Codex Iuris Canonici 1917 1726
1726 Obiectum seu materia iudicii constituitur ipsa litis contestatione, seu formali conventi contradictione petitioni actoris, facta animo litigandi coram iudice.
1727 Ad litis contestationem nulla necessaria est sollemnitas, sed sufficit ut partibus coram iudice vel eius delegato comparentibus, in actis inseratur petitio actoris et contradictio conventi, unde constet qua de re agatur seu quinam sint controversiae termini.
1728 In causis tamen implicatioribus, in quibus petitio actoris nec perspicua sit nec simplex vel contradictio conventi difficultatibus scateat, iudex, ex officio aut ad instantiam actoris vel conventi, partes citet ad rite definiendos controversiae articulos, idest ad causae dubia, ut dicitur, concordanda.
1729 p.1. Si die dubiis concordandis praestituta, pars in ius vocata non compareat nec iustam absentiae excusationem alleget, contumax declaretur, et dubiorum formula statuatur ex officio, parte, quae praesens fuerit, id postulante. Parti autem contumaci statim id notum fiat ex officio ut quas velit exceptiones contra dubiorum seu articulorum formulam possit proponere et a contumacia se purgare, intra tempus quod iudici congruum videatur.
p.2 Partibus praesentibus et in formula dubiorum seu articulorum concordibus, si iudex, quod ad se attinet, nihil excipiendum putaverit, eius rei fiat mentio in decreto quo formula firmatur.
p.3 Si vero partes dissentiant aut earum conclusiones iudici non probentur, iudex ipse controversiam dirimat decreto.
p.4 Dubiorum seu articulorum formula semel statuta mutari non potest, nisi novo decreto, ex gravi causa, ad instantiam partis, vel promotoris iustitiae, vel defensoris vinculi, audita utraque vel altera parte eiusque rationibus perpensis.
1730 Antequam litis contestatio locum habuerit, iudex ad testium aliarumve probationum receptionem ne procedat, nisi in casu contumaciae, aut nisi testium depositionem recipere oporteat, ne ipsa ob probabilem testis mortem, ob discessum eiusdem vel ob aliam iustam causam recipi postea nequeat, aut difficulter possit.
1731 Lite contestata:
n1) Haud licet actori libellum mutare, nisi, reo consentiente, iudex, iustis de causis, censeat mutationem esse admittendam, salva semper reo compensatione damnorum et expensarum, si quae debeatur. Libellus non censetur mutatus, si coarctetur aut mutetur probationis modus; si minuantur aut petitio aut accessoria petitionis; si facti adiuncta in libello pridem posita ita illustrentur, compleantur aut emendentur, ut controversiae obiectum idem remaneat; si in locum rei petatur pretium, foenus aut aliquid aequivalens;
n2) Iudex congruum tempus partibus praestituat probationibus proponendis et explendis; quod quidem poterit, instantibus partibus, arbitrio suo prorogare, dummodo ne lis, ultra quam aequum sit, protrahatur;
n3) Possessor rei alienae desinit esse bonae fidei; quapropter damnatus rem restituere, non solum rem ipsam, sed et rei fructus a litis contestatae tempore restituere tenetur et damna praeterea sarcire, si qua secuta fuerint.
1732 Instantiae initium fit litis contestatione; finis autem omnibus modis, quibus iudicium terminatur, sed et antea non solum interrumpi, verum etiam finiri potest sive peremptione sive renuntiatione.
1733 Si pars litigans moriatur aut statum mutet aut cesset ab officio cuius ratione agit:
n1) Causa nondum conclusa, instantia interrumpitur, donec heres defuncti aut successor litem instauret;
n2) Causa conclusa, instantia non interrumpitur, sed iudex procedere debet ad ulteriora, citato procuratore, si adsit, secus defuncti herede vel successore.
1734 Si controvertatur cuinam ex clericis litigantibus ius sit ad beneficium, et alter, lite pendente, moriatur, aut beneficio renuntiet, instantia non interrumpitur, sed contra superstitem eam prosequitur promotor iustitiae qui pro beneficii aut ecclesiae libertate dimicet, nisi beneficium sit liberae collationis Ordinarii et hic praeferat causam ut victam superstiti adiudicare.
1735 Procuratore aut curatore a munere cessante, tandiu interrupta manet instantia, quandiu pars aut ii ad quos pertinet novum procuratorem vel curatorem nominaverint aut per se ipsi in posterum agere se velle professi fuerint.
1736 Si nullus actus processualis, quin aliquod obstet impedimentum, ponatur in tribunali primae instantiae per biennium aut in gradu appellationis per annum, instantia perimitur, et in altero casu sententia per appellationem oppugnata transit in rem iudicatam.
1737 Peremptio obtinet ipso iure et adversus omnes, minores quoque aliosve minoribus aequiparatos, eaque ex officio etiam excipi debet, salvo iure regressus ad indemnitatem adversus tutores, administratores, procuratores qui culpa se caruisse non probaverint.
1738 1738. Peremptio exstinguit acta processus, non vero acta causae; imo haec vim habere possunt etiam in alia instantia, dummodo ea inter easdem personas et super eadem re intercedat; sed ad extraneos quod attinet, non aliam vim obtinent, nisi documentorum.
1739 In casu peremptionis, quas quisque ex litigatoribus fecerit, has ipse ferat expensas perempti iudicii.
1740
p.1 In quolibet statu et gradu iudicii potest actor instantiae renuntiare; item tum actor tum reus possunt processus actis renuntiare sive omnibus sive nonnullis tantum.
p.2 Renuntiatio ut valeat, peragenda est in scriptis, et a parte vel ab eius procuratore, speciali tamen mandato munito, debet subscribi, alteri parti communicari, ab eaque acceptari, vel saltem non impugnari, et a iudice admitti.
1741 Admissa, pro actis quibus renuntiatum est, eosdem parit effectus ac peremptio instantiae: et obligat renuntiantem ad solvendas expensas actorum, quibus renuntiatum fuit.
1742
p.1 Iudex ad eruendam veritatem facti quod publice interest ut extra dubium ponatur, debet partes interrogare.
p.2 In aliis casibus potest unum ex contendentibus interrogare non solum ad instantiam alterius partis, sed etiam ex officio, quoties agitur de illustranda probatione adducta.
p.3 Interrogatio partium fieri a iudice potest in quovis stadio iudicii ante conclusionem in causa; post conelusionem in causa servetur praescriptum CIS 1861.
1743 p.1 Iudici legitime interroganti partes respondere tenentur et fateri veritatem, nisi agatur de delicto ab ipsis commisso.
p.2 Si pars legitime interrogata respondere recuset, quanti facienda sit haec recusatio, utrum iusta sit, an confessioni aequiparanda, necne, iudicis est aestimare.
p.3 Pars, quae respondere debet, si illegitime respondere recusaverit aut si postquam responderit mendax reperta fuerit, puniatur, ad tempus a iudice pro rerum adiunctis definiendum remotione ab actibus legitimis ecclesiasticis; et si ante responsionem iusiurandum de veritate dicenda praestiterit, laicus interdicto personali, clericus suspensione plectatur.
1744 Iusiurandum de veritate dicenda in causis criminalibus nequit iudex accusato deferre; in contentiosis, quoties bonum publicum in causa est, debet illud a partibus exigere; in aliis, potest pro sua prudentia.
1745
p.1 Tum actor tum reus invicem, tum etiam promotor iustitiae et defensor vinculi possunt iudici exhibere articulos, seu quaesita, super quibus pars interrogetur, quaeque vulgo positiones dicuntur.
p.2 In positionibus exarandis, admittendis et parti proponendis regulae cum proportione serventur quae in CIS 1773-1781 statutae sunt.
1746 Ad iusiurandum praestandum vel interrogationibus respondendum partes personaliter coram iudice se sistere debent, exceptis iis de quibus in CIS 1770, p2, n1-2.
1747 Non indigent probatione:
n1) Facta notoria, ad normam CIS 2197, n2-3;
n2) Quae ab ipsa lege praesumuntur;
n3) Facta ab uno ex contendentibus asserta et ab altero admissa, nisi a iure vel a iudice probatio nihilominus exigatur.
1748
p.1 Onus probandi incumbit ei qui asserit.
p.2 Actore non probante, reus absolvitur.
1749 Probationes quae ad moras iudicio nectendas postulari videntur, ceu examen testis longe dissiti, aut cuius domicilium nescitur, vel cognitio documenti quod cito haberi non potest, iudex ne admittat, nisi hae probationes necessariae videantur quia ceterae deficiant aut satis non sint.
