Thomas A. in Isaiam 30

30
(
Is 10)

Lectio 0

Vae qui condunt leges.

Hic incipit comminari contra hostes corporaliter persequentes alienigenas: et primo contra vastantes; secundo contra vastitati congaudentes. In fine 14 cap. In anno quo mortuus est rex Achaz, prima in duas. In prima contra Assyrios captivantes decem tribus, et affligentes duas; in secunda contra Babylonios captivantes duas. Cap. 13: onus Babylonis. Prima in tres. In prima comminatur hostium destructionem; in secunda promittit populi reintegrationem, cap. 11 (et egredietur; in tertia ponit gratiarum actionem, cap. 12): confitebor.

Hoc autem capitulum dividitur in duas partes. In prima comminatur contra principes duarum tribuum, qui in Assyriorum auxilio confidebant, scilicet Achaz, sub quo haec visio scripta est, ut legitur 4 regum 16; in secunda contra ipsos Assyrios, vae Assur. Tamen aliqui incipiunt ibi 10 caput; et tunc esset facilior, quia sic haec pars esset incondivisa praecedenti. Prima dividitur in duas. In prima ponitur comminatio; in secunda ostenditur ulterioris poenae praeparatio, super omnibus.

Prima in duas. In prima arguit culpam; in secunda comminatur poenam, quid facietis? culpam principum arguit quantum ad duo; quantum ad perversam legislationem, vae qui condunt leges iniquas, secundum quod lex firmatur principis edicto; et scribentes, secundum quod confirmatur scripto. Rom. 10: ignorantes enim dei justitiam, et suam quaerentes statuere, justitiae dei non sunt subjecti. Mt 15: quare transgreditur etc.. Secundo quantum ad intentionem opprimendi impotentes, vel propter paupertatem: pauperes; vel propter ignobilitatem: humilium, (Amos 2): conterent sicut pulverem, etc.; (vel) propter sexus infirmitatem: viduae; vel propter aetatem: pupillos, supra 1: pupillo non iudicant etc.. Quid facietis? hic comminatur poenam. Et primo aufert evasionis remedium; et hoc triplex: confidentiae secundum propriam potentiam: quid facietis in die? quantum ad praemunitionem hostium, vel quantum ad praedictionem prophetarum. Oseae 9: quid facietis in die solemni, in die festivitatis domini? Nahum 1: ante faciem indignationis ejus quis stabit? secundo quantum ad potentum amicitiam: ad cujus confugietis auxilium? job 6: ecce non est auxilium mihi in me necessarii quoque mei recesserunt a me. Tertio quantum ad divitiarum gloriam: et ubi derelinquetis gloriam vestram? quasi dicat: quae vobis non proderit.

Sapien. 5: quid nobis profuit superbia, aut quid divitiarum jactantia contulit nobis? secundo exprimit poenae modum: et primo captivitatis: ne incurvemini. Supra 2: et incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum.

Secundo interfectionis: et cum interfectis cadatis Ezech. 32: omnes hi interfecti ruentes gladio. Super omnibus his.

Hic ponitur ulterioris poenae praeparatio.

Ut supra exponatur. Vae Assur. In parte ista comminatur contra ipsos Assyrios. Et dividitur in duas partes. In prima ponitur hostium opprimentium comminatio; in secunda populi oppressi confortatio, propter hoc dicit. Prima in tres. In prima arguit culpam; in secunda comminatur poenam, propter hoc immittet; in tertia ostendit poenae effectum, et erit.

Culpa autem consistit in transgressione praecepti, vel abusu auctoritatis: unde dividitur prima pars in tres. In prima ponitur auctoritatis commissio; in secunda auctoritatis abusio, ipse autem non sic, in tertia abutentis elatio. Et erit cum impleverit.

Circa primum tria facit. Primo committitur flagellandi officium; secundo designat flagellis dignum, ad gentem fallacem, tertio imponit flagellis modum, ut auferat spolia. Circa primum tria designat. Flagellantem: vae, tibi imminet, Assur, qui es virga furoris mei: flagellandi potestatem, baculus, per quem ego flagello, in manu eorum, idest in potestate, idest in executione: et flagellationem: indignatio mea, complebitur per eos.

Infra 14: contrivit dominus baculum impiorum; virgam dominantium. Ad gentem fallacem.

Hic describit flagellis dignum, et quantum ad culpam: gentem fallacem, quia non servat promissum: Exod. 19: cuncta quae locutus est dominus faciemus: et quantum ad sententiam, populum furoris, idest quem jam adiudicavi puniendum, mittam, inspirabo vos esse puniendos. 4 Reg. 18: dominus dixit mihi: ascende ad terram hanc, et demolire eam. Ad, idest contra, ut auferat. Hic imponit flagellis modum quantum ad detractionem rerum.

Auferat spolia, ad detentionem; diripiat, quantum ad hominum oppressionem; ponat quasi lutum, prae vilitate. Ps. 17: ut lutum platearum delebo eos. Ipse autem.

Hic ponitur abusio potestatis concessae, inquantum excessit fines mandati; et primo ponitur ejus propositum; secundo ponitur propositi motivum, dicet enim: circa primum duo facit.

