Codex Iuris Canonici 1917 1529

TITULUS XXIX : De contractibus.

1529 Quae ius civile in territorio statuit de contractibus tam in genere, quam in specie, sive nominatis sive innominatis, et de solutionibus, eadem iure canonico in materia ecclesiastica iisdem cum effectibus serventur, nisi iuri divino contraria sint aut aliud iure canonico caveatur.

1530
p.1 Salvo praescripto
CIS 1281, p1, ad alienandas res ecclesiasticas immobiles aut mobiles, quae servando servari possunt, requiritur:
n1) Aestimatio rei a probis peritis scripto facta;
n2) Iusta causa, idest urgens necessitas, vel evidens utilitas Ecclesiae, vel pietas;
n3) Licentia legitimi Superioris, sine qua alienatio invalida est.

p.2 Aliae quoque opportunae cautelae, ab ipsomet Superiore pro diversis adiunctis praescribendae, ne omittantur, ut Ecclesiae damnum vitetur.

1531
p.1 Res alienari minore pretio non debet quam quod in aestimatione indicatur.

p.2 Alienatio fiat per publicam licitationem aut saltem nota reddatur, nisi aliud circumstantiae suadeant; et res ei concedatur qui, omnibus perpensis, plus obtulerit.

p.3 Pecunia ex alienatione percepta caute, tuto et utiliter in commodum Ecclesiae collocetur.

1532
p.1 Legitimus Superior de quo in
CIS 1530, p1, n.3, est Sedes Apostolica, si agatur:
n1) De rebus pretiosis;
n2) De rebus quae valorem excedunt triginta millium libellarum seu francorum.

p.2 Si vero agatur de rebus quae valorem non excedunt mille libellarum seu francorum, est loci Ordinarius, audito administrationis Consilio, nisi res minimi momenti sit, et cum eorum consensu quorum interest.

p.3 Si denique de rebus quarum pretium continetur intra mille libellas et triginta millia libellarum seu francorum, est loci Ordinarius, dummodo accesserit consensus tum Capituli cathedralis, tum Consilii administrationis, tum eorum quorum interest.

p.4 Si agatur de alienanda re divisibili, in petenda licentia aut consensu pro alienatione exprimi debent partes antea alienatae; secus licentia irrita est.

1533 Sollemnitates ad normam CIS 1530-1532 requiruntur non solum in alienatione proprie dicta, sed etiam in quolibet contractu quo conditio Ecclesiae peior fieri possit.

1534
p.1 Ecclesiae competit actio personalis contra eum qui sine debitis sollemnitatibus bona ecclesiastica alienaverit et contra eius heredes; realis vero, si alienatio nulla fuerit, contra quemlibet possessorem, salvo iure emptoris contra male alienantem.

p.2 Contra invalidam rerum ecclesiasticarum alienationem agere possunt qui rem alienavit, eius Superior, utriusque successor in officio, tandem quilibet clericus illi ecclesiae adscriptus, quae damnum passa sit.

1535 Praelati et rectores de bonis mobilibus suarum ecclesiarum donationes, praeterquam parvas et modicas secundum legitimam loci consuetudinem, facere ne praesumant, nisi iusta interveniente causa remunerationis aut pietatis aut christianae caritatis; secus donatio a successoribus revocari poterit.

1536
p.1 Nisi contrarium probetur, praesumendum ea quae donantur rectoribus ecclesiarum, etiam religiosorum, esse ecclesiae donata.

p.2 Donatio facta ecclesiae, ab eius rectore seu Superiore repudiari nequit sine licentia Ordinarii.

p.3 Repudiata illegitime donatione, ob damna quae inde obvenerint actio datur restitutionis in integrum vel indemnitatis.

p.4 Donatio ecclesiae facta et ab eadem legitime acceptata, propter ingratum Praelati vel rectoris animum revocari nequit.

1537 Res sacrae ne commodentur ad usum qui earundem naturae repugnet.

1538
p.1 Si ecclesiae bona, legitima interveniente causa, oppignoranda vel hypothecae nomine obliganda sint, vel agatur de aere alieno contrahendo, legitimus Superior, qui ad normam
CIS 1532 licentiam dare debet, exigat ut antea omnes, quorum interest, audiantur, et curet ut, cum primum fieri poterit, aes alienum solvatur.

p.2 Hac de causa annuae ratae ab eodem Ordinario praefiniantur quae exstinguendo debito sint destinatae.

1539
p.1 In venditione aut permutatione rerum sacrarum nulla ratio consecrationis vel benedictionis in pretii aestimatione habeatur.

p.2 Administratores possunt titulos ad latorem quos vocant, commutare in alios titulos magis aut saltem aeque tutos ac frugiferos, exclusa qualibet commercii vel negotiationis specie, ac de consensu Ordinarii, dioecesani Consilii administrationis aliorumque quorum intersit.

1540 Bona ecclesiae immobilia propriis administratoribus eorumque coniunctis in primo aut secundo consanguinitatis vel affinitatis gradu non sunt vendenda aut locanda sine speciali Ordinarii loci licentia.

