Codex Iuris Canonici 1917 1627

CAPUT II : De ordine cognitionum.

1627 Iudices et tribunalia tenentur causas ad se delatas eo ordine cognoscere quo fuerunt propositae, nisi aliqua earum celerem prae ceteris expeditionem exigat, quod quidem peculiari decreto a iudice seu a tribunali statuendum est.

1628
p.1 Exceptiones dilatoriae, eae praesertim quae respiciunt personas et modum iudicii, proponendae et cognoscendae sunt ante contestationem litis, nisi contestata iam lite primum emerserint aut pars iureiurando affirmet eas tunc tantum sibi innotuisse.

p.2 Exceptio tamen de incompetentia iudicis absoluta a partibus opponi potest in quovis statu et gradu causae.

p.3 Pariter exceptio excommunicationis opponi potest in quolibet iudicii statu et gradu, dummodo ante sententiam definitivam; imo si agatur de excommunicatis vitandis, aut toleratis contra quos sententia condemnatoria vel declaratoria lata fuerit, ii ex officio semper excludi debent.

1629
p.1 Exceptiones peremptoriae, quae dicuntur litis finitae, veluti exceptio rei iudicatae, transactionis, etc., proponi et cognosci debent ante contestationem litis; qui serius eas opposuerit, non est reiiciendus, sed condemnetur in expensis, nisi probet se oppositionem malitiose non distulisse.

p.2 Aliae exceptiones peremptoriae proponi debent post contestatam litem, et suo tempore tractandae sunt secundum regutas circa quaestiones incidentes.

1630
p.1 Actiones reconventionales satius statim post litis contestationem, utiliter quovis iudicii momento, ante sententiam tamen, proponi possunt.

p.2 Cognoscantur autem simul cum conventionali actione, hoc est pari gradu cum ea, nisi eas separatim cognoscere necessarium sit aut iudex opportunius existimaverit.

1631 Quaestiones de cautione pro expensis iudicialibus praestanda aut de concessione gratuiti patrocinii, quod statim ab initio postulatum fuerit, et aliae huiusmodi videndae regulariter sunt ante litis contestationem.

1632 Quoties, proposita principali controversia, quaestio praeiudicialis suboriatur, id est eiusmodi ex cuius solutione pendeat solutio quaestionis principalis, illa ante omnia a iudice cognoscenda est.

1633
p.1 Si ex principali controversia quaestiones incidentes nascantur, cognoscantur prius eae quarum solutio viam sternat ad aliarum solutionem.

p.2 Quod si nullo nexu logico inter se cohaereant, quae prius ab alterutra parte propositae sunt, illae antea definiantur.

p.3 Si de spolio incidat quaestio, haec ante omnia est dirimenda.

CAPUT III : De dilationum terminis et fatalibus.

1634 p.1 Fatalia legis quae dicuntur, id est termini perimendis iuribus a lege constituti, prorogari non possunt.

p.2 Termini autem iudiciales et conventionales, ante eorum lapsum, poterunt, iusta intercedente causa, a iudice, auditis vel petentibus partibus, prorogari.

p.3 Caveat tamen iudex ne nimis diuturna lis fiat ex prorogatione.

1635 Si dies, pro actu iudiciali indicta, sit feriata nec in decreto iudicis dicatur expresse tribunal vacaturum nihilominus causis cognoscendis, terminus intelligitur prorogatus ad primam sequentem diem non feriatam.

CAPUT IV : De loco et tempore iudicii.

1636 Quamvis Episcopus in quolibet suae dioecesis loco, qui non sit exemptus, ius habeat erigendi tribunal, nihilominus penes suam sedem aulam statuat, quae sit ordinarius iudiciorum locus: ibique Crucifixi imago emineat, et adsit Evangeliorum liber.

1637 Iudex e territorio suo vi expulsus vel a iurisdictione ibi exercenda impeditus, potest extra territorium iurisdictionem suam exercere et sententiam ferre, certiore tamen hac de re facto loci Ordinario.

1638 p.1 In unaquaque dioecesi Ordinarius publico decreto dies et horas definiri curet, pro loci ac temporum adiunctis opportunas, quibus tribunal adiri regulariter possit, et ab eo iustitiae administratio exigi.

p.2 Iusta tamen de causa, et quoties periculum sit in mora, fas est fidelibus quovis tempore iudicis ministerium in sui iuris vel boni publici tutelam invocare.

1639
p.1 Dies festi de praecepto, et ultimi tres dies hebdomadae sanctae feriati habeantur; et in iis citationes intimare audientias habere, partes et testes excutere, probationes assumere, decreta et sententias ferre, denuntiare et exsequi vetitum est, nisi necessitas, christiana caritas, aut bonum publicum aliud postulent.

p.2 Iudicis autem est in singulis casibus statuere et denuntiare, an et quae acta supra dictis diebus expleri debeant.