1750 Assertio de aliquo facto, in scriptis aut oretenus ab una parte contra se et pro adversario coram iudice, sive sponte, sive iudice interrogante peracta, dicitur confessio iudicialis.
1751 Si agatur de negotio aliquo privato et in causa non sit bonum publicum, confessio iudicialis unius partis, dummodo libere et considerate facta, relevat alteram ab onere probandi.
1752 Pars, aliquid confessa in iudicio, non potest contra confessionem suam venire, nisi aut in continenti hoc faciat, aut probet confessionem ipsam vel carere conditionibus in CIS 1750 expressis vel errori facti esse adscribendam.
1753 Confessio sive scriptis, sive oretenus, ipsimet adversario aut aliis extra iudicium facta, dicitur extraiudicialis: eaque in iudicium deducta, iudicis est, perpensis omnibus rerum adiunctis, aestimare quanti facienda sit.
1754 Probatio per testes in quibuslibet causis admittitur, sub iudicis tamen moderatione, secundum modum praefinitum in canonibus qui sequuntur.
1755
p.1 Testes iudici legitime interroganti respondere et veritatem fateri debent.
p.2 Salvo praescripto CIS 1757, p3, n.2, ab hac obligatione eximuntur:
n1) Parochi aliique sacerdotes quod attinet ad ea quae ipsis manifestata sunt ratione sacri ministerii extra sacramentalem confessionem; civitatum magistratus, medici, obstetrices, advocati, notarii aliique qui ad secretum officii etiam ratione praestiti consilii tenentur, quod attinet ad negotia huic secreto obnoxia;
n2) Qui ex testificatione sua sibi vel consanguineis vel affinibus in quolibet gradu lineae rectae et in primo gradu lineae collateralis, infamiam, periculosas vexationes, aliave mala valde gravia obventura timent.
p.3 Testes iudici legitime interroganti scienter falsum affirmantes aut verum occultantes puniantur ad normam CIS 1743, p3; eademque poena mulctentur omnes, qui testem vel peritum donis, pollicitationibus aut alio quovis modo inducere praesumpserint ad falsum testimonium dicendum aut ad veritatem occultandam.
1756 Omnes possunt esse testes, nisi expresse a iure repellantur vel in totum vel ex parte.
1757
p.1 Ut non idonei repelluntur a testimonio ferendo impuberes et mente debiles.
p.2 Ut suspecti:
n1) Excommunicati, periuri, infames, post sententiam declaratoriam vel condemnatoriam;
n2) Qui ita abiectis sunt moribus ut fide digni non habeantur;
n3) Publici gravesque partis inimici.
p.3 Ut incapaces:
n1) Qui partes sunt in causa, aut partium vice funguntur, veluti tutor in causa pupilli, Superior aut administrator in causa suae communitatis aut piae causae, cuius nomine in iudicio consistit, iudex eiusve assistentes, advocatus aliique qui partibus in eadem causa assistunt vel astiterunt;
n2) Sacerdotes, quod attinet ad ea omnia quae ipsis ex confessione sacramentali innotuerunt, etsi a vinculo sigilli soluti sint; imo audita a quovis et quoquo modo occasione confessionis ne ut indicium quidem veritatis recipi possunt;
n3) Coniux in causa sui coniugis, consanguineus et affinis in causa consanguinei vel affinis, in quolibet gradu lineae rectae et in primo gradu collateralis, nisi agatur de causis quae ad statum civilem aut religiosum personae spectant, cuius notitia aliunde haberi nequeat, et bonum publicum exigat ut habeatur.
1758 Non idonei et suspecti audiri poterunt ex decreto iudicis, quo id expedire declaretur; sed eorum testimonium valebit tantummodo ut indicium et probationis adminiculum, et generatim iniurati audiantur.
1759
p.1 Testes a partibus inducuntur.
p.2 Possunt quoqae induci a promotore iustitiae et defensore vinculi, si id ad causam intersit.
p.3 Sed ipse iudex, quoties agatur de minoribus aliisve qui minoribus aequiparantur, et generatim quoties publicum bonum id exigat, potest testes ex officio inducere.
p.4 Pars, quae testem induxit, potest eius examini renuntiare; sed adversarius postulare potest, ut, hac non obstante renuntiatione, testis examini subiiciatur.
1760
p.1 Si quis sponte compareat testimonii reddendi gratia, iudex poterit eius testimonium admittere vel repellere prout expedire censuerit.
p.2 Debet autem testem, qui se sponte obtulerit, repellere cum comparere sibi videatur moras iudicio nectendi causa vel iustitiae et veritati quoquo modo officiendi.
1761
p.1 Cum probatio per testes postulatur, eorum nomina et domicilium tribunali indicentur; praeterea exhibeantur positiones seu articuli argumentorum super quibus testes sint interrogandi.
p.2 Si ne intra diem quidem peremptorium a iudice praestitutum, obtemperatum fuerit, postulatio deserta censetur.
1762 Iudici ius et obligatio est nimiam multitudinem testium refrenandi.
1763 Partes debent sibi invicem nota facere testium nomina antequam eorum examen inchoetur, aut, si id, prudenti iudicis existimatione, fieri sine gravi difficultate nequeat, saltem ante testificationum publicationem.
1764
p.1 Testes debent ex officio excludi, si iudici liquido constet eos a testimonio ferendo prohiberi, salvo praescripto CIS 1758.
p.2 Ast etiam, postulante adversario, testes excludendi sunt, si iusta exclusionis causa demonstretur, quae exclusio dicitur reprobatio personae testis.
p.3 Pars nequit reprobare personam testis quem ipsa induxit, nisi nova reprobationis causa supervenerit, quamvis possit eius dicta reprobare.
p.4 Reprobatio testis fieri debet intra triduum postquam testium nomina cum parte communicata fuerunt, nec postea facta admittatur, nisi a parte demonstretur vel saltem iuramento affirmetur defectum testis antea sibi notum non fuisse.
p.5 Iudex autem reprobationis discussionem in finem litis reservet, nisi contra testem stet praesumptio iuris, aut defectus sit notorius vel statim ac facile probari possit vel postea probari nequeat.
1765 Citatio testium fit ministerio iudicis, decreto interveniente, et intimanda est testibus ad normam .
1766
p.1 Testis rite citatus parere debet aut causam suae absentiae iudici notam facere.
p.2 Testis inobediens, qui nempe sine legitima causa non comparuit, aut, etsi comparuit, renuit respondere vel iusiurandum praestare vel attestationi subscribere, a iudice potest congruis poenis coerceri et insuper mulctari pro rata damni quod ex eius inobedientia partibus obveniat.
1767
p.1 Testis, antequam testimonium edat, iusiurandum praestare debet de tota ac sola veritate dicenda, salvo praescripto CIS 1758.
p.2 Partes earumve procuratores praestationi iurisiurandi testium assistere possunt, salvo praescripto CIS 1763.
p.3 Testibus, si de iure partium mere privato agatur, poterit iusiurandum, utraque parte consentiente, remitti.
p.4 Sed etiam cum iusiurandum a teste non exigitur, iudex testem commonefaciat gravis obligationis, qua semper tenetur, veritatem dicendi.
1768 , tametsi iusiurandum praestiterint de veritate dicenda, poterunt nihilominus pro prudenti iudicis arbitrio, absoluto examine, adigi ad iusiurandum de veritate dictorum sive circa omnes positionum articulos sive circa aliquos tantum, quoties gravitas negotii et editae testificationis adiuncta id postulare videantur.
1769 Testes adigi etiam iureiurando possunt ad secretum servandum circa propositas interrogationes dataque interrogationibus responsa, usque dum acta et allegata publici iuris fiant; imo etiam perpetuo ad normam CIS 1623, p3.
1770
p.1 Testes sunt examini subiiciendi in ipsa tribunalis sede.
p.2 Ab hac generali regula excipiuntur:
n1) S. R. E. Cardinales, Episcopi et personae illustres quae suae civitatis iure eximuntur ab obligatione comparendi coram iudice testificandi causa: ii omnes eligere ipsi possunt locum ubi testificentur, de quo iudicem certiorem facere debent;
n2) Qui morbo aliove corporis vel animi impedimento aut conditione vitae, uti moniales, tribunalis sedem adire nequeunt; ii domi audiendi sunt;
n3) Qui extra dioecesim degentes, in dioecesim reverti et ad tribunalis sedem accedere sine gravi incommodo nequeunt; ii audiendi sunt a tribunali loci in quo commorantur ad normam CIS 1570, p2, secundum interrogationes et instructiones a causae iudice transmissas;
n4) Qui in dioecesi quidem commorantur, sed in locis ita dissitis a tribunalis sede, ut sine gravibus impensis neque ipsi iudicem adire, neque a iudice adiri possint. Hoc in casu iudex debet propiorem aliquem sacerdotem dignum et idoneum deputare, ut cum assistentia alicuius, qui actuarii munere fungatur, examen horum testium perficiat, transmissis pariter eidem interrogationibus faciendis, datisque opportunis instructionibus.