1541
p.1 Contractus locationis alicuius fundi ecclesiastici ne fiant, nisi ad normam
CIS 1531, p2; et in iis addantur semper conditiones de limitibus custodiendis, de bona cultione, de rite solvendo canone, de opportuna cautela pro conditionibus implendis.

p.2 Pro locatione bonorum ecclesiasticorum, servato praescripto CIS 1479:
n1) Si valor excedat triginta millia libellarum seu francorum et locatio sit ultra novennium, requiritur beneplacitum apostolicum; si locatio non sit ultra novennium, servari debet praescriptum CIS 1532, p3;
n2) Si valor contineatur intra mille libellas et triginta millia libellarum seu francorum et locatio sit ultra novennium, servari debet praescriptum eiusdem CIS 1532, p3; si locatio non sit ultra novennium, praescriptum eiusdem CIS 1532, p2;
n3) Si valor non excedat mille libellas seu francos et locatio sit ultra novennium, servari debet idem praescriptum CIS 1532, p2; si locatio non sit ultra novennium, fieri potest a legitimis administratoribus, monito Ordinaria.

1542
p.1 In emphyteusi bonorum ecclesiasticorum emphyteuta nequit canonem redimere sine licentia legitimi Superioris ecclesiastici de quo in
CIS 1532; quod si redemerit, eam saltem pecuniae vim ecclesiae dare debet, quae canoni respondeat.

p.2 Ab emphyteuta congrua exigatur cautio pro solutione canonis et conditionibus implendis; in ipso instrumento pacti emphyteutici forum ecclesiasticum arbiter statuatur ad dirimendas controversias inter partes forte exorituras et expresse declaretur meliorationes solo cedere.

1543 Si res fungibilis ita alicui detur ut eius fiat et postea tantundem in eodem genere restituatur, nihil lucri, ratione ipsius contractus, percipi potest; sed in praestatione rei fungibilis non est per se illicitum de lucro legali pacisci, nisi constet ipsum esse immoderatum, aut etiam de lucro maiore, si iustus ac proportionatus titulus suffragetur.

TITULUS XXX : De piis fundationibus.

1544
p.1 Nomine piarum fundationum significantur bona temporalia alicui personae morali in Ecclesia quoquo modo data, cum onere in perpetuum vel in diuturnum tempus ex reditibus annuis atiquas Missas celebrandi, vel alias praefinitas functiones ecclesiasticas explendi, aut nonnulla pietatis et caritatis opera peragendi.

p.2 Fundatio, legitime acceptata, naturam induit contractus synallagmatici: do ut facias.

1545 Loci Ordinarii est normas praescribere de dotis quantitate infra quam pia fundatio admitti nequeat et de eius fructibus rite distribuendis.

1546
p.1 Ut huiusmodi fundationes a persona morali acceptari possint, requiritur consensus Ordinarii loci, in scriptis datus, qui eum ne praebeat, antequam legitime compererit personam moralem tum novo oneri suscipiendo, tum antiquis iam susceptis satisfacere posse; maximeque caveat ut reditus omnino respondeant oneribus adiunctis secundum cuiusque dioecesis morem.

p.2 In acceptatione, constitutione et administratione fundationis patronus ecclesiae nullum ius habet.

1547 et bona mobilia, dotationis nomine assignata, statim in loco tuto, ab eodem Ordinario designando, deponantur ad eum finem ut eadem pecunia vel bonorum mobilium pretium custodiantur et quamprimum caute et utiliter secundum prudens eiusdem Ordinarii arbitrium, auditis et iis quorum interest et dioecesano administrationis Consilio, collocentur in commodum eiusdem fundationis cum expressa et individua mentione oneris.

1548
p.1 Fundationes, etiam viva voce factae, scripto consignentur.

p.2 Alterum tabularum exemplar in Curiae archivo, alterum in archivo personae moralis, ad quam fundatio spectat, tuto asservetur.

1549
p.1 Servatis praescriptis
CIS 1514-1517 et CIS 1525, in qualibet ecclesia onerum ex piis fundationibus incumbentium tabella conficiatur quae apud rectorem in loco tuto conservetur.

p.2 Pariter praeter librum de quo in CIS 843, p1, alter liber retineatur et apud rectorem servetur, in quo singula onera perpetua et temporaria eorumque implementum et eleemosynae adnotentur, ut de iis omnibus exacta ratio Ordinario loci reddatur.

1550 Si agatur de piis fundationibus in ecclesiis, etiam paroecialibus, religiosorum exemptorum, iura et officia Ordinarii loci, de quibus in CIS 1545-1549, exclusive competunt Superiori maiori.

1551
p.1 Reductio onerum quae pias fundationes gravant, uni Sedi Apostolicae reservatur, nisi in tabulis fundationis aliud expresse caveatur, et salvo praescripto
CIS 1517, p2.

p.2 Indultum reducendi Missas fundatas non protenditur nec ad alias Missas ex contractu debitas nec ad alia opera piae fundationis.

p.3 Indultum vero generale reducendi onera piarum fundationum ita intelligendum est, nisi aliud constet, ut indultarius potius alia onera, quam Missas reducat.


LIBER QUARTUS.

