Missale Romanum 2002 292
292 & 4 X
Pagina 292.
8. Post lectionem Evangelii Episcopus homiliam habet, in qua, initium sumens e textu lectionum quae in liturgia verbi lectae sunt, populum atque suos presbyteros de sacerdotali unctione alloquitur hortans presbyteros ad fidelitatem in suo munere servandam, eosque invitans ad promissiones suas sacerdotales publice renovandas.
Renovatio promissionum sacerdotalium
9. Homilia expleta, Episcopus, his vel similibus verbis, cum presbyteris colloquitur:
Fílii caríssimi, ánnua redeúnte memória diéi, qua Christus Dóminus sacerdótium suum cum Apóstolis nobísque communicávit, vultis olim factas promissiónes coram Epíscopo vestro et pópulo sancto Dei renováre?
Presbyteri, una simul, respondent: Volo.
Vultis Dómino Iesu árctius coniúngi et conformári, vobismetípsis abrenuntiántes atque promíssa confirmántes sacrórum officiórum, quae, Christi amóre indúcti, erga eius Ecclésiam, sacerdotális vestrae ordinatiónis die, cum gáudio suscepístis?
Presbyteri: Volo.
Vultis fidéles esse dispensatóres mysteriórum Dei per sanctam Eucharístiam ceterásque litúrgicas actiónes, atque sacrum docéndi munus, Christum Caput atque Pastórem sectándo, fidéliter implére, non bonórum cúpidi, sed animárum zelo tantum indúcti?
Presbyteri: Volo.
Deinde, ad populum conversus, Episcopus prosequitur:
Vos autem, fílii dilectíssimi, pro presbyteris vestris oráte, ut Dóminus super eos bona sua abundánter effúndat, quátenus fidéles minístri Christi, Summi Sacerdótis, vos ad eum perdúcant, qui fons est salútis.
Populus: Christe, audi nos. Christe, exáudi nos.
293 & 4 X
Pagina 293.
Et pro me étiam oráte, ut fidélis sim múneri apostólico humilitáti meae commísso, et inter vos effíciar viva et perféctior in dies imágo Christi Sacerdótis, Boni Pastóris, Magístri et ómnium Servi.
Populus: Christe, audi nos. Christe, exáudi nos.
Dóminus nos omnes in sua caritáte custódiat, et ipse nos univérsos, pastóres et oves, ad vitam perdúcat aetérnam.
Omnes: Amen.
10. Sequitur oratio universalis. Non diciturCredo
11. Super oblata Huius sacrifícii poténtia, Dómine, quaesumus, et vetustátem nostram cleménter abstérgat, et novitátem nobis áugeat et salútem. Per Christum.
12. Praefatio: De sacerdotio Christi et de ministerio sacerdotum. Tonus sollemnis
294 & 4 X
Pagina 294.
295 & 4 X
Pagina 295.
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...
Textus sine cantu:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.
V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: Qui Unigénitum tuum Sancti Spíritus unctióne novi et aetérni testaménti constituísti Pontíficem, et ineffábili dignátus es dispositióne sancíre, ut únicum eius sacerdótium in Ecclésia servarétur. Ipse enim non solum regáli sacerdótio pópulum acquisitiónis exórnat, sed étiam fratérna hómines éligit bonitáte, ut sacri sui ministérii fiant mánuum impositióne partícipes. Qui sacrifícium rénovent, eius nómine, redemptiónis humánae, tuis apparántes fíliis paschále convívium, et plebem tuam sanctam caritáte praevéniant, verbo nútriant, refíciant sacraméntis.
296 & 4 X
Pagina 296.
Qui, vitam pro te fratrúmque salúte tradéntes, ad ipsíus Christi nitántur imáginem conformári, et constánter tibi fidem amorémque testéntur. Unde et nos, Dómine, cum Angelis et Sanctis univérsis tibi confitémur, in exsultatióne dicéntes: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...
13. Ant. ad communionem Ps 88,2 Misericórdias Dómini in aetérnum cantábo; in generatiónem et generatiónem annuntiábo veritátem tuam in ore meo.
14. Post communionem Súpplices te rogámus, omnípotens Deus, ut, quos tuis réficis sacraméntis, Christi bonus odor éffici mereántur. Qui vivit et regnat in saecula saeculórum.
15. Receptio sacrorum oleorum fieri potest in singulis parociis vel ante celebrationem Missae vespertinae in Cena Domini, vel alio tempore, quod opportunius videbitur.
297 & 4 X
Pagina 297.
298 & 4 X
Pagina 298.
1. Maxima redemptionis nostrae mysteria in Triduo sacro sollemniter celebrat Ecclesia, Domini sui crucifixi, sepulti et suscitati peculiaribus celebrationibus memoriam faciens. Sacrum etiam esto ieiunium paschale, feria VI in Passione Domini ubique celebrandum, et, iuxta opportunitatem, etiam Sabbato sancto producendum, ita ut, elato animo, ad gaudia dominicae Resurrectionis perveniatur.
2. Ad celebrationem Tridui sacri rite peragendam requiritur numerus congruus ministrorum laicorum, qui sedulo instructi esse debent de iis quae ab ipsis agenda sunt. Cantus populi, ministrorum et sacerdotis celebrantis peculiare momentum habet in celebrationibus horum dierum; textus enim maxime suam propriam vim recipiunt quando in cantu peraguntur. Pastores ergo ne omittant significationem et ordinem celebrationum christifidelibus meliore quo possint modo explicare, eosdemque ad participationem activam et fructuosam praeparare.
3. Celebrationes Tridui sacri peragantur in ecclesiis cathedralibus et parocialibus, et in iis tantum in quibus digne persolvi possunt, idest cum fidelium frequentia, cum ministrorum numero congruenti et cum facultate aliquas saltem partes cantu proferendi. Expedit proinde ut parvae communitates, consociationes et peculiares cotus cuiusque generis in his ecclesiis coadunentur, ad sacras celebrationes forma nobiliore peragendas.
299 & 4 X
Pagina 299.