1771 Examini testium partes assistere nequeunt, nisi iudex eas admittendas censuerit.
1772
p.1 Testes seorsum singuli examinandi sunt.
p.2 Prudenti tamen iudicis arbitrio relinquitur post edita testimonia testes inter se aut cum parte conferre, seu, vulgo, confrontare.
p.3 Id autem fieri poterit si haec omnia simul concurrant, scilicet:
n1) Si testes inter se aut cum parte in re gravi et causae substantiam attingente dissentiant;
n2) Si nulla alia facilior ad veritatem detegendam suppetat via;
n3) Si scandali vel dissidiorum periculum non sit ex collatione pertimescendum.
1773
p.1 Examen fit a iudice, vel ab eius delegato aut auditore, cui assistat oportet notarius.
p.2 In examine interrogationes non ab alio quam a iudice vel ab eo qui iudicis locum tenet, testibus deferendae sunt. Quapropter si partes, vel promotor iustitiae, vel defensor vinculi examini intersint et novas interrogationes testi faciendas habeant, has non testi, sed iudici vel eius locum tenenti proponere debent, ut eas ipse deferat.
1774 Testis primo interrogari debet non modo de generalibus personae adiunctis, hoc est, de nomine, cognomine, origine, aetate, religione, conditione, domicilio, sed etiam quae ipsi cum partibus in causa sit necessitudo; deinde deferendae sunt interrogationes quae causam ipsam respiciunt et sciscitandum unde et quomodo ea quae asserit, habeat cognita.
1775 Interrogationes breves sunto, non plura simul complectentes, non captiosae, non subdolae, non suggerentes responsionem, remotae a cuiusvis offensione et pertinentes ad causam quae agitur.
1776
p.1 Interrogationes non sunt cum testibus antea communicandae.
p.2 Attamen si ea quae testificanda sunt ita a memoria sint remota, ut nisi prius recolantur, certo affirmari nequeant, poterit iudex nonnulla testem praemonere, si id sine periculo fieri rosse censeat.
1777 Testes oretenus testimonium dicant et scriptum ne legant, nisi de calculo et rationibus agatur; tunc enim adnotationes, quas secum attulerunt, poterunt consulere.
1778 Responsio ex continenti redigenda est scripto ab actuario non solum quod attinet ad substantiam, sed etiam ad ipsa editi testimonii verba, nisi iudex, attenta causae exiguitate, satis habeat unam depositionis substantiam referri.
1779 Actuarius in actis mentionem faciat de praestito, remisso aut recusato iureiurando, de partium aliorumque praesentia, de interrogationibus ex officio additis et generatim de omnibus memoria dignis quae forte acciderint, cum testes excutiebantur.
1780
p.1 Testi, antequam ab auditorio discedat, debent legi quae actuarius de iis quae ipse viva voce testatus est, scripto redegit, data eidem testi facultate addendi, supprimendi, corrigendi, variandi.
p.2 Denique actui subscribere debent testis, iudex et notarius.
1781 Testes, quamvis iam excussi, poterunt, parte postulante aut ex officio, antequam acta seu testificationes publici iuris fiant, denuo ad examen vocari, si iudex id necessarium vel utile ducat, dummodo tamen omnis collusionis vel corruptelae absit periculum.
1782
p.1 Cum partes aut earum procuratores examini non interfuerunt, testimonia statim post absolutum omnium testium examen poterunt, decreto iudicis, evulgari.
p.2 Sed poterit iudex differre testimoniorum evulgationem in tempus quo cetera probationum capitula fuerint absoluta, si id e re existimet.
1783 Post testificationum evulgationem:
n1) Cessat facultas reprobandi testis personam, excepto casu de quo in CIS 1764, p4;
n2) Sed est ius reprobandi testes sive quod attinet ad modum examinis, cum scilicet obiiciuntur regulae iuris in examine peragendo neglectae, sive quod attinet ad testificationes ipsas, cum nempe testimonia impugnantur de falso aut de variatione, contradictione, obscuritate, defectu scientiae et similibus.
