Thomas A. in Isaiam 57


Capitulus 38

58
(
Is 38)

In diebus illis etc..

In parte ista ponit quaedam ex praedicta historia occasionata: scilicet infirmitatem ezechiae, quam incurrit propter ingratitudinem, quia post tantam victoriam canticum gratiarum actionis non composuit, sicut moris erat. Et dividitur in duas. In prima ponit ipsius aegritudinem et sanationem, in secunda ponit amicorum congratulationem, 39 cap.: in tempore illo, etc..

Circa primum tria: primo ponit aegritudinem; secundo liberationem, et convertit ezechias etc., tertio liberationis ordinem, et jussit Isaias etc..

Circa primum duo. Primo ponit morbum, aegrotavit etc.. Eccl. 31: infirmitas gravis etc.; secundo ponit mortis nuntium, et introivit. Dispone, ordinando quis tibi succedere debeat, Eccl. 33.

In die consummationis etc..

Sed contra hoc objicitur, quia postmodum vixit, et non mortuus est: ergo huic prophetiae, morieris etc., subfuit falsum, nec fuit immobili veritate annuntians rerum eventus.

Ad quod dicendum, quod cum omnium quae fiunt in toto cursu temporis, rationes ab aeterno in deo fuerint, quaedam fuerunt inditae rebus quae explicantur per opus naturae et voluntatis; quasdam apud se tantum retinuit, ut eas quando vellet, in actum educeret. Videntes igitur prophetae in speculo aeternitatis, vident de utrisque quantum eis deus vult revelare. Fuerant igitur Isaiae revelatae illae rationes quae rebus inditae erant, quae (per) causas inferiores fiunt, scilicet naturales et meritorias, secundum quas infirmitas regis ad mortem ordinata erat. Unde quantum ad sensum quem in verbis propheta habuit, verum dixit: quia secundum causas inferiores ita erat. Similiter etiam quantum ad alium sensum, quem spiritus sanctus intellexit, verum dixit: quia mortuus fuit illi ingratitudini, dum postmodum deo debitas gratias egit; sicut et Ninive subversa est quantum ad statum iniquitatis, ut dicit Augustinus.

Et convertit.

Hic ponit liberationem: et circa hoc tria: primo ponitur ezechiae oratio; secundo salutis promissio, et factum est verbum etc., tertio gratiarum actio, Scriptura ezechiae etc.. Circa primum tria ponit. Primo orationis praeparationem, ad parietem, templi, vel domus suae, ut devotius et secretius oraret. Ps. 85: in die tribulationis meae etc.. Secundo ponit ipsam orationem, et oravit. Memento, ut pro bonis quae feci vitam mihi concedas. Dicitur enim deus oblitus, quando non retribuit. In veritate, cultus tui, corde perfecto, quantum ad amorem.

Sed contra. Prov. 20: quis potest dicere etc., et dicendum, quod non dixit se habere cor perfectum simpliciter, sed quoad hoc quod post idola non claudicabat, ut dicitur 3 Reg. 18. Eccl. 11.

In die malorum etc.. Tertio ponit orantis compunctionem. Et flevit etc..

Mt 5: beati qui lugent etc., Judith 9: humilium et mansuetorum etc..

Est verbum etc.. Hic ponitur salutis promissio: et primo ponit orationis exauditionem, factum est, priusquam exiret mediam partem atrii. 4 Reg. 20: audivi orationem etc.. Supra 30.

Ad vocem clamoris etc..

Secundo ponit promissionem: ecce ego adjiciam.

Ps. 60: dies super dies regis etc.. Tertio ponit confirmationem per signum. Hoc autem erit etc., in sole, idest per motum solis, decem lineis, quibus secundum motum umbrae computabantur 10 horae. Et reversus, si subito, sic dies ille artificialis habuit 22 horas, fere duplicatus secundum Glossam. Si autem successive, sic venerat per 10 et rediit per 10 et iterum per 10 venit; et sic dies ille habuit 32 horas, fere triplicatus, secundum dionysium. Hoc autem factum est, vel omnibus aliis caelestibus corporibus redeuntibus: vel sole breviorem viam aut velociorem motum habente, ut ad situm suum simul cum aliis perveniret. Eccl. 48: in diebus eius retro etc.. Et hoc signum competit signato, unde job 11: cum te consumptum etc.. Scriptura ezechiae etc..

Hic ponitur gratiarum actio pro salute promissa: et primo ponit titulum, Scriptura, scilicet haec est; secundo ponit canticum, ego dixi: in quo tria facit.

