
Hilarius-De Trinitate 1254
1254
54. Filius ex Patris substantia natus, adeoque secundus ab eo, sed aeternus et individuus.(Nativitas ejus ante aeterna tempora est. Si aliquid in rebus est, quod antevenit aeternitatem; erit aliquid profecto, quod sensum aeternitatis excedat. Tua enim res est, et Unigenitus tuus est: non portio; non protensio, non secundum efficientiarum opinionem nomen aliquod inane; sed filius, filius ex te Deo patre Deus verus, et a te in naturae tuae unitate genitus; post te ita confitendus, ut tecum: quia aeternae originis suae auctor aeternus es. Nam dum ex te est, secundus a te est; dum vero tuus est, non separandus ab eo es: quia nec sine tuo fuisse confitendus aliquando es, ne aut imperfectus sine generatione, aut superfluus post generationem arguaris. Atque ita ad id tantum nativitas proficit aeterna, ut unigeniti ante aeterna tempora ex te filii patrem te sciamus aeternum.
1255
55. Spiritus sanctus non est creatura.(Et mihi quidem parum est hoc, fidei meae ac vocis officio, Dominum et Deum meum unigenitum tuum Jesum Christum creaturam negare: hujus ego nominis consortium ne in sancto quidem Spiritu tuo patiar, ex te profecto, et per eum misso. Magna 442 enim mihi erga res tuas religio est. Neque, quia te solum innascibilem, et unigenitum ex te natum sciens, genitum tamen Spiritum sanctum non dicturus sim, dicam umquam creatum. Hujus ego dicti, quod mihi cum caeteris a te substitutis commune est, ad te quoque prorepentes timeo contumelias. Profunda tua sanctus Spiritus tuus, secundum Apostolum (I Cor. II, 10), scrutatur et novit, et interpellator pro me tuus inenarrabilia a me tibi loquitur: et ego naturae suae ex te per unigenitum tuum manentis potentiam creationis nomine non modo eloquar, sed etiam infamabo? Nulla te nisi res tua penetrat: nec profundum immensae majestatis tuae, peregrinae atque alienae a te virtutis causa metitur. Tuum est quidquid te init: neque alienum a te est, quidquid virtute scrutantis inest.
1256
56. Inenarrabilis est.(Mihi autem inenarrabilis est, cujus pro me mihi inenarrabiles sunt loquelae. Nam ut in eo, quod ante aeterna tempora Unigenitus tuus ex te natus est, cessante omni ambiguitate sermonis atque intelligentiae difficultate, solum quod natus est manet: ita quod ex te per eum sanctus Spiritus tuus est, etsi sensu quidem non percipiam, sed tamen teneo conscientia. In spiritalibus enim rebus tuis hebes sum, Unigenito tuo dicente: Ne mireris quod dixerim tibi, oportet vos nasci denuo. 443 Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis; sed nescis unde veniat, et quo eat. Sic est omnis qui natus est ex aqua et Spiritu sancto (Joan. III, 7, 8). Regenerationis meae fidem obtinens nescio: et quod ignoro, jam teneo. Sine sensu enim meo renascor, cum efficientia renascendi. Modus autem Spiritui nullus est, loquenti cum velit, quod velit, ubi velit. Et cujus adeuntis atque abeuntis causa; sub assistentis licet conscientia, nesciatur, hujus naturam inter creaturas referam, et originis suae definitione moderabor? Omnia quidem facta per Filium, qui apud te Deum in principio erat Deus Verbum, Joannes tuus loquitur (Joan. I, 1, 3). Sed creata omnia in eo in coelis et in terra visibilia et invisibilia Paulus enumerat (Coloss. I, 16). Et cum universa in Christo et per Christum creata memoraret; de Spiritu sancto sufficientem sibi significationem eam existimavit, quod hunc Spiritum tuum diceret. Cum his ego proprie electis tibi viris haec ita sentiam, ut sicut nihil aliud ultra 444 sensum intelligentiae meae secundum eos de Unigenito tuo dicam, quam esse natum; ita quoque ultra ingenii humani opinionem secundum eos nihil aliud de sancto Spiritu tuo loquar, quam Spiritum tuum esse. Neque sit mihi inutilis pugna verborum, sed incunctantis fidei constans professio.
1257
57. Oratio.(Conserva, oro, hanc fidei meae incontaminatam religionem, et usque ad excessum spiritus mei dona mihi hanc conscientiae meae vocem: ut quod in regenerationis meae Symbolo, baptizatus in Patre et Filio et Spiritu sancto, professus sum, semper obtineam: Patrem scilicet te nostrum, Filium tuum una tecum adorem: sanctum Spiritum tuum, qui ex te per unigenitum tuum est, promerear. Quia mihi indoneus ad fidem testis est, dicens: Pater, omnia mea tua sunt, et tua mea (Joan. XVII, 10), Dominus meus Jesus Christus, manens in te et ex te et apud te semper Deus: qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.
Hilarius-De Trinitate 1254