Ad Missam vespertinam
1. Missa in Cena Domini celebratur horis vespertinis, tempore magis opportuno cum plena participatione totius communitatis localis, omnibus sacerdotibus et ministris officium suum implentibus.
2. Concelebrare valent omnes sacerdotes etsi hac die Missam chrismatis iam concelebraverint, vel si, pro christifidelium bono, alteram Missam celebrare debent.
3. Ubi vero ratio pastoralis id postulet, loci Ordinarius alteram Missam in ecclesiis et oratoriis permittere poterit, horis vespertinis celebrandam, et, in casu verae necessitatis, etiam horis matutinis, sed tantummodo pro fidelibus qui nullo modo Missam vespertinam participare valent. Caveatur tamen ne huiusmodi celebrationes in bonum privatarum personarum vel parvorum coetuum peculiarium fiant et ne praeiudicio sint Missae vespertinae.
4. Sacra Communio fidelibus distribui potest tantummodo infra Missam; infirmis vero deferri valet quacumque diei hora.
5. Altare floribus ornetur ea moderatione, quae indoli huius diei conveniat. Tabernaculum omnino vacuum sit; pro Communione vero cleri et populi hodie et crastina die sufficiens copia panis consecretur in eadem Missa.
6. Ant. ad introitum Cf. Ga 6,14 Nos autem gloriári opórtet in cruce Dómini nostri Iesu Christi, in quo est salus, vita et resurréctio nostra, per quem salváti et liberáti sumus.
7. Dicitur Gloria in excélsis. Dum cantatur hymnus, pulsantur campanae, eoque expleto, silent usque ad Glória in excélsis Vigiliae paschalis, nisi Episcopus diocesanus, pro opportunitate, aliud statuerit. Item, eodem tempore organum aliaque musica instrumenta adhiberi possunt tantummodo ad cantum sustentandum.
300 & 4 X
Pagina 300.
8. Collecta Sacratíssimam, Deus, frequentántibus Cenam, in qua Unigénitus tuus, morti se traditúrus, novum in saécula sacrifícium dilectionísque suae convívium Ecclésiae commendávit, da nobis, quaesumus, ut ex tanto mystério plenitúdinem caritátis hauriámus et vitae. Per Dóminum.
9. Post proclamationem Evangelii sacerdos habet homiliam, in qua illustrantur potissima mysteria quae hac Missa recoluntur, institutio scilicet sacrae Eucharistiae et ordinis sacerdotalis necnon et mandatum Domini de caritate fraterna.
Lotio pedum
10. Completa homilia proceditur, ubi ratio pastoralis id suadeat, ad lotionem pedum. 11. Viri selecti deducuntur a ministris ad sedilia loco apto parata. Tunc sacerdos (deposita, si necesse sit, casula) accedit ad singulos, eisque fundit aquam super pedes et abstergit, adiuvantibus ministris.
12. Interim cantantur aliquae e sequentibus antiphonis, vel alii cantus apti.
Antiphona 1 Cf. Jn 13,4-5 Jn 13,15 Postquam surréxit Dóminus a cena, misit aquam in pelvim, et copit laváre pedes discipulórum: hoc exémplum relíquit eis.
Antiphona 2 Cf. Jn 13,12-15 Dóminus Iesus, postquam cenávit cum discípulis suis, lavit pedes eórum, et ait illis: " Scitis quid fécerim vobis ego, Dóminus et Magíster? Exémplum dedi vobis, ut et vos ita faciátis ".
301 & 4 X
Pagina 301.
Antiphona 3 Jn 13,6-8
Dómine, tu mihi lavas pedes? Respóndit Iesus et dixit ei:
Si non lávero tibi pedes, non habébis partem mecum.
V. Venit ergo ad Simónem Petrum, et dixit ei Petrus:
- Dómine.
V. Quod ego fácio, tu nescis modo: scies autem póstea.
- Dómine.
Antiphona 4 Cf. Jn 13,14 Si ego, Dóminus et Magíster vester, lavi vobis pedes: quanto magis debétis alter alteríus laváre pedes?
Antiphona 5 Jn 13,35 In hoc cognóscent omnes, quia discípuli mei estis, si dilectiónem habuéritis ad ínvicem. V. Dixit Iesus discípulis suis. - In hoc.
Antiphona 6 Jn 13,34 Mandátum novum do vobis, ut diligátis ínvicem, sicut diléxi vos, dicit Dóminus.
Antiphona 7 1Co 13,13 Máneant in vobis fides, spes, cáritas, tria haec: maior autem horum est cáritas. V. Nunc autem manent fides, spes, cáritas, tria haec: maior horum est cáritas. - Máneant.
13. Post lotionem pedum, sacerdos lavat et abstergit manus, casulam resumit ac revertitur ad sedem, ibique moderatur orationem universalem. Non diciturCredo
302 & 4 X
Pagina 302.
303 & 4 X
Pagina 303.
Liturgia eucharistica
14. Incipiente liturgia eucharistica, instrui potest processio fidelium, in qua cum pane et vino praesentari possunt dona pro pauperibus. Interim cantatur sequens, vel alius cantus aptus.
Ant. Ubi cáritas est vera, Deus ibi est.
V. Congregávit nos in unum Christi amor.
V. Exsultémus et in ipso iucundémur.
V. Timeámus et amémus Deum vivum.
V. Et ex corde diligámus nos sincéro.
Ant. Ubi cáritas est vera, Deus ibi est.
V. Simul ergo cum in unum congregámur:
V. Ne nos mente dividámur, caveámus.
V. Cessent iúrgia malígna, cessent lites.
V. Et in médio nostri sit Christus Deus.
Ant. Ubi cáritas est vera, Deus ibi est.
V. Simul quoque cum beátis videámus
V. Gloriánter vultum tuum, Christe Deus:
V. Gáudium, quod est imménsum atque probum,
V. Saecula per infiníta saeculórum. Amen.
15. Super oblata Concéde nobis, quaesumus, Dómine, haec digne frequentáre mystéria, quia, quóties huius hóstiae commemorátio celebrátur, opus nostrae redemptiónis exercétur. Per Christum.
16. Praefatio: De sacrificio et de sacramento Christi. Tonus sollemnis
304 & 4 X
Pagina 304.
305 & 4 X
Pagina 305.
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...
Textus sine cantu: Praefatio I de Ss.ma Eucharistia, p. 545 .
17. Quando adhibetur Canon Romanus, dicitur haec forma particularis eiusdem, cum Communicántes, Hanc ígitur et Qui prídie propriis.
18. Sacerdos, manibus extensis, dicit:
Te ígitur, clementíssime Pater, per Iesum Christum, Fílium tuum, Dóminum nostrum, súpplices rogámus ac pétimus,
iungit manus et dicit:
uti accépta hábeas
signat semel super panem et calicem simul, dicens:
et benedícas + haec dona, haec múnera, haec sancta sacrifícia illibáta,
extensis manibus prosequitur:
in primis, quae tibi offérimus pro Ecclésia tua sancta cathólica: quam pacificáre, custodíre, adunáre et régere dignéris toto orbe terrárum: una cum fámulo tuo Papa nostro N. et Antístite nostro N. (*) et ómnibus orthodóxis atque cathólicae et apostólicae fídei cultóribus.
19. Commemoratio pro vivis Meménto, Dómine, famulórum famularúmque tuárum N. et N.
Iungit manus et orat aliquantulum pro quibus orare intendit.
Deinde, manibus extensis, prosequitur:
306 & 4 X
Pagina 306.
et ómnium circumstántium, quórum tibi fides cógnita est et nota devótio, pro quibus tibi offérimus: vel qui tibi ófferunt hoc sacrifícium laudis, pro se suísque ómnibus: pro redemptióne animárum suárum, pro spe salútis et incolumitátis suae: tibíque reddunt vota sua aetérno Deo, vivo et vero.
20. Infra Actionem Communicántes, et diem sacratíssimum celebrántes, quo Dóminus noster Iesus Christus pro nobis est tráditus, sed et memóriam venerántes, in primis gloriósae semper Vírginis Maríae, Genetrícis eiúsdem Dei et Dómini nostri Iesu Christi: sed et beáti Ioseph, eiúsdem Vírginis Sponsi, et beatórum Apostolórum ac Mártyrum tuórum, Petri et Pauli, Andréae, (Iacóbi, Ioánnis, Thomae, Iacóbi, Philíppi, Bartholomaéi, Matthaéi, Simónis et Thaddaéi: Lini, Cleti, Cleméntis, Xysti, Cornélii, Cypriáni, Lauréntii, Chrysógoni, Ioánnis et Pauli, Cosmae et Damiáni) et ómnium Sanctórum tuórum; quorum méritis precibúsque concédas, ut in ómnibus protectiónis tuae muniámur auxílio. (Per Christum Dóminum nostrum. Amen.)
21. Manibus extensis, prosequitur: Hanc ígitur oblatiónem servitútis nostrae, sed et cunctae famíliae tuae, quam tibi offérimus ob diem, in qua Dóminus noster Iesus Christus trádidit discípulis suis
307 & 4 X
Pagina 307.
Córporis et Sánguinis sui mystéria celebránda, quaesumus, Dómine, ut placátus accípias: diésque nostros in tua pace dispónas, atque ab aetérna damnatióne nos éripi et in electórum tuórum iúbeas grege numerári. Iungit manus. (Per Christum Dóminum nostrum. Amen.)
22. Tenens manus expansas super oblata, dicit: Quam oblatiónem tu, Deus, in ómnibus, quaesumus, benedíctam, adscríptam, ratam, rationábilem, acceptabilémque fácere dignéris: ut nobis Corpus et Sanguis fiat dilectíssimi Fílii tui, Dómini nostri Iesu Christi. Iungit manus.
23. In formulis quae sequuntur, verba Domini proferantur distincte et aperte, prouti natura eorundem verborum requirit. Qui, prídie quam pro nostra omniúmque salúte paterétur, hoc est hódie, accipit panem, eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur: accépit panem in sanctas ac venerábiles manus suas, elevat oculos, et elevátis óculis in caelum ad te Deum Patrem suum omnipoténtem, tibi grátias agens benedíxit, fregit, dedítque discípulis suis, dicens: parum se inclinat ACCÍPITE ET MANDUCÁTE EX HOC OMNES: HOC EST ENIM CORPUS MEUM, QUOD PRO VOBIS TRADÉTUR. Hostiam consecratam ostendit populo, reponit super patenam, et genuflexus adorat.
308 & 4 X
Pagina 308.
24. Postea prosequitur: Símili modo, postquam cenátum est, accipit calicem, eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur: accípiens et hunc praeclárum cálicem in sanctas ac venerábiles manus suas, item tibi grátias agens benedíxit, dedítque discípulis suis, dicens: parum se inclinat ACCÍPITE ET BÍBITE EX EO OMNES: HIC EST ENIM CALIX SÁNGUINIS MEI NOVI ET AETÉRNI TESTAMÉNTI, QUI PRO VOBIS ET PRO MULTIS EFFUNDÉTUR IN REMISSIÓNEM PECCATÓRUM. HOC FÁCITE IN MEAM COMMEMORATIÓNEM. Calicem ostendit populo, deponit super corporale, et genuflexus adorat.
25. Deinde dicit: Mystérium fídei.
Et populus prosequitur, acclamans: Mortem tuam annuntiámus, Dómine, et tuam resurrectiónem confitémur, donec vénias.
Vel: Quotiescúmque manducámus panem hunc et cálicem bíbimus, mortem tuam annuntiámus, Dómine, donec vénias.
Vel: Salvátor mundi, salva nos, qui per crucem et resurrectiónem tuam liberásti nos.
26. Postea, extensis manibus, sacerdos dicit: Unde et mémores, Dómine, nos servi tui,
309 & 4 X
Pagina 309.
sed et plebs tua sancta, eiúsdem Christi, Fílii tui, Dómini nostri, tam beátae passiónis, necnon et ab ínferis resurrectiónis, sed et in caelos gloriósae ascensiónis: offérimus praeclárae maiestáti tuae de tuis donis ac datis hóstiam puram, hóstiam sanctam, hóstiam immaculátam, Panem sanctum vitae aetérnae et Cálicem salútis perpétuae. 27. Supra quae propítio ac seréno vultu respícere dignéris: et accépta habére, sícuti accépta habére dignátus es múnera púeri tui iusti Abel, et sacrifícium Patriárchae nostri Abrahae, et quod tibi óbtulit summus sacérdos tuus Melchísedech, sanctum sacrifícium, immaculátam hóstiam.
28. Inclinatus, iunctis manibus, prosequitur: Súpplices te rogámus, omnípotens Deus: iube haec perférri per manus sancti Angeli tui in sublíme altáre tuum, in conspéctu divínae maiestátis tuae; ut, quotquot ex hac altáris participatióne sacrosánctum Fílii tui Corpus et Sánguinem sumpsérimus, erigit se atque seipsum signat, dicens: omni benedictióne caelésti et grátia repleámur. Iungit manus. (Per Christum Dóminum nostrum. Amen.)
29. Commemoratio pro defunctis
Manibus extensis, dicit: Meménto étiam, Dómine, famulórum famularúmque tuárum N. et N., qui nos praecessérunt cum signo fídei, et dórmiunt in somno pacis.
310 & 4 X
Pagina 310.
Iungit manus et orat aliquantulum pro iis defunctis, pro quibus orare intendit. Deinde, extensis manibus, prosequitur: Ipsis, Dómine, et ómnibus in Christo quiescéntibus, locum refrigérii, lucis et pacis, ut indúlgeas, deprecámur. Iungit manus. (Per Christum Dóminum nostrum. Amen.)
30. Manu dextera percutit sibi pectus, dicens: Nobis quoque peccatóribus fámulis tuis, et extensis manibus prosequitur: de multitúdine miseratiónum tuárum sperántibus, partem áliquam et societátem donáre dignéris cum tuis sanctis Apóstolis et Martyribus: cum Ioánne, Stéphano, Matthía, Bárnaba, (Ignátio, Alexándro, Marcellíno, Petro, Felicitáte, Perpétua, Agatha, Lúcia, Agnéte, Caecília, Anastásia) et ómnibus Sanctis tuis: intra quorum nos consórtium, non aestimátor mériti, sed véniae, quaesumus, largítor admítte. Iungit manus. Per Christum Dóminum nostrum.
31. Et prosequitur: Per quem haec ómnia, Dómine, semper bona creas, sanctíficas, vivíficas, benedícis, et praestas nobis.
311 & 4 X
Pagina 311. 32. Accipit patenam cum hostia et calicem, et utrumque elevans, dicit: Per ipsum, et cum ipso, et in ipso, est tibi Deo Patri omnipoténti, in unitáte Spíritus Sancti, omnis honor et glória per ómnia saécula saeculórum.
Populus acclamat: Amen.
Deinde sequitur ritus Communionis, p. 597 .
33. Opportune momento Communionis sacerdos Eucharistiam de mensa altaris diaconis vel acolythis vel aliis ministris extraordinariis committit, ut postea ad infirmos qui communicandi sunt domi deferatur.
34. Ant. ad communionem 1Co 11,24-25 Hoc Corpus, quod pro vobis tradétur: hic calix novi testaménti est in meo Sánguine, dicit Dóminus; hoc fácite, quotiescúmque súmitis, in meam commemoratiónem.
35. Distributione Communionis peracta, pyxis cum particulis pro Communione diei sequentis relinquitur super altare. Sacerdos, stans ad sedem, dicit orationem post Communionem.
36. Post communionem Concéde nobis, omnípotens Deus, ut, sicut Cena Fílii tui refícimur temporáli, ita satiári mereámur aetérna. Per Christum.
Translatio Ss.mi Sacramenti
37. Oratione post Communionem dicta, sacerdos stans imponit et benedicit incensum in thuribulo et genuflexus ter incensat Ss.mum Sacramentum. Deinde, assumpto velo umerali albi coloris, surgit et accipit pyxidem et eam extremitatibus veli cooperit.
312 & 4 X
Pagina 312.
38. Instruitur processio, qua defertur Ss.mum Sacramentum cum intorticiis et incenso per ecclesiam ad locum repositionis, paratum in aliqua ecclesiae parte vel in aliquo sacello convenienter ornato. Praecedit minister laicus cum cruce medius inter alios duos cum cereis accensis. Sequuntur alii candelas accensas gestantes. Ante sacerdotem deferentem Ss.mum Sacramentum, procedit thuriferarius cum thuribulo fumigante. Interim cantatur hymnus Pange, lingua (exclusis duabus ultimis strophis), vel alius cantus eucharisticus.
39. Cum processio pervenerit ad locum repositionis, sacerdos, adiuvante, si opus sit, diacono, deponit pyxidem in tabernaculo, cuius porta aperta manet. Deinde, thure imposito, genuflexus Ss.mum Sacramentum incensat, dum cantatur Tantum ergo sacraméntum vel alius cantus eucharisticus. Deinde diaconus vel ipse sacerdos Sacramentum in tabernaculo reponit et portam claudit.
40. Post aliquod tempus adorationis in silentio, sacerdos et ministri, facta genuflexione, revertuntur in sacristiam.
41. Tempore opportuno denudatur altare et auferuntur, si fieri potest, cruces ab ecclesia. Expedit ut cruces, quae forte in ecclesia remanent, velentur.
42. Hora vesperarum ab iis, qui Missae in Cena Domini interfuerunt, non celebratur.
43. Invitentur fideles, ut per congruum noctis tempus, secundum locorum et rerum adiuncta, adorationem peragant coram Ss.mo Sacramento asservato, ita tamen ut post mediam noctem haec adoratio absque sollemnitate fiat.
44. Si in eadem ecclesia celebratio Passionis Domini feria VI sequenti locum non habet, Missa concluditur more solito et Ss.mum Sacramentum in tabernaculo reponitur.