DE PROCESSIBUS.


PARS PRIMA : DE IUDICIIS.

1552
p.1 Nomine iudicii ecclesiastici intelligitur controversiae in re de qua Ecclesia ius habet cognoscendi, coram tribunali ecclesiastico, legitima disceptatio et definitio.

p.2 Obiectum iudicii sunt:
n1) Personarum physicarum vel moralium iura persequenda aut vindicanda, vel earundem personarum facta iuridica declaranda; et tunc iudicium est contentiosum;
n2) Delicta in ordine ad poenam infligendam vel declarandam; et tunc iudicium est criminale.

1553
p.1 Ecclesia iure proprio et exclusivo cognoscit:
n1) De causis quae respiciunt res spirituales et spiritualibus adnexas;
n2) De violatione legum ecclesiasticarum deque omnibus in quibus inest ratio peccati, quod attinet ad culpae definitionem et poenarum ecclesiasticarum irrogationem;
n3) De omnibus causis sive contentiosis sive criminalibus quae respiciunt personas privilegio fori gaudentes ad normam
CIS 120 CIS 614 CIS 680.

p.2 In causis in quibus tum Ecclesia tum civilis potestas aeque competentes sunt, quaeque dicuntur mixti fori, est locus praeventioni.

1554 Actor, qui causas mixti fori ad iudicem ecclesiasticum deductas ad forum saeculare iudicandas defert, congruis poenis puniri potest ad normam CIS 2222 et privatur iure contra eandem personam de eadem re et de connexis causam agendi in foro ecclesiastico.

1555
p.1 Tribunal Congregationis S. Officii suo more institutoque procedit sibique propriam consuetudinem retinet; et etiam inferiora tribunalia in causis quae ad S. Officii tribunal spectant, normas ab eodem traditas sequantur oportet.

p.2 Cetera tribunalia servare debent praescripta canonum qui sequuntur.

p.3 In iudicio pro dimissione religiosorum serventur praescripta
CIS 654-668.

SECTIO I : DE IUDICIIS IN GENERE.

TITULUS I : De foro competenti.

1556 Prim Sedes a nemine iudicatur.

1557
p.1 Ipsius Romani Pontificis dumtaxat ius est iudicandi:
n1) Eos qui supremum tenent populorum principatum horumque filios ac filias eosve quibus ius est proxime succedendi in principatum;
n2) Patres Cardinales;
n3) Legatos Sedis Apostolicae, et in criminalibus Episcopos, etiam titulares.

p.2 Tribunalibus vero Sedis Apostolicae reservatur iudicare:
n1) Episcopos residentiales in contentiosis, salvo praescripto
CIS 1572, p2;
n2) Dioeceses aliasve personas morales ecclesiasticas quae Superiorem infra Romanum Pontificem non habent, uti religiones exemptas, Congregationes monasticas, etc.

p.3 Alias causas quas Romanus Pontifex ad suum advocaverit iudicium, videt iudex quem ipsemet Romanus Pontifex designaverit.

1558 In causis de quibus in CIS 1556 CIS 1557, aliorum iudicum incompetentia est absoluta.

1559
p.1 Nemo in prima instantia conveniri potest, nisi coram iudice ecclesiastico qui competens sit ob unum ex titulis qui in can.1560-1568 determinantur.

p.2 Incompetentia iudicis cui nullus ex his titulis suffragatur, dicitur relativa.

p.3 Actor sequitur forum rei; quod si reus multiplex forum habeat, optio fori actori conceditur.

1560 Forum necessarium habent:
n1) Actiones de spolio, coram Ordinario loci rei sitae;
n2) Causae respicientes beneficium, quamvis non residentiale, coram Ordinario loci beneficii;
n3) Causae quae versantur circa administrationem, coram Ordinario loci ubi administratio gesta est;
n4) Causae quae respiciunt hereditates aut legata pia, coram Ordinario loci domicilii testatoris, nisi agatur de mera exsecutione legati, quae videnda est secundum ordinarias competentiae normas.

1561
p.1 Ratione domicilii vel quasi-domicilii quilibet conveniri potest coram Ordinario loci.

p.2 Ordinarius autem domicilii vel quasi-domicilii iurisdictionem in subditum, quamvis absentem habet.

1562
p.1 Qui peregrinus est in Urbe, licet per breve tempus, potest in ipsa tanquam ip proprio domicilio citari; sed ius habet revocandi domum, idest petendi ut ad proprium Ordinarium remittatur.

p.2 Qui in Urbe ab anno commoratur, ius habet declinandi forum Ordinarii et instandi ut coram Urbis tribunalibus citetur.

1563 Vagus proprium forum habet in loco ubi actu commoratur; religiosus in loco domus suae.

1564 Ratione rei sitae pars conveniri potest coram Ordinario loci, ubi res litigiosa sita est, quoties actio in rem directa sit.

1565
p.1 Ratione contractus pars conveniri potest coram Ordinario loci in quo contractus initus est vel adimpleri debet.

p.2 In actu autem contractus permittitur contrahentibus, obligationis declarandae, urgendae vel implendae gratia, locum eligere, in quo etiam absentes citari et conveniri possint.