Primo dimittit praefixam mensuram et quantum ad rationis judicium, non sic arbitrabitur, et quantum ad cordis propositum, non ita aestimabit, hoc est taxabit poenam. Secundo adauget poenam et quantum ad modum, ad conterendum, hoc est: omnia disperdendum; et quantum ad numerum, gentium immo plurium, non solum ad illos ad quos mittebatur. Habac. 2: cogitasti confusionem domui tuae, concidisti populos multos, et peccavit anima tua.

Dicet enim.

Hic ponitur motivum: et primo assumit; secundo concludit, sic faciam jerusalem, et simulacris. Circa primum primo assumit servitutem regum: numquid non reges simul et principes mei? Habac. 1: ipse de regibus triumphat, et tyranni ridiculi ejus erunt. Secundo subjugationem civitatum: numquid non ut charcamis? infra 37: vere enim, domine, desertas fecerunt reges Assyriorum terras et regiones earum. Tertio destructionem deorum: quomodo invenit manus mea regna idoli. Admirative; quasi dicat: quomodo fuit hoc quod dii illi non restiterunt mihi. 4 Reg. 18: quinam illi sunt in universis diis terrarum, qui eruerunt regionem suam de manu mea, ut possit deus eruere jerusalem de manu mea? sic faciam jerusalem, et simulacris eius.

Hic concludit primo a gentibus ad totum populum Israel: sic et simulacra.

Secundo ex decem tribubus ad duas; numquid non sicut. De Samaria verum dixit, quia colebant idola: sed de jerusalem abstulerat ezechias: 4 Reg. 18. Et forte aliqua remanserunt occulte, quae invenit in parte civitatis, quam tradidit ei sobna Scriba. Vel vocat simulacra arcam, et alia quae erant in ornatum templi, Ez. 25: ecce sicut omnes gentes, etc..

Et erit cum impleverit. Hic arguit eius superbiam, et primo ponitur superba gloriatio; secundo gloriandi occasio, dixit enim: tertio gloriantis increpatio, numquid gloriabitur.

Dicit ergo: et erit cum impleverit dominus cuncta opera sua, poenas scilicet, quibus vult corrigere, magnifici cordis, quantum ad praesumptionem de faciendis. Et super gloriam, quantum ad elationem de factis. Supra 2: oculi sublimes hominis humiliati sunt. Dixit enim: hic ponit gloriae occasionem ex magnis quae fecerat: et primo quantum ad facientis conditionem; secundo quantum ad facti magnitudinem, et abstuli; tertio quantum ad faciendi facilitatem, et invenit. Et dicit facientis conditionem quantum ad potentiam bellorum, in fortitudine, quantum ad sapientiam consiliorum, et in sapientia. Deut. 32: sed propter iram inimicorum distuli, ne forte superbirent hostes eorum, et dicerent: manus nostra excelsa. Facti autem magnitudo pensatur ex tribus. Ex multitudine regnorum: unde dicit, abstuli terminos. Loquitur ad similitudinem ejus qui acquirit multos agros, qui aufert terminos quibus diversorum possessiones dividebantur.

Quantum ad spoliationem principum, et principes; quantum ad subjugationem regum. Et detraxi quasi potentes in sublime, scilicet in solio regni, Dan. 5: quos volebat exaltabat, et quos volebat humiliabat.

Facilitas autem faciendi determinatur quantum ad tria. Quantum ad plenariam subjectionem: et invenit, quasi nidum manus, qui est in potestate invenientis.

Infra 16: et erit sicut avis fugiens, et pulli de nido avolantes. Quantum ad facilem destructionem, et sicut colliguntur ita de facili, Habac. 2: et congregabit ad se omnes gentes, et coacervabit ad se omnes populos.

Quantum ad sublatam omnem contradictionem: et non fuit qui moveret pennam, idest manum: penna avis se defendit, et aperiret os, ad contradicendum, et ganniret: quod est vulpium vel avium ad plangendum. Ezech. 24: fili hominis, ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga; et non planges, neque plorabis, neque fluent lacrymae tuae. Numquid gloriabitur.

Hic ponitur gloriantis increpatio; quia etiam est sicut instrumentum, quod non potest operari, nisi motu artificis.

Securis, ad mactandum malos. Exaltabitur serra, ad discernendum bonos a malis. Virga, ad corrigendum. Baculus, ad sustentandum correctos.

Job 15: quid tumet contra deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones? propter hoc immittet.

Hic comminatur poenam: et circa hoc tria facit. Primo comminatur poenae judicium; secundo determinat poenae modum, et subtus gloriam; tertio poenae effectum, et erit terrore. In pinguibus, potentibus et divitibus. Infra 25: et faciet dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium. Et subtus. Hic determinatur poenae modus, qui fuit per combustionem; et ponuntur tria. Primo poenae species, gloriam ejus, idest multitudo exercitus, Prov. 9; subtus, idest sub vestibus, quia vestimentis illaesis corpora cremata sunt. Supra 1: et erit fortitudo tua ut favilla stupae, et opus vestrum quasi scintilla.

Secundo poenam inferens, sanctus Israel, deus, vel Angelus michael, cui commissus fuit ille populus.

Dan. 10: et ecce michael unus ex principibus primis venit in adjutorium meum. In ignem, quia per ignem puniet eos. Soph. 1: in igne zeli ejus devorabitur omnis terra, quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram.