CAPUT V : De personis ad disceptationem iudicialem admittendis et de modo confectionis et conservationis actorum.

1640
p.1 Dum causae coram tribunali aguntur,extranei ab aula arceantur et ii tantummodo adsint, quos ad processum expediendum iudex necessarios esse iudicaverit.

p.2 Omnes assistentes, qui reverentiae et obedientiae tribunali debitae graviter defuerint, iudex, etiam illico et in continenti si coram tribunali sedente in id quis peccaverit, potest censuris quoque aliisve congruis poenis ad officium reducere, advocatos praeterea et procuratores etiam iure alias causas apud tribunalia ecclesiastica pertractandi privare.

1641 Si alicui actui processuali interveniat persona linguae loci ignara et iudices ac partes linguam huius personae propriam non intelligant, interpres adhibeatur iuratus, et a iudice designatus, contra quem alterutra pars legitimam exceptionem non proposuerit.

1642
p.1 Acta iudicialia, tum quae meritum guaestionis respiciunt, seu acta causae, ex. gr., sententiae et cuiusque generis probationes, tum quae ad formam procedendi pertinent, seu acta processus, ex. gr., citationes, intimationes, etc., scripto redacta esse debent.

p.2 Nisi iusta causa aliud suadeat, quoad eius fieri potest, lingua latina redigantur; sed interrogationes et responsiones testium, aliaque similia, lingua vernacula confici debent.

1643
p.1 Singula folia processus numerentur; et actuarii subscriptio cum sigillo tribunalis apponatur in unoquoque folio.

p.2 Singulis actis completis vel interruptis seu ad aliam sessionem remissis, apponatur subscriptio actuarii et iudicis vel tribunalis praesidis.

p.3 Quoties in actis iudicialibus partium aut testium subscriptio requiritur, si pars aut testis hanc facere nequeat vel nolit, id in ipsis actis adnotetur, simulque iudex et actuarius fidem faciant actum ipsum de verbo ad verbum parti aut testi perlectum fuisse, et partem aut testem vel non potuisse vel noluisse subscribere.

1644
p.1 In casu appellationis, actorum exemplaria ad normam
CIS 1642 CIS 1643 conscripta et in fasciculum religata, cum indice omnium actorum et documentorum et cum testificatione actuarii seu cancellarii de eorum fideli transcriptione et integritate, mittantur ad superius tribunal; si exemplaria sine gravi incommodo exscribi nequeant, mittantur cum opportunis cautelis acta ipsa originalia.

p.2 Si eo mittenda sint ubi vernacula lingua non sit cognita, acta ipsa in linguam latinam vertantur, adhibitis cautelis ut de fideli translatione constet.

p.3 Si acta debita forma et charactere confecta non fuerint, a iudice superiore repelli possunt quo in casu illi, quibus culpa imputanda est, acta suis impensis denuo conficere et mittere tenentur.

1645
p.1 Iudicio expleto, documenta partibus restitui debent, nisi in criminalibus, bono publico ita exigente, iudex aliquod retinendum censuerit.

p.2 Documenta omnia, quae apud tribunal manent, in archivo Curiae deponantur sive publico sive secreto, prout eorum natura exigit.

p.3 Notarii, actuarii et cancellarius sine iudicis mandato tradere prohibentur exemplar actorum iudicialium et documentorum quae sunt processui acquisita.

p.4 Anonymae epistolae quae nihil ad causae meritum conferunt, et etiam subscriptae quae sint certu calumniosae, destruantur.

TITULUS IV : De partibus in causa.

CAPUT I : De actore et de reo convento.

1646 Quilibet potest in iudicio agere, nisi a sacris canonibus prohibeatur; reus autem legitime conventus respondere; debet.

1647 Licet actor vel reus conventus procuratorem vel advocatum constituerit, semper tamen tenetur in iudicio ipsemet adesse ad praescriptum iuris vel iudicis.

1648
p.1 Pro minoribus et iis qui rationis usu destituti sunt, agere et respondere tenentur eorum parentes aut tutores vel curatores.

p.2 Si iudex existimet ipsorum iura esse in conflictu cum iuribus parentum vel tutorum vel curatorum, aut ipsos tam longe distare a parentibus aut tutoribus vel curatoribus, ut hisce uti aut minime aut difficulter liceat, tunc stent in iudicio per curatorem a iudice datum.

p.3 Sed in causis spiritualibus et cum spiritualibus connexis, si minores usum rationis assecuti sint, agere et respondere queunt sine patris vel tutoris consensu; et quidem, si aetatem quatuordecim annorum expleverint, etiam per seipsos; secus per tutorem ab Ordinario datum, vel etiam per procuratorem a se, Ordinarii auctoritate, constitutum.