1566
p.1 Ratione delicti reus forum sortitur in loco patrati delicti.

p.2 Licet post delictum reus e loco discesserit iudex loci ius habet illum citandi ad comparendum, et sententiam in eum ferendi.

1567 Ratione connexionis seu continentiae ab uno eodemque iudice cognoscendae sunt causae inter se connexae, nisi legis praescriptum obstet.

1568 Ratione praeventionis, cum duo vel plures iudices aeque com petentes sunt, ei ius est causam cognoscendi qui prius citatione reum legitime convenit.

TITULUS II : De variis tribunalium gradibus et speciebus.

1569
p.1 Ob primatum Romani Pontificis integrum est cuilibet fideli in toto orbe catholico causam suam sive contentiosam sive criminalem, in quovis iudicii gradu et in quovis litis statu, cognoscendam ad Sanctam Sedem deferre vel apud eandem introducere.

p.2 Recursus tamen ad Sedem Apostolicam interpositus non suspendit, excluso casu appellationis, exercitium iurisdictionis in iudice qui causam iam cognoscere coepit; quique idcirco poterit iudicium prosequi usque ad definitivam sententiam, nisi constiterit Sedem Apostolicam causam ad se advocasse.

1570
p.1 Exceptis causis Sedi Apostolicae reservatis aut ad eandem advocatis, ceterae omnes cognoscuntur a diversis tribunalibus, de quibus in
CIS 1572 seq.

p.2 Quodlibet tamen tribunal, quod attinet ad partium et testium examen aut citationem, documentorum vel rei controversae inspectionem, decretorum intimationem aliaque huiusmodi, ius habet in auxilium vocandi aliud tribunal, quod normas pro singulis actibus iure praescriptas servare debet.

1571 Qui causam vidit in uno iudicii gradu, nequit eandem causam in alio iudicare.

CAPUT I : De tribunali ordinario primae instantiae.

ART. I. De Iudice.

1572
p.1 In unaquaque dioecesi et pro omnibus causis a iure expresse non exceptis, iudex primae instantiae est loci Ordinarius, qui iudiciariam potestatem exercere potest ipse per se, vel per alios, secundum tamen canones qui sequuntur.

p.2 Si vero agatur de iuribus aut bonis temporalibus Episcopi aut mensae vel Curiae dioecesanae, controversia dirimenda deferatur vel, Episcopo consentiente, ad dioecesanum tribunal collegiale quod constat officiali et duobus iudicibus synodalibus antiquioribus, vel ad iudicem immediate superiorem.

1573
p.1 Quilibet Episcopus tenetur officialem eligere cum potestate ordinaria iudicandi, a Vicario Generali distinctum, nisi parvitas dioecesis aut paucitas negotiorum suadeat hoc officium ipsi Vicario Generali committi.

p.2 Officialis unum constituit tribunal cum Episcopo loci: sed nequit iudicare causas quas Episcopus sibi reservat.

p.3 Officiali dari possunt adiutores, quibus nomen est vice-officialium.

p.4 Tum officialis tum vice-officiales esse debent sacerdotes, integrae famae, in iure canonico doctores vel ceteroqui periti, annos nati non minus triginta.

p.5 Sunt amovibiles ad nutum Episcopi; vacante sede, a munere non cessant, nec a Vicario Capitulari amoveri possunt; adveniente autem novo Episcopo, indigent confirmatione.

p.6 Qui Vicarius Generalis est idemque officialis, sede vacante, cessat quidem a Vicarii, non autem ab officialis munere.

p.7 Si officialis eligatur in Vicarium Capitularem ipse novum nominat officialem.

1574
p.1 In qualibet dioecesi presbyteri probatae vitae et in iure canonico periti, etsi extradioecesani, non plures quam duodecim eligantur ut potestate ab Episcopo delegata in litibus iudicandis partem habeant; quibus nomen esto iudicum synodalium aut pro-synodalium, si extra Synodum constituuntur.

p.2 Quod ad eorum electionem, substitutionem, cessationem aut remotionem a munere attinet, serventur praescripta
CIS 385-388.

p.3 Nomine iudicum synodalium in iure veniunt quoque iudices pro-synodales.

1575 Unicus iudex in quolibet iudicio duos assessores consulentes sibi adsciscere potest; quos tamen ex iudicibus synodalibus eligere debet.

1576
p.1 Reprobata contraria consuetudine et revocato quolibet contrario privilegio:
n1) Causae contentiosae de vinculo sacrae ordinationis, et matrimonii, vel de iuribus aut bonis temporalibus cathedralis ecclesiae; itemque criminales in quibus res est de privatione beneficii inamovibilis aut de irroganda vel declaranda excommunicatione, tribunali collegiali trium iudicum reservantur;
n2) Causae vero quibus agitur de delictis quae depositionis, privationis perpetuae habitus ecclesiastici, vel degradationis poenam important, reservantur tribunali quinque iudicum.

p.2 Loci Ordinarius tribunali collegiali trium vel quinque iudicum cognitionem committere potest etiam aliarum causarum, idque praesertim faciat quando de causis agitur quae, attentis temporis, loci et personarum adiunctis et materia iudicii, difficiliores et maioris momenti videantur.

p.3 Duo vel quatuor iudices qui una cum praeside tribunal collegiale constituunt, inter iudices synodales Ordinarius, nisi pro sua prudentia aliter opportunum existimaverit, eligat per turnum.

