Hilarius-De Trinitate 1226

1226
26. Contra nativitatem aeternam impie nititur humana ratio.(Natum itaque unigenitum Deum, sed natum ante aeterna tempora confitemur; quia confiteri necesse est, in quo nos apostolicarum ac propheticarum praedicationum dicta concludunt: cum tamen sensus humanus intelligentiam intemporalis nativitatis non apprehendat, quia aliquid in naturis terrenis ante tempora natum esse non convenit. Quod cum ita a nobis praedicabitur; quomodo rursum ejusdem intelligentiae complexu non fuisse ante quam nascitur dicemus, cum secundum Apostolum ante tempora aeterna sit unigenitus Deus (II Tim, I, 9, et Tit. I, 2)? Si igitur natum ante tempora aeterna, non ratio humanae intelligentiae, sed prudentiae fidelis professio est; quia et nativitas per auctorem est, et quod tempora excedit aeternum est, et 424 extra sensum terrenum est quod ante tempora aeterna sit natum: certe jam impia voluntate sensum humanae rationis extollimus, ut per intelligentiam mundi non fuerit ante quam nascitur, cum ultra sensum humanum et intelligentiam mundi nascatur aeternum. Aeternum autem est, quidquid tempus excedit.

1227
27. De nato ante tempora dici nequit, ANTE QUAM NATUS EST, nec NON FUIT ALIQUANDO.(Tempora enim omnia vel opinione complectimur, vel scientia: cum quod nunc est, scimus non etiam pridie fuisse, quia quod pridie fuerit, nunc non sit: quod autem nunc est, nunc tantum sit, non et pridie fuerit. Opinione vero ita praeterita metimur, ut ante urbem aliquam institutam non ambigatur tempus fuisse, quo urbs instituta non fuerit. Cum ergo vel scientiae vel opinioni nostrae subjacent tempora, sensu humanae intelligentiae judicamus; ut de aliqua re ratione dixisse existimemur, non fuit ante quam nascitur, quia uniuscujusque originem tempora semper antelata praeveniant. At vero cum in Dei rebus, id est, in Dei nativitate, nihil non ante tempus aeternum sit; non cadit in id, ut ante quam natus est, cuique ante tempora aeterna promissum est aeternum, sit secundum beati Apostoli dictum in spe vitae aeternae, quam promisit non mendax Deus ante tempora aeterna (Tit. I, 2), aliquando non fuisse dicatur: quia intelligi non potest coepisse post aliquid, qui esse sit ante aeterna tempora confitendus.

1228
28. De Filii nativitate credere tenemur aliter ac de nostris. Semper natum audientes, numquam non fuisse sentimus.(Si ergo nasci aliquid ante tempora aeterna, neque in naturis humanis est, neque in intelligentia; et tamen in hoc professionibus de se Dei creditur: quomodo id quod sine sensu intelligentiae aeternae natum semper, id est, ante tempora aeterna esse, apostolica fides cum locuta sit; id rursus non 425 fuisse ante quam nascitur, per sensum humanae intelligentiae, nostri temporisseu invisibilem seu corporalem, et ante omnia saecula et tempora aeterna, et ante sensum omnem natus confitendus est esse, qui per id, quod ita natus est, semper est; concipi quoque nullo sensu licet, ut non fuerit ante quam nascitur; quia et ante sensum omnem est, qui ante tempora aeterna natus est, et in sensu numquam est eum, qui semper esse confitendus est, non fuisse.

1229
29. Reponunt, Qui igitur erat, natus est.(Sed argute hujus interrogationis calumnia antefertur: (Si, inquit, in sensum non cadit non fuisse ante quam nascitur, reliquum hoc sensui est, ut qui erat natus sit.(

1230
30. Aliud est semper natum esse, aliud prius esse quam nasci.(Et calumnianti respondebo: Numquid a me aliud, quam natum, dici meminerit? Aut numquid ante tempora aeterna esse, id ipsum sit quod est, eum qui erat nasci? quia nasci quod erat, jam non nasci est, sed se ipsum demutare nascendo. Natum autem semper esse hoc est, sensum temporum nascendo praecurrere, neque intelligentiae patere aliquando fuisse non natum. Non est itaque id ipsum, natum ante tempora aeterna semper esse, et esse ante quam nasci. Natum autem ante tempora aeterna semper esse, excludit non fuisse ante quam nascitur.