Tertio poenam patiens; et quantum ad minores, spina et vepres, quae non multum crescunt; et gloria saltus ejus Libani, quantum ad magnos, quos propter dignitatem comparat altis arboribus: Libani, quia et in anima et in corpore mortui sunt. Supra 9: succensa est quasi ignis impietas, veprem et spinam vorabit; et succendetur in densitate saltus, et convolvetur superbia fumi. Et erit terrore. Hic ponitur poenae effectus. Et primo in hostibus quantum ad fugam, et erit terrore profugus; quantum ad paucitatem, et reliquiae ligni, quia ad litteram Senacherib cum paucis fugit, scilicet cum decem, Deut. 28: remanebitis etc.; secundo effectum in populo. Et erit, quantum ad tria in quibus offendebant: scilicet in confidentia gentium.

Super eo qui percutiet eos, quia illi a quibus auxilium petebant, quandoque etiam affligebant eos.

Qui fugerint, vel ad ezechiam, vel ad alias gentes.

Ezech. 29: innitentibus eis. Secundo quantum ad cultum idolorum, et quantum ad modum, quia in veritate reliquiae; contra id quod dicitur 3 Reg. 18: usquequo claudicatis in duas partes? si dominus est deus, sequimini eum; si autem baal, sequimini illum. Et quantum ad conversos, reliquiae Jacob, qui relinquuntur ab Assyriis (Ier. 31): salva domine populum tuum (reliquias Israel)p et confirmat promissionem: si enim fuerit. Gen. 22: multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli, et velut arenam quae est in littore maris. Tertio quantum ad justitiam operum.

Et primo ponit promissionem: consummatio abbreviata, idest destructio in brevi facta in exercitu Senacherib, inundabit justitiam, idest faciet inundare justitiam in populo. Infra 26: misereamur impio, et non discet justitiam. In terra sanctorum iniqua gessit. Secundo ponit confirmationem: consummationem enim. Nahum 1: in diluvio praetereunte consummationem faciet loci ejus. In medio terrae, idest in jerusalem, quae est in meditullio terrae. Ezech. 5: ista est jerusalem; in medio gentium posui eam, et in circuitu ejus terras. Apostolus ad Rom. 9, exponit de reliquiis salvandorum. Et verbum abbreviatum, secundum septuaginta, est verbum evangelii.

Mt 22: in his duobus mandatis universa lex pendet et prophetae. Vel verbum incarnatum: propter hoc haec dicit dominus. Hic ponitur populi confortatio: et circa hoc duo facit.

Primo ponit confortationem, noli timere. Infra 41: noli timere, vermis Jacob, qui mortui estis ex Israel. Secundo exponit evasionem: et primo, in generali; secundo in speciali, veniet in Ajath.

Circa primum tria facit. Primo ponitur afflictio. In virga, idest in afflictione obsessionis et depraedationis, et baculum, confringentem, in via Aegypti: quia audiens quod rex Ethiopiae esset egressus de terra sua (ut legitur 4 Reg. 19), dimisit terram, et in reditu destruxit civitates quas invenit veniens per Aegypti viam. Jer. 48: quomodo confracta est virga fortis, baculus gloriosus? secundo affligentium destructio: adhuc enim paululum, circa quod primo notatur acceleratio: adhuc paululum (respectu) aeternitatis vel respectu illius temporis in quo affligent. Ez. 7: de propinquo effundam; secundo poenae magnitudo: consummabitur indignatio, quo ad culpam; furor, quo ad vindictam, tertio quo ad puniendi facilitatem, meus, judicum 7, et super mare, rubrum: Exod. 14. Et levabit eam, contra te, primo in via Aegypti: quia in Aegyptiis confidebas. Tertio ponitur consequens liberatio: et primo liberatio: auferetur onus. Jer. 30: in die illa conteram jugum ejus de collo tuo, et vincula ejus disrumpam.

Secundo liberationis ratio, a facie olei, divinae misericordiae. Supra 1: vulnus et livor et plaga tumens non est circumligata, neque curata medicamine, neque fota oleo.

Veniet in Ajath hic describitur in speciali: et primo ponitur oppressio, numerans civitates per quas transivit veniens de Aegypto in jerusalem.

Veniet de Aegypto, in Ajath, transibit cursim in Magron apud Machmas, civitatem quandam, commendabit vasa sua, dimittet partem supellectilis suae, ut expeditus veniat.

Transierunt cursim, non impediti propter resistentiam illarum civitatum. Gabaa sedes nostra. Vox exercitus, qui ibi quievit. Obstupuit Rama, idest timuit, quia vicinus erat, gabaa Saulis, civitas regalis tempore Saulis. Hinni, more equorum. Attende Laisa, quomodo possis fugere, et similiter tu, paupercula Anatoth, quia parva villa erat. Medemena migravit; fugit, et similiter habitatores gabim.

Vox Senacherib ad exercitum: confortamini.

Adhuc dies est, ut in Nobe stetur: villa prope jerusalem, quasi dicat: adhuc est tantum de die quod possumus illic figere tentoria; quia divinatum erat ei quod si illa die illuc applicaret, quod vinceretur.