313 & 4 X
Pagina 313.
1. Hac et sequenti die, Ecclesia, ex antiquissima traditione, sacramenta, praeter Paenitentiae et Infirmorum Unctionis, penitus non celebrat.
2. Hac die sacra Communio fidelibus distribuitur unice inter celebrationem Passionis Domini; infirmis autem, qui hanc celebrationem participare nequeunt, quacumque diei hora deferri potest.
3. Altare omnino nudum sit: sine cruce, sine candelabris, sine tobaleis.
Celebratio Passionis Domini
4. Horis postmeridianis huius feriae, et quidem circa horam tertiam, nisi ex ratione pastorali tardior hora seligatur, fit celebratio Passionis Domini, constans ex tribus partibus, nempe ex liturgia verbi, adoratione Crucis et sacra Communione.
5. Sacerdos et diaconus, si adest, vestibus coloris rubri sicut ad Missam induti, sub silentio ad altare accedunt et, facta reverentia altari, in faciem procumbunt, vel, pro opportunitate, in genua se prosternunt, et in silentio aliquamdiu orant. Omnes alii in genua se prosternunt.
6. Deinde sacerdos cum ministris vadit ad sedem, ubi, versus ad populum stantem, dicit, extensis manibus, unam e sequentibus orationibus, omissa invitatione Orémus.
Oratio Reminíscere miseratiónum tuárum, Dómine, et fámulos tuos aetérna protectióne sanctífica, pro quibus Christus, Fílius tuus, per suum cruórem instítuit paschále mystérium. Qui vivit et regnat in saécula saeculórum. R. Amen.
Vel: Deus, qui peccáti véteris hereditáriam mortem, in qua posteritátis genus omne succésserat, Christi Fílii tui, Dómini nostri, passióne solvísti, da, ut confórmes eídem facti, sicut imáginem terréni hóminis natúrae necessitáte portávimus, ita imáginem caeléstis grátiae sanctificatióne portémus. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.
314 & 4 X
Pagina 314.
Pars prima: Liturgia verbi
7. Deinde, omnibus sedentibus, legitur prima lectio e libro Isaiae prophetae (Is 52,13-53) cum suo psalmo.
8. Sequitur secunda lectio ex Epistola ad Hebraeos He 4,14-16 He 5,7-9) et cantus ante Evangelium.
9. Deinde legitur historia Passionis Domini secundum Ioannem (Jn 18,1-19,42) eodem modo ac dominica praecedenti.
10. Post lectionem Passionis Domini sacerdos habet brevem homiliam, cuius in fine fideles invitari possunt ut per breve tempus orationi instent.
Oratio universalis
11. Liturgia verbi concluditur oratione universali, quae fit hoc modo: diaconus, si adest vel, eo absente, minister laicus, stans ad ambonem, dicit invitationem, quo intentio significatur. Deinde omnes per aliquod temporis spatium in silentio orant, et postea sacerdos, stans ad sedem, vel, pro opportunitate, ad altare, manibus extensis, dicit orationem. Fideles per totum orationum tempus vel genuflexi vel stantes manere possunt.
12. Ante orationem sacerdotis adhiberi possunt, iuxta traditionem, invitationes diaconi Flectámus génua - Leváte, cum genuflexione omnium ad precationem in silentio.
Textus cum cantu: Conferentiae tamen Episcoporum praevidere possunt alias invitationes ad introducendam orationem sacerdotis.
13. In gravi necessitate publica, Episcopus diocesanus permittere vel statuere potest, ut addatur specialis intentio.
315 & 4 X
Pagina 315.
I. Pro sancta Ecclesia
Oratio dicitur in tono simplici vel, si adhibentur invitationes Flectámus génua - Leváte, in tono sollemni.
Orémus, dilectíssimi nobis, pro Ecclésia sancta Dei, ut eam Deus et Dóminus noster pacificáre, adunáre et custodíre dignétur toto orbe terrárum, detque nobis, quiétam et tranquíllam vitam degéntibus, glorificáre Deum Patrem omnipoténtem.
Oratio in silentio. Deinde sacerdos: Omnípotens sempitérne Deus, qui glóriam tuam ómnibus in Christo géntibus revelásti: custódi ópera misericórdiae tuae, ut Ecclésia tua, toto orbe diffúsa, stábili fide in confessióne tui nóminis persevéret. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.
316 & 4 X
Pagina 316.
II. Pro Papa Orémus et pro beatíssimo Papa nostro N., ut Deus et Dóminus noster, qui elégit eum in órdine episcopátus, salvum atque incólumem custódiat Ecclésiae suae sanctae, ad regéndum pópulum sanctum Dei.
Oratio in silentio. Deinde sacerdos: Omnípotens sempitérne Deus, cuius iudício univérsa fundántur, réspice propítius ad preces nostras, et eléctum nobis Antístitem tua pietáte consérva, ut christiána plebs, quae te gubernátur auctóre, sub ipso Pontífice, fídei suae méritis augeátur. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.
317 & 4 X
Pagina 317.
III. Pro omnibus ordinibus gradibusque fidelium
Orémus et pro Epíscopo nostro N., (*) pro ómnibus Epíscopis, presbyteris, diáconis Ecclésiae, et univérsa plebe fidélium.
Oratio in silentio. Deinde sacerdos: Omnípotens sempitérne Deus, cuius Spíritu totum corpus Ecclésiae sanctificátur et régitur, exáudi nos pro minístris tuis supplicántes, ut, grátiae tuae múnere, ab ómnibus tibi fidéliter serviátur. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.
IV. Pro catechumenis
318 & 4 X
Pagina 318.
Orémus et pro catechúmenis (nostris), ut Deus et Dóminus noster adapériat aures praecordiórum ipsórum ianuámque misericórdiae, ut, per lavácrum regeneratiónis accépta remissióne ómnium peccatórum, et ipsi inveniántur in Christo Iesu Dómino nostro.
