Missale Romanum 2002 559

559 & 4 X

Pagina 559.

PRAEFATIO COMMUNIS III

Laudes Deo pro creatione et reformatione hominis

74. Sequens praefatio dicitur in Missis, quae praefatione propria carent, nec sumere debent praefationem de tempore.

V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo. V. Sursum corda. R. Habémus ad Dóminum. V. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R. Dignum et iustum est. Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: Qui per Fílium dilectiónis tuae, sicut cónditor géneris es humáni, ita benigníssimus reformátor. Unde mérito tibi cunctae sérviunt creatúrae, te redémpti rite colláudant univérsi, et uno Sancti tui te corde benedícunt. Quaprópter et nos cum ómnibus te Angelis celebrámus, iucúnda semper confessióne dicéntes: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth. Pleni sunt caeli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.

560 & 4 X

Pagina 560.

PRAEFATIO COMMUNIS IV

De laude, dono Dei

75. Sequens praefatio dicitur in Missis, quae praefatione propria carent, nec sumere debent praefationem de tempore.

V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo. V. Sursum corda. R. Habémus ad Dóminum. V. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R. Dignum et iustum est. Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: Quia, cum nostra laude non égeas, tuum tamen est donum quod tibi grates rependámus, nam te non augent nostra praecónia, sed nobis profíciunt ad salútem, per Christum Dóminum nostrum. Et ídeo, choris angélicis sociáti, te laudámus in gáudio confiténtes: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth. Pleni sunt caeli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.

561 & 4 X

Pagina 561.

PRAEFATIO COMMUNIS V

Proclamatio mysterii Christi

76. Sequens praefatio dicitur in Missis, quae praefatione propria carent, nec sumere debent praefationem de tempore.

V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo. V. Sursum corda. R. Habémus ad Dóminum. V. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R. Dignum et iustum est. Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: per Christum Dóminum nostrum. Cuius mortem in caritáte celebrámus, resurrectiónem fide vívida confitémur, advéntum in glória spe firmíssima praestolámur. Et ídeo, cum Sanctis et Angelis univérsis, te collaudámus, sine fine dicéntes: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth. Pleni sunt caeli et terra glória tua. Hosanna in excélsis. Benedíctus qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.

562 & 4 X

Pagina 562.

PRAEFATIO COMMUNIS VI

De mysterio salutis in Christo

77. Sequens praefatio dicitur in Missis, quae praefatione propria carent, nec sumere debent praefationem de tempore.

V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo. V. Sursum corda. R. Habémus ad Dóminum. V. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R. Dignum et iustum est. Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi, sancte Pater, semper et ubíque grátias ágere per Fílium dilectiónis tuae Iesum Christum, Verbum tuum per quod cuncta fecísti: quem misísti nobis Salvatórem et Redemptórem, incarnátum de Spíritu Sancto et ex Vírgine natum. Qui voluntátem tuam adímplens et pópulum tibi sanctum acquírens exténdit manus cum paterétur, ut mortem sólveret et resurrectiónem manifestáret. Et ídeo cum Angelis et ómnibus Sanctis glóriam tuam praedicámus, una voce dicéntes: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth. Pleni sunt caeli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.

563 & 4 X

Pagina 563.

PRAEFATIO I DE DEFUNCTIS

De spe resurrectionis in Christo

78. Sequens praefatio dicitur in Missis defunctorum.

V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo. V. Sursum corda. R. Habémus ad Dóminum. V. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R. Dignum et iustum est. Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: per Christum Dóminum nostrum. In quo nobis spes beátae resurrectiónis effúlsit, ut, quos contrístat certa moriéndi condício, eósdem consolétur futúrae immortalitátis promíssio. Tuis enim fidélibus, Dómine, vita mutátur, non tóllitur, et, dissolúta terréstris huius incolátus domo, aetérna in caelis habitátio comparátur. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus, cumque omni milítia caeléstis exércitus, hymnum glóriae tuae cánimus, sine fine dicéntes: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth. Pleni sunt caeli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedictus qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.

564 & 4 X

Pagina 564.

PRAEFATIO II DE DEFUNCTIS

Christus mortuus est pro vita nostra

79. Sequens praefatio dicitur in Missis defunctorum.

V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo. V. Sursum corda. R. Habémus ad Dóminum. V. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R. Dignum et iustum est. Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: per Christum Dóminum nostrum. Ipse enim mortem unus accépit, ne omnes nos morerémur; immo unus mori dignátus est, ut omnes tibi perpétuo viverémus. Et ídeo, choris angélicis sociáti, te laudámus in gáudio confiténtes: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth. Pleni sunt caeli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.

565 & 4 X

Pagina 565.

PRAEFATIO III DE DEFUNCTIS

Christus, salus et vita

80. Sequens praefatio dicitur in Missis defunctorum.

V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo. V. Sursum corda. R. Habémus ad Dóminum. V. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R. Dignum et iustum est. Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: per Christum Dóminum nostrum: Qui est salus mundi, vita hóminum, resurréctio mortuórum. Per quem maiestátem tuam adórat exércitus Angelórum, ante conspéctum tuum in aeternitáte laetántium. Cum quibus et nostras voces ut admítti iúbeas, deprecámur, sócia exsultatióne dicéntes: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth. Pleni sunt caeli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.

566 & 4 X

Pagina 566.

PRAEFATIO IV DE DEFUNCTIS

De vita terrena ad gloriam caelestem

81. Sequens praefatio dicitur in Missis defunctorum.

V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo. V. Sursum corda. R. Habémus ad Dóminum. V. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R. Dignum et iustum est. Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: Cuius império náscimur, cuius arbítrio régimur, cuius praecépto in terra, de qua sumpti sumus, peccáti lege absólvimur. Et, qui per mortem Fílii tui redémpti sumus, ad ipsíus resurrectiónis glóriam tuo nutu excitámur. Et ídeo, cum Angelórum atque Sanctórum turba, hymnum laudis tibi cánimus, sine fine dicéntes: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth. Pleni sunt caeli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.