Vel, o habitatores gabin confortamini, quia hostes prope sunt. Agitabit, ad modum comminantis. Infra 37: ad sanctum Israel. In manu servorum tuorum exprobrasti domino. Secundo hostium destructio, ecce dominator. Et primo facilitas ex parte punientis, confringet: ad similitudinem facti Gedeon, judicum 7. Secundo universalitas ex parte punitorum: excelsi, quantum ad fortes corpore; sublimes, quantum ad principes; condensa saltus, ad multitudinem populi, idest frutices, quae faciunt sylvam spissam, et Libanus, ipse Senacherib, qui interfectus fuit a filiis suis: infra 27. Mystice Glossa: confringet lagunculam, in passione christi.

Nota super illo verbo, et erit lumen Israel in ignem, quod deus noster dicitur ignis: primo, quia subtilis; et quantum ad hoc dicitur subtilis quantum ad substantiam, quia dicitur spiritus. Joan. 4: spiritus est deus. Secundo quantum ad scientiam, quia penetrabilis. Heb. 4: vivus est sermo dei et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti. Tertio quantum ad apparentiam, quia invisibilis. Job 28: unde ergo sapientia? et infra eodem: abscondita est ab oculis omnium viventium. Vel job 36: omnes homines.

Secundo quia lucidus. Quod autem sit lucidus, patet primo quia manifestat, quantum ad intellectum. Ps. 35: in lumine tuo videbimus lumen. Secundo, quia delectat quantum ad affectum, Tob. 5: quale gaudium est mihi, qui in tenebris sedeo, et lumen caeli non video? tertio, quia dirigit quantum ad actum. Infra 60: ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui. Tertio, quia calidus; et hoc primo quia vivificat. Job 39: tu forsitan in pulvere calefacies ea? Thren. 1: de excelsis misit ignem in ossibus meis, et erudivit me. Secundo quia purgat. Eccl. 38: vapor ignis urit carnes ejus, et in calore fornacis concertatur.

Tertio quia devastat. Deuter. 32: ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima. Quarto quia levis; et hoc primo propter motum, quia universa propter semetipsum operatus est dominus: Prov. 16: secundo propter situm, quia in altis habitat: Ps. 112; tertio propter incommixtionis modum. Sapient. 7: attingit autem ubique propter munditiam suam: vapor est enim virtutis dei.



Capitulus 11

31
(
Is 11)

Et egredietur virga de radice.

Posita destructione adversarii, promittitur reintegratio populi, qui erat divisus in duas et decem tribus. Et dividitur in partes duas. In prima describitur restaurator (Is 11,1-10); in secunda promittitur restauratio, et erit in die illa (Is 11,11).

Hoc autem capitulum tripliciter exponitur. Hieronymus enim et omnes sancti nostri exponunt de restauratione facta per christum, et de christo, ut sit figurative dictum. Quidam magistri exponunt de ezechia vel josia, similiter figurate accipientes litteram. Judaei de suo messia, quem expectant, volentes cuncta ad litteram intelligere. Sed haec ultima stulta est et fabulosa: secunda extorta; sed prima simpliciter vera. Et ideo illam prosequentes, alias tangemus ex latere.

Dividitur ergo prima pars in tres. In prima describitur restaurator christus, quantum ad nativitatem (Is 11,1); in secunda quantum ad sanctitatem, et requiescet (Is 11,2-9); in tertia quantum ad dignitatem, in die illa radix (Is 11,10).

Circa primum (Is 11,1) duo tangit; processum matris ex regali serie vel progenie: egredietur virga, virga cui nullus fructex adhaesit, de radice jesse: ad litteram, de progenie jesse, qui fuit pater David. Nb 24: orietur stella ex Jacob, et consurget virga de Israel.

Quantum ad processum filii ex matre virgine, et flos, christus. Ct 2: ego flos campi, et lilium convallium. Ascendet, quia qui de caelo venit, super omnes est. Jn 3. Unde infra Is 19: ecce dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur Aegyptum, et movebuntur simulacra Aegypti. De radice jesse. Jr 23: suscitabo David germen justum, et regnabit rex, et sapiens erit, et faciet judicium et justitiam in terra. Cum deberet dicere, de virga, dicit, de radice, ad excludendum duas haereses. Una quarum dixit quod christus non habuit veram carnem; alia dixit, quod christus habuit veram carnem, sed illa non fuit propagata ab Adam et a parentibus et aliis, sed in beata virgine a deo creata; aut quod venit a primis parentibus distincta, sicut lux quaedam, nunquam infecta contagione peccati originalis. Quod totum excluditur in hoc quod ex parentibus virginis ascendere dicitur, sicut flos ex radice. Judaei dicunt, quod flos et virga refertur ad christum; et dicitur virga propter potestatem et flagellationem malorum, et flos propter honestatem et consolationem bonorum. Hieronymus dicit, quod de hoc loco sumitur quod dicitur Mt 2: Nazaraeus vocabitur, idest floridus. Similiter exponunt, qui exponunt de josia et ezechia. Et dicunt, quod dicuntur descendere ex jesse et non ex proximis parentibus, quia David facta est promissio de confirmatione regni in filiis.