1784 Reprobationem iudex decreto suo reiiciat, si eam futili inniti fundamento aut ad retardandum iudicium factam animadvertat.
1785 Si iudicium reprobationis admittatur, iudex brevem terminum parti postulanti praestituat ad probandam reprobationem, et deinde procedat uti in aliis incidentibus causis.
1786 Post evulgatas testificationes, testes iam auditi denuo super iisdem articulis ne interrogentur, neque novi testes admittantur, nisi caute et ex gravi ratione in causis quae nunquam transeunt in rem iudicatam; ex gravissima ratione in ceteris; et in quolibet casu omni fraudis et subornationis periculo remoto, altera parte audita, et requisito voto promotoris iustitiae vel defensoris vinculi, si hi iudicio intersint; quae omnia iudex decreto suo definiat.
1787
p.1 Testis ius habet ad petendam compensationem impensarum, quas sustinuerit ratione itineris et commorationis in loco iudicii, et ad congruam indemnitatem pro interruptione sui negotii vel operis.
p.2 Iudicis est, auditis parte ac teste, et, si opus sit, etiam peritis, taxare indemnitatem et impensas testi solvendas.
1788 Si intra peremptorium terminum a iudice praestitutum congrua pecuniae quantitas de qua in CIS 1909, p2, ab eo qui testes inducere vult deposita non sit, is testium examini renuntiasse censeatur.
1789 In aestimandis testimoniis iudex prae oculis habeat:
n1) Quae conditio sit personae, quaeve honestas et an aliqua dignitate testis praefulgeat;
n2) Utrum de scientia propria, praesertim de visu et auditu proprio testificetur, an de credulitate, de fama, aut de auditu ab aliis;
n3) Utrum testis constans sit et firmiter sibi cohaereat; an varius, incertus, vel vacillans;
n4) Denique utrum testimonii contestes habeat, an sit singularis.
1790 Si testes inter se discrepent, iudex perpendat utrum edita ab eis testimonia sibi invicem adversentur, an sint dumtaxat diversa vel adminiculativa.
1791 p.1 Unius testis depositio plenam fidem non facit, nisi sit testis qualificatus qui deponat de rebus ex officio gestis.
p.2 Si sub iuramenti fide duae vel tres personae, omni exceptione maiores, sibi firmiter cohaerentes, de aliqua re vel facto in iudicio testificentur de scientia propria, sufficiens probatio habetur; nisi in aliqua causa iudex ob maximam negotii gravitatem, vel ob indicia quae aliquod dubium de veritate rei assertae ingerunt, necessariam censeat pleniorem probationem.
1792 Peritorum opera utendum est quoties ex iuris vel iudicis praescripto eorum examen et votum requiritur ad factum aliquod comprobandum vel ad veram alicuius rei naturam dignoscendam.
1793
p.1 Iudicis est peritos eligere vel designare.
p.2 Hanc designationem in causis mere privatis iudex facere potest rogatu utriusque partis vel etiam alterutrius, altera tamen consentiente; in causis vero bonum publicum respicientibus, audito promotore iustitiae aut vinculi defensore.
p.3 Prudenti iudicis arbitrio relinquitur unum pluresve peritos eligere pro causae natura et rei difficultate, nisi lex ipsa numerum peritorum praefiniat.
1794 Peritorum est peritiam suam ad veritatis et iustitiae leges exigere, neque falsum affirmando neque verum occultando; in quo si deliquerint, puniantur ad normam CIS 1743, p3.
1795
p.1 Ad periti munus, ceteris paribus, deligantur, qui competentis magistratus auctoritate idonei fuerint comprobati.
p.2 Qui a testimonio ferendo exeluduntur ad normam CIS 1757, ne ad peritorum quidem officium assumi possunt.
1796
p.1 Easdem ob causas quibus testes, possunt et periti recusari.
p.2 Iudex suo decreto edicat utrum sit admittenda recusatio, necne, et, recusatione admissa, in locum periti recusati alium sufficiat.
17971797.
p.1 Periti demandatum munus suscipere censentur praestatione iurisiurandi de munere fideliter implendo.
p.2 Partes non solum interesse possunt iurisiurandi praestationi, sed etiam exsecutioni muneris perito demandati, nisi aliud rei natura vel honestas exigat aut lex vel iudex statuat.