1577
p.1 Tribunal collegiale collegialiter procedere debet, et ad maiorem suffragiorum partem sententias ferre.

p.2 Eidem praeest officialis vel vice-officialis, cuius est processum dirigere, et decernere quae pro iustitiae administratione in causa quae agitur necessaria sunt.

1578 Exceptis causis de quibus in can.1572, p2, Episcopus semper potest tribunali ipse per se praeesse; sed valde expedit ut causas, praesertim criminales et contentiosas gravis momenti, iudicandas relinquat tribunali ordinario, cui praesit officialis vel vice-officialis.

1579
p.1 Si controversia sit inter religiosos exemptos eiusdem religionis clericalis, iudex primae instantiae, nisi aliud in constitutionibus caveatur, est Superior provincialis, aut, si monasterium sit sui iuris, Abbas localis.

p.2 Salvo diverso constitutionum praescripto, si res contentiosa agatur inter duas provincias, in prima instantia iudicabit ipse per se vel per delegatum supremus religionis Moderator, si inter duo monasteria, supremus Moderator Congregationis monasticae.

p.3 Si demum controversia enascatur inter religiosas personas physicas vel morales diversae religionis, aut etiam inter religiosos eiusdem religionis non exemptae vel laicalis, aut inter religiosum et clericum saecularem vel laicum, iudex primae instantiae est Ordinarius loci.

ART.II. De Auditoribus et Relatoribus.

1580
p.1 Potest Ordinarius unum aut plures auditores, seu actorum instructores sive stabiliter sive pro certa aliqua causa constituere.

p.2 Iudex auditorem eligere potest tantummodo pro causa quam cognoscit, nisi Ordinarius iam providerit.

1581 Auditores pro tribunali dioecesano, quantum fieri potest, deligantur ex iudicibus synodalibus; pro tribunali vero religiosorum deligendi semper sunt ex alumnis eiusdem religionis ad normam constitutionum.

1582 Eorum est testes citare et audire, aliaque acta iudicialia instruere secundum tenorem mandati, non autem sententiam definitivam ferre.

1583 Auditor in quovis litis momento ab officio removeri potest ab eo qui eundem elegit, iusta tamen de causa, et citra partium praeiudicium.

1584 Tribunalis collegialis praeses debet unum de iudicibus collegii ponentem seu relatorem designare qui in coetu iudicum de causa referat et sententias in scriptis redigat; et ipsi idem praeses potest alium ex iusta causa substituere.

ART. III. De Notario, Promotore iustitiae, vinculi Defensore.

1585
p.1 Cuilibet processui interesse oportet notarium, qui actuarii officio fungatur; adeo ut nulla habeantur acta, si actuarii manu non fuerint exarata, vel saltem ab eo subscripta.

p.2 Quare iudex, antequam causam cognoscere incipiat, in actuarium assumere debet unum e notariis legitime constitutis, nisi ipse Ordinarius aliquem pro ea causa iam designaverit.

1586 Constituatur in dioecesi promotor iustitiae et defensor vinculi; ille pro causis, tum contentiosis in quibus bonum publicum, Ordinarii iudicio, in discrimen vocari potest, tum criminalibus; iste pro causis, in quibus agitur de vinculo sacrae ordinationis aut matrimonii.

1587
p.1 In causis in quibus eorum praesentia requiritur, promotore iustitiae aut vinculi defensore non citato, acta irrita sunt, nisi ipsi, etsi non citati, revera interfuerit.

p.2 Si legitime citati aliquibus actibus non interfuerint, acta quidem valent, verum postea eorum examini subiicienda omnino sunt ut ea omnia sive voce sive scriptis possint animadvertere et proponere quae necessaria aut opportuna iudicaverint.

1588
p.1 Eadem persona officium promotoris iustitiae et defensoris vinculi gerere potest, nisi multiplicitas negotiorum et causarum id prohibeat.

p.2 Promotor et defensor constitui possunt tum ad universitatem causarum tum pro singulis causis.

1589
p.1 Ordinarii est promotorem iustitiae et vinculi defensorem eligere, qui sint sacerdotes integrae famae, in iure canonico doctores vel ceteroqui periti, ac prudentiae et iustitiae zelo probati.

p.2 In tribunali religiosorum promotor iustitiae sit praeterea eiusdem religionis alumnus.

1590
p.1 Promotor iustitiae et vinculi defensor electi ad universitatem causarum a munere non cessant, sede episcopali vacante, nec a Vicario Capitulari possunt removeri; adveniente autem novo Praelato, indigent confirmatione.

p.2 Iusta tamen intercedente causa, Episcopus eos removere potest.

ART. IV. De Cursoribus et Apparitoribus.