1231
31. 426 Filius nec est, nec non fuit prius quam natus.(Caeterum non relinquit prius esse quam nasci: quia qui ultra sensum est, in nullo subjacet sensui. Nam si ultra sensum est, natum semper esse, non licet jam esse post sensum, non fuisse eum ante quam nascitur. Cum itaque natum semper esse, nihil aliud sit confitendum esse, quam natum, id sensui, ante quam nascitur vel fuisse vel non fuisse, non subjacet: quia sensum nihil aliud, quam ante tempora aeterna natum esse, semper antevenit. Natus itaque est, et semper est: qui nihil aliud de se patitur intelligi et dici posse, nisi natum. Nam cum anterior ipso tempore sensuum est, (quia ante sensum tempus aeternum est;) non admittit sensum de se dijudicantem, esse aut non fuisse ante quam nascitur: quia et esse ante quam nascitur, non sit nativitatis; et non fuisse, jam temporis sit. Ergo et infinitas temporum aeternorum quod est temporis, id est, non fuisse, consumit: et nativitas quod suum non est, id est, ante quam nascitur esse, non patitur. Quod si aut esse aut non fuisse sensui subjacebit, jam nativitas ipsa post tempus est: quia qui non semper est, necesse est coeperit esse post aliquid.

1232
32. Semper natus, semper esse animo sentitur.(Finis igitur et fidei et sermonis et sensus est, Dominum Jesum et natum esse, et semper esse: quia si quid de Filio mens retroacta scrutabitur, nihil aliud scrutantis sensui, quam natum esse et semper esse, semper occurret. Ut igitur Deo patri proprium est sine nativitate, ita et Filio debitum est per nativitatem semper esse. Nativitas autem nihil aliud quam patrem, neque pater aliud quam nativitatem enuntiabit. Medium enim nihil quidquam nomina ista, aut natura permittit. Aut enim non semper Pater, si non semper et Filius; aut si semper Pater, semper et Filius: quia quantum Filio temporis, ne semper filius fuerit, abnegabitur; tantum Patri deest, ne pater semper sit: ut licet semper Deus, non tamen 427 et pater in ea fuerit infinitate, qua Deus est.

1233
33. Deus Arianis non semper pater.(Etiam in id se professio impietatis extendit, ut non Filio tempora nativitatis, sed Patri generationem adscribat: quia generationis modus intra nativitatis sit tempora constitutus.

1234
34. Refelluntur. Tempora secundum Arianos.(Pium tibi ac religiosum, haeretice, existimas, Deum semper quidem, sed non semper patrem confiteri? Quod si ita sentire te pium est, Paulum impietatis necesse est, Filium ante tempora aeterna esse dicentem (Tit. I, 2), condemnes: etiam ipsam testantem de se Sapientiam, quod ante saecula fundata sit, crimineris: quae Patri aderat tum, cum coelum praepararet. Sed tu, ut Deo initium tribuas quo pater est, prius temporibus initium decerne quo coepta erunt: quae si coepta sunt, mendax est Apostolus, qui ea sit professus aeterna. Soletis enim tempora de solis ac lunae creatione numerare, quia scriptum de his sit: Et sint in signa et tempora et annos (Gen. I, 14). Sed qui ante coelum est, quod secundum vos etiam ante tempus est, idem et ante saeculum est. Neque solum ante saeculum est, sed etiam ante generationes generationum saecula praeeuntes. Quid caducis et terrenis, et angustis divina et infinita concludis? Nescit Paulus in Christo nisi temporum aeternitatem. Non post aliquid se esse Sapientia, sed ante omnia loquitur. Tecum a sole ac luna tempora instituta sunt: Christum autem David ante solem permanere significat dicens: Ante solem nomen ejus (Psal. LXXI, 17). Et ne res Dei mundi istius origine inchoatas arbitrareris, idem ait: Et ante lunam generationes generationum (Ibid. 5). Despiciuntur hic tempora a tantis viris et prophetiae spiritu dignis: et nihil sensui humano relinquitur, in quo se ante nativitatem, quae tempora aeterna excedit, extendat: sed hunc modum tantum habeat religiosae opinionis fides, 428 ut Dominum Jesum Christum unigenitum Deum, et ad perfectae nativitatis confessionem natum meminerit, et in divinitatis veneratione non ignoret aeternum.