Primo plangit periculum quod evasit; secundo commemorat beneficium quod percepit, domine si sic etc., tertio petit complementum quod deus promisit, domine, salvum etc.. Plangit autem tria. Primo mortis horrorem. In dimidio, idest in juventute mea, ad portas inferi, idest Limbum, vel mortem, vel sepulcrum Eccl. Ult.: vita mea appropinquans etc.. Secundo plangit bonorum amissionem, quantum ad dei visionem: quaesivi, a domino, quod suppleret, residuum, mihi ablatum; vel inquisivi apud me quantum restaret mihi de vita. Dixi, apud me: non videbo, per speciem modo, adhuc in terra viventium, in caelesti beatitudine. Ps. 26: credo videre etc.; vel non videbo, ulterius videndo templum et cultum ejus, in terra viventium, scilicet Judaeorum. Mt 22: non est deus mortuorum etc.. Etiam quantum ad hominum societatem, non aspiciam hominem, in hac vita viventem. Jerem. 49: non habitabit ibi vir etc.; vel hominem christum nobis promissum.

Etiam quantum ad filiorum posteritatem, generatio, scilicet filiorum, quia nondum filios habebat, convoluta, plicata, ne ad posteros extendatur.

Supra 24: auferetur quasi tabernaculum etc..

Etiam quantum ad vitae brevitatem: praecisa est velut a texente, dum adhuc, texit, tela imperfecta, ordirer in juventute. Job 7: dies mei velocius etc.. Tertio plangit cordis anxietatem: et primo quantum ad mortis continuam expectationem. De mane, scilicet dicebam, usque ad vesperam finies me, morte. Et tunc non moriens, sperabam, iterum usque mane: ut simul cum morte dolor aegritudinis finiretur. Nihilominus quasi leo sic contrivit, languor vel ipse deus per dolorem aegritudinis. Job 7: si dormiero etc..

Secundo quantum ad spei dilationem; ubi ponit tria sperantis: compunctionem: sicut pullus hirundinis, expectat matrem, quia non videt. Ut columba, cum gemitu scilicet, Nahum 2: gementes ut columbae etc.. Ponit etiam spei dilationem, attenuati, quasi fatigati, suspicientes, per spem.

Proverbiorum 13: spes quae differtur etc., psalm. 120: levavi oculos meos etc.. Ponit etiam quamdam cum deo disceptationem: domine, vim patior; quasi: violentia fit mihi, ultra merita affligor. Responde, idest fideiubeas, pro me.

Quid dicam? quasi in se reversus: quid possem contra deum proponere? aut quid respondebit? quando debet ad interrogatoria respondere, cum ipse fecerit, me, vel poenam meam, job 9: si voluerit contendere cum eo etc., infra 45: numquid contradicit factori etc.. Tertio quantum ad praeteritorum recordationem, recogitabo annos, in quibus bona passus sum, vel etiam in quibus tibi peccavi. Job 7: loquar in tribulatione spiritus etc..

Domine, si sic. Hic commemorat beneficium quod suscepit. Et primo correctionem: si sic vivitur; idest, si tam misera est vita hominum, vel si per tribulationes acquiritur vita. Prover. 6: via vitae increpatio disciplinae. Et ponit: ecce in pace, quasi populo (pacem) habente ab Assyriis, amaritudo, mihi imminet. Proverb. 14: risus dolori etc.. Secundo commemorat liberationem a poena: tu autem eruisti animam, vitam, et a culpa, projecisti post tergum tuum, vel, meum, quasi obliviscens, omnia peccata mea.

Sapient. 11: misereris omnium, domine etc.. Tertio assignat liberationis rationem: et primo quantum ad mortis inutilitatem: quia non infernus, idest damnati, vel sepulti, mors, diabolus, vel mortui, veritatem, promissionum, vel filium. Psalm. 6: non est in morte etc.; secundo quantum ad vivorum laudem, vivens vivens, ad majorem affirmationem, vel propter duplicem vitam. Psalm. 113: nos qui vivimus etc.. Tertio quantum ad divinae laudis propagationem, pater filiis etc., Psal. 77: mandavit patribus nostris nota facere etc.. Domine, salvum.

Hic petit expleri promissum. Salvum me fac, ab Assyriis, et a languore. Psalm. 33: benedicam dominum in omni tempore etc..

Et jussit etc.. Hic ponit sanationis ordinem: et hoc transpositum est, et debet esse ante signi dationem, ut patet ex 4 Reg. 20. Sed quia non intendit historiam, sed prophetiam, quae ad prophetiam pertinent primo posuit: et primo ponit curationis modum. Cataplasmarent, emplastrum apponerent, vulnus a deo inflictum, vel ulcus ex humorum corruptione, caro aperta. Dicunt enim, quod laborabat morbo regio, qui dicitur lupus, cui nocent ficus et omnia dulcia, ut curatio tota divinae potentiae attribueretur.

Alii dicunt, quod erat apostema, quod est ex humoribus intus collectis nondum carne scissa; ad cujus maturationem ficus prosunt, ut ostenderetur non esse spernendam medicinam.