1591
p.1 Ad acta iudicialia intimanda, nisi alia sit probata tribunalis consuetudo, constituantur cursores sive pro omnibus causis sive pro causa peculiari; item apparitores ad sententias ac decreta iudicis, eo committente, exsecutioni mandanda.

p.2 Eadem persona utroque officio defungi potest.

1592 Laici ipsi sint, nisi prudentia in aliqua causa suadeat ut ecclesiastici ad id muneris assumantur; quod vero ad eorum nominationem, suspensionem et revocationem attinet, eaedem serventur regulae quae pro notariis CIS 373 statutae sunt.

1593 Acta quae hi confecerint, publicam fidem faciunt.

CAPUT II : De tribunali ordinario secundae instantiae.

1594
p.1 A tribunali Episcopi Suffraganei appellatur ad Metropolitam.

p.2 A causis in prima instantia pertractatis coram Metropolita fit appellatio ad loci Ordinarium, quem ipse Metropolita, probante Sede Apostolica, semel pro semper designaverit.

p.3 Pro causis primum agitatis coram Archiepiscopo qui caret Suffraganeis vel coram loci Ordinario immediate Sedi Apostolicae subiecto, fit appellatio ad Metropolitam, de quo in
CIS 285.

p.4 Inter religiosos exemptos, pro omnibus causis coram Superiore provinciali actis tribunal secundae instantiae est penes supremum Moderatorem; pro causis actis coram Abbate locali, penes supremum Moderatorem Congregationis monasticae; pro causis vero de quibus in CIS 1579, p3, servetur praescriptum p1-3 huius canonis.

1595 Tribunal appellationis eodem modo quo tribunal primae instantiae constitui debet; et eaedem regulae, accommodatae ad rem, in causae discussione servandae sunt.

1596 Si collegialiter causa in prima instantia cognita fuerit, etiam in gradu appellationis collegialiter nec a minore iudicum numero definiri debet.

CAPUT III : De ordinariis Apostolicae Sedis tribunalibus.

1597 Romanus Pontifex pro toto orbe catholico ad normam CIS 1569 iudex est supremus, qui vel ipse per se ius dicit, vel per tribunalia ab ipso constituta, vel per iudices a se delegatos.

ART. I. De Sacra Romana Rota.

1598
p.1 Tribunal ordinarium a Sancta Sede constitutum pro appellationibus recipiendis est Sacra Rota Romana, quae est tribunal collegiale constans certo Auditorum numero cui praesidet Decanus, qui primus est inter pares.

p.2 Ii sacerdotes esse debent laurea doctorali in utroque saltem iure praediti.

p.3 Auditorum electio Romano Pontifici reservatur.

p.4 Sacra Rota ius dicit aut per singulos turnos trium Auditorum, aut videntibus omnibus, nisi aliter pro aliqua causa Summus Pontifex constituat.

1599
p.1 Sacra Rota iudicat:
n1) In secunda instantia causas quae a quorumvis Ordinariorum tribunalibus in primo gradu diiudicatae fuerint et ad Sanctam Sedem per appellationem legitimam deferantur;
n2) In ultima instantia causas ab ipsa Sacra Rota et ab aliis quibusvis tribunalibus in secunda vel ulteriore instantia iam cognitas, quae in rem iudicatam non transierint.

p.2 Hoc tribunal iudicat etiam in prima instantia causas de quibus in
CIS 1557, p2 aliasve quas Romanus Pontifex sive motu proprio, sive ad instantiam partium ad suum tribunal advocaverit et Sacrae Rotae commiserit; easque, nisi aliud cautum sit in commissionis rescripto, Sacra Rota iudicat quoque in secunda et tertia instantia ope turnorum qui sibi invicem succedunt.

1600 Causae maiores penitus excluduntur ab ambitu competentiae huius tribunalis.

1601 Contra Ordinariorum decreta non datur appellatio seu recursus ad Sacram Rotam; sed de eiusmodi recursibus exclusive cognoscunt Sacrae Congregationes.

Art. II. De Signatura Apostolica.

1602 Supremum Signaturae Apostolicae Tribunal constat nonnullis S. R. E. Cardinalibus, quorum unus Praefecti munere fungitur.

1603
p.1 Apostolica Signatura videt potestate ordinaria:
n1) De violatione secreti, ac de damnis ab Auditoribus Sacrae Rotae illatis eo quod actum nullum vel iniustum posuerint;
n2) De exceptione suspicionis contra aliquem Sacrae Rotae Auditorem;
n3) De querela nullitatis contra sententiam rotalem;
n4) De expostulatione pro restitutione in integrum adversus rotalem sententiam quae in rem iudicatam transierit;
n5) De recursibus adversus sententias rotales in causis matrimonialibus quas ad novum examen Sacra Rota admittere renuit;
n6) De conflictu competentiae quem enasci contingat inter tribunalia inferiora, ad normam
CIS 1612, p2.

p.2 Videt ex potestate delegata de petitionibus per supplices libellos ad Sanctissimum porrectis ad obtinendam causae commissionem apud Sacram Rotam.