1235
35. Objicitur, Sapientiam se creatam testari.(Sed accusamur mendacnativitatis sensum humanae opinionis excederet. Profertum enim adversum nos Sapientiae de se protestatio, quae creatam se docuerit his dictis: Dominus creavit me in initium viarum suarum (Prov. VIII, 22).

1236
36. Quae creata a saeculo, eadem ante saeculum fundata. (Et o te miser, haeretice, qui indulta Ecclesiae adversum Synagogam arma, contra fidem ecclesiasticae praedicationis invadis: et doctrinae salutaris munitissimam intelligentiam rapis adversum universorum salutem; creaturam Christum per haec verba esse contendens, non Judaeum potius, negantem Christi ante saecula aeterna divinitatem et in omnibus operibus ac doctrinis Dei efficaciam, per haec verba Sapientiae subsistentis exstinguens! quae se nunc creatam in initium viarum Dei et in opera ejus a saeculo dixerit; ne forte ante Mariam non manere existimaretur: neque tamen creatam se ad nativitatis intelligentiam referret; quia in viarum initium et in opera sit creata; at vero ne hoc viarum initium, quod utique de divinis rebus humanae cognitionis exordium est, quisque ad subjiciendam tempori nativitatem infinitam deputaret (Prov. VIII, 22 sec. LXX), fundatam se ante saecula sit professa: ut dum aliud est in viarum initium et in opera creari, et aliud est ante saecula fundari, anterior intelligeretur esse creatione fundatio: et hoc ipsum, quod fundata in opera ante saeculum est, sacramentum creationis ostenderet; quia fundatio ante saeculum, et creatio in viarum initium atque in opera post saeculum sit.

1237
37. 429 Non tempore, sed aeternitate saeculum praecedit. (Jam vero ne creatio et fundatio fidem divinae nativitatis offenderet, sequitur: Prius quam terram faceret, prius quam montes stabiliret, ante omnes colles genuit me (Ibid. 25 et 26). Jam genitus est ante terram, qui ante saeculum fundatus est: neque solum ante terram, sed etiam ante montes atque colles. Et in his quidem quia de se Sapientia loquitur, plus loquitur quam auditur. Omnia enim, quaecumque ad infinitatis intelligentiam significantur, istius modi esse oportet, ne rei cuiquam aut generi secunda in tempore sint. Caeterum ad aeternitatis demonstrationem nequaquam temporalia coaptabuntur: quia per id, quod posteriora sunt caeteris, per se ipsa non manifestant infinitatis exordium; cum ipsa exordium temporale sortita sint. Quid enim magnum est, ut ante terram Deus Dominum Christum genuerit; cum Angelorum origo terrae creatione reperiatur antiquior? Aut cur qui ante terram genitus diceretur, etiam ante montes, neque solum ante montes, sed etiam ante colles natus manifestaretur: cum collium significatio post montes sit, montium vero intelligentia post terram sit? Per quod existimari non potest, idcirco haec esse dicta, ut ante colles et montes et terram esse intelligeretur, qui ea, quae ante terram et montes et colles sunt, infinitatis suae aeternitate praecelleret.

1238
38. Infinitatem suam quantum licet explicuit, per creata comprehendi non potuit.(Sed sensum nostrum sermo divinus non inopem rationis reliquit; nam causam dicti per haec quae consequuntur ostendit: Deus fecit regiones, et inhabitabilia, et cacumina quae habitantur sub coelo. Cum pararet coelum, eram cum illo, et cum segregabat suam 430 sedem. Quando super ventos validas faciebat in summo nubes, et cum certos ponebat fontes sub coelo, et cum fortia faciebat fundamenta terrae, ego eram apud illum componens (Proverb. VIII, 26, secund. LXX). Quis hic temporum locus est? Aut quo se extendere ultra infinitam unigeniti Dei nativitatem, humanae intelligentiae sensus permittitur? Non enim per haec, quorum creationem mente concipimus, comprehendi generatio ejus potest, qui anterior his omnibus est ut quamvis praestet in tempore, non tamen infinitus sit, cui hoc solum tributum sit, ut ante temporalia natus sit. Nam cum illa tempori in sui constitutione subjaceant, ille tamen, licet anterior his omnibus sit, non sit liber a tempore: quia temporalis horum constitutio tempus nativitatis ejus, qui ante sit natus, ostendat; dum hoc ipsum ei tempus est, quod temporalibus antefertur.