1649 Nomine eorum de quibus in CIS 100, p3, stat in iudicio rector vel administrator, firmo praescripto CIS 1653; in conflictu vero eorum iurium cum iuribus rectoris vel administratoris, procurator ab Ordinario designatus.

1650 Bonis interdicti, et ii qui minus firmae mentis sunt, stare in iudicio per se ipsi possunt tantummodo ut de propriis delictis respondeant, aut ad praescriptum iudicis: in ceteris agere et respondere debent per suos curatores.

1651
p.1 Ut curator ab auctoritate civili alicui datus a iudice ecclesiastico admittatur, debet accedere consensus Ordinarii proprii illius cui datus est.

p.2 Ordinarius potest quoque alium curatorem constituere pro foro ecclesiastico, si, omnibus mature perpensis, id statuendum esse prudenter censuerit.

1652 Religiosi sine Superiorum consensu non habent personam standi in iudicio, nisi in casibus qui sequuntur:
n1) Si de vindicandis adversus religionem iuribus sibi ex professione quaesitis agatur;
n2) Si ipsi extra claustra legitime morentur et iurium suorum tuitio urgeat;
n3) Si contra ipsum Superiorem denuntiationem instituere velint.

1653
p.1 Ordinarii locorum possunt nomine ecclesiae cathedralis aut mensae episcopalis stare in iudicio; sed, ut licite agant, debent audire Capitulum cathedrale vel Consilium administrationis eorumve consensum vel consilium habere, quando periculo vertitur pecuniae summa pro qua alienanda ad normam
CIS 1532, p2-3 eorundem consensus vel consilium requiritur.

p.2 Beneficiarii omnes nomine beneficii possunt in iudicio agere aut respondere; quod tamen ut licite faciant, servare debent praescriptum CIS 1526.

p.3 Praelati ac Superiores Capitulorum, sodalitatum et quorumlibet collegiorum stare in iudicio nequeunt, nomine suae cuiusque communitatis, sine eiusdem consensu ad normam statutorum.

p.4 Adversus eos de quibus in p1-3, si sine praescripto consensu aut consilio in iudicio egerint, piae causae aut communitati ius est ad refectionem damnorum.

p.5 In casu vero defectus vel negligentiae illius qui administratoris munere fungitur, potest ipse loci Ordinarius per se vel per alium stare in iudicio nomine personarum moralium quae sub eius iurisdictione sunt.

p.6 Superiores religiosi nequeunt nomine suae communitatis stare in iudicio, nisi ad normam constitutionum.

1654
p.1 Excommunicatis vitandis aut toleratis post sententiam declaratoriam vel condemnatoriam permittitur ut per se ipsi agant tantummodo ad impugnandam iustitiam aut legitimitatem ipsius excommunicationis; per procuratorem, ad aliud quodvis animae suae praeiudicium avertendum; in reliquis ab agendo repelluntur.

p.2 Alii excommunicati generatim stare in iudicio queunt.

CAPUT II : De procuratoribus ad lites et advocatis.

1655
p.1 In iudicio criminali reus aut a se electum aut a iudice datum semper habere debet advocatum.

p.2 Etiam in iudicio contentioso, si agatur de minoribus aut de iudicio in quo bonum publicum vertitur, iudex parti carenti defensorem ex officio attribuat, aut, si casus ferat, parti etiam habenti alium adiungat.

p.3 Praeter hos casus pars libere potest advocatum et procuratorem constituere, sed potest quoque in iudicio per se ipsa agere et respondere, nisi iudex procuratoris vel advocati ministerium necessarium existimaverit.

p.4 At Episcopus, si quando in causa est, aliquem constituat, qui eius personam, procuratorio nomine, gerat.

1656
p.1 Unicum quisque potest eligere procuratorem, qui nequit alium sibimet substituere, nisi expressa facultas eidem facta fuerit.

p;2 Quod si, iusta causa suadente, plures ab eodem deputentur, hi ita constituantur, ut detur inter ipsos locus praeventioni.

p.3 Advocati autem plures simul constitui queunt. p4. Utrumque munus, procuratoris et advocati, etiam in eadem causa et pro eodem cliente eadem persona exercere potest.

1657
p.1 Procurator et advocatus esse debent catholici, aetate maiores, bonae famae; acatholicus non admittitur, nisi per exceptionem et ex necessitate.

p.2 Advocatus debet praeterea esse doctor vel alioqui vere peritus, saltem in iure canonico.

p.3 Religiosus admitti potest, nisi aliud in constitutionibus caveatur, in causis tantum in quibus vertitur utilitas suae religionis, de licentia tamen Superioris.