Eccl. 38: faciet pigmenta suavitatis etc..

Secundo ezechias petit signum. Et dixit ezechias: quod erit signum etc., I Cor. 1: Judaei signa quaerunt etc.. (collationes cap. 38)p in morte confidam domus conscientiae: si pura a peccati contagione, supra 50: angustus est mihi locus etc., Ez. 8: ut recedam a sanctuario; si firma in bono opere, Matt. 7: descendit pluvia etc.; si ampla dilectione, infra 49: angustus est mihi etc., 54: dilata locum.

Oculi excelsi: per cordis elationem, Ps.: domine non est exaltatum, attenuantur a deo per depressionem, supra 2: oculi sublimis etc.; per inquisitionis curiositatem, iob 15: quasi magna cogitans etc., attenuantur per luminis oppressionem, Prov. 25: qui scrutator est maiestatis etc.

Per contemplationem, infra 40: leva in excelsum etc., attenuantur propter cognitionis parvitatem, iob 36: omnes homines vident etc..



Capitulus 39

59
(
Is 39)

In tempore illo etc.. Hic ponit amicorum congratulationem, ostensam in missione nuntiorum et munerum: et circa hoc tria facit. Primo ponit nuntiorum missionem: rex Babylonis qui tunc suberat Assyriis. Libros, epistolas. Audierat, sed maxime propter signum quod in solis reversione viderant. Ps. 71: vivet, et dabitur ei etc.. Secundo ponit ipsius ezechiae elationem inde conceptam, ponens elationis laetitiam, laetatus; contra hoc quod job 31: si laetatus sum etc., et elationis in opere manifestationem, in ostentatione divitiarum suarum: et ostendit cellam aromatum, quae dicuntur species odoriferae. Vel locum ubi sepeliebantur reges, vel inferiorem partem domus saltus, quae erat ex alabastro, ubi optime hujusmodi conservantur.

Apothecas, cellaria: verbum, res digna verbo, in omni potestate sua, quantum ad ea quae erant in templo, quod quidem erat in potestate regis usurpata. Eccl. 11: non omnem hominem inducas etc.. Tertio ponit elationis reprehensionem, introivit: et primo ponit culpae inquisitionem et manifestationem, non fuit res etc.. Prov. 20: sicut aqua profunda etc.; secundo comminatur poenam, et dixit Isaias.

Quantum ad amissionem rerum: omnia quae in domo etc.. Jer. 27: haec dicit dominus ad vasa: et quantum ad filiorum servitutem, et de filiis; quod dicunt impletum in Daniele et sociis eius, non quia corpore, sed mente et officio tales fuerunt. Deut. 28: filii tui et filiae tuae etc.. Tertio ponit poenae acceptationem: et dixit ezechias. Bonum, iustum, pax, ab Assyriis, veritas, religionis, supra 26: domine, dabis pacem etc..



Capitulus 40

60
(
Is 40)

Consolamini, consolamini etc.. Haec est secunda pars principalis istius libri, in qua principaliter consolationem populi intendit per multa beneficia repromissa. Dividitur autem in duas partes. In prima inducit eos ad promissorum expectationem; in secunda exequitur divinorum beneficiorum promissionem, infra 45: haec dicit dominus christo meo etc.. Prima dividitur in tres: in prima confortat eos per promittentis potestatem; in secunda per ipsius dilectionem, 41: taceant ad me etc., in tertia per idolorum quae resistere credi possent, debilitatem, 44 cap.: et nunc audi Jacob etc.. Circa primum tria facit. Primo inducit ad consolationem; secundo promittit consolatorem, vox clamantis etc., in tertia ostendit dei consolantis potestatem, quis mensus est pugillo etc.. Circa primum tria. Primo inducit populum in consolationem: consolamini, in spiritualibus, consolamini, in bonis temporalibus concessis.

Eccli. 48: consolatus est etc., Zach. 1: respondit dominus Angelo etc.. Secundo indicit prophetis et sacerdotibus consolationis Annuntiationem: loquimini ad cor, scilicet consolando; advocate, a tristitia, ab idolatria. Oseae 2: ducam eam in solitudinem.

Tertio assignat rationem quantum ad culpae dimissionem, quoniam completa est etc., supra 27: et hic omnis fructus etc.; quantum ad poenarum finitionem, suscepit etc., loquitur secundum tempus post captivitatem.

Jerem. 17: duplici contritione etc., sed contra. Nahum 1: non consurget duplex tribulatio.

Et dicendum, quod duplicia dicuntur quantum ad poenam corporis et animae, sicut et culpa in utroque est.