1239
39. Aeternis se coaeternam docuit.(Sed Dei sermo et verae sapientiae doctrina loquitur perfecta, et absoluta significat, docens se non temporalibus esse anteriorem, sed infinitis. Cum enim praepararetur coelum, aderat Deo. Numquid coeli praeparatio Deo est temporalis ut repens cogitationis motus subito in mentem tamquam antea torpidam stupentemque subrepserit, humanoque modo fabricandi coeli impensam et instrumenta quaesierit? Atquin alius prophetae de operationibus Dei sensus est, cum ait: Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6). Praecepto tamen Dei coeli ut firmarentur eguerunt; nam apparatus et virtus eorum in hac imperturbatae constitutionis suae firmitate, non de temperatione alicujus et permixtione materiae, 431 sed ex spiritu divini oris exsistit. Quid ergo est, praeparanti Deo coelum genitam ab eo adesse sapientiam; cum neque creatio coeli ex praeparatione consistat, neque naturae Dei sit, in apparatu eum cogitandi operis commorari? Nihil enim non semper cum Deo fuit, quidquid in rebus est: quae etsi ad creationem sui coepta sunt, non sunt tamen ad Dei vel scientiam vel potestatem inchoata. Et testis est nobis propheta dicens: Deus qui fecisti omnia quae futura sunt (Esa. XLV, 11, sec. LXX). Quae enim futura sunt, licet in eo quod creanda sunt adhuc fient, Deo tamen, cui in creandis rebus nihil novum ac repens est, jam facta sunt: dum et temporum dispensatio est ut creentur, et jam in divinae virtutis praesciente efficientia sint creata. Et idcirco nunc Sapientia natam se ante saecula docens, anteriorem se non solum his quae creata sunt docet, sed aeternis coaeternam, praeparationi scilicet coeli, et discretioni sedis Dei. Non enim tum discreta sedes est, cum effecta est: quia aliud est discerni sedem, aliud componi. Neque tum paratum coelum est, cum praeparatum est: nam erat apud praeparantem et discernentem. Postea vero componebat cum parante: aeternitatem suam cum praeparanti adest, et ministerium quando cum parante componit ostendens. Idcirco nunc etiam ante terram et montes et colles genitam esse se dixit, quia et praeparationi coeli adfuisse se doceret: ut haec jam tunc, cum praepararetur coelum, penes Deum facta esse per id, quod nihil Deo novum est, demonstraret.

1240
40. Mundum Deus ab aeterno simul ac semet praeparavit. (Perpetua enim et aeterna rerum creandarum est praeparatio: neque partibus cogitationum universitatis hujus corpus effectum est, ut primum de coelo sit cogitatum, tum postea terrae cura et tractatus Deum inierit, cogitatumque per singula sit, ut 432 primum in planitiem diffunderetur, deinde postea meliore consilio montibus elevaretur, rursum autem etiam collibus variaretur, quarto deinde habitabilis etiam in ipsis cacuminibus redderetur, praeparatumque coelum ac sedes Dei segregaretur, ventorumque exhalationes nubes in summo validae continerent; tunc deinde certi sub coelo fontes mearent, ac postremo fundamentis terra fortibus confirmaretur. Singulis enim his omnibus anteriorem se Sapientia esse profitetur. Sed cum omnia per Deum quae sub coelo sunt facta sint, et componendo coelo Christus adfuerit, et ipsam praeparati coeli praeveniat aeternitatem; non patitur hoc existimari in Deo minutarum rerum particulatas cogitationes, quia omnis horum praeparatio Deo est coaeterna. Nam tametsi habeat dispensationem sui, secundum Moysen (Gen. I), firmamenti solidatio, aridae nudatio, maris congregatio, astrorum constitutio, aquarum terraeque in ejiciendis ex se animantibus generatio: sed coeli, terrae, caeterorumque elementorum creatio ne levi saltem momento operationis discernitur; quia eorum praeparatio aequabili penes Deum aeternitatis infinitate constiterat.

1241
41. Epilogus.(His igitur infinitis et aeternis in Deo Christus cum adesset, solam nobis nativitatis suae permisit conscientiam: ut quantum ad fidem proficeret Dei intellecta nativitas, tantum valeret ad susceptam religionem cognita nativitatis aeternitas: quia ex eo qui aeternus est patre, nec ratio nec sensus admittat, nisi aeternum filium praedicari.