Oratio in silentio. Deinde sacerdos: Omnípotens sempitérne Deus, qui Ecclésiam tuam nova semper prole fecúndas, auge fidem et intelléctum catechúmenis (nostris), ut, renáti fonte baptísmatis, adoptiónis tuae fíliis aggregéntur. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.
V. Pro unitate Christianorum
319 & 4 X
Pagina 319.
Orémus et pro univérsis frátribus in Christum credéntibus, ut Deus et Dóminus noster eos, veritátem faciéntes, in una Ecclésia sua congregáre et custodíre dignétur.
Oratio in silentio. Deinde sacerdos: Omnípotens sempitérne Deus, qui dispérsa cóngregas et congregáta consérvas, ad gregem Fílii tui placátus inténde, ut, quos unum baptísma sacrávit, eos et fídei iungat intégritas et vínculum sóciet caritátis. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.
VI. Pro Iudaeis Orémus et pro Iudaeis, ut, ad quos prius locútus est Dóminus Deus noster, eis tríbuat in sui nóminis amóre et in sui foderis fidelitáte profícere.
Oratio in silentio. Deinde sacerdos: Omnípotens sempitérne Deus, qui promissiónes tuas Abrahae eiúsque sémini contulísti, Ecclésiae tuae preces cleménter exáudi, ut pópulus acquisitiónis prióris ad redemptiónis mereátur plenitúdinem perveníre. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.
320 & 4 X
Pagina 320.
VII. Pro iis qui in Christum non credunt Orémus et pro iis qui in Christum non credunt, ut, luce Sancti Spíritus illustráti, viam salútis et ipsi váleant introíre.
Oratio in silentio. Deinde sacerdos: Omnípotens sempitérne Deus, fac ut qui Christum non confiténtur, coram te sincéro corde ambulántes, invéniant veritátem, nosque, mútuo proficiéntes semper amóre et ad tuae vitae mystérium plénius percipiéndum sollícitos, perfectióres éffice tuae testes caritátis in mundo. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.
VIII. Pro iis qui in Deum non credunt Orémus et pro iis qui Deum non agnóscunt, ut, quae recta sunt sincéro corde sectántes, ad ipsum Deum perveníre mereántur.
321 & 4 X
Pagina 321.
Oratio in silentio. Deinde sacerdos: Omnípotens sempitérne Deus, qui cunctos hómines condidísti, ut te semper desiderándo quaererent et inveniéndo quiéscerent, praesta, quaesumus, ut inter nóxia quaeque obstácula omnes, tuae signa pietátis et in te credéntium testimónium bonórum óperum percipiéntes, te solum verum Deum nostríque géneris Patrem gáudeant confitéri. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.
IX. Pro rempublicam moderantibus Orémus et pro ómnibus rempúblicam moderántibus, ut Deus et Dóminus noster mentes et corda eórum secúndum voluntátem suam dírigat ad veram ómnium pacem et libertátem.
322 & 4 X
Pagina 322.
Oratio in silentio. Deinde sacerdos: Omnípotens sempitérne Deus, in cuius manu sunt hóminum corda et iura populórum, réspice benígnus ad eos, qui nos in potestáte moderántur, ut ubíque terrárum populórum prospéritas, pacis secúritas et religiónis libértas, te largiénte, consístant. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.
X. Pro tribulatis Orémus, dilectíssimi nobis, Deum Patrem omnipoténtem, ut cunctis mundo purget erróribus, morbos áuferat, famem depéllat, apériat cárceres, víncula solvat, viatóribus securitátem, peregrinántibus réditum, infirmántibus sanitátem atque moriéntibus salútem indúlgeat.
323 & 4 X
Pagina 323.
Oratio in silentio. Deinde sacerdos: Omnípotens sempitérne Deus, maestórum consolátio, laborántium fortitúdo, pervéniant ad te preces de quacúmque tribulatióne clamántium, ut omnes sibi in necessitátibus suis misericórdiam tuam gáudeant affuísse. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.
Pars secunda: Adoratio sanctae Crucis
14. Oratione universali expleta, fit sollemnis adoratio sanctae Crucis. E duplici forma ostensionis, quae praebetur, aptior seligatur, secundum exigentias pastorales.
Ostensio sanctae Crucis
Forma prior
15. Diaconus cum ministris vel alius minister idoneus adit sacristiam, ex qua processionaliter affert Crucem, velo violaceo obtectam, per ecclesiam ad medium presbyterii, comitantibus duobus ministris cum candelis accensis. Sacerdos, stans ante altare versus ad populum, Crucem accipit, in summitate parum detegit et elevat, incipiens Ecce lignum Crucis, eum adiuvante in cantu diacono vel, si casus fert, schola. Omnes respondent: Veníte, adorémus. Cantu expleto, omnes in genua se prosternunt et parvo momento in silentio adorant, sacerdote stante et Crucem elevatam tenente.
Ecce lignum Crucis, in quo salus mundi pepéndit. R. Vénite, adorémus.
324 & 4 X
Pagina 324.
Deinde sacerdos detegit dextrum brachium Crucis et iterum elevans Crucem incipit Ecce lignum, et fit ut supra. Denique detegit Crucem totaliter et elevans incipit tertio invitationem Ecce lignum, et fit sicut prima vice.
Forma altera
16. Sacerdos, vel diaconus, cum ministris, vel alius minister idoneus vadit ad portam ecclesiae, ubi accipit Crucem non velatam, ministri vero candelas accensas, et fit processio per ecclesiam ad presbyterium. Prope ianuam, in medio ecclesiae et ante ingressum presbyterii qui portat Crucem eam elevat, cantans Ecce lignum, cui omnes respondent: Veníte, adorémus, et post unamquamque responsionem in genua se prosternunt et parvo momento in silentio adorant, ut supra.
Adoratio sanctae Crucis
17. Deinde, comitantibus duobus ministris cum candelis accensis, sacerdos, vel diaconus portat Crucem ad ingressum presbyterii vel ad alium locum aptum et ibi deponit vel ministris sustentandam tradit, candelis a dextris et sinistris Crucis depositis.
18. Ad adorationem Crucis, primus accedit solus sacerdos celebrans, casula et calceamentis, pro opportunitate, depositis. Deinde procedunt clerus, ministri laici et fideles, quasi processionaliter transeuntes, et reverentiam Cruci exhibentes per simplicem genuflexionem vel aliud signum aptum secundum usum regionis, v. gr. Crucem osculando.
19. Unica tantum Crux adorationi praebeatur. Si propter populi concursum non omnes singulatim accedere possunt, sacerdos, postquam pars cleri et fidelium adorationem peregerit, Crucem sumit, et in medio ante altare consistens, paucis verbis populum ad sanctae Crucis adorationem invitat et postea per breve tempus Crucem altius elevatam tenet, a fidelibus in silentio adorandam.
20. Dum autem sanctae Crucis adoratio peragitur cantantur antiphona Crucem tuam, Improperia, hymnus Crux fidélis, vel alii cantus congrui, sedentibus omnibus, qui adorationem peregerunt.
325 & 4 X
Pagina 325.
Cantus in adoratione sanctae Crucis peragendi
Ant. Crucem tuam adorámus, Dómine, et sanctam resurrectiónem tuam laudámus et glorificámus: ecce enim propter lignum venit gáudium in univérso mundo.
Cf. Ps 66,2 Deus misereátur nostri, et benedícat nobis: illúminet vultum suum super nos, et misereátur nostri. Et repetitur antiphona: Crucem tuam...
Improperia
Partes quae ad singulos choros spectant, indicantur numeris 1 (chorus primus), et 2 (chorus secundus); quae autem ab utroque choro simul cantanda sunt, indicantur hoc modo: 1 et 2. Quidam versus etiam a duobus cantoribus cantari possunt.
I 1 et 2 Pópule meus, quid feci tibi? Aut in quo contristávi te? Respónde mihi! 1 Quia edúxi te de terra AEgypti: parásti Crucem Salvatóri tuo. 1 Hágios o Theós. 2 Sanctus Deus. 1 Hágios Ischyrós. 2 Sanctus Fortis. 1 Hágios Athánatos, eléison himás. 2 Sanctus Immortális, miserére nobis. 1 et 2 Quia edúxi te per desértum quadragínta annis, et manna cibávi te, et introdúxi te in terram satis bonam: parásti Crucem Salvatóri tuo. 1 Hágios o Theós. 2 Sanctus Deus. 1 Hágios Ischyrós. 2 Sanctus Fortis. 1 Hágios Athánatos, eléison himás. 2 Sanctus Immortális, miserére nobis.
326 & 4 X
Pagina 326.
1 et 2 Quid ultra débui fácere tibi, et non feci? Ego quidem plantávi te víneam eléctam meam speciosíssimam: et tu facta es mihi nimis amára: acéto namque sitim meam potásti, et láncea perforásti latus Salvatóri tuo. 1 Hágios o Theós. 2 Sanctus Deus. 1 Hágios Ischyrós. 2 Sanctus Fortis. 1 Hágios Athánatos, eléison himás. 2 Sanctus Immortális, miserére nobis.
II Cantores: Ego propter te flagellávi AEgyptum cum primogénitis suis: et tu me flagellátum tradidísti. 1 et 2 repetunt: Pópule meus, quid feci tibi? Aut in quo contristávi te? Respónde mihi!
Cantores: Ego edúxi te de AEgypto, demérso Pharaóne in Mare Rubrum: et tu me tradidísti princípibus sacerdótum. 1 et 2 repetunt: Pópule meus...
Cantores: Ego ante te apérui mare: et tu aperuísti láncea latus meum. 1 et 2 repetunt: Pópule meus...
Cantores: Ego ante te praeívi in colúmna nubis: et tu me duxísti ad praetórium Piláti. 1 et 2 repetunt: Pópule meus...
327 & 4 X
Pagina 327.
Cantores: Ego te pavi manna per desértum: et tu me cecidísti álapis et flagéllis. 1 et 2 repetunt: Pópule meus...`
Cantores: Ego te potávi aqua salútis de petra: et tu me potásti felle et acéto. 1 et 2 repetunt: Pópule meus...
Cantores: Ego propter te Chananaeórum reges percússi: et tu percussísti arúndine caput meum. 1 et 2 repetunt: Pópule meus...
Cantores: Ego dedi tibi sceptrum regále: et tu dedísti cápiti meo spíneam corónam. 1 et 2 repetunt: Pópule meus...
Cantores: Ego te exaltávi magna virtúte: et tu me suspendísti in patíbulo Crucis. 1 et 2 repetunt: Pópule meus...
Hymnus
Omnes: Crux fidélis, inter omnes arbor una nóbilis, Nulla talem silva profert, flore, fronde, gérmine! Dulce lignum dulci clavo dulce pondus sústinens!
Cantores: Pange, lingua, gloriósi pro´ lium certáminis, Et super crucis trop?o dic triúmphum nóbilem, Quáliter Redémptor orbis immolátus vícerit.
328 & 4 X
Pagina 328.
Omnes: Crux fidélis, inter omnes arbor una nóbilis, Nulla talem silva profert, flore, fronde, gérmine!
Cantores: De paréntis protoplásti fraude factor cóndolens, Quando pomi noxiális morte morsu córruit, Ipse lignum tunc notávit, damna ligni ut sólveret.
Omnes: Dulce lignum dulci clavo dulce pondus sústinens!
Cantores: Hoc opus nostrae salútis ordo depopóscerat, Multifórmis perditóris arte ut artem fálleret, Et medélam ferret inde, hostis unde laeserat.
Omnes: Crux fidélis, inter omnes arbor una nóbilis, Nulla talem silva profert, flore, fronde, gérmine!
Cantores: Quando venit ergo sacri plenitúdo témporis, Missus est ab arce Patris Natus, orbis cónditor, Atque ventre virgináli carne factus pródiit.
Omnes: Dulce lignum dulci clavo dulce pondus sústinens!
Cantores: Vagit infans inter arta cónditus praese´ pia, Membra pannis involúta Virgo Mater álligat, Et manus pedésque et crura stricta cingit fáscia.