Vox clamantis etc.. Hic promittit consolatorem: et circa hoc tria facit. Primo praemittit praeparationem; secundo ostendit prophetiae firmitatem, vox dicentis etc., tertio praenuntiat consolatorem venientem, super montem etc.. Circa primum tria. Primo indicit praeparationem: vox clamantis in deserto, scilicet joannis baptistae: haec erit, parate, per conversionem a malis, in solitudine, vitiorum. Amos 4: praeparare in occursum dei tui etc.. Secundo praedicit expletionem, omnis vallis, sequens metaphoram viae malae: si est montuosa, facit laborem: unde dicit, vallis exaltabitur, ut adaequetur montibus, et totum fiat planum: si est distorta facit errorem; et quantum ad hoc dicit, erunt prava: etc.; si est lapidosa, facit pedum dolorem; et quantum ad hoc: aspera in vias, per quod significatur quod pusillanimitas vertetur in securitatem, superbia in humilitatem, nequitia in rectitudinem, et crudelitas in mansuetudinem. Jerem. 31: dirige cor tuum in viam etc..

Tertio ostendit praeparationis utilitatem, et revelabitur gloria, idest filius. Jerem. 33: curabo eos etc.; videbit; idest, omnibus visibilem se praebebit. Vel loquitur de die judicii. Apocal. 1: videbit eum omnis oculus, et qui eum etc.. Quidam sic exponunt.

Vox, dei, clamantis, haec est, parate in deserto, idest in terra Juda olim deserta, viam domini, scilicet ad eundum ad templum, vel in deserto quod est inter Babylonem et Iudam. Omnis vallis. Per haec ostenduntur omnia impedimenta removeri, ut libere populus revertatur. Gloria, in destructione chaldaeorum, per quam gloriosus apparebit.

Vox dicentis. In parte ista ostendit prophetiae firmitatem, per comparationem ad hominum fragilitatem: unde dominus primo indicit clamorem, qui significat expressam et planam Annuntiationem.

Clama. Infra 58: clama, ne cesses etc.; secundo indicit clamandam humanam fragilitatem, interrogante propheta: et dixi, quid clamabo? timens ne contra populum suum aliquid clamare praecipiatur; ut supra 6, et domino respondente, omnis caro etc.. Jacobi 1: exortus est enim sol etc.; tertio ostendit divini verbi firmitatem, vere fenum etc., Luc. 21: caelum et terra etc..

Super montem excelsum etc.. Hic praedicit consolatorem venientem; et circa hoc tria facit. Primo dominus indicit prophetae Annuntiationem; in secunda determinat adventus promissionem, ecce deus, in tertia ostendit venientis condicionem: ecce dominus.

Circa primum determinat, quis, cui, et qualiter annuntiet. Quis, quia qui habet officium, qui evangelizas. Rom. 10: quomodo praedicabunt, nisi etc.. Modum designat per tria.

Per loci altitudinem, ut bona nuntians de longe audiatur, super montem, etc., mystice christum, vel caelestem conversationem et contemplationem. Supra 2: venite, ascendamus etc., infra 42: de vertice montium etc., per vocis clamorem, exalta in fortitudine, ut multi audiant, plane et constanter praedicando.

Infra 58: clama, ne cesses etc.; per cordis securitatem, exalta, noli etc.. Jer. 1: ne timeas a facie etc.. Cui sit annuntiandum determinat quantum ad tria: quantum ad regni provinciam, dic civitatibus; etc., quantum ad provinciae metropolim, qui evangelizas jerusalem; quantum ad civitatis rectores, sion, ubi templum et domus regia. Infra 41: primus ad sion dicet etc..

Act. 13: vobis oportebat etc..

Ecce. Hic ponit adventus dei promissionem, ecce, in promptu, deus vester, veniet. Supra 35: deus ipse veniet etc.. Ecce dominus.

Hic ostendit venientis conditionem: et primo ostendit quod veniet fortis ad liberandum, in fortitudine. Brachium, fortitudo in die judicii. Vel in primo christi adventu in potestate miraculorum, vel in destructione Babylonis. Job 40: si habes brachium sicut deus. Etc.; secundo quod veniet justus ad remunerandum, ecce merces.

Opus coram illo, quia in facilitate voluntatis. Sap. 5: justi autem in perpetuum etc.; tertio ostendit quod veniet pius ad consolandum, sicut pastor. Ad pascendum esurientes, gregem suum pascet. Ezech. 34: in pascuis uberrimis etc., jerem. 3: dabo vobis pastores etc.; ad congregandum dissentientes, in brachio etc., joan. 10: alias oves habeo etc.; ad portandum deficientes, in sinu suo etc., Luc. 15: cum invenerit eam, etc..