1242
42. Creationis in Christo nomen frustra objicitur. (Sed creationis nomen nos et professio movet. Moveat sane nomen creationis, si non nativitas ante saecula, et creatio in initium viarum Dei et in opera praedicatur. Non enim potest nativitas pro creatione accipi: 433 cum nativitas ante causam sit, creatio vero per causam. Ante praeparationem enim coeli erat et ante saeculum fundatus, qui in initium viarum Dei et in opera est creatus. Aut numquid ejusdem intelligentiae est, in initium viarum Dei et in opera creari, et nasci ante omnia? quorum unum habet tempus in gestis, aliud vero intemporalem intelligentiam continet.

1243
43. Mundi condendi velut minister creatus perperam obtenditur.(Aut forte velis id, quod in opera creatur, ita intelligi oportere, ut propter opera sit creatum: id est, ut Christus causa efficiendorum operum sit creatus, ut ipse servus potius et operator mundi maneret, non Dominus gloriae natus esset; et ad ministerium efficiendi saeculi crearetur, non etiam semper esset filius dilectionis et rex saeculorum? Sed quamquam hunc impiissimum sensum tuum intelligentia communis exstinguat; quia aliud sit in initium viarum Dei et in opera creari, aliud ante saecula nasci: tamen hic idem locus, ne propter operationem mundi Dominum Christum creatum esse mentireris, occurrit, cum Deum patrem effectorem atque operatorem universitatis ostendit. Tuto id quidem, quia ei qui pararet omnia adesset ipse componens. Sed cum Scriptura omnis creatorem mundi Dominum Jesum Christum esset locutura; nunc tamen Sapientia; ad enecandam impietatis occasionem, et fabricatorem mundi Deum patrem professa est, neque se fabricanti docuit afuisse, quippe cum adesset etiam praeparanti: et cum Pater pararet, et Sapientia cum parante componeret, adessetque etiam praeparanti; per id ipsum in ea quae propter opera creata esse intelligeretur, quia aeternae praeparationi futurorum operum adfuisset, neque Scripturam mendacem 434 constitueret, quia cum parante componeret.

1244
44. Creatam se dicit Sapientia, spectans quae post saeculum gessit.(Sed tandem doctrinae catholicae revelatione, quid sit Christum in initium viarum Dei et in opera creatum esse, in principio haeretice cognosce, et ipsius Sapientiae dictis impiae hebetudinis tuae disce stultitiam. Coepit enim ita: Si enuntiavero vobis quae quotidie sunt, memorabor ea quae a saeculo sunt enumerare (Prov. VIII, 21, sec. LXX): namque cum ante dixisset: Vos o homines obsecro, et emitto vocem meam filiis hominum. Intelligite simplices astutiam, indocti autem cor apponite (Ibid., 4, 5); et rursum: Per me reges regnant, et potentes scribunt justitiam. Per me principes magnificantur, et tyranni per me tenent terram (Ibid., 15, 16); et rursum: In viis aequitatis ambulo, et inter medias semitas justitiae conversor: ut dividam diligentibus me substantiam, et thesauros eorum impleam bonis (Ibid., 20, 21). Quotidianum opus suum Sapientia non tacet. Et primum universos obsecrans monet, et simplices intelligere astutiam, et indoctos cor apponere, ut verborum distinctas discretasque virtutes vehemens ac diligens lector expenderet. Suis itaque modis, suis constitutionibus universa agi, intelligi, laudari, obtineri (al. teneri) docet: et intra se regna regum, et potentium prudentiam, et principum famosa opera, et jus terram obtinentium tyrannorum contineri ostendit: se quoque non admisceri iniquitatibus, neque injustitiis interesse; et hoc ob id, ut universis aequitatis ac justitiae operibus intercedendo, diligentibus se aeternorum bonorum, et incorruptorum thesaurorum opulentiam subministret. Ergo ea se, quae quotidie fiunt, enarraturam professa, memorem se quoque ad enumeranda ea quae a saeculo sunt pollicetur. Et nunc quis hebetudinis sensus est ea, quae a saeculo esse memorata 435 sunt, quod ante saeculum gesta sint existimare? quia in his, quae a saeculo sunt, opus omne post saeculum est: at vero quae ante saeculum sunt, praeveniunt saeculi a se posterioris constitutionem. Memorem itaque se ad dicenda ea, quae a saeculo sunt, professa Sapientia ait: Dominus creavit me in initium viarum suarum in opera sua (Ibid., 22). Rerum itaque a saeculo gestarum significatio ista est: neque generationis ante saecula praedicatae, sed dispensationis a saeculo initae doctrina est.