1604
p.1 In causa criminali, de qua in
CIS 1603, p1, n.1, si forte locus sit iudicio appellationis, hoc obtinetur penes ipsum Supremum Tribunal.

p.2 In casu suspicionis, Apostolica Signatura definit utrum sit locus recusationi Auditoris, necne; quo facto, iudicium ad Sacram Rotam remittit, ut, secundum suas regulas ordinarias, procedat, Auditore, contra quem exceptio mota fuit, in suo turno manente vel excluso.

p.3 In casu querelae nullitatis aut restitutionis in integrum aut recursus de quibus in CIS 1603, p1, n.3, 4, 5, de hoc tantum iudicat num sit nulla sententia rotalis, num locus sit restitutioni vel recursus sit admittendus; et nullitate declarata aut restitutione concessa vel admisso recursu, causam remittit ad Sacram Rotam, nisi Sanctissimus aliter providerit.

p.4 In examine supplicum libellorum Signatura, habitis opportunis notitiis et auditis iis quorum interest, decernit utrum precibus annuendum sit, necne.

1605
p.1 Supremi Tribunalis Signaturae sententiae suam vim habent, quamvis rationes in facto et in iure non contineant.

p.2 Nihilominus sive ad instantiam partis sive ex officio, si res postulet, Supremum Tribunal edicere potest ut praedictae rationes exponantur secundum regulas Tribunalis proprias.

CAPUT IV : De tribunali delegato.

1606 Delegati iudices servare tenentur regulas statutas in CIS 199-207 CIS 209.

1607
p.1 Iudex a Sancta Sede delegatus uti potest ministris constitutis in Curia dioecesis in qua iudicare debet; sed potest etiam alios quoscunque maluerit eligere et assumere, nisi in delegationis rescripto aliud cautum sit.

p.2 Iudices vero ab Ordinariis locorum delegati uti debent ministris Curiae dioecesanae, nisi Episcopus in aliquo peculiari casu ob gravem causam proprios et extraordinarios ministros constituendos decreverit.

TITULUS III : De disciplina in tribunalibus servanda.

CAPUT I : De offcio iudicum et tribunalis ministrorum.

1608 Iudex competens parti legitime requirenti suum ministerium ne recuset, firmo praescripto CIS 1625, p1.

1609 p1. Iudex antequem ad suum trahat tribunal et iudicaturus sedeat, videat utrum ipse sit competens, necne.

p.2 Eodemque modo antequam aliquem ad agendum admittat, cognoscere tenetur num is in iudicio possit iure consistere.

p.3 Non est tamen necesse ut de his referatur in actis.

1610
p.1 Si exceptio proponatur contra iudicis competentiam, hac de re ipse iudex videre debet.

p.2 In casu exceptionis de incompetentia relativa, si iudex se competentem pronuntiet, eius decisio non admittit appellationem.

p.3 Quod si iudex se incompetentem declaret, pars quae se gravatam reputat, potest intra decem dierum spatium appellationem ad superius tribunal interponere.

1611 Iudex quovis in stadio causae se absolute incompetentem agnoscens, suam incompetentiam declarare tenetur.

1612
p.1 Si inter duos pluresve iudices controversia oriatur quisnam eorum ad aliquod negotium competens sit, res definienda est a tribunali immediate superiore.

p.2 Quod si iudices, inter quos exsistit competentiae conflictus, subsint distinctis tribunalibus superioribus, controversine definitio reservatur tribunali superiori illius iudicis, coram quo actio primo promota est; si non habeant tribunal superius, conflictus dirimatur vel a Legato Sanctae Sedis, si adsit, vel ab Apostolica Signatura.

1613
p.1 Iudex cognoscendam ne suscipiat causam, in qua ratione consanguinitatis vel affinitatis in quolibet gradu lineae rectae et in primo et secundo gradu lineae collateralis, vel ratione tutelae et curatelae, intimae vitae consuetudinis, magnae simultatis, vel lucri faciendi aut damni vitandi, aliquid ipsius intersit, vel in qua antea advocatum aut procuratorem egerit.

p.2 In iisdem rerum adiunctis ab offtcio suo abstinere debent iustitiae promotor et defensor vinculi.

1614
p.1 Cum iudex, etsi competens, a parte recusatur ut suspectus, haec exceptio, si proponatur contra iudicem delegatum in causa unicum vel contra collegium vel maiorem delegatorum iudicum partem, definienda est a delegante; si contra unum vel alterum ex pluribus iudicibus delegatis, etsi Collegii praesidem, a ceteris iudicibus delegatis et non suspectis; si contra Auditorem Sacrae Rotae, a Signatura Apostolica ad normam
CIS 1603, p1, n.2; si contra officialem, ab Episcopo; si contra auditorem, a iudice principali.

p.2 Si ipsemet Ordinarius sit iudex et contra ipsum exceptio suspicionis opponatur, vel abstineat a iudicando vel quaestionem suspicionis definiendam committat iudici immediate superiori.

p.3 Si exceptio suspicionis opponatur contra promotorem iustitiae, defensorem vinculi aut alios tribunalis administros, de hac exceptione videt praeses in tribunali collegiali vel ipse iudex, si unicus sit.