1658
p.1 Quilibet pro lubitu a parte potest eligi et deputari procurator, dummodo secundum praecedentem canonem idoneus sit, quin opus sit ut Ordinarii approbatio antecesserit.

p.2 Advocatus autem, ut ad patrocinium admittatur, indiget approbatione Ordinarii, quae aut generalis sit omnes causas aut specialis pro certa causa.

p.3 In iudicio coram Sanctae Sedis delegato; ipsius delegati est approbare et admittere advocatum, quo pars uti se velle ostenderit.

p.4 Procurator et advocatus, in causis quae ad normam
CIS 1579, p1-2 aguntur in religionis tribunali, eligendi sunt ex eadem religione et ante patrocinii susceptionem approbandi ab eo, qui partes iudicis in causa agit; in causis vero quae ad normam eiusdem canonis p3 apud tribunal Ordinarii loci pertractantur, admitti potest etiam religioni extraneus.

1659
p.1 Procurator ne prius a iudice admittatur quam speciale mandatum ad lites scriptum, etiam in calce ipsius citationis, mandantis subscriptione munitum, et locum, diem, mensem et annum referens, apud tribunal deposuerit.

p.2 Quod si mandans scribere nesciat, hoc ipsum ex scriptura constet necesse est, et parochus vel notarius Curiae vel duo testes, loco mandantis, mandatum subsignent.

1660 Mandatum procurationis asservari debet in actis causae.

1661 Advocatus, ut causae patrocinium suscipiat, habeat necesse est a parte vel a iudice commissionem ad instar mandati procuratorii, de qua in actis constare debet.

1662 Nisi speciale mandatum habuerit, procurator non potest renuntiare actioni, instantiae vel actis iudicialibus, nec transigere, pacisci, compromittere in arbitros, deferre aut referre iusiurandum, et generatim ea agere pro quibus ius requirit mandatum speciale.

1663 Tum procurator tum advocatus possunt a iudice, dato decreto, repelli sive ex officio sive ad instantiam partis, iusta tamen de causa.

1664
p.1 Advocati et procuratores possunt ab eo a quo constituti sunt, removeri, salva obligatione solvendi honoraria ipsis debita; verum ut remotio effectum sortiatur, necesse est ut ipsis intimetur, et, si lis iam contestata fuerit, iudex et adversa pars certiores facti sint de remotione.

p.2 Lata definitiva sententia, ius et officium appellandi, si mandans non renuat, procuratori manet.

1665
p.1 Vetatur uterque emere litem, aut sibi de immodico emolumento vel rei litigiosae parte vindicata pacisci.

p.2 Quae si fecerint, nulla est pactio, et a iudice vel ab Ordinario poterunt poena pecuniaria mulctari; advocatus praeterea tum ab officio suspendi, tum etiam, si recidivus sit, destitui et titulo privari.

1666Can 1666. Advocati ac procuratores qui ob dona aut pollicitationes aut quamlibet aliam rationem suum officium prodiderint, ab officio repellantur, et, praeter damnorum refectionem, mulcta pecuniaria aliisve congruis poenis plectantur.

TITULUS V : De actionibus et exceptionibus.

1667 Quodlibet ius non solum actione munitur, nisi aliud expresse cautum sit, sed etiam exceptione, quae semper competit et est suapte natura perpetua.

1668
p.1 Qui ad rem sibi vindicandam, seu ad ius suum in iudicio persequendum titulo agit iuris auctoritate subnixo, actione dimicat quae petitoria dicitur.

p.2 Si vero rei possessionem vel iuris quasi-possessionem postulat, eius actio possessoria vocatur.

1669
p.1 Actor pluribus simul actionibus, quae tamen secum ipsae non confligant, sive de eadem re, sive de diversis, reum convenire potest, si aditi tribunalis competentiam non egrediantur.

p.2 Reus non prohibetur pluribus exceptionibus etiam contrariis uti.

1670
p.1 Actor potest una instantia cumulare actiones possessorias et petitorias, nisi spolii exceptio ex adverso opponatur.

p.2 Pariter fas est reo convento in petitorio, actorem reconvenire in possessorio; et viceversa, nisi res sit de spolio.

1671
p.1 Item fas est actori, antequam conclusum fuerit in causa, ab instituto iudicio petitorio regredi ad possessorium adipiscendae vel recuperandae.

p.2 Imo ex iusta causa iudex etiam post conclusionem in causa, sed ante sententiam definitivam, hunc regressum permittere potest.

p.3 Iudicis est, attentis partium allegationibus, aut utramque quaestionem unica sententia definire, aut prius uni, postea alteri satisfacere, prouti magis expedire ipsi videatur ad celeriorem et pleniorem iurium tuitionem.