Quis mensus est etc.. Hic ostendit divinam potestatem: et primo astruit eam contra idolatrarum errores, qui divinae potentiae derogabant, creaturam creatori aequando. Rom. 1: servierunt creaturae etc.; secundo contra desperationem Judaeorum, qui divinae potentiae derogabant diffidendo, levate in excelsum etc.. Circa primum duo: primo ostendit dei potestatem; secundo excludit errorem, cui ergo similem etc.. Circa primum tria. Primo ostendit divinam potentiam, simul et sapientiam in commensuratione facili, et creatione omnium rerum: fecit enim omnia in numero, quantum ad multitudinem principiorum; in mensura, quantum ad determinationem sub proprio esse, in pondere, quantum ad inclinationem ad finem.

Sapien. 11: pugillo, idest faciliter, sicut quae pugillo, mensurantur qui est manus clausa; palmo, idest faciliter, qui est manus extensa: appendit super nihil, job 26: quia nullo exteriori fulcitur: alias esset quies terrae violenta. Super aquas, in Ps. 28, quantum ad situm, quia aquis circumdatur. Psalm. 103: super stabilitatem suam, quantum ad propriam causam quietis, quae est natura propria: tribus digitis, faciliter: vel tribus proprietatibus, gravitate, siccitate et immobilitate, libravit, libratos fecit proprio pondere. Secundo ostendit sufficientiam potentiae, quia non indiget adjuvante: quis adjuvit; contra philosophos ponentes, mediantibus primis causatis, ultima creata esse: sapientiae, quia non indiget consilio: aut quis, ut sibi daret consilium; cum quo, ut ab ipso peteret; instruxit eum; formam operis; semitam justitiae; naturalis, quam omnibus rebus praefixit, ut nulla res suae naturae metas excederet; scientiam, de cognitione rerum creatarum et universalium et particularium, contra philosophos; viam prudentiae, quantum ad mundi gubernationem. Job 26: cujus adjutor es, numquid etc.. Tertio ostendit ipsius excellentiam: quia excedit omnem gentium multitudinem: ecce gentes. Quasi stilla, parva gutta, situlae, cadens de situla, quae est vas aquaticum sitientibus aptum, quae pro nihilo reputatur, momentum quod inter brachia staterae est, quod de facili in utrumque inclinatur. Job 26: cum vix parvam stillam etc.; ostendit etiam quod excedit omnem condignum honorem, et praecipue quantum ad oblationem. Et Libanus, idest ligna Libani, quibus abundat, quia nemorosus, et animalia, quibus abundat, quia pascuosus.

Mich. 6: quid dignum offeram domino etc.; ostendit etiam quod excedit omnem creaturae perfectionem: et naturalem, quia esse ipsarum respectu dei est non esse: dicit enim dionysius in lib.

De divinis nominibus, cap. 12, quod quantum participantia excedunt non participantia, et quantum participationes participantia, tantum qui est principium participationum, excedit et participationes et participantia. Omnes gentes quasi non sint etc.; et quantum ad perfectiones superadditas, quae quodammodo sunt implentes, et quasi nihilum etc., jerem. 4: aspexi terram etc..

Cui ergo etc.. Hic excludit errorem: et primo irridet errorem quantum ad operantis intentionem, quia volebant deum facere. Ergo ex quo tam potens est: cui similem? loquitur secundum errorem illorum qui ipsas similitudines deos putabant. Aut quam imaginem? quantum ad illos qui putabant ea quorum sunt similitudines, ut solem vel lunam, etc., Exod. 15: quis similis tui in fortibus etc.; et quantum ad stultam operationem, quia in vili materia nobilissimam formam inducere volebant: numquid sculptile etc., sapien. 14: incommunicabile nomen etc.. Secundo convincit errantem: et primo ex lege naturali dictante: numquid non scietis, naturali ratione, idola non esse deos? et lege scripta prohibente: numquid non annuntiatum, Roman. 10: numquid non audierunt etc.. Convincit etiam ex creaturarum consideratione; terrestrium, quantum ad creationem: numquid non intellexistis fundamenta terrae, ab ipso esse fundata? idest illud terrae quod est juxta centrum. Proverb. 8: quando appendebat fundamenta etc.; et quantum ad creatorem, qui sedet super gyrum, quia sphaerica, sicut gubernans, et habitatores quasi locustae, respectu magnitudinis terrae, vel ipsius dei. Ex creatione etiam creaturarum caelestium: qui extendit, quantum ad caeli magnitudinem, velut nihilum, quantum ad substantiae subtilitatem; quasi tabernaculum, sibi: ut in quo primo virtus ejus relucet inter corporalia, quantum ad virtutem.

Vel quasi in habitationem Angelorum et sanctorum, quantum ad dignitatem. Vel etiam totius creaturae inferioris, quantum ad ipsarum claritatem. Jerem. 10: praeparat orbem in sapientia etc.. Convincit tertio eos quantum ad magnorum subjugationem, ponens illorum destructionem qui sunt magni. Vel secundum scientiam, qui dat secretorum, scilicet philosophos. Vel secundum potentiam, judices, idest principes. Ps. 63: defecerunt scrutantes etc.; et ostendit destructionis facilitatem per similitudinem herbae, vel arboris, quae non habet radices firmas in terra.

Et quidem neque etc., job 13: contra folium quod vento rapitur etc.. Tertio ponit conclusionem, et cui assimilastis etc., psalm. 88: quis in nubibus aequabitur etc..

Levate etc.. Hic astruit idem contra desperantes: et primo astruit divinam majestatem ex rerum creatione: quis creavit haec, scilicet caelestia. Ps. 32: ipse dixit, et facta sunt etc.; ex scientiae perfectione: qui educit, ad implendam suam voluntatem, in numero, determinato in sua scientia, militiam eorum, scilicet caelorum, stellas vel Angelos, ex nomine, unicuique propriam naturam, unde nominari possit determinans.

Psalm. 146: qui numerat multitudinem etc.; ex dominii plenitudine: prae multitudine fortitudinis, ad impugnandum, roboris, ad resistendum, virtutis, ad operandum: fuit, ab ejus dominio. Job 25: numquid est numerus etc.. Secundo excludit errorem.

Et primo ponit errorem: quare dicis. Abscondita; non videt quae mala patior, alias defenderet me. Judicium, idest potestas judicandi, quam olim habuit. Eccl. 16: ne dicas, a deo abscondar etc., Ez. 9 dixerunt dereliquit etc..

Secundo ponit erroris reprobationem: et primo probationis confirmationem ex lege: numquid nescis, lege naturali, aut non audisti, lege scripta, haec quae sequuntur? secundo ponit reprobationem, primo ostendens dei magnitudinem ex his quae in se habet, scilicet dominii aeternitatem, deus sempiternus etc., Exod. 15: dominus regnavit in aeternum etc.; potentiam indeficientem, non deficiet, ut omnia non possit, neque laborabit ut difficulter possit, Daniel. 7: potestas ejus etc.; scientiae incomprehensibilitatem, neque est investigatio. Roman. 11: quam incomprehensibilia sunt etc.. Secundo per magna quae in aliis facit: et primo in his quos confortat, pristinam debilitatem, qui dat lasso, quantum ad illum qui prius fortis fuerat et defecit; et his qui non sunt, quantum ad eos qui non fuerunt fortes, supra 25: factus fortitudo pauperi etc., Roman. 4: vocat ea quae non sunt, 1 Cor. 1: quae infirma sunt elegit.

Secundo ostendit fortitudinis magnitudinem per comparationem ad fortitudinem naturalem, quam ostendit prius deficientem: deficient pueri, qui sunt in statu proficiendi, juvenes qui videntur robusti. 1 Reg. 2: non in fortitudine sua etc.. Secundo roboris a deo dati magnitudinem: qui autem sperant mutabunt fortitudinem, scilicet naturalem in divinam, ut non fatigentur ascensu, assument pennas, Prov. 23: facient sibi pennas etc., nec etiam veloci cursu: current, nec etiam continuo incessu, ambulabunt etc., supra 5: non est deficiens neque laborans etc.. (collationes cap. 40)p adiuvatur spiritus domini (non in creatione sed in iustificatione, Augustinus: qui creavit te sine te etc.): per praedicationem, I Cor. 3: dei adiutores etc., per praeparationem, Iac. 4: appropinquate domino etc., per cooperationem, Hebr. 12: contemplantes, ne quis desit etc..

Sancti comparantur aquilis: propter volatus altitudinem, iob 39: numquid ad praeceptum tuum etc., in quo eminentia contemplationis, supra 33: regem in decore suo etc.; propter odoris subtilitatem, Luc. 16: ubicumque fuerit corpus etc., in quo fervor dilectionis, Cant. 1: trahe me post te etc.; propter loci sublimitatem, Prov. 30: tria sunt mihi etc., in quo studium caelestis conversationis, Phil. 3: nostra conversatio etc.; propter motus velocitatem, Thren. 4: velociores fuerunt etc., in quo promptitudo bonae operationis, Prov. 22: vidisti hominem etc.; propter renovationem, Ps.: renovabitur ut aquilae etc., in quo studium emendationis et profectus, II Cor. 4: licet is qui foris etc.; propter membrorum pulcritudinem, Ez. 17: aquila grandis etc., in quo decor virtutum, Cant. 4: tota pulcra es etc.; propter filiorum sollicitudinem, Deut. 32: sicut aquila provocans etc., in quo sollicitudo sanctorum, II Cor. 11: quis infirmatur etc..