567 & 4 X

Pagina 567.

PRAEFATIO V DE DEFUNCTIS

De resurrectione nostra per victoriam Christi

82. Sequens praefatio dicitur in Missis defunctorum.

V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo. V. Sursum corda. R. Habémus ad Dóminum. V. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R. Dignum et iustum est. Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: Quia, etsi nostri est mériti quod perímus, tuae tamen est pietátis et grátiae quod, pro peccáto morte consúmpti, per Christi victóriam redémpti, cum ipso revocámur ad vitam. Et ídeo, cum caelórum Virtútibus, in terris te iúgiter celebrámus, maiestáti tuae sine fine clamántes: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth. Pleni sunt caeli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.

568 & 4 X

Pagina 568.

569 & 4 X

Pagina 569.

&&PRECES EUCHARISTICAE

570 & 4 X

Pagina 570.

571 & 4 X

Pagina 571.

PREX EUCHARISTICA I

seu CANON ROMANUS

83. V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo. V. Sursum corda. R. Habémus ad Dóminum. V. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R. Dignum et iustum est.

Sequitur Praefatio iuxta rubricas proferenda, quae concluditur: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sabaóth. Pleni sunt caeli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.

84. Sacerdos, manibus extensis, dicit: Te ígitur, clementíssime Pater, per Iesum Christum, Fílium tuum, Dóminum nostrum, súpplices rogámus ac pétimus, iungit manus et dicit: uti accépta hábeas signat semel super panem et calicem simul, dicens: et benedícas + haec dona, haec múnera, haec sancta sacrifícia illibáta, extensis manibus prosequitur: in primis, quae tibi offérimus pro Ecclésia tua sancta cathólica: quam pacificáre, custodíre, adunáre et régere dignéris toto orbe terrárum: una cum fámulo tuo Papa nostro N. et Antístite nostro N. (*) et ómnibus orthodóxis atque cathólicae et apostólicae fídei cultóribus.


572 & 4 X

Pagina 572.

85. Commemoratio pro vivis. Meménto, Dómine, famulórum famularúmque tuárum N. et N. Iungit manus et orat aliquantulum pro quibus orare intendit. Deinde, manibus extensis, prosequitur: et ómnium circumstántium, quorum tibi fides cógnita est et nota devótio, pro quibus tibi offérimus: vel qui tibi ófferunt hoc sacrifícium laudis, pro se suísque ómnibus: pro redemptióne animárum suárum, pro spe salútis et incolumitátis suae: tibíque reddunt vota sua aetérno Deo, vivo et vero. 86. Infra Actionem. Communicántes, et memóriam venerántes, in primis gloriósae semper Vírginis Maríae, Genetrícis Dei et Dómini nostri Iesu Christi: + sed et beáti Ioseph, eiúsdem Vírginis Sponsi, et beatórum Apostolórum ac Mártyrum tuórum, Petri et Pauli, Andréae, (Iacóbi, Ioánnis, Thomae, Iacóbi, Philíppi, Bartholomaei, Matthaei, Simónis et Thaddaei: Lini, Cleti, Cleméntis, Xysti, Cornélii, Cypriáni, Lauréntii, Chrysógoni, Ioánnis et Pauli, Cosmae et Damiáni) et ómnium Sanctórum tuórum; quorum méritis precibúsque concédas, ut in ómnibus protectiónis tuae muniámur auxílio. (Per Christum Dóminum nostrum. Amen.)

573 & 4 X

Pagina 573.

COMMUNICANTES PROPRIA

In Nativitate Domini et per octavam Communicántes, et (noctem sacratíssimam) diem sacratíssimum celebrántes, (qua) quo beátae Maríae intemeráta virgínitas huic mundo édidit Salvatórem: sed et memóriam venerántes, in primis eiúsdem gloriósae semper Vírginis Maríae, Genetrícis eiúsdem Dei et Dómini nostri Iesu Christi: +

In Epiphania Domini Communicántes, et diem sacratíssimum celebrántes, quo Unigénitus tuus, in tua tecum glória coaetérnus, in veritáte carnis nostrae visibíliter corporális appáruit: sed et memóriam venerántes, in primis gloriósae semper Vírginis Maríae, Genetrícis eiúsdem Dei et Dómini nostri Iesu Christi: +

A Missa Vigiliae paschalis usque ad dominicam II Paschae Communicántes, et (noctem sacratíssimam) diem sacratíssimum celebrántes Resurrectiónis Dómini nostri Iesu Christi secúndum carnem: sed et memóriam venerántes, in primis gloriósae semper Vírginis Maríae, Genetrícis eiúsdem Dei et Dómini nostri Iesu Christi: +

In Ascensione Domini Communicántes, et diem sacratíssimum celebrántes, quo Dóminus noster, unigénitus Fílius tuus, unítam sibi fragilitátis nostrae substántiam in glóriae tuae déxtera collocávit: sed et memóriam venerántes, in primis gloriósae semper Vírginis Maríae, Genetrícis eiúsdem Dei et Dómini nostri Iesu Christi: +

In dominica Pentecostes Communicántes, et diem sacratíssimum Pentecóstes celebrántes, quo Spíritus Sanctus Apóstolis in ígneis linguis appáruit:

574 & 4 X

Pagina 574.

sed et memóriam venerántes, in primis gloriósae semper Vírginis Maríae, Genetