Jeremias (NV) 49
49 1 Ad filios Ammon. Haec dicit Dominus: " Numquid filii non sunt Israel, aut heres non est ei? Cur igitur hereditate possedit Melchom Gad, et populus eius in urbibus eius habitavit? 2 Ideo ecce dies veniunt, dicit Dominus, et auditum faciam super Rabba filiorum Ammon fremitum proelii; et erit in tumulum dissipata, filiaeque eius igni succendentur, et possidebit Israel possessores suos, ait Dominus. 3 Ulula, Hesebon, quoniam vastata es, ut sis in acervum lapidum; clamate, filiae Rabba, accingite vos ciliciis, plangite et circuite per muros, quoniam Melchom in transmigrationem ducetur, sacerdotes eius et principes eius simul. 4 Quid gloriaris in vallibus? Copiose fluxit vallis tua, filia rebellis, quae confidebas in thesauris tuis et dicebas: "Quis veniet ad me?". 5 Ecce ego inducam super te terrorem, ait Dominus, Deus exercituum, ab omnibus, qui sunt in circuitu tuo; et dispergemini singuli in viam suam, nec erit qui congreget fugientes. 6 Et post haec convertam sortem filiorum Ammon ", ait Dominus.
7 Ad Edom. Haec dicit Dominus exercituum: " Numquid non ultra est sapientia in Theman? Periit consilium a prudentibus, inutilis facta est sapientia eorum. 8 Fugite, terga vertite, descendite in voraginem, habitatores Dedan, quoniam perditionem Esau adduxi super eum, tempore quo visitavi eum. 9 Si vindemiatores veniunt super te, non relinquent racemum; si fures in nocte, diripiunt, quod placet sibi. 10 Ego vero discooperui Esau, revelavi abscondita eius, et celari non poterit; vastatum est semen eius et fratres eius et vicini eius, et non erit. 11 Relinque pupillos tuos, ego faciam eos vivere; et viduae tuae in me sperabunt. 12 Quia haec dicit Dominus: Ecce quibus non erat iudicium, ut biberent calicem, bibentes bibent; et tu quasi innocens relinqueris? Non eris innocens, sed bibens bibes. 13 Quia per memetipsum iuravi, dicit Dominus, quod in solitudinem et in opprobrium et in desertum et in maledictionem erit Bosra; et omnes civitates eius erunt in solitudines sempiternas ". 14 Auditum audivi a Domino, et legatus ad gentes missus est: " Congregamini et venite contra eam et consurgite in proelium ". 15 " Ecce enim parvulum dedi te in gentibus, contemptibilem inter homines. 16 Arrogantia tua decepit te, et superbia cordis tui, qui habitas in cavernis petrae et tenes altitudinem collis; cum exaltaveris quasi aquila nidum tuum, inde detraham te, dicit Dominus. 17 Et erit Edom in desolationem: omnis, qui transibit per eam, stupebit et sibilabit super omnes plagas eius. 18 Sicut subversa est Sodoma et Gomorra et vicinae eius, ait Dominus, non habitabit ibi vir, et non peregrinabitur in ea filius hominis. 19 Ecce quasi leo ascendet de silva condensa Iordanis ad prata semper virentia, quia subito currere faciam eos ex illa; et, qui erit electus, illum praeponam ei. Quis enim similis mei? Et quis vocabit me in iudicium? Et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo? 20 Propterea audite consilium Domini, quod iniit de Edom, et cogitationes eius, quas cogitavit de habitatoribus Theman: Certe abstrahent parvulos gregis, certe desolabuntur super eos pascua eorum. 21 A voce ruinae eorum commota est terra, clamor in mari Rubro auditus est ocis eius. 22 Ecce quasi aquila ascendet et volabit et expandet alas suas super Bosram; et erit cor fortium Edom in die illa quasi cor mulieris parturientis ".
23 Ad Damascum. " Confusa est Emath et Arphad, quia auditum pessimum audierunt; turbati sunt in mari sollicitudinis, quod quiescere non potuit. 24 Dissoluta est Damascus, versa in fugam; tremor apprehendit eam, angustia et dolores tenuerunt eam quasi parturientem. 25 Quomodo non erit derelicta civitas laudabilis, urbs laetitiae? 26 Ideo cadent iuvenes eius in plateis eius, et omnes viri proelii conticescent in die illa, ait Dominus exercituum. 27 Et succendam ignem in muro Damasci, et devorabit moenia Benadad ".
28 Ad Cedar et ad regna Asor, quae percussit Nabuchodonosor rex Babylonis. Haec dicit Dominus: " Surgite, ascendite ad Cedar et vastate filios orientis. 29 Tabernacula eorum et greges eorum capient; tentoria eorum et omnia vasa eorum et camelos eorum tollent sibi; et vocabunt super eos formidinem in circuitu. 30 Fugite, abite vehementer, in voraginibus sedete, qui habitatis Asor, ait Dominus; iniit enim contra vos Nabuchodonosor rex Babylonis consilium et cogitavit adversum vos cogitationes. 31 Consurgite, et ascendite ad gentem quietam et habitantem confidenter, ait Dominus; non ostia nec vectes eis: soli habitant. 32 Et erunt cameli eorum in direptionem, et multitudo iumentorum in praedam; et dispergam eos in omnem ventum, qui sunt attonsi in comam, et ex omni confinio eorum adducam interitum super eos, ait Dominus. 33 Et erit Asor in habitaculum thoum, deserta usque in aeternum; non manebit ibi vir, nec peregrinabitur in ea filius hominis ".
34 Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam super Elam, in principio regni Sedeciae regis Iudae, dicens: 35 " Haec dicit Dominus exercituum: Ecce ego confringam arcum Elam, summam fortitudinem eorum; 36 et inducam super Elam quattuor ventos a quattuor plagis caeli, et ventilabo eos in omnes ventos istos, et non erit gens, ad quam non perveniant profugi Elam. 37 Et pavere faciam Elam coram inimicis suis et in conspectu quaerentium animam eorum; et adducam super eos malum iram furoris mei, dicit Dominus, et mittam post eos gladium, donec consumam eos. 38 Et ponam solium meum in Elam et perdam inde regem et principes, ait Dominus. 39 In novissimis autem diebus convertam sortem Elam ", dicit Dominus.
50 1 Verbum, quod locutus est Dominus de Babylone et de terra Chaldaeorum in manu Ieremiae prophetae:
2 " Annuntiate in gentibus et auditum facite, levate signum; praedicate et nolite celare, dicite: "Capta est Babylon, confusus est Bel, victus est Merodach. Confusa sunt sculptilia eius, superata sunt idola eorum". 3 Quoniam ascendit contra eam gens ab aquilone, quae ponet terram eius in solitudinem, et non erit qui habitet in ea ab homine usque ad pecus: et moti sunt et abierunt. 4 In diebus illis et in tempore illo, ait Dominus, venient filii Israel ipsi et filii Iudae simul; ambulantes et flentes properabunt et Dominum Deum suum quaerent. 5 De Sion interrogabunt, ad cuius viam facies eorum: "Venite, et apponamur ad Dominum foedere sempiterno, quod nulla oblivione delebitur". 6 Grex perditus factus est populus meus, pastores eorum seduxerunt eos feceruntque vagari in montibus; de monte in collem transierunt, obliti sunt cubilis sui. 7 Omnes, qui invenerunt, comederunt eos, et hostes eorum dixerunt: "Non delinquimus, pro eo quod peccaverunt Domino, habitaculo iustitiae et exspectationi patrum eorum Domino". 8 Recedite de medio Babylonis et de terra Chaldaeorum egredimini; et estote quasi haedi ante gregem. 9 Quoniam ecce ego suscito et adducam in Babylonem congregationem gentium magnarum de terra aquilonis; et praeparabuntur adversus eam, et inde capietur: sagitta eorum quasi bellatoris electi non revertetur vacua. 10 Et erit Chaldaea in praedam; omnes vastantes eam replebuntur ", ait Dominus. 11 Dum exsultatis et magna loquimini diripientes hereditatem meam dum effusi estis sicut vituli super herbam et hinnitis sicut equi fortes, 12 confusa est mater vestra nimis, et in opprobrium facta est, quae genuit vos; ecce novissima erit in gentibus, deserta, invia et arens. 13 Ab ira Domini non habitabitur, sed redigetur tota in solitudinem; omnis, qui transibit per Babylonem, stupebit et sibilabit super universis plagis eius. 14 Praeparamini contra Babylonem per circuitum omnes, qui tenditis arcum; debellate eam, non parcatis iaculis, quia Domino peccavit. 15 Clamate adversus eam; ubique dedit manum, ceciderunt fundamenta eius, destructi sunt muri eius, quoniam ultio Domini est; ultionem accipite de ea: sicut fecit, facite ei. 16 Disperdite satorem de Babylone et tenentem falcem in tempore messis; a facie gladii saevientis unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient. 17 Ovis dispersa Israel; leones eiecerunt eum. Primus comedit eum rex Assyriae; iste novissimus exossavit eum Nabuchodonosor rex Babylonis. 18 Propterea haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: " Ecce ego visitabo regem Babylonis et terram eius, sicut visitavi regem Assyriae; 19 et reducam Israel ad pascua sua, et pascetur Carmelum et Basan, et in monte Ephraim et Galaad saturabitur anima eius. 20 In diebus illis et in tempore illo, ait Dominus, quaeretur iniquitas Israel et non erit, et peccatum Iudae et non invenietur, quoniam propitius ero eis, quos reliquero.
21 Super terram Merataim ascende et super habitatores Phacud. Dissipa et interfice persequens eos, ait Dominus, et fac iuxta omnia, quae praecepi tibi ". 22 Vox belli in terra et contritio magna. 23 Quomodo confractus est et contritus malleus universae terrae? Quomodo versa est in desolationem Babylon in gentibus? 24 Illaqueavi te, et capta es, Babylon, et nesciebas; inventa es et apprehensa, quoniam Dominum provocasti. 25 Aperuit Dominus thesaurum suum et protulit vasa irae suae, quoniam opus est Domino Deo exercituum in terra Chaldaeorum. 26 Venite ad eam ab extremis finibus, aperite horrea eius; redigite eam in acervos lapidum quasi manipulos et interficite eam, nec sit quidquam reliquum. 27 Dissipate universos tauros eius, descendant in occisionem. Vae eis, quia venit dies eorum, tempus visitationis eorum! 28 Vox fugientium et eorum, qui evaserunt de terra Babylonis, ut annuntient in Sion ultionem Domini Dei nostri, ultionem templi eius. 29 Convocate in Babylonem sagittarios, omnes, qui tendunt arcum; consistite adversus eam per gyrum, et nullus evadat: reddite ei secundum opus suum, iuxta omnia, quae fecit, facite illi, quia contra Dominum erecta est, adversum Sanctum Israel. 30 " Idcirco cadent iuvenes eius in plateis eius, et omnes viri bellatores eius conticescent in die illa, ait Dominus. 31 Ecce ego ad te, Superbia, dicit Dominus, Deus exercituum, quia venit dies tuus, tempus visitationis tuae. 32 Et cadet Superbia et corruet, et non erit qui suscitet eam; et succendam ignem in urbibus eius, et devorabit omnia in circuitu eius ". 33 Haec dicit Dominus exercituum: " Calumniam sustinent filii Israel et filii Iudae simul; omnes, qui ceperunt eos, tenent, nolunt dimittere eos. 34 Redemptor eorum fortis, Dominus exercituum nomen eius, iudicio defendet causam eorum, ut quietem det terrae et conturbet habitatores Babylonis. 35 Gladius ad Chaldaeos, ait Dominus, et ad habitatores Babylonis et ad principes et ad sapientes eius! 36 Gladius ad divinos eius, qui stulti erunt! Gladius ad fortes illius, qui timebunt! 37 Gladius ad equos eius et ad currus eius et ad omne vulgus, quod est in medio eius; et erunt quasi mulieres! Gladius ad thesauros eius, qui diripientur! 38 Siccitas super aquas eius erit, et arescent, quia terra sculptilium est, et in portentis insaniunt. 39 Propterea habitabunt dracones cum thoibus, et habitabunt in ea struthiones; et non inhabitabitur ultra usque in sempiternum nec exstruetur usque ad generationem et generationem. 40 Sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram et vicinas eius, ait Dominus, non habitabit ibi vir, et non peregrinabitur in ea filius hominis. 41 Ecce populus venit ab aquilone, et gens magna et reges multi consurgent a finibus terrae. 42 Arcum et acinacem apprehendent, crudeles sunt et immisericordes; vox eorum quasi mare sonabit, et super equos ascendent sicut vir paratus ad proelium contra te, filia Babylon. 43 Audivit rex Babylonis famam eorum, et dissolutae sunt manus eius; angustia apprehendit eum, dolor quasi parturientem. 44 Ecce quasi leo ascendet de silva condensa Iordanis ad prata semper virentia, quia subito currere faciam eos ex illa et, qui erit electus, illum praeponam ei. Quis enim similis mei? Et quis vocabit me in iudicium? Et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo? ". 45 Propterea audite consilium Domini, quod mente concepit adversum Babylonem, et cogitationes eius, quas cogitavit super terram Chaldaeorum: certe abstrahent parvulos gregis, certe desolabuntur super eos pascua eorum. 46 A voce captivitatis Babylonis commota est terra, et clamor inter gentes auditus est.
51 1 Haec dicit Dominus: " Ecce ego suscitabo super Babylonem et super habitatores Chaldaeae quasi ventum pestilentem; 2 et mittam in Babylonem ventilatores, et ventilabunt eam et demolientur terram eius, quoniam venerunt super eam undique in die afflictionis. 3 Non tendat, qui tendit arcum suum, et non ascendat loricatus; nolite parcere iuvenibus eius, interficite omnem militiam eius ". 4 Et cadent interfecti in terra Chaldaeorum et vulnerati in plateis eius, 5 quoniam non est viduatus Israel et Iuda a Deo suo, Domino exercituum; terra autem eorum repleta est delicto in conspectu Sancti Israel. 6 Fugite de medio Babylonis, et salvet unusquisque animam suam; nolite perire in poena eius, quoniam tempus ultionis est Domino: vicissitudinem ipse retribuet ei. 7 Calix aureus Babylon in manu Domini inebrians omnem terram; de vino eius biberunt gentes et ideo insaniunt. 8 Subito cecidit Babylon et contrita est. Ululate super eam; tollite resinam ad dolorem eius, si forte sanetur. 9 " Curavimus Babylonem, et non est sanata. Derelinquite eam, et eamus unusquisque in terram suam, quoniam pervenit usque ad caelos iudicium eius et elevatum est usque ad nubes. 10 Protulit Dominus iustitias nostras; venite, et narremus in Sion opus Domini Dei nostri ". 11 Acuite sagittas, implete pharetras; suscitavit Dominus spiritum regum Medorum, et contra Babylonem mens eius est, ut perdat eam, quoniam ultio Domini est ultio templi sui. 12 Super muros Babylonis levate signum, augete custodiam, ponite custodes, praeparate insidias, quia cogitavit Dominus, et facit quaecumque locutus est contra habitatores Babylonis. 13 Quae habitas super aquas multas, locuples in thesauris, venit finis tuus, pedalis praecisionis tuae. 14 Iuravit Dominus exercituum per animam suam: " Quoniam, etsi replevero te hominibus quasi brucho, super te celeuma cantabitur ". 15 Qui fecit terram in fortitudine sua, praeparavit orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos; 16 dante eo vocem, multiplicantur aquae in caelo; qui levat nubes ab extremo terrae, fulgura in pluviam facit et producit ventum de thesauris suis. 17 Stultus factus est omnis homo, absque scientia; confusus est omnis conflator in sculptili, quia mendax conflatio eius, nec est spiritus in eis. 18 Vana sunt opera et risu digna, in tempore visitationis suae peribunt. 19 Non sicut haec pars Iacob, quia, qui fecit omnia, ipse est, et Israel tribus hereditatis eius: Dominus exercituum nomen eius.
20 " Malleus tu mihi, vas belli: et ego collisi in te gentes et dispersi in te regna 21 et collisi in te equum et equitem eius et collisi in te currum et ascensorem eius 22 et collisi in te virum et mulierem et collisi in te senem et puerum et collisi in te iuvenem et virginem 23 et collisi in te pastorem et gregem eius et collisi in te agricolam et iugales eius et collisi in te duces et magistratus. 24 Et reddam Babyloni et cunctis habitatoribus Chaldaeae omne malum suum, quod fecerunt in Sion in oculis vestris, ait Dominus. 25 Ecce ego ad te, mons pestifer, ait Dominus, qui corrumpis universam terram; et extendam manum meam super te et evolvam te de petris et dabo te in montem combustionis. 26 Et non tollent de te lapidem in angulum et lapidem in fundamenta, sed perditus in aeternum eris ", ait Dominus.
27 Levate signum in terra, clangite bucina in gentibus, sanctificate super eam gentes, vocate contra illam regna Ararat, Menni et Aschenez. Constituite super eam scribas, adducite equos quasi bruchum aculeatum. 28 Sanctificate contra eam gentes, reges Mediae, duces eius et universos magistratus eius cunctamque terram potestatis eius. 29 Et commovebitur terra et conturbabitur, quia impletur contra Babylonem cogitatio Domini, ut ponat terram Babylonis desertam et inhabitabilem. 30 Cessaverunt fortes Babylonis a proelio, habitaverunt in praesidiis; devoratum est robur eorum, et facti sunt quasi mulieres; incensa sunt tabernacula eius, contriti sunt vectes eius. 31 Currens obviam currenti veniet, et nuntius obvius nuntianti, ut annuntiet regi Babylonis quia capta est civitas eius a summo usque ad summum. 32 Et vada praeoccupata sunt, et paludes incensae sunt igni; et viri bellatores conturbati sunt. 33 Quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: " Filia Babylonis quasi area tempore triturae eius; adhuc modicum, et veniet tempus messionis eius ".
34 " Comedit me, devoravit me Nabuchodonosor; rex Babylonis reddidit me quasi vas inane, absorbuit me quasi draco, replevit ventrem suum deliciis meis et eiecit me ". 35 " Iniquitas adversum me et caro mea super Babylonem! ", dicit habitatio Sion. " Et sanguis meus super habitatores Chaldaeae! ", dicit Ierusalem. 36 Propterea haec dicit Dominus: " Ecce ego iudicabo causam tuam et ulciscar ultionem tuam et desertum faciam mare eius et siccabo venam eius; 37 et erit Babylon in tumulos, habitatio thoum, stupor et sibilus, eo quod non sit habitator. 38 Simul ut leones rugient, frement veluti catuli leonum. 39 In calore eorum ponam potus eorum et inebriabo eos, ut sopiantur et dormiant somnum sempiternum et non consurgant, dicit Dominus. 40 Deducam eos quasi agnos ad victimam, quasi arietes cum haedis ".
41 Quomodo capta est Babel, et comprehensa est gloria universae terrae? Quomodo facta est in stuporem Babylon inter gentes? 42 Ascendit super Babylonem mare, multitudine fluctuum eius operta est. 43 Factae sunt civitates eius in stuporem, terra inhabitabilis et deserta, terra, in qua nullus habitet, nec transeat per eam filius hominis.
44 " Et visitabo super Bel in Babylone et eiciam, quod absorbuerat, de ore eius; et non confluent ad eum ultra gentes, siquidem et murus Babylonis corruet. 45 Egredimini de medio eius, populus meus, ut salvet unusquisque animam suam ab ira furoris Domini. 46 Et ne forte mollescat cor vestrum, et timeatis auditum, qui audietur in terra; et veniet in anno auditio, et post hunc annum auditio, et iniquitas in terra, et dominator super dominatorem. 47 Propterea ecce dies veniunt, et visitabo super sculptilia Babylonis, et omnis terra eius confundetur, et universi interfecti eius cadent in medio eius. 48 Et laudabunt super Babylonem caeli et terra et omnia, quae in eis sunt, quia ab aquilone venient ei praedones, ait Dominus. 49 Et Babylon cadet, occisi in Israel, sicut pro Babylone ceciderunt occisi universae terrae. 50 Qui fugistis gladium, ite, nolite stare; recordamini procul Domini, et Ierusalem ascendat super cor vestrum.
51 "Confusi sumus, quoniam audivimus opprobrium; operuit ignominia facies nostras, quia venerunt alieni super sanctificationem domus Domini". 52 Propterea ecce dies veniunt, ait Dominus, et visitabo super sculptilia eius, et in omni terra eius gemet vulneratus. 53 Si ascenderit Babylon in caelum et firmaverit in excelso robur suum, a me venient vastatores eius ", ait Dominus. 54 Vox clamoris de Babylone et contritio magna de terra Chaldaeorum, 55 quoniam vastavit Dominus Babylonem et perdidit ex ea vocem magnam; et sonabunt fluctus eorum quasi aquae multae, dedit sonitum vox eorum. 56 Quia venit super eam, id est super Babylonem, praedo; et apprehensi sunt fortes eius, et fractus est arcus eorum, quia Deus ultor Dominus reddens retribuet. 57 " Et inebriabo principes eius et sapientes eius et duces eius et magistratus eius et fortes eius; et dormient somnum sempiternum et non expergiscentur ", ait rex, Dominus exercituum nomen eius. 58 Haec dicit Dominus exercituum: " Murus Babylonis ille latissimus funditus suffodietur, et portae eius excelsae igni comburentur; et laboraverunt populi pro nihilo, et gentes pro igni lassatae sunt ".
59 Verbum, quod praecepit Ieremias propheta Saraiae filio Neriae filii Maasiae, cum pergeret cum Sedecia rege Iudae in Babylonem in anno quarto regni eius; Saraias autem erat princeps, qui mansionibus praeerat. 60 Et scripsit Ieremias omne malum, quod venturum erat super Babylonem, in libro uno, omnia verba haec, quae scripta sunt contra Babylonem. 61 Et dixit Ieremias ad Saraiam: " Cum veneris in Babylonem et videris et legeris omnia verba haec, 62 dices: "Domine, tu locutus es contra locum istum, ut disperderes eum, ne sit qui in eo habitet ab homine usque ad pecus, et ut sit perpetua solitudo". 63 Cumque compleveris legere librum istum, ligabis ad eum lapidem et proicies illum in medium Euphraten 64 et dices: "Sic submergetur Babylon et non consurget a facie afflictionis, quam ego adduco super eam, et dissolvetur" ". Hucusque verba Ieremiae.
52 1 Filius viginti et unius anni erat Sedecias, cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Ierusalem; et nomen matris eius Amital filia Ieremiae de Lobna. 2 Et fecit malum in oculis Domini iuxta omnia, quae fecerat Ioachim, 3 quoniam furor Domini erat in Ierusalem et in Iuda, usquequo proiceret eos a facie sua. Et recessit Sedecias a rege Babylonis.
4 Factum est autem in anno nono regni eius, in mense decimo decima mensis, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus eius, adversus Ierusalem; et obsederunt eam et aedificaverunt contra eam munitiones in circuitu. 5 Et fuit civitas obsessa usque ad undecimum annum regis Sedeciae. 6 Mense autem quarto, nona mensis, obtinuit fames in civitate, et non erant alimenta populo terrae. 7 Et dirupta est civitas, et omnes viri bellatores fugerunt exieruntque de civitate nocte per viam portae, quae est inter duos muros et ducit ad hortum regis, Chaldaeis obsidentibus urbem in gyro, et abierunt per viam, quae ducit in Arabam. 8 Persecutus est autem Chaldaeorum exercitus regem, et apprehenderunt Sedeciam in campestribus Iericho, et omnis comitatus eius diffugit ab eo. 9 Cumque comprehendissent regem, adduxerunt eum ad regem Babylonis in Rebla, quae est in terra Emath; et locutus est ad eum iudicia. 10 Et iugulavit rex Babylonis filios Sedeciae in oculis eius, sed et omnes principes Iudae occidit in Rebla; 11 et oculos Sedeciae eruit et vinxit eum compedibus et adduxit eum rex Babylonis in Babylonem et posuit eum in domo carceris usque ad diem mortis eius.
12 In mense autem quinto, decima mensis, ipse est annus nonus decimus Nabuchodonosor regis Babylonis, venit Nabuzardan princeps satellitum, qui stabat coram rege Babylonis, in Ierusalem. 13 Et incendit domum Domini et domum regis; et omnes domos Ierusalem et omnem domum magnam igni combussit; 14 et totum murum Ierusalem per circuitum destruxit cunctus exercitus Chaldaeorum, qui erat cum magistro satellitum. 15 De pauperibus autem populi et de reliquo vulgo, quod remanserat in civitate, et de perfugis, qui transfugerant ad regem Babylonis, et superfluos artificum transtulit Nabuzardan princeps satellitum. 16 De pauperibus vero terrae reliquit Nabuzardan princeps satellitum in vinitores et in agricolas. 17 Columnas quoque aereas, quae erant in domo Domini, et bases et mare aereum, quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldaei et tulerunt omne aes eorum in Babylonem. 18 Et lebetes et vatilla et cultros et phialas et mortariola et omnia vasa aerea, quae in ministerio fuerant, tulerunt; 19 et pelves et thymiamateria et phialas et lebetes et candelabra et mortaria et cyathos, quotquot aurea aurea, et quotquot argentea argentea, tulit magister satellitum; 20 columnas duas et mare unum et vitulos duodecim aereos, qui erant subtus basi, quam fecerat rex Salomon domui Domini. Non erat pondus aeris omnium horum vasorum. 21 De columnis autem, decem et octo cubiti altitudinis erant in columna una, et funiculus duodecim cubitorum circuibat eam; porro grossitudo eius quattuor digitorum, et intrinsecus cava erat. 22 Et capitella super utramque aerea: altitudo capitelli unius quinque cubitorum, et retiacula et malogranata super capitellum in circuitu omnia aerea; similiter columnae secundae. 23 Et malogranata nonaginta sex dependentia; omnia malogranata centum super retiacula in circuitu.
24 Et tulit magister satellitum Saraiam sacerdotem primum et Sophoniam sacerdotem secundum et tres custodes vestibuli. 25 Et de civitate tulit eunuchum unum, qui erat praepositus super viros bellatores, et septem viros de his, qui videbant faciem regis, qui inventi sunt in civitate, et scribam principis militum, qui ex populo terrae probabat tirones, et sexaginta viros de populo terrae, qui inventi sunt in medio civitatis. 26 Tulit autem eos Nabuzardan magister satellitum et duxit eos ad regem Babylonis in Rebla; 27 et percussit eos rex Babylonis et interfecit eos in Rebla in terra Emath. Et translatus est Iuda de terra sua. 28 Iste est populus, quem transtulit Nabuchodonosor: in anno septimo, Iudaeos tria millia et viginti tres; 29 in anno octavo decimo Nabuchodonosor de Ierusalem animas octingentas triginta duas; 30 in anno vicesimo tertio Nabuchodonosor transtulit Nabuzardan magister satellitum animas Iudaeorum septingentas quadraginta quinque; omnes ergo animae quattuor milia sescentae.
31 Et factum est in tricesimo septimo anno transmigrationis Ioachin regis Iudae, duodecimo mense vicesima quinta mensis, elevavit Evilmerodach rex Babylonis, ipso anno regni sui, caput Ioachin regis Iudae; et eduxit eum de domo carceris.
32 Et locutus est cum eo bona et posuit thronum eius super thronos regum, qui erant secum in Babylone.
33 Et mutavit vestimenta carceris eius, et comedebat panem coram eo semper cunctis diebus vitae suae.
34 Et cibaria eius, cibaria perpetua dabantur ei a rege Babylonis statuta per singulos dies, usque ad diem mortis suae, cunctis diebus vitae eius.
Jeremias (NV) 49