Capitulus 41

61
(
Is 41)

Taceant ad me etc.. Hic incipit eos confortare ad firmam expectationem ex dei promittentis dilectione. Et dividitur in tres. In prima ostendit divinam dilectionem ex beneficiis quae patribus exhibuit; in secunda ex filio quem eis promisit, 42 cap.: ecce servus meus etc. In tertia per consolationes quas inter diversas angustias praedicit, 43 capit.: et nunc haec dicit dominus etc.. Intendit autem per beneficia prius praestita, confortationem Judaeorum et idolorum confutationem, quae talia suis cultoribus non exhibuerunt; et ideo dividitur prima pars in duas. In prima disceptat contra idolorum cultores; in secunda contra ipsa idola, ibi, prope facite etc.; primum in duo: primo enim per beneficia Judaeis praestita convincit adversarios; secundo per eadem confortat Judaeos, et tu Israel serve meus etc.. Circa primum tria. Primo convocat gentes ad judicium, prosequens judicii ordinem, ut tacentes audiant, et sic respondeant.

Mutent fortitudinem, idest confortent se quasi renovati in fortitudine ad disceptandum mecum. Mich. 6: audiant montes judicium etc.. Secundo narrat exhibitum beneficium, quis vocavit, ubi narrat multitudinem beneficiorum quantum ad divinam electionem, ab oriente, scilicet chaldaea, justum, Abraham. Genes. 12, job 23: vestigia ejus secutus est etc., jer. 13: sicut adhaeret lumbare etc., Os. 9: quasi prima poma ficulneae etc.; quantum ad concessam potestatem, dabit in conspectu, scilicet quando liberavit Lot, pugnans contra quatuor reges: Gen. 14. Ps. 1: non sic impii, non sic etc.; quantum ad exequendi facilitatem, transibit in pace, idest sine labore; semita etc., sicut qui leviter incedit, quasi vestigium viae non derelinquit: vel quia in pedibus labor: signum viae non derelictus Est. Supra 40: current, et non laborabunt etc.; quaerit auctorem: quis haec operatus, et quis, vocans, aeterna praescientia, infra 49: dominus ab utero etc.; et ponit responsionem.

Ego dominus etc., apocal. 1: ego sum alpha etc.. Aliter ad litteram exponitur de Cyro, mystice de christo.

Tertio ponit quasi gentilium responsum, in quo per idola se defendere credebant. Et primo tangit eorum ad allegata vel mirabilia visa stuporem, viderunt insulae etc., psalm. 76: viderunt te aquae, deus etc., accesserunt, ad resistendum. Secundo ponit mutuam confortationem, unusquisque etc., job 40: una uni adhaerebit etc.. Tertio ponit idolorum fabricationem: confortabit percutiens, ferrum malleo, cudebat, formabat figuram idoli; dicens de glutino: bonum est, ad consolidandum idolum: Sap. 13: in pariete ponens illum etc..

Et tu Israel etc.. In parte ista confortat Judaeos ex eisdem beneficiis: et primo ponitur praeteriti beneficii repetitio in electione patrum Jacob et Abraham, quibus ab aliis universaliter distincti sunt: Jacob quem etc., Psal. 104: semen Abraham servi etc., Rom. 11: secundum electionem autem etc..

Secundo ponitur futurorum promissio: et primo quantum ad immunitatem malorum, excludens timorem: tum propter dei praesentiam, ne timeas quia etc., jerem. 1: ne timeas a facie etc., tum propter patrum justitiam, suscepit te, quasi semen repromissum, justi mei, Abraham. Vel suscepit, ad defendendum, justi, Cyri. Ps. 90: in manibus portabunt etc.; ponens etiam hostium amotionem quantum ad eorum confusionem, ecce confundentur. Jer. 17: confundantur qui me persequuntur etc., quantum ad destructionem, erunt quasi non sint. Supra 30: ad perdendas gentes in nihilum etc., et reparationis impossibilitatem, quaeres eos etc., psalm. 36: vidi impium super etc.; ostendens etiam destructionis rationem, quia ego dominus etc., Ps. 143: emitte manum tuam etc.. Secundo quantum ad abundantiam bonorum: et primo contra servitutem, ponens ipsum servitutis jugum: noli timere vermis; quasi qui vilis haberis et calcaris sicut vermis, et pro mortuo computaris. Psalm. 21: ego sum vermis etc.; ponens etiam divinum auxilium.

Infra 41: ego auxiliatus etc.; ponens etiam exaltationis beneficium, quantum ad hostium subjugationem, ego posui te etc., supra 25: et triturabitur Moab etc., quod forte tempore Machabaeorum. Et quantum ad eorum exultationem, et tu exultabis etc., Cant. 1: laetabimur et exultabimus etc.. Secundo contra paupertatem, ponens primo paupertatis incommodum, egeni et pauperes etc., supra 5: nobiles eius interierunt etc.; secundo divinum propositum: ego dominus etc., Ps.: invocabit me et ego etc.; tertio ponit beneficium quantum ad abundantiam aquarum in locis montuosis: aperiam in supremis etc., supra 30: erunt super montem etc., et in locis desertis, ponam desertum idest terram vestram primus desertam.