CAPUT I : De rei sequestratione et inhibitione exercitii iuris.

1672
p.1 Qui ostenderit super aliqua re ab alio detenta ius se habere sibique damnum imminere nisi res ipsa custodienda tradatur, ius habet obtinendi a iudice eiusdem rei sequestrationem.

p.2 In similibus rerum adiunctis obtinere potest ut iuris exercitium alicui inhibeatur.

p.3 Sequestratio rei et inhibitio exercitii iuris a iudice decerni potest ex officio, instante praesertim promotore iustitiae aut defensore vinculi, quoties bonum publicum id postulare videatur.

1673
p.1 Ad crediti quoque securitatem sequestratio rei admittitur, dummodo de creditoris iure liquido constet et servata norma de qua in
CIS 1923, p1.

p.2 Sequestratio extenditur etiam ad res debitoris quae depositi causa aut quolibet alio titulo apud alias personas reperiantur.

1674 Sequestratio rei et suspensio exercitii iuris decerni nullatenus possunt, si damnum quod timetur, possit aliter reparari et idonea cautio de eo reparando offeratur.

1675
p.1 Ad custodiam rei sequestrationi subiectae idonea persona, proponentibus partibus, a iudice designetur, quae sequester dicitur; si partes inter se dissentiant, iudex ex officio sequestrem deligat.

p.2 Sequester in re custodienda, curanda et servanda non minorem diligentiam adhibere debet quam suis adhibet rebus, eamque postea, cui iudex decreverit, reddere tenetur cum omni causa.

p.3 Iudex congruam decernat mercedem sequestri, si eam petat.

CAPUT II : De actionibus ex novi operia nuntiatione et damno infecto.

1676
p.1 Qui ex aliquo novo opere damnum timet suae rei obventurum, potest illud iudici nuntiare ut opus interrumpatur, donec utriusque partis iura, iudicis sententia, definiantur.

p.2 Is cui intimata fuerit prohibitio, continuo ab opere cessare debet, sed, dummodo idonee caveat se in pristinum omnia restituturum si absoluto iudicio victus discesserit, poterit a iudice continuationem eiusdem impetrare.

p.3 Nuntianti novum opus ad ius suum demonstrandum duo menses praefiniuntur; qui ex iusta et necessaria causa a iudice, audita altera parte, prorogari vel reduci poterunt.

1677 Si vetus opus magna ex parte immutetur, idem ius esto quod de novo opere CIS 1676 constitutum est.

1678 Qui grave damnum rei suae imminere pertimescit ex alieno aedificio quod ruinam minatur, ex arbore aut ex alia re quacunque, actionem habet de damno infecto ad obtinendam periculi remotionem, aut cautionem de damno vel avertendo, vel compensando, si forte evenerit.

CAPUT III : De actionibus ob nullitatem actorum.

1679 Si actus aut contractus sit ipso iure nullus, datur ei, cuius interest, actio ad obtinendam a iudice declarationem nullitatis.

1680 p.1 Nullitas actus tunc tantum habetur, cum in eo deficiunt quae actum ipsum essentialiter constituunt, aut sollemnia seu conditiones desiderantur a sacris canonibus requisitae sub poena nullitatis.

p.2 Nullitas alicuius actus non importat nullitatem actorum qui praecedunt aut subsequuntur et ab actu non dependent.

1681 Qui actum posuit nullitatis vitio infectum, tenetur de damnis et expensis erga partem laesam.

1682 Nullitas actus a iudice declarari non potest ex officio, nisi aut publice id intersit, aut agatur de pauperibus vel de minoribus aliisve qui minorum iure censentur.

1683 Iudex inferior de confirmatione, a Romano Pontifice actui vel instrumento adiecta, videre non potest, nisi Apostolicae Sedis praecesserit mandatum.

CAPUT IV : De actionibus rescissoriis et de restitutione in integrum.

1684
p.1 Si quis motus metu gravi iniuste incusso, vel dolo circumventus actum posuerit vel contractum inierit qui ipso iure non sit nullus, poterit, metu vel dolo probato, obtinere actus vel contractus rescissionem actione quae vocatur rescissoria.

p.2 Eadem actione intra biennium uti potest, qui gravem ex contractu laesionem ultra dimidium ex errore passus est.

1685 Institui haec actio potest:
n1) Contra eum qui metum intulit aut dolum patravit, quamvis ipse non in suum, sed in alterius commodum talia peregerit;
n2) Contra quemlibet malae fidei et etiam bonae fidei possessorem, qui res metu vel dolo extortas possidet, salvo iure regressus contra quemlibet usque ad ipsum metus vel doli auctorem.