1245
45. Natus ante saecula, creatus a saeculo, quid. Qui initium viae operum Dei. Quando et cur creatus.(Et quaerendum est, quid sit natum ante saecula Deum, rursum in initium viarum Dei et in opera creari. Quia ubi ante saeculum est nativitas, infinitae generationis aeternitas est: ubi vero a saeculo est creatio eadem in vias Dei atque in opera ejus, operibus ac viis causa creationis aptata est. Ac primum, quia Christus sapientia est, videndum est an ipse sit initium viae operum Dei. Nec, ut opinor, ambigitur: ait enim, Ego sum via (Joan. XIV, 6); et, Nemo vadit ad Patrem, nisi per me (Ibidem). Via est dux euntium, festinantium cursus, ignorantium securitas, et quaedam nescitarum ac desideratarum rerum magistra. Ergo in viarum initium in opera Dei creatur: quia et via est, et deducit ad Patrem. Sed creationis hujus, quae a saeculo est, ratio quaerenda est. Nam ultimae dispensationis sacramentum est, quo etiam creatus in corpore, viam se Dei operum est professus. Creatus autem est in vias Dei a saeculo: cum ad conspicabilem speciem subditus creaturae, habitum creationis assumpsit.

1246
46. Viae Dei a saeculo, species creatae a Verbo assumptae. Cur varias assumpserit.(Videamus itaque in quas Dei vias, et in quae opera a saeculis creata sit, nata ante saecula ex Deo Sapientia. Vocem deambulantis in paradiso Adam audivit (Gen. III, 8). Putasne deambulantis incessum nisi in specie assumptae creationis auditum: ut in aliqua creatione 436 consisteret, qui inambulans fuerit auditus? Non requiro qualis ad Cain et Abel et Noe locutus sit, et benedicens quoque Enoch qualis adfuerit. Angelus ad Agar loquitur (Gen. XVI, 9, 13): et utique idem Deus est. Numquid speciei ejusdem est cum angelus videtur, cujus est in ea natura qua Deus est? Certe species angeli ostenditur, ubi postea Dei natura memoratur. Sed quid de angelo dicam? Homo ad Abraham venit (Gen. XVIII, 2). Numquid secundum hominem in creationis istius habitu Christus talis assistit, qualis et Deus est? Sed homo loquitur, et corpore assistit, et cibo alitur: verumtamen Deus adoratur. Certe qui ante angelus, nunc etiam homo est: ne naturalem hanc esse Dei speciem diversitas hujus ipsius assumptae creationis pateretur intelligi. Adest autem ad Jacob etiam usque ad luctae complexum in habitu humano, et manum conserit, et membris nititur, et lateribus inflectitur, et in omni motu nostro incessuque consistit (Gen. XXXII, 24). Sed idem postea et Moysi esse ignis ostenditur (Exodi III, 2): ut naturae creatae tum potius ad speciem, quam ad substantiam naturae, fidem disceres. Habuit tum in se potestatem conflagrandi, non tamen naturalem suscipiens urendi necessitatem: quia sine rubi damno conflagratio ignis apparuit.

1247
47. Sine aeternitatis damno assumpsit. Ea virtute qua assumpsit, absumpsit.(Curre per tempora, et intellige qualis visus sit, vel Jesu Nave nominis sui prophetae, vel Esaiae etiam cum (Joan. XII, 41) evangelico testimonio visum praedicanti, vel Ezechieli usque ad conscientiam resurrectionis assumpto (Ezech. XXXVII), vel Danieli hominis filium iu aeterno saeculorum regno confitenti (Dan. VII, 13, 14), caeterisque aliis, quibus se in habitu variae creationis ingessit, in vias Dei et in opera Dei, ad cognitionem scilicet Dei et nostrae aeternitatis profectum. Quid hic nunc haec humanae salutis dispensatio tam impiam aeternae nativitatis 437 contumeliam molitur? Creatio ista a saeculis est: caeterum ante saecula infinita nativitas est. Vim sane nos dictis afferre contende, si Propheta, si Dominus, si Apostolus, si sermo ullus ad divinitatis aeternae nativitatem creaturae retulit nomen. In his enim omnibus Deus, qui ignis consumens est, ita creatus inest, ut creationem ea virtute qua assumpsit absumeret: potens abolere rursum, quod tantum ad causam contemplationis exstiterat.