1798 Post iusiurandum praestitum, si periti intra praefinitum tempus mandato non paruerint aut sine iusta causa exsecutionem defugiant, tenentur damnorum.
1799
p.1 Iudex, attentis iis quae a litigantibus forte deducantur, omnia et singula capita decreto suo definiat circa quae periti opera versari debeat.
p.2 Tempus intra quod examen perficiendum est et votum proferendum, si necessarium vel opportunum iudici videatur, potest ab ipso iudice praefiniri et etiam, auditis partibus, prorogari.
1800
p.1 Si dubitetur quis scriptum aliquod exaraverit, iudex praeter scripturam quaestioni obnoxiam assignet peritis, proponentibus partibus, scripturas cum quibus illa comparari et conferri debeat.
p.2 Si de scripturis, quae sint inter se comparandae, partes dissentiant, iudex seligat, comparationis gratia, eas, quas pars ipsa alias recognovit, aut quas qui accusatur auctor scripturae controversae, scripsit ut persona publica et in archivis aut alio publico tabulario custodiuntur; aut eius subscriptiones quas ex fide notarii vel personae publicae constet coram ipsis fuisse exaratas.
p.3 Quod si scripturae a partibus et a iudice pro comparatione designatae, peritorum iudicio, investigationi non sufficiant, et is cui scriptura controversa tribuitur, in vivis sit, iudex ad instantiam partis aut etiam ex officio eum citet, ut manu propria coram iudice vel eius delegato scribat quidquid periti, iudex ipse, eiusve delegatus dictaturi sint.
p.4 Recusatio scribendi, non probata legitima recusationis causa, habetur ut confessio genuinitatis scripturae controversae in praeiudicium recusantis.
1801
p.1 Periti votum suum vel in scriptis proferre possunt, vel oretenus coram iudice; sed si ore proferatur, statim in scriptis redigi debet a notario et a peritis subscribi.
p.2 Peritus autem, praescrtim si sententiam suam in scriptis protulerit, accersiri potest a iudice ut explicationes, quae ulterius necessariae videantur, suppeditet.
p.3 Periti debent indicare perspicue qua via et ratione processerint in explendo munere sibi demandato et quibus potissimum argumentis sententia ab ipsis prolata nitatur.
1802 Periti suam quisque relationem a ceteris distinctam conficiant, nisi, lege non contradicente, iudex unam a singulis subscribendam fieri iubeat; quod si fiat, sententiarum discrimina, si qua fuerint, diligenter adnotentur.
1803
p.1 Si periti inter se discrepent, licet iudici aut peritioris suffragium super relatis a primis peritis exquirere aut novos de integro peritos adhibere.
p.2 Eadem facultas iudici est quoties periti post electionem in suspicionem inciderint ve1 impares atque non idonei muneri perspecti fuerint.
1804
p.1 Iudex non peritorum tantum conclusiones, etsi concordes, sed cetera quoque causae adiuncta attente perpendat.
p.2 Cum reddit rationes decidendi, exprimere debet quibus motus argumentis peritorum conclusiones aut admiserit aut reiecerit.
1805 Peritorum expensas et honoraria iudex, receptam uniuscuiusque loci consuetudinem prae oculis habens, ex bono et aequo taxare debet, salvo iure recursus ad normam CIS 1913, p1.
1806 Si ad controversiae locum iudex accedere atque ipsam rem controversam inspicere necessarium existimet, decreto id praestituat, quo ea quae in accessu praestanda sint, auditis partibus, summatim describat.
1807 Iudex recognitionem peragere potest vel ipse per se vel per auditorem aut iudicem delegatum.
1808
p.1 Iudex, rem vel locum recognoscens, peritos adhibere potest, si ipsorum opera necessaria vel utilis videatur.
p.2 Si periti adhibeantur, serventur, quantum fieri potest, quae praescripta sunt CIS 1793-1805.
1809 Si iurgii vel perturbationis periculum pertimescendum iudiei videatur, poterit ipse prohibere ne partes vel earum advocati iudiciali recognitioni intersint.
1810 Iudex testes, vel ex officio accitos vel a partibus ante recognitionem rite productos, potest in ipso iudiciali accessu examini subiicere, si id expedire videatur ad pleniorem probationem aut ad removenda dubia ob quae recognitio decerni debuit.
