destructionem. 33 cap.: vae qui praedaris. Circa primum duo. Primo praedicit liberatorum statum, quantum ad regis aequitatem, regnabit rex, scilicet ezechias. Jer. 23: regnabit rex et sapiens erit, quantum ad populi prosperitatem. (et principes); quantum ad consolationem in tribulatione, et erit vir.
Supra 4: erit tabernaculum in umbraculum diei ab aestu. Quantum ad emendationem in spiritualibus, non caligabunt, ut prius, propter peccata regis et populi, videntium, scilicet prophetarum; sed apertas a domino visiones accipient; aures, scilicet subditorum, auscultabunt, implentes praecepta domini per prophetas, cor stultorum qui prius idolis errabant, balborum, prophetarum, qui prius obscure et aenigmatice loquebantur. Sapient. 10: sapientia aperuit os mutorum, et linguas infantium facit disertas. Et etiam quantum ad consecutam libertatem, scilicet a tyrannis: non vocabitur qui insipiens, scilicet Senacherib, cui prius tributa solvebant, sicut patet 4 Reg. 18. Ezech. 24: eruam eos de manu regis Assyriorum. Secundo exequitur liberationis modum, stultus enim: et primo prosequitur afflictionem; secundo liberationem, donec effundatur. Circa primum duo facit.
Primo describit hostem persequentem; secundo persecutionem, mulieres. Circa primum tria. Primo ipsius regis nequitiam, quantum ad blasphemiam oris, stultus, scilicet Senacherib, fatua verba blasphemiae: infra 37. Prov. 15: os fatuorum ebullit stultitiam. Quantum ad duplicitatem cordis: cor ejus faciet, promittens populo bonam terram, ad dominum fraudulenter, dicens se illius praecepto venisse: infra 36. Prov. 12: cogitationes justorum consilia. Quantum ad crudelitatem operis, vacuam, spoliando eos rebus quibus debebant nutriri, contra illud Prov. 25: si esurierit inimicus tuus ciba illum. Secundo principum ejus malitiam, fraudulenti, scilicet Senacherib, vasa, idest nuntii et principes ejus. Prov. 29: princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios. Et malitiae executionem: ipse enim cogitationes, scilicet rapsaces, de quo infra 36, concinnabit, idest componet.
Cinnus: genus potionis ex diversis speciebus compositae: pauper Judaeus. Psalm. 49: os tuum abundavit malitia, et lingua tua concinnabat dolos.
Tertio regnantis ezechiae prudentiam. Princeps, quia praecepit quod non illi aliquis responderet.
Supra 1: restituam principes tuos ut fuerunt prius. Mulieres. Hic describit persecutionem inflictam quantum ad tria. Primo quantum ad fructuum amissionem, excitans attentionem, mulieres, quae facile potestis plorare, opulentae, quae plorandi materiam habetis ex bonorum perditione. Vel mulieres, idest vos Judaei imbecilles.
Psalm. 48: qui confidunt in virtute sua, et in multitudine divitiarum suarum gloriantur. Et ponit temporis determinationem, post dies, aliquot, et unum. Annum, psalm. 21: quoniam tribulatio proxima est, et non est qui adjuvet. Et ponit fructuum amissionem: consummata, destructa, collectio, frugum, non veniet, in domos vestras ab agris. Jer. 48: ablata est laetitia vindemiae.
Secundo quantum ad camporum vastationem, indicens planctum, obstupescite. Baruch 4: exui me stola pacis. Supra 22: et vocavit dominus in die illa ad fletum. Et praedicit damnum, super humum. Supra 5: ascendent super eam vepres et spinae. Tertio quantum ad desolationem civitatum et domorum, ponens ipsam desolationem: quanto magis, scilicet flendum est, civitatis exultantis, scilicet jerusalem, cujus inferior pars fuit reddita Assyriis. Supra 22: urbs frequens civitas exultans. Et desolationis magnitudinem quantum ad domos, quia redactae in perpetuas tenebras, sicut accidit in aedificiis ruinosis. Et tenebrae.
Job 12: palpabunt in tenebris, et non in luce. Et quantum ad agros, gaudium onagrorum, qui morantur in magnis solitudinibus. Jer. 2: onager assuetus in solitudine. Donec effundatur.
Hic prosequitur liberationem: et primo ponit Judaeorum consolationem; secundo hostium destructionem, grando autem, tertio prophetae congratulationem, beati qui seminant. Circa primum tria (ponit)p primo divinam consolationem: haec dico, contingent vastante terram Senacherib: donec spiritus, divina consolatio. Ezech. 37: scietis quia ego dominus, quia intromittam in vos spiritum et vivetis.
Secundo consolationis modum et ordinem, quantum ad terrae fertilitatem, et erit desertum; idest, terra vestra prius deserta, erit ita fertilis sicut carmelus cujus fertilitas reputabitur sterilitas comparatione terrae vestrae. Supra 29, idem habetur. Quantum ad justitiae observationem, et habitabit. Supra 1: sion in judicio.
Et quantum ad pacis tranquillitatem, et erit opus, idest effectus, silentium, quia sine tumultu contentionum et bellorum. Supra 26: domine, dabis pacem nobis. Tertio ponit divinae consolationis jucundam fruitionem, et sedebit. Prov. 1: qui autem me audierit, absque terrore requiescet, et abundantia perfruetur. Grando, scilicet tribulationis, in descensione saltus; idest, descendent a domino super hostes vestros. Civitas. Ninive.
Supra 26: civitatem sublimem humiliabis. Beati qui seminant. Hic ostenditur prophetae congratulatio. Super aquas, idest super loca fertilia ex abundantia aquarum. Pedem bovis et asini, non simul, quia hoc prohibitum Est. Deut. 22: non Arabis in bove et asino. Psalm. 127: labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es, et bene tibi erit.
Nota super illo verbo, erit opus justitiae pax, quod pax sanctorum in patria erit pulchra, primo quia non erit falsa. Sap. 15. Secundo quia non interrupta. Supra 9: et pacis non erit finis.
Tertio quia plena. Psalm. 147: posuit fines tuos pacem.
Item nota quod pacem futuram faciunt appetibilem tria. Primo firmitas divinae potentiae. Psal. 124: qui confidunt in domino, sicut mons sion, non commovebitur in aeternum qui habitat in jerusalem. Secundo puritas propriae conscientiae. Prov. 3: ambulabis fiducialiter in via tua, et pes tuus non impinget. Tertio remotio hostilis nequitiae. Joan. 16: confidite, ego vici mundum.
Item nota super illo verbo, beati qui seminant super aquas, quod doctrina domini est aqua, primo quia abundat. Eccl. 24: ego sapientia effudi flumina.
Secundo quia refrigerat. Prov. 25: aqua frigida animae sitienti. Tertio quia fecundat.
Infra 55: quomodo descendit imber de caelo et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et germinare eam facit; sic erit verbum quod egredietur de ore meo. Quarto, quia velociter portat. Joan. 4: fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Quinto, quia singulis se conformat. Prov. 5: in plateis aquas tuas divide.
Thomas A. in Isaiam 48