1248
48. Christum ut hominem dixit Paulus factum. Dixit et creatum.(Beatam autem illam et veram conceptae intra virginem carnis nativitatem, quia tum creaturae nostrae et naturae et species nascebatur, creaturam et facturam Apostolus nominavit. Et certe cum eo (secundum eum) verae secundum hominem nativitatis hoc nomen est, cum ait: At ubi venit adimpletio temporis, misit Deus filium suum factum de muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege sunt redimeret, ut adoptionem filiorum consequeremur (Gal. IV, 4). Filius itaque suus est, qui est in homine et ex homine factura; neque factura tantum, sed etiam creatura, ut dicitur: Sicut est veritas in Jesu, deponere vos secundum priorem conversationem veterem hominem eum, qui corrumpitur secundum concupiscentias deceptionis. Innovamini autem spiritu sensus vestri, et induite novum hominem eum, qui secundum Deum creatus est (Ephes. IV, 21 et seqq.). Induendus itaque novus homo ille est, qui secundum Deum creatus est. Qui enim erat filius Dei, natus erat et filius hominis. Quia non divinitatis erat nativitas, sed creatura carnis; significationem sui generis accepit novus homo, secundum natum ante saecula Deum creatus. Et cur secundum Deum homo novus creatus esset, ostendit secundum haec adjiciens: In justitia, et sanctitate, et veritate (Ibid. 24). Dolus enim in eo non fuit: et factus est nobis justitia et sanctificatio, et ipse est veritas. Hunc ergo Christum, qui secundum Deum novus homo creatur, induimur. (Secundum Deum autem creatur: quia secundum Dei justitiam, et sanctificationem, et veritatem homo peccati nescius est creatus.)

1249
49. Creatio nativitati aeternae nequit deputari.( Si igitur Sapientia, memorem se eorum quae a saeculo gesta sunt dicens, in opera 438 Dei atque in vias Dei creatam esse se dixit; atque ita creatam, ut fundatam se ante saecula doceret, ne assumptae illius varie ac frequenter creationis sacramentum demutasse naturam videretur, cum fundationis firmitas convellendi status non reciperet perturbationem; at vero ne fundatio aliud quidquam quam nativitatem videretur ostendere, ante omnia professa est esse se genitam: nunc vero cur creatio ad nativitatem deputatur, cum quae genita ante omnia est, ipsa fundata ante saecula est; quae autem fundata ante saeculum est, ea ipsa in initium viarum Dei et in opera ejus creata a saeculis est: ut creatio a saeculis differre intelligeretur ab ea, quae ante saecula et quae ante universa nativitas est. Non habet saltem impietas veniam, ut praetendat impietatis errorem.

1250
50. Quo sensu etsi imperite, non tamen impie posset deputari.(Namque etsi infirmitas intelligentiae sensum religiosae opinionis impediret, ne nunc quae creationis proprietas esset consequi posset; tamen vel secundum Apostoli dictum facturam verae nativitati deputantem, creationem quoque etsi indocte, tamen non impie, ad generationis fidem proficere oportere existimare debuerat. Apostolus enim videtur, unius ex uno nativitatem, id est, Domini ex virgine sine passionum humanarum conceptu praedicaturus, non extra rationem factum de muliere locutus esse, quem natum sciebat, frequenterque dixisset: ut et nativitas veritatem generationis ostenderet, et factura unius ex uno nativitatem protestaretur; quia humanae permixtionis conceptum facturae nomen excluderet, cum factus esse ex virgine disceretur, qui natus magis esse non ambigebatur. At vide tu, quam sis impius, o haeretice. Creatum Jesum Christum potius ex Deo, quam natum esse, sermo nullus aut propheticus aut evangelicus aut apostolicus est locutus: tu vero nativitatem negas, et affirmas creaturam, non secundum significationem Apostoli, factum esse dicentis ne natus esse ambigeretur unus ex uno; sed ad impiissimum sensum, ne Deus naturali nativitate subsisteret, cum creatura potius ex nihilo 439 substitisset. Hoc primum infelicis mentis tuae virus est, non nativitatem creaturam nominare, sed pro nativitate fidem creationi aptare. Quamquam id quidem inopis ingenii esset, sed tamen non admodum irreligiosi, creatum idcirco dixisse, ut impassibilis ex Deo tamquam unius ex uno nativitas nosceretur.