1811
p.1 Notarius diligenter curet ut constet ex actis qua die et hora recognitio facta sit, quae personae interfuerint, quae, recognitione durante, aut dicta aut peracta aut a iudice decreta sint.
p.2 Peractae recognitionis instrumenta tum iudex tum notarius subscribant.
1812 In quolibet iudicii genere admittitur probatio per documenta tum publica tum privata.
1813
p.1 Praecipua documenta publica ecclesiastica haec sunt:
n1) Acta Summi Pontificis et Curiae Romanae et Ordinariorum in exercitio suorum munerum authentica forma exarata, itemque attestationes authenticae de iisdem actibus datae ab illis vel eorum notariis;
n2) Instrumenta a notariis ecclesiasticis confecta;
n3) Acta iudicialia ecclesiastica;
n4) Inscriptiones baptismi, confirmationis, ordinationis, professionis religiosae, matrimonii, mortis, quae habentur in regestis Curiae vel paroeciae, vel religionis, et attestationes scriptae ex iisdem desumptae et a parochis, vel Ordinariis, vel notariis ecclesiasticis confectae aut earum exemplaria authentica.
p.2 Documenta publica civilia ea sunt quae secundum uniuscuiusque loci leges talia iure censentur.
p.3 Litterae, contractus, testamenta et scripta quaelibet a privatis confecta, privatorum documentorum numero habentur.
1814 Documenta publica sive ecclesiastica sive civilia genuina praesumuntur, donec contrarium evidentibus argumentis evincatur.
1815 Recognitio aut impugnatio scripturae proponi potest in iudicio tum incidenter, tum ad instar causae principalis.
1816 Documenta publica fidem faciunt de iis quae directe et principaliter in eisdem affirmantur.
1817 Documentum privatum, sive agnitum a parte sive recognitum a iudice, probat adversus auctorem vel subscriptorem et causam ab eis habentes, perinde ac confessio extra iudicium facta; sed per se non habet vim probandi adversus extraneos.
1818 Si abrasa, correcta, interpolata aliove vitio documenta infecta demonstrentur, iudicis est aestimare an et quanti huiusmodi documenta facienda sint.
1819 Documenta vim probandi in iudicio non habent, nisi originalia sint aut in exemplari authentico exhibita et penes tribunalis cancellariam deposita, exceptis documentis quae publici iuris sunt, ceu leges rite promulgatae.
1820 Documenta in forma authentica sunt exhibenda et in iudicio deponenda, ut a iudice et ab adversario examinari possint.
1821
p.1 Si dubium excitetur utrum fideliter exscriptum sit exemplar, an non, iudex ad instantiam partis vel etiam ex officio decernere potest, ut ipsum documentum exhibeatur, unde exemplar est desumptum.
p.2 Si id fieri aut minime aut valde difficulter possit, iudex potest auditorem delegare aut loci Ordinarium rogare pro examine et collatione documenti, praescribens quibus de articulis et quemadmodum fieri debeat collatio; collationi vero utraque pars assistere potest.
1822 Documenta communia quaeve de communi agunt negotio, ut testamenta et instrumenta quae respiciunt successiones, bonorum partitiones, contractus aliaque huiusmodi de quibus lis est inter partes, quilibet ex litigantibus potest postulare ut in iure exhibeantur ab ea parte quae illa possidere dicitur.
1823
p.1 Nemo tamen exhibere tenetur documenta, etsi communia, quae communicari nequeunt sine periculo damni ad normam CIS 1755, p2, n.2 aut sine periculo violationis secreti servandi.
p.2 Attamen si qua saltem documenti particula, quam produci intersit, describi possit, et in exemplari exhiberi sine memoratis incommodis, iudex decernere potest ut eadem exhibeatur.
1824
p.1 Si pars exhibere recuset documentum de iure producendum, quod ipsa fertur possidere, iudex, altera parte postulante, auditoque, si opus sit, promotore iustitiae vel vinculi defensore, interlocutoria sententia statuat, an et quomodo eiusdem documenti exhibitio facienda sit.
p.2 Parte parere recusante, iudicis est aestimare quanti haec recusatio facienda sit.
p.3 Quod si pars documentum apud se esse neget, iudex poterit eam examini subiicere et ad iusiurandum de ea re praestandum adigere.
Codex Iuris Canonici 1917 1726