Omnes: Crux fidélis, inter omnes arbor una nóbilis, Nulla talem silva profert, flore, fronde, gérmine!
Cantores: Lustra sex qui iam perácta tempus implens córporis, se volénte, natus ad hoc, passióni déditus, agnus in crucis levátur immolándus stípite.
Omnes: Dulce lignum dulci clavo dulce pondus sústinens!
329 & 4 X
Pagina 329.
Cantores: En acétum, fel, arúndo, sputa, clavi, láncea; Mite corpus perforátur, sanguis, unda prófluit; Terra, pontus, astra, mundus quo lavántur flúmine!
Omnes: Crux fidélis, inter omnes arbor una nóbilis, Nulla talem silva profert, flore, fronde, gérmine!
Cantores: Flecte ramos, arbor alta, tensa laxa víscera, Et rigor lentéscat ille, quem dedit natívitas, Ut supérni membra Regis miti tendas stípite.
Omnes: Dulce lignum dulci clavo dulce pondus sústinens!
Cantores: Sola digna tu fuísti ferre saecli prétium Atque portum praeparáre nauta mundo náufrago, Quem sacer cruor perúnxit fusus Agni córpore.
Omnes: Crux fidélis, inter omnes arbor una nóbilis, Nulla talem silva profert, flore, fronde, gérmine!
Conclusio numquam omittenda: Omnes: AEqua Patri Filióque, ínclito Paráclito, Sempitérna sit beátae Trinitáti glória; cuius alma nos redémit atque servat grátia. Amen.
Iuxta locorum condiciones aut populi traditiones et pro opportunitate pastorali, cantari potest Stabat Mater, secundum Graduale Romanum, vel alius cantus aptus in memoriam compassionis beatae Mariae Virginis.
21. Adoratione expleta, Crux portatur a diacono vel ministro ad locum suum ad altare. Candelae vero accensae deponuntur circa vel supra altare vel prope Crucem.
330 & 4 X
Pagina 330.
Pars tertia: Sacra Communio
22. Super altare extenditur tobalea et ponitur corporale et missale. Interim diaconus vel, eo deficiente, ipse sacerdos, velo umerali assumpto, reportat Ss.mum Sacramentum e loco repositionis, breviore via, ad altare, dum omnes in silentio stant. Duo ministri cum candelis accensis comitantur Ss.mum Sacramentum et deponunt candelabra circa vel supra altare. Cum diaconus, si adest, Ss.mum Sacramentum super altare posuerit et discooperuerit pyxidem, sacerdos accedit ad altare et genuflectit.
23. Deinde sacerdos clara voce dicit, iunctis manibus: Praecéptis salutáribus móniti, et divína institutióne formáti, audémus dícere:
Sacerdos, extensis manibus, et omnes praesentes prosequuntur: Pater noster, qui es in caelis: sanctificétur nomen tuum; advéniat regnum tuum; fiat volúntas tua, sicut in caelo, et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie; et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris; et ne nos indúcas in tentatiónem; sed líbera nos a malo. Textus cum cantu, p. 597 .
24. Manibus extensis, sacerdos solus prosequitur: Líbera nos, quaesumus, Dómine, ab ómnibus malis, da propítius pacem in diébus nostris, ut, ope misericórdiae tuae adiúti, et a peccáto simus semper líberi et ab omni perturbatióne secúri: exspectántes beátam spem et advéntum Salvatóris nostri Iesu Christi. Iungit manus.
Populus orationem concludit, acclamans: Quia tuum est regnum, et potéstas, et glória in saecula.
Textus cum cantu, p. 598 .
331 & 4 X
Pagina 331.
25. Sacerdos deinde, iunctis manibus, dicit secreto: Percéptio Córporis tui, Dómine Iesu Christe, non mihi provéniat in iudícium et condemnatiónem: sed pro tua pietáte prosit mihi ad tutaméntum mentis et córporis, et ad medélam percipiéndam.
26. Deinde genuflectit, accipit particulam, eamque aliquantulum elevatam super pyxidem tenens, ad populum versus, clara voce dicit:
Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccáta mundi. Beáti qui ad cenam Agni vocáti sunt.
Et una cum populo semel subdit: Dómine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanábitur ánima mea.
27. Et, ad altare versus, reverenter sumit Corpus Christi, secreto dicens: Corpus Christi.
28. Deinde procedit ad distribuendam Communionem fidelibus. Durante Communione cani potest psalmus 21 vel alius cantus congruus.
29. Distributione Communionis per acta, pyxis per diaconum vel alium idoneum ministrum ad locum prae paratum extra ecclesiam defertur, vel, si circumstantiae id postulent, in tabernaculo reponitur.
30. Deinde sacerdos dicit: Orémus, et servato pro opportunitate aliquo spatio sacri silentii, dicit orationem post Communionem:
Omnípotens sempitérne Deus, qui nos Christi tui beáta morte et resurrectióne reparásti, consérva in nobis opus misericórdiae tuae, ut huius mystérii participatióne perpétua devotióne vivámus. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.
332 & 4 X
Pagina 332.
31. Ad dimissionem diaconus vel, eo deficiente, ipse sacerdos dicere potest invitationem: Inclináte vos ad benedictiónem. Deinde sacerdos, stans versus ad populum, et super illum manus extendens, dicit hanc orationem super populum:
Super pópulum tuum, quaesumus, Dómine, qui mortem Fílii tui in spe suae resurrectiónis recóluit, benedíctio copiósa descéndat, indulgéntia véniat, consolátio tribuátur, fides sancta succréscat, redémptio sempitérna firmétur. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.
32. Et omnes, facta Cruci genuflexione, discedunt sub silentio.
33. Altare post celebrationem denudatur, relicta tamen super illud Cruce cum duobus vel quattuor candelabris.
34. Hora vesperarum ab iis qui sollemni actioni liturgicae postmeridianae interfuerunt non celebratur.
333 & 4 X
Pagina 333.
Missale Romanum 2002 292