Psalm. 106: posuit desertum in stagna etc., et quantum ad pulcritudinem arborum, dabo in solitudine etc., Ez. 30: multiplicata sunt arbusta etc.; quarto ponit beneficii fructum, ut videant etc., Eccli. 36: cognoscant quoniam non est deus etc..

Prope facite etc.. Hic ponit disputationem contra ipsa idola: et primo ponit disputationem; secundo sententiae determinationem, et vidi et non erat etc.. Circa primum duo.

Primo disputat contra idola rationibus universalibus; secundo per rationem a quodam particulari facto sumptam, suscitavi etc.. Circa primum tria.

Primo convocat ad judicium, prope, idest appropinquate ad me, ut simul judicemur: vos idola, vel idolatrae, afferte, idest allegate, si quid habetis, ut probetis vos deos, si habes quid loquaris etc., Psal. 81: deus stetit in synagoga etc.. Secundo proponit argumentum duplex.

Unum sumptum ex divina scientia, quae plene omnia novit, praeterita et futura, quam idola non habent: priora quae fuerunt etc.. Eccl. 23: domino deo antequam crearentur etc.; aliud est sumptum ex divina potentia, quae potest punire et bene facere: bene quoque etc., baruch ult.: neque si quid mali patiuntur etc.. Tertio concludit eorum defectum quantum ad causam materialem, ecce vos, idola, ex nihilo, ex materia creata; quantum ad formalem, opus, idest artificialis forma, quae figurat in vobis divinitatem, quae non est; et quantum ad efficientem, abominatio, idest abominabilis, vel vos, artifices, opus vestrum, scilicet idola, qui elegit, cultores. 1 Cor. 8: scimus quia idolum etc., jer. 10: confusus omnis artifex etc.. Suscitavi. Hic sumit quoddam speciale factum ad arguendum contra idola, et primo praedicit quoddam futurum: ab Aquilone, chaldaeum; ab oriente, Persam, qui subjugaverunt sibi diversas terras et principes.

Plastes, figulus, plasma, factura.

Mystice: per eum qui ab Aquilone, gentilem, per eum qui ab oriente, christum. Ps. 17: ut lutum platearum etc.. Secundo ex hoc sub quaestione proponit argumentum, quod qui hoc potest praedicere, est juste dicendus deus; et qui non, non. Quis annuntiavit? infra 48: congregamini et audite etc.. Tertio excludit ab idolis divinitatis indicium: non est annuntians, aliquis ex vobis diis, neque, aliquis cultorum, audiens etc., Ps. 113: oculos habent, et non videbunt etc.. Quarto ostendit in vero deo divinitatis signum. Primus, idest singularis deus noster. Ecce adsum, in auxilium, evangelistas, annuntiantes futura. Daniel 2: vere deus vester deus etc.; vel primus, propheta domini, ex persona dei, vel primus: primogenitus dei filius. Eph. 4: et dedit quosdam quidem etc.. Et vidi.

Hic ex supra posita disputatione concludit sententiae determinationem: et per se patet.

Ier. 10 et 11: vana sunt et opus risu dignum etc.. (collationes cap. 41)p christus transivit in pace carnis ad spiritum quam habuit, iob 5: scies quod pacem habeat etc., hominis ad proximum quam docuit, infra 52: quam pulcri super montes etc., mundi ad deum quam fecit, Eph. 2: fecit pacem etc..

Movet ad praedicandum instinctus fidei, Ps.: credidi propter etc., II Cor. 4 Apoc. Ult., stimulus zeli, Ier. 20: et factum in corde meo etc., magnitudo praemii, Mt 5: qui fecerit et docuerit etc..

Suscepit nos christus quasi victor captivum ad liberandum, Gen. Ult.: ad praedam fili etc., Ps.: educ de custodia quasi medicus infirmum ad sanandum, Ps.: qui propitiatur omnibus etc., quasi advocatus reum ad excusandum, I ioh. 1: advocatum habemus etc., quasi fortis debilem ad defendendum, infra 63: ego qui loquor iustitiam etc., Exod.: dominus pugnabit etc., quasi sponsus sponsam ad congaudendum, Osee 2: sponsabo te mihi etc..

Aqua effusae lacrimae, Ier. 9: quis dabit capiti meo etc., baptismalis munditiae, ioh. 3: nisi quis renatus etc., spiritualis gratiae, ioh. 7: qui in me credit flumina etc., divinae sapientiae, Eccli. 24: ego sapientia effudi etc., internae laetitiae, Prov. 5: bibe aquam etc..



Thomas A. in Isaiam 57