1686 Si is qui metum intulit aut dolum patravit, urgeat actus vel contractus exsecutionem, parti laesae seu deceptae competit exceptio metus vel doli.

1687
p.1 Minoribus vel minorum iure fruentibus graviter laesis eorumque heredibus et successoribus, ad laesionem reparandam ex negotio seu actu valido rescindibili, praeter alia ordinaria remedia, suppetit remedium extraordinarium restitutionis in integrum.

p.2 Hoc beneficium maioribus quoque conceditur quos deficit rescissoria actio aut aliud ordinarium remedium, dummodo iustam subesse causam et laesionem sibi imputandam non esse probaverint.

1688
p.1 Restitutio in integrum peti debet ab ordinario iudice, qui competens est respectu illius, contra quem petitur, intra quadriennium ab adepta maioritate computandum, si agatur de minoribus, a die laesionis factae et cessati impedimenti, si de maioribus aut personis moralibus.

p.2 Minoribus vel minorum iure fruentibus restitutio concedi potest a iudice etiam ex officio, audito vel instante promotore iustitiae.

1689 Restitutio in integrum id efficit ut omnia revocentur in pristinum, idest restituantur in statum quo erant ante laesionem, salvis iuribus quae alii, bona fide, ante petitam restitutionem quaesiverint.

CAPUT V : De mutuis petitionibus seu de actionibus reconventionalibus.

1690
p.1 Actio quam reus coram eodem iudice in eodem iudicio instituit contra actorem ad submovendam vel minuendam eius petitionem, dicitur reconventio.

p.2 Reconventio reconventionis non admittitur.

1691 Actio reconventionalis locum habere potest in omnibus causis contentiosis, exceptis causis spolii; in criminalibus vero non admittitur, nisi ad normam CIS 2218, p3.

1692 Proponenda est iudici coram quo actio principalis instituta est, licet ad unam causam dumtaxat delegato vel alioquin incompetenti, nisi sit absolute incompetens.

CAPUT VI : De actionibus seu remediis possessoriis.

1693 Qui ad possessionem alicuius rei adipiscendam, vel ad alicuius iuris exercitium obtinendum munitur titulo legitimo, petere potest, ut in rei possessionem vel iuris exercitium immittatur.

1694 Non solum possessio, sed etiam simplex detentio praestat, ad normam canonum qui sequuntur, actionem vel exceptionem possessoriam.

1695 p.1 Qui annum integrum in possessione rei vel in quasi-possessione iuris manserit, si molestiam patiatur quominus suam possessionem vel quasi-possessionem retineat, habet actionem retinendae possessionis.

p.2 Haec actio non admittitur nisi intra annum ab illata molestia adversus molestiae auctorem ut a molestiis desistat.

1696
p.1 Etiam qui vi, clam vel precario possidet, actione retinendae possessionis uti potest adversus quemlibet deturbatorem: non autem contra personam a qua ipse rem vi vel clam surripuit aut precario accepit.

p.2 In causis quae ad bonum publicum spectant, iustitiae promotori ius est opponendi vitium possessionis adversus eum qui vi, clam vel precario possidet.

1697
p.1 Si inter duos controversia oriatur uter eorum possideat, ille in possessione praeferendus est qui intra annum frequentiores et potiores possessionis actus exercuit.

p.2 In dubio iudex possessionem pro indiviso utrique parti attribuat.

p.3 Si rei vel iuris indoles aut contentionum et rixarum periculum non patiatur ut litigantibus pro indiviso possessio interim attribuatur, iudex rem apud sequestrem deponi, aut iuris quasi-possessionem suspendi iubeat usque ad iudicii petitorii exitum.

1698
p.1 Qui vi aut clam quoquo modo a possessione rei vel quasi-possessione iuris deiectus est, adversus quemlibet spolii auctorem vel rei detentorem habet actionem recuperandae possessionis vel de spolio et spolii exceptionem.

p.2 Haec actio non admittitur praeterlapso anno postquam spolium passus rei notitiam habuit; exceptio, contra, perpetua est.

1699
p.1 Spoliatus adversus spoliantem excipiens et probans spolium, non tenetur respondere, nisi prius fuerit in suam possessionem restitutus.

p.2 Spoliatus ut in possessionem restituatur, nil aliud probare debet, nisi spoliationem ipsam.

p.3 Sed si in restitutione rei vel exercitii iuris aliquod occurrat periculum (ex. gr., saevitiarum, cum vir contra uxorem postulat restitutionem coniugalis consortii), iudex, ad instantiam partis vel promotoris iustitiae, pro diversis personarum causarumve adiunctis decernat aut restitutionem suspendi, aut rem vel personam apud sequestrem custodiri, donec causa petitorio iudicio definiatur.