Notandum super illo verbo, egredietur virga, quod beata virgo dicitur virga primo consolans in tribulationibus. Ex 14: tu autem eleva virgam tuam, et extende manum tuam super mare, et divide illud, ut gradiantur filii Israel in medio mari per siccum. Secundo fructificans. Nb 17: invenit Moyses virgam Aaron in domo levi germinasse, et turgentibus gemmis eruperant flores. Tertio satians. Nb 20: cumque levasset Moyses virgam percutiens bis silicem, egressae sunt aquae largissimae, ita ut biberet populus et jumenta. Quarto flagellans. Nb 24: orietur stella ex Jacob, et consurget virga de Israel, et percutiet duces Moab. Quinto vigilans. Jr 1: virgam vigilantem ego video.

Nota super illo verbo, et flos de radice, quod christus dicitur flos primo propter mariae puritatem. Ct 1: ecce tu pulchra es, amica mea. Ibidem: ecce tu pulcher es, dilecte mi. Et infra Ct 2: ego flos campi, et lilium convallium.
Secundo propter laesionis a vento facilitatem. Jb 15: laedetur quasi vinea in primo flore.
Tertio propter odoris suavitatem. Si 39: florete flores etc.;
quarto propter decoris pulchritudinem. Si 50: quasi arcus refulgens inter nebulas gloriae, et quasi flos rosarum in diebus vernis.
Quinto propter fructus certitudinem. Si 24: ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris, et flores mei fructus honoris et honestatis.

Et requiescet (Is 11,2. Hic describit ipsum quantum ad sanctitatem, quantum ad tria. Primo quantum ad habitus necessitatis; secundo quantum ad rectitudinem operis, non secundum visionem (Is 11,3-5), tertio quantum ad effectum rectitudinis, habitabit lupus (Is 11,6).

Ostenditur autem perfectio ipsius quantum ad habitus gratuitos in tribus. Primo quantum ad quietem, requiescet, quia non fuit gratia in ipso augmentata. Jr 31: mulier circumdabit virum: nec interrupta per culpam. 1P 2: qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus: nec perturbata per pugnam carnis, quia sine originali. Jb 3: expectet lucem, et non videat; nec ortum surgentis aurorae. Jn 1: super quem videritis spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat.

Quantum ad multitudinem in universitate donorum, spiritus sapientiae. Quamvis enim omnia dona gratiae gratum facientis simul infundantur, non tamen aliquis alius habuit perfectum usum omnium: propter quod de omnibus modo dicitur (Si 44): non est inventus similis illi.

Nec circa omnes gratias gratis datas. 1Co 12: alii quidem per spiritum datur sermo sapientiae; alii autem sermo scientiae, secundum eumdem spiritum; alii fides in eodem spiritu etc.. Sed christus omnia perfecte habuit: non enim ad mensuram dat deus spiritum. Jn 3.

Quantum ad plenitudinem, quia perfectus fuit in omni gratia; quod notatur in hoc quod dicit, implevit (Is 11,3. Jn 1: vidimus eum plenum gratia.

De omnibus his Col 2: in ipso habitat plenitudo divinitatis corporaliter.

Ad evidentiam eorum quae hic dicuntur oportet videre quinque circa haec dona. Primo qualiter differant a virtutibus, beatitudinibus et fructibus; secundo de numero ipsorum; tertio de ordine ipsorum; quarto qualiter sint in christo; quinto quomodo attribuuntur spiritui sancto.

Circa primum sciendum est, quod, sicut dicit Gregorius, dona dantur in adjutorium virtutum, quibus perficiuntur potentiae animae ad actus proportionatos, secundum modum humanarum; sicut fides, quae facit videre in speculo et aenigmate.

Est autem duplex imperfectio virtutis. Una per accidens, quae est ex indispositione habentis, ex qua indispositione manet in subjecto: et iste defectus tollitur per augmentum virtutis.

Alius defectus est per se ex parte ipsius habitus; sicut fides secundum dispositionem est continue imperfecta, quia aenigmatica. Et iste defectus tollitur per altiorem habitum, qui vocatur donum, quia quasi excedit modum humanae operationis, a deo datum; sicut donum intellectus, quod facit aliquo modo limpide et clare intueri quae sunt fidei. Operatio autem procedens a virtute perfecta dono dicitur beatitudo; quae nihil aliud est quam operatio secundum virtutem perfectam, ut dicit philosophus; sicut dicitur Mt 5: beati mundo corde, quoniam ipsi deum videbunt. Talem autem operationem necessario sequitur delectatio, quia delectatio est operatio proprii habitus non impedita, ut dicit philosophus: et secundum hoc dicitur fructus. Unde dicit Ambrosius super illud Ga 5: fructus autem etc. Quod dicuntur fructus, inquantum mentes sincera dilectione reficiunt.

Circa secundum sciendum, quod numerus horum potest accipi tripliciter: quia dona perficiunt aut per recessum a malo, et sic timor; aut per accessum ad bonum, et sic vel secundum vitam contemplativam, vel secundum activam.

Si secundum contemplativam; aut secundum contemplationem finis, et sic est sapientia, quae est de causis altissimis; aut de his quae sunt ad finem, et sic est intellectus; sicut de substantiis creatis spiritualibus, et de his quae ad eas pertinent.

Si secundum activam; aut quantum ad ea ad quae tenentur omnes; et sic exequens est pietas, quae est benevolentia in eos qui fide vel imagine dei sunt iuncti; (et) dirigens scientia: aut de his ad quae non tenentur omnes; et exequens est fortitudo, ut exponat se difficilibus; (et) dirigens consilium.