1251
51. Fides constans de aeterna Filii nativitate.(Sed nihil horum constans atque apostolica fides patitur. Scit enim in qua dispensatione temporis Christus creatus, et in qua temporum aeternitate sit natus. Natus autem ex Deo Deus est, et verae nativitatis in eo et perfectae generationis non ambigua divinitas est. Nihil enim in rebus Dei nisi natum et aeternum confitemur. Natum autem non post aliquid, sed ante omnia: ut nativitas tantum testetur auctorem, non praeposterum aliquid in se ab auctore significet. Et quidem confessione communi, secunda quidem ab auctore nativitas est, quia ex Deo est; non tamen separabilis ab auctore, quia in quantum sensus noster intelligentiam tentabit nativitatis excedere, in tantum necesse est etiam generationis excedat. Solus itaque hic pius de Deo sermo est, scire Patrem: scire et cum eo eum qui ex eo Filius. Neque sane aliud de Deo, praeter quam patrem eum esse unigeniti Dei et creatoris, docemur. Ultra se itaque infirmitas humana non tendat: et loquatur hoc solum, in quo solo ei salus est, ante carnis sacramentum in Domino Jesu Christo hoc se semper scire, quod natus est.

1252
52. Huic se adhaerere profitetur Hilarius quam nec sensu suo praefinit.( Ego quidem, in quantum concesso mihi hoc a te spiritu vigebo, sancte Pater omnipotens Deus, ut aeternum te Deum, ita aeternum et patrem confitebor. Neque in id umquam stultitiae atque impietatis erumpam, ut omnipotentiae tuae sacramentorumque arbiter, hunc infirmitatis meae sensum ultra infinitatis tuae religiosam opinionem, et significatam mihi aeternitatis fidem erigam: ut te aliquando sine Sapientia et Virtute et Verbo tuo, unigenito Deo Domino meo Jesu Christo fuisse praefiniam. Non enim praejudicat de te sensui meo naturae 440 nostrae infirmus imperfectusque sermo; ut fidem intra silentium strangulet inopia eloquendi. Namque cum verbum et sapientia et virtus in nobis interioris motus nostri opus nostrum sit, tecum tamen perfecti Dei, qui et Verbum tuum et Sapientia et Virtus est, absoluta generatio est; ut inseparabilis semper a te sit, qui in his aeternarum proprietatum tuarum nominibus ex te natus ostenditur: natus autem ita, ut nihil aliud quam te sibi significet auctorem; non etiam fidem infinitatis amittat per id, quod ante tempora aeterna natus esse memoratur.

1253
53. In multis naturalibus rebus, quarum latet causa, succurrit fides, quanto magis in divinis. (Multa enim istius modi in rebus humanis praestitisti, quorum cum causa ignoretur, effectus tamen non nescitur. Et religiosa est fides, ubi est etiam naturalis inscientia. Nam cum erexi in coelum tuum hos luminis mei infirmes oculos, nihil aliud esse quam coelum tuum credidi. Hos enim astriferos in eo circulos, et annuos recursus, et vergilias, et septemtrionem, et luciferum, diversa ministeriorum suorum sortitos officia conspiciens, Deum te in his, quorum intelligentiam non complector, intelligo. Cum vero mirabiles elationes maris tui vidi; non solum aquarum originem, sed nec motum dimensae hujus vicissitudinis assecutus, fidem tamen rationis, mihi imperspicabilis licet, apprehendens, in his te quoque quae ignoro, non nescio. Jam vero cum in terras mente convertor, quae occultarum virtute causarum sata omnia suscepta dissolvunt, dissoluta vivificant, vivificata multiplicant, multiplicata confirmant; nihil in his reperi, quae intelligere sensu meo possem: sed ignoratio mea ad intelligendum te proficit, dum famulantis mihi naturae imperitus, usu te tantum meae utilitatis intelligo. Ipsum me quoque nesciens, ita sentio: ut te magis eo, quod mei sum ignarus, admirer. Nam dijudicantis mentis meae aut motum aut rationem aut vitam et non intelligens sentio, et sentiens tibi debeo, cui ultra intelligentiam naturalis exordii, sensum naturae oblectantis impertias. Et cum te meis ignorans intelligam, et intelligens venerer: 441 nec ego in tuis rebus fidem omnipotentiae tuae laxabo, quia nesciam; ut sensus meus originem Unigeniti tui occupet, et sibi subdat, et aliquid in me sit, quod ego ultra et Creatorem et Deum meum tendam.


Hilarius-De Trinitate 1226