1700 Iudicia possessoria absolvenda sunt, citata dumtaxat adversa parte in iudiciis retinendae vel recuperandae; citatis vero omnibus iis quorum interest, in iudiciis adipiscendae.

CAPUT VII : De exstinctione actionum.

1701 In contentiosis actiones tum reales tum personales exstinguuntur praescriptione ad normam CIS 1508-1512; actiones autem de statu personarum nunquam exstinguuntur.

1702 Omnis criminalis actio perimitur morte rei, condonatione legitimae potestatis, et lapsu temporis utilis ad actionem criminalem proponendam.

1703 Firmo praescripto CIS 1555, p1 de delictis Sacrae Congregationi S. Officii reservatis, tempus utile ad actionem criminalem proponendam est triennium, nisi agatur:
n1) De actione iniuriarum, quae uno anno perimitur;
n2) De actione ob delicta qualificata contra VI et VII divinum praeceptum, quae quinquennio perimitur;
n3) De actionibus ob simoniam vel homicidium contra quae actio criminalis decennio perdurat.

1704 Sublata per praescriptionem actione criminali:
n1) Non est hoc ipso sublata actio contentiosa, forte ex delicto orta, ad damna sarcienda;
n2) Ordinarius remediis
CIS 2222, p2 statutis uti adhuc potest.

1705
p.1 Praescriptio in contentiosis currit ex quo actio primum potuit iure proponi; in criminalibus, a die patrati delicti.

p.2 Si delictum habeat tractum, ut vocant, successivum, non currit praescriptio, nisi a die qua delicti tractus cessaverit.

p.3 In delicto habituali vel continuato praescriptio non decurrit nisi post ultimum actum; et conventus ob aliquem criminosum actum non praescriptum, tenetur de antiquioribus, qui cum eodem actu connectuntur, etiamsi singulatim sumpti ob praescriptionem excluderentur.

TITULUS VI : De causae introductione.

CAPUT I : De libello litis introductorio.

1706 Qui aliquem convenire vult, debet libellum competenti iudici exhibere, in quo controversiae obiectum proponatur, et ministerium iudicis ad deducta iura persequenda expostuletur.

1707
p.1 Qui scribere nescit, aut legitime impeditur quominus libellum exhibeat, oretenus petitionem suam coram tribunali proponere potest.

p.2 Item in causis facilioris investigationis et minoris momenti ac propterea cito expediendis, iudicis arbitrio relinquitur petitionis admissio oretenus sibi factae.

p.3 In utroque tamen casu iudex notarium iubeat scriptis actum redigere qui actori legendus est et ab eo probandus.

1708 Libellus quo lis introducitur debet:
n1) Exprimere coram quo iudice causa introducatur, quid petatur, et a quo petatur;
n2) Indicare, generatim saltem, quo iure innitatur actor ad comprobanda ea quae allegantur et asseruntur;
n3) Subscribi ab actore vel eius procuratore, appositis die, mense et anno, nec non loco in quo actor vel eius procurator habitant, aut residere se dixerint actorum recipiendorum gratia.

1709
p.1 Iudex vel tribunal, postquam viderit et rem esse suae competentiae et actori legitimam personam esse standi in iudicio, debet quantocius libellum aut admittere aut reiicere, adiectis in hoc altero casu reiectionis causis.

p.2 Si iudicis decreto libellus reiectus fuerit ob vitia quae emendari possunt, actor novum libellum rite confectum potest eidem iudici denuo exhibere; quod si iudex emendatum libellum reiecerit, novae reiectionis rationes exponere debet.

p.3 Adversus libelli reiectionem integrum semper est parti intra tempus utile decem dierum recursum interponere ad superius tribunal: a quo, audita parte, et promotore iustitiae aut vinculi defensore, quaestio reiectionis expeditissime definienda est.

1710 Si iudex continuo mense ab exhibito libello decretum non ediderit quo libellum admittit vel reiicit ad normam CIS 1709, pars cuius interest instare potest ut iudex suo munere fungatur; quod si nihilominus iudex sileat, lapsis quinque diebus a facta instantia, poterit recursum ad Ordinarium loci, si ipse iudex non sit, vel ad superius tribunal interponere ut vel iudex ad definiendam causam adigatur vel alius in eius locum subrogetur.

CAPUT II : De citatione et denuntiatione actorum iudicialium.