Ex hoc jam patet responsio ad tertium: quia ordinantur primo secundum quod perfectiones sunt: et hic ordo consideratur, secundum exitum donorum a dante, et non secundum quod recipiuntur. Iterum patet, quod sapientia dirigit intellectum, quia sapientis est ordinare; et per prima aliquis regulatur in secundis, sicut metaphysica alias scientias, consilium fortitudinem, scientia pietatem, timor omnia, quia idem dirigit in accessum ad bonum et in recessu a malo.

Circa quartum sciendum, quod christus habuit ista dona secundum excellentissimos usus ipsorum, secundum quos habentur in patria. Non enim habuit timorem servilem ut timeret poenam, vel filialem ut timeret peccare; sed castum timorem qui est reverentiae. He 5: exauditus est pro sua reverentia. Et similiter patet de aliis. Dicitur autem specialiter, quod replevit eum spiritu timoris (Is 11,3), ne ex magnitudine donorum superbus credatur, sicut primus Angelus, de quo dicitur Ez 28: in multitudine sapientiae tuae (vel negotiationis tuae) repleta sunt interiora tua iniquitate. Vel quia per humilitatem salvare venerat. Vel quia in hoc se imitari voluit. Mt 11: discite a me, quia mitis sum et humilis corde.

Circa quintum sciendum est, quod si considerentur ista dona secundum proprias rationes, sicut scientia, inquantum est scientia; tunc quaedam appropriantur filio quae pertinent ad perfectionem intellectus; quaedam spiritui sancto quae pertinent ad perfectionem affectus; quamvis omnia communiter sint dona totius trinitatis. Si autem considerentur inquantum habent rationem doni, sic omnia attribuuntur spiritui sancto, qui est primum donum, in quo omnia dona donantur. Similiter etiam si considerentur quantum ad principium motionis talium donorum, qui est amor bonitas enim dei (ut dicit dionysius) est diffusiva omnium quae recipiuntur in creaturis a deo, quae appropriatur spiritui sancto. Alii autem referunt hoc ad sanctitatem josiae et ezechiae, Judaei ad Antichristum.

Non secundum visionem (Is 11,3). Hic ostendit sanctitatem ejus quantum ad rectitudinem operis; et praecipue in judicando, quia hoc est opus regis. Unde tria ostendit. Primo solertiam in discernendo; secundo justitiam in exequendo, sed judicabit (Is 11,4; tertio constantiam in perseverando, et erit justitia (Is 11,5).

Dicit ergo quantum ad primum: non secundum visionem oculorum, exteriorum, neque secundum auditum aurium, exteriorum, sicut Mt 22, dicentibus: magister, scimus quia verax es. Jn 2: opus ei non erat ut quis ei testimonium redderet de homine: ipse enim sciebat quid erat in homine. Et hoc non potest exponi de homine puro, sicut dicitur 1S 16: homo videt quae foris parent, deus autem intuetur cor. Et ideo dixerunt discrete, Jn 16: nunc scimus quia scis omnia. Alii tamen extorte exponunt de illis regibus: quia non secundum adulationes ea quae primo aspectu videntur judicabunt, sed diligenter veritatem causae inquirent.

Sed judicabit (Is 11,4). Hic ostenditur justitia in exequendo.
Et primo quantum ad bonos, jus suum distribuendo, judicabit, in die judicii, et etiam nunc. Jn 5: pater omne judicium dedit filio. Pauperes, de quibus Mt 5: beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum.
Secundo quantum ad malos: et primo quantum ad membra: percutiet terram, idest terrenos, virga oris sui: ite maledicti, Mt 25 vae vobis Scribae etc., Mt 23, quantum ad caput: spiritu labiorum, idest indignatione sua verbis expressa, impium, Antichristum. 2Th 2: revelatus fuerit homo peccati, filius perditionis; qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur deus, aut quod colitur. Vel diabolum. Jn 12: nunc judicium est mundi, nunc princeps mundi hujus ejicietur foras. Et totum hoc potest ad litteram exponi de illis regibus qui justi fuerunt, et suis praeceptis impios occiderunt.

Et erit (Is 11,5). Hic ponitur constantia in perseverando. Et erit justitia, quam observabit in judiciis, cingulum lumborum ejus, idest ensis, quo pugnabit; et fides confidentia de deo qua praevalebit; et hoc ad christum, et ad illos reges. Vel cingulum lumborum quod fortiter homini adhaeret, et totum hominem undique cingit: vel justitia in aequitate facti, fidelitas in modo faciendi. Eph. Ult.: estote succincti lumbos vestros: vel justitia, justi; fides, fideles; et sic tantum ad christum, Jr 13: sicut adhaeret lumbare ad lumbos viri, sic agglutinavi mihi omnem domum Israel. Ex hoc arguit Hieronymus contra Hebraeos quod non possunt omnia intelligi sicut sonant verba.

Habitabit lupus (Is 11,6). Hic ponitur effectus rectitudinis, quae est in multitudine pacis: quam ostendit quantum ad duo. Primo quantum ad magnorum mansuetudinem; secundo quantum ad parvorum securitatem, et delectabitur.

Mansuetudo ostenditur quantum ad tria.