1615
p.1 Si iudex unicus aut aliquis vel etiam omnes iudices qui tribunal collegiale constituunt suspecti declarentur, personae mutari debent, non vero iudicii gradus.

p.2 Ordinarii autem est in locum iudicum qui suspecti declarati sunt, alios a suspicione immunes subrogare.

p.3 Quod si ipsemet Ordinarius declaratus fuerit suspectus, idem peragat iuder immediate superior.

1616 Exceptio suspicionis expeditissime definienda est, auditis partibus, promotore iustitiae vel vinculi defensore, si intersint, nec in ipsos suspicio cadat.

1617 ad tempus attinet quo exceptiones incompetentiae et suspicionis proponendae sint, servetur praescriptum CIS 1628.

1618 In negotio quod privatorum solummodo interest, iudex procedere potest dumtaxat ad instantiam partis; sed in delictis, et in iis quae publicum Ecclesiae bonum aut animarum salutem respiciunt, etiam ex officio.

1619
p.1 Si actor pro re sua probationes quas afferre posset, non afferat, vel reus exceptiones sibi competentes non opponat, iudex ne suppleat.

p.2 Si vero agatur vel de publico bono vel de animarum salute, eas supplere potest et debet.

1620 Iudices et tribunalia curent ut quamprimum, salva iustitia, causae omnes terminentur, utque in tribunali primae instantiae ultra biennium non protrahantur, in tribunali vero secundae instantiae ultra annum.

1621
p.1 Excepto Episcopo qui per se potestatem iudiciariam exerceat, omnes qui tribunal constituunt aut eidem opem ferunt, iusiurandum de officio rite et fideliter implendo coram Ordinario vel coram iudice a quo electi sunt, vel coram viro ecclesiastico ab alterutro delegato, praestare debent: idque ab initio suscepti officii, si sint stabiles, aut antequam causa agatur, si pro peculiari aliqua causa sint constituti.

p.2 Etiam iudex a Sede Apostolica delegatus vel iudex ordinarius in religione clericali exempta idem iusiurandum praestare tenetur cum primum tribunal constituitur, adstante ipsius tribunalis notario, qui de praestito iureiurando actum redigat.

1622
p.1 Quotiescunque iusiurandum praestatur sive a iudicibus aut tribunalis administris, sive, a partibus, testibus, peritis, semper emitti debet praemissa divini Nominis invocatione et a sacerdotibus quidem tacto pectore, a ceteris fidelibus, tacto Evangeliorum libro.

p.2 Iudex partem, testem aut peritum ad iusiurandum recipiens, eum regulariter commonefaciat tum de sanctitate actus et de gravissimo delicto quod admittunt iurisiurandi violatores, tum etiam de poenis, quibus obnoxii fiunt qui falsum in iudicio iurati affirmant.

p.3 Iusiurandum secundum formulam a iudice probatam praestari debet coram eodem iudice aut eius delegato, adstante utraque aut alterutra parte, quae interesse iurisiurandi praestationi velit.

1623
p.1 In iudicio criminali semper, in contentioso autem si ex revelatione alicuius actus processualis praeiudicium partibus obvenire possit, iudices et tribunalis adiutores tenentur ad secretum officii.

p.2 Tenentur etiam semper ad inviolabile secretum servandum de discussione quae in tribunali collegiali ante ferendam sententiam habetur, tum etiam de variis suffragiis et opinionibus ibidem prolatis.

p.3 Imo quoties causae vel probationum natura talis sit ut ex actorum vel probationum evulgatione aliorum fama periclitetur, vel praebeatur ansa dissidiis, aut scandalum aliudve id genus incommodum oriatur, iudex poterit testes, peritos, partes earumque advocatos vel procuratores iureiurando adstringere ad secretum servandum.

1624 Iudex et omnes tribunalis administri, occasione agendi iudicii, munera quaevis acceptare prohibentur.

1625
p.1 Iudices qui cum certe et evidenter competentes sunt, ius reddere recusant, vel qui temere se competentes declarant, vel qui ex culpabili negligentia aut dolo actum nullum cum aliorum detrimento vel iniustum ponunt aut aliud litigantibus damnum inferunt, tenentur de damnis et ab Ordinario loci vel, si de Episcopo agatur, a Sede Apostolica, ad instantiam partis aut etiam ex officio, congruis poenis pro gravitate culpae puniri possunt, non exclusa officii privatione.

p.2 Iudices qui secreti legem violare vel acta secreta cum aliis quoquo modo communicare praesumpserint, puniantur muleta pecuniaria aliisque poenis, privatione officii non exclusa, pro diversa reatus gravitate, salvis peculiaribus statutis, quibus graviores poenae praescribantur.

p.3 Eisdem sanctionibus subsunt tribunalis officiales et adiutores, si officio suo, ut supra, defuerint, quos omnes etiam iudex punire potest.

1626 Cum iudex praevidet actorem probabiliter spreturum esse sententiam ecclesiasticam si forte haec ipsi sit contraria, et idcirco conventi iuribus non satis consultum iri, potest, ad eiusdem conventi instantiam vel etiam ex officio, actorem adigere ad congruam cautionem praestandam pro ecclesiasticae sententiae observantia.


Codex Iuris Canonici 1917 1529