1711
p.1 Libello vel orali petitione admissa, locus est vocationi in ius seu citationi alterius partis.

p.2 Quod si partes litigantes sponte coram iudice se sistant ad causam agendam, opus non est citatione, sed actuarius significet in actis partes sponte sua iudicio adfuisse.

1712
p.1 Citatio fit a iudice, et libello litis introductorio inscribitur aut adiungitur.

p.2 Denuntiatur autem reo, et, si sint plures, singulis.

p.3 Debet insuper actori nota fieri, ut statuta die et hora ipse quoque coram iudice se sistat.

1713 Si lis moveatur ei qui non habet liberam administrationem rerum, de quibus disceptatur, citatio denuntianda est ei qui ipsius nomine iudicium suscipere tenetur ad normam CIS 1648-1654.

1714 Quaelibet citatio est peremptoria; nec iteretur necesse est, nisi in casu de quo in CIS 1845, p2.

1715
p.1 Citatio denuntietur per schedam, quae praeceptum iudicis parti conventae factum ad comparendum exprimat, idest a quo iudice, ob quam causam saltem verbis generalibus indicatam, quo actore, reus, nomine et cognomine rite designatus, conveniatur; nec non locum, et tempus, idest annum, mensem, diem et horam ad comparendum praefixam perspicue indicet.

p.2 Citatio, sigillo tribunalis munita, subscribenda est a iudice vel ab eius auditore et a notario.

1716 Citatio duplici scheda conficiatur, quarum altera remittatur reo convento, altera asservetur in actis.

1717
p.1 Citationis scheda, si fieri poterit, per Curiae cursorem tradenda est ipsi convento ubicunque is invenitur.

p.2 Ad hoc cursor etiam fines alterius dioecesis ingredi potest, si iudex id expedire censuerit et eidem cursori mandaverit.

p.3 Si cursor personam conventam non invenerit in loco ubi commoratur, relinquere poterit citatoriam schedam alicui de eius familia aut famulatu, si hic eam recipere paratus sit ac spondeat se reo convento quamprimum schedam acceptam traditurum; sin minus eam ad iudicem referat, ut transmittatur ad normam
CIS 1719 CIS 1720.

1718 Reus qui citatoriam schedam recipere recuset, legitime citatus habeatur.

1719 Si ob distantiam vel aliam causam difficulter per cursorem tradi possit reo convento scheda citatoria, poterit iussu iudicis transmitti per tabellarios publicos, dummodo commendata et cum syngrapha receptionis, vel alio modo qui secundum locorum leges et conditiones tutissimus sit.

1720
p.1 Quoties, diligenti inquisitione peracta, adhuc ignoratur ubi commoretur reus, locus est citationi per edictum.

p.2 Hoc autem fit affigendo per cursorem ad fores Curiae schedam citationis ad modum edicti per tempus prudenti iudicis arbitrio determinandum et in aliqua publica ephemeride eam inserendo; si vero utrumque fieri nequeat, alterutrum sufficiet.

1721
p.1 Cursor, cum in manu rei conventi citationis schedam relinquit, debet eam subsignare, adnotatis die et hora qua reo tradita est.

p.2 Idem peragat si eam relinquat in manibus alicuius de familia aut famulatu rei conventi, addito insuper nomine personae cui schedam tradidit.

p.3 Si citatio fiat per edictum, cursor in edicti calce signet qua die et hora edictum affixum ad fores Curiae fueiit et quandiu affixum manserit.

p.4 Si reus receptionem schedae recuset, cursor schedam ipsam subsignatam, addita die et hora recusationis, iudici remittat.

1722
p.1 Cursor quae peregit ad iudicem referat in scriptis manu propria subsignatis, quae in actis serventur.

p.2 Si per tabellariorum officium citatio transmittatur, asservetur in actis fides eiusdem officii.

1723 Si scheda citatoria non referat quae in CIS 1715 praescribuntur aut non fuerit legitime intimata, nullius momenti sunt tum citatio tum acta processus.

1724 Regulae superius statutae pro rei citatione, ceteris quoque iudicii actibus, pro diversa tamen eorum natura, accommodandae et applicandae sunt, ut decretorum vel sententiarum denuntiationi aliisque huiusmodi.

1725 Cum citatio legitime peracta fuerit aut partes sponte in iudicium venerint:
n1) Res desinit esse integra;
n2) Causa fit propria illius iudicis aut tribunalis, coram quo actio instituta est;
n3) In iudice delegato firma redditur iurisdictio ita ut non exspiret resoluto iure delegantis;
n4) Interrumpitur praescriptio, nisi aliud cautum sit, ad normam
CIS 1508;
n5) Lis pendere incipit; et ideo statim locum habet principium: lite pendente, nihil innovetur.


Codex Iuris Canonici 1917 1627