Quantum ad habitationem: lupus, rapax, cum agno, innocente, et e converso, quia sequetur innocentiam ejus: pardus, astutus, cum haedo, simplice: vitulus, genus animalis fortis, et leo, genus animalis fortis et ferocis: ovis, genus animalis debilis, omnes simul in unitate erunt: ubi non est masculus et femina, gentilis et Judaeus, circumcisio et praeputium, barbarus et Scytha, servus et liber; sed omnia et in omnibus christus. Col. 3. Quod significatum est in arca Noe, ubi fuerunt omnia animalia utriusque generis: Gen. 7. Secundo quantum ad gubernationem: puer parvulus, Petrus piscator. Supra 8: ecce ego et pueri mei in cubili. 1 corinth. 1: stulta mundi elegit deus, ut confundat sapientes et contemptibilia ut confundat fortia. Minabit, idest ducet ad regnum, sicut dux. Tertio quantum ad comestionem dupliciter; quantum ad cibi conformitatem, vitulus, qui comedit herbas, animal mundum, ursus, qui lacerat carnes, nec est mundum animal, simul pascentur, eodem cibo verbi dei. Catuli, idest familiae eorum, simul, idest conformiter, requiescent, ad comedendum vel cibum sacramentorum. 1 Cor. 10: eamdem escam spiritualem manducaverunt. Secundo quantum ad cibi humilitatem, leo, rex, quasi bos, rusticus, paleas, rudem doctrinam, vel ad litteram, abstinentiae cibos. Job 39: numquid volet rhinoceros servire tibi, aut morabitur ad praesepe tuum? sed expressius videtur hoc servari in religione; ubi homines diversae aetatis et conditionis unanimiter idest conformiter vivunt. Ps. 67: qui habitare facit unanimes in domo. Alii volunt quod fuit completum tempore illorum regum, quando majores in pace vivebant cum minoribus. Judaei dicunt omnia haec ad litteram futura temporibus Antichristi. Et delectabitur.

Hic ostendit parvorum securitatem; et ponit tria: eorum confidentiam, cum contra horrorem ponit laetitiam: super foramina aspidis, idest super tribulationes quas diabolus vel tyrannus immittet, et statim quod lacte doctrinae fidei nutriri coeperit. Rom. 5: non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus, scientes quia tribulatio patientiam operatur.

Vel in convertendis malis. Apocal. Ult.: qui audit dicat, veni. Contra fugam, quae est indicativa timoris, ponit invadendi audaciam; qui ablactatus fuerit, jam solido utens cibo, faciet plus, quod mittet manum suam in caverna reguli, idest diaboli, qui, est rex super universos filios superbiae: job 41. Quia se confidenter persecutionibus tyrannorum exponet, sicut multi martyres fecerunt. Job 39: exultat, audacter in occursum pergit armatis. Vel refertur ad praedicatores, qui mittunt manum praedicationis ad conversionem peccatorum. Vel ab uberibus novitatis et voluptatis, quia novitii de hoc gaudent. Secundo ponit nocendi impotentiam. Non nocebunt; monte sancto, idest ecclesia, nisi volentibus. Luc. 10: ecce dedi vobis potestatem super omnia Daemonia.

Marc. Ult.: signa autem eos qui crediderint haec sequentur. Linguis loquentur novis, serpentes tollent. Tertio ponit utriusque causam: quia repleta est terra scientia domini. Ps. 18: in omnem terram exivit sonus eorum. Eccli. 24: ego sapientia effudi flumina. Judaei exponunt hoc totum factum ad litteram. Alii dicunt per hoc significari quod temporibus illorum regum committebant se quilibet parvuli audacter illis qui prius fuerant praedatores et (crudeles)p in die illa, hic ponit dignationem. In signum, crucis, quod assumentes salvantur. Joan. 12: ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum.

Infra 49: ecce ego levabo ad gentes manum meam, et exaltabo ad populos signum meum.

Ipsum gentes deprecabuntur. Ps. 71: adorabunt eum omnes reges, omnes gentes servient ei. Erit sepulcrum ejus gloriosum: venerabitur ab omnibus. Unde designatum est per sepulcrum quod fecit in Modin in monumentum sempiternum, ut aspiciatur ab omnibus transeuntibus: 1 machab. 13. Alii exponunt hoc de josia, quia fuit sepultus in sepulcris regum, et erit in die illa. In parte ista promittit populi restaurationem quantum ad tria.

Primo quantum ad ipsorum liberationem; secundo quantum ad liberatorum conditionem, ibi, et auferetur, tertio quantum ad liberationis praeparationem, ibi, et desolabit.

Circa primum duo facit.

Primo promittit liberationem; secundo describit liberationis modum, et levabit dominus.

Quidam exponunt hoc de liberatione a captivitate Babylonis, quando possedit eos, eripiens a servitute Babylonis, et dicitur secunda respectu primae liberationis, qua eduxit eos de servitute Aegypti. Nabuchodonosor enim eos vastante, diversae gentes eos in captivos et in servos duxerant, et multis interfectis, residui congregati sunt ex praecepto regis tyri, sicut legitur esdrae 1. Sed melius exponitur de liberatione facta per christum: sic enim consonat praecedentibus. In die illa, scilicet cum steterit in signum populorum, adjiciet secundo, per apostolos, quia primo per se praedicavit. Residuum, quia reliquiae salvae fient: in quo notatur sanctitas Judaeorum conversorum, et multitudinis gentium. De quo michaeae ult.: factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiae. Phetros regio est, nomen habens ab uno filiorum Abraham: Elan, civitas persidis: emath, Antiochia: Sennaar locus in chaldaea: jer. 30. Vel secundo, in secundo adventu, quando per eliae praedicationem convertentur corda filiorum ad patres: Malach. Ult.. Rom. 11: ex parte contingit in Israel etc.. Et levabit. Hic ponit liberationis modum quantum ad primam expositionem.

Levabit signum, idest edictum regis tyri.

Profugos Israel, qui ad litteras ezechiae venerunt in jerusalem, et conjunxerunt se duabus tribubus, et cum illis fuerunt captivati, et cum eis liberati.

Vel signum crucis, quantum ad secundam expositionem, et congregabit profugos. Act. 13: vobis oportebat primum praedicari verbum dei; sed quia repellitis illud... Ecce convertimur ad gentes. Vel signum, alicujus miraculi, per quod convertentur ad praedicationem eliae. Infra 49: ecce levabo ad gentes manum meam, et exaltabo ad populos signum meum. Et auferetur.

Hic ostenditur liberatorum conditio. Et primo quantum ad concordiam, contra odium quod erat inter ephraim et Judam. Et auferetur zelus, idest odium. Hoc completum fuit in reditu de captivitate, secundum primam expositionem.

Vel quantum ad unitatem fidei, secundum secundam. Vel complebitur in futuro, quantum ad tertiam. De ista concordia, jer. 3: ibit domus Juda ad domum Israel, et venient simul de terra Aquilonis, ad terram quam dedi patribus vestris. Secundo quantum ad potentiam in subjugatione hostium, vel quae fuit ad litteram temporibus Machabaeorum quantum ad primam; vel per praedicationem apostolorum quantum ad secundam; vel quantum ad prosperitatem, quam etiam in futuro dominus ei dabit.

Volabunt, quasi velociter impingent, in humero Philisthiim, flagellandos, per mare, quia sunt circa mare, et hoc quantum ad primam et tertiam. Simul, cum eis jam victis, praedabuntur filios orientis, Assyrios. Hoc non legitur factum tempore Machabaeorum. Vel praedabuntur per mare, quia Philistaei abundant navibus. Idumaea et Moab, qui primo hostes, praeceptum manus eorum, implebunt, non expectabunt alium facientem secundum mandatum: in quo notatur magna exaltatio. Et filii Amon: hi omnes fuerunt magni adversantes. Infra 49: venient etc.. Vel volabunt, prae desiderio praedicandi, per mare: quia apostoli navigio per mare ad multas gentes pervenerunt. Vel per has gentes, quas nominat, omnes intelligit. Infra 60: qui sunt isti qui ut nubes volant? praeceptum manus quia docebant verbo et exemplo. Et desolabit.

Hic ponitur liberationis praeparatio: et circa hoc duo ponuntur.

Primo praeparatio; secundo utilitatis consecutio, et erit via. Promittitur autem praeparatio, secundum similitudinem ad duplex beneficium quod exhibitum fuit patribus venientibus de Aegypto. Primo in divisione maris, de quo legitur Exod. 14: et quantum ad hoc dicit, linguam maris; et dicitur lingua maris, quia, sicut dicit magister in historiis, in egressu filiorum Israel de Aegypto non fuit divisum mare ex uno litore, sed quasi quaedam lingua, quae circumdabat montem quemdam. Lingua maris, idest medium maris, more Hebraici sermonis, qui omne quod est in medio linguam vocat, propter hoc quod lingua est in medio oris. Quod quidem ad litteram nunquam fuit factum; sed significatur amotio omnis impedimenti detinentis, quantum ad primam expositionem.

Vel lingua maris dicitur Aegyptus, cujus litus lingit mare. Sed quantum ad secundam, linguam maris Aegypti desolabit, idest linguam qua idola laudabant. Secundum beneficium fuit in divisione jordanis, de quo legitur Josue 3: et quantum ad hoc dicit: levabit manum suam, hoc est potentiam suam, super flumen. Quantum ad primam expositionem, et est metaphorica locutio, ut per divisionem maris et fluminis, intelligatur omnis impedimenti amotio. Quantum ad secundam, significatur ad litteram flumen, ipse Nilus, qui ab Alexandro divisus est in septem rivos, qui praeparatio Romanis est, et adeo praedilatati, aut, aqua per rivos et meatus transeunte, transvadari a calceatis posset apostolis, de quibus ephes.

Ult.: calceati pedes in praeparationem evangelii pacis. Vel per flumen significatur regnum Aegypti, quod divisum est a Romanis in plures senatus.

In fortitudine spiritus sui, exercitus Alexandri, vel Romanorum: vel spiritus, idest venti, ad similitudinem ejus quod dicitur Exod. 14: flante vento vehementi et urenti tota nocte. Et erit via. Hic ponitur utilitas: et jam patet per ea quae dicta sunt. Sicut fuit. Eccl. 36: innova signa et immuta mirabilia; glorifica manum et brachium dextrum, excita furorem et effunde iram.



Thomas A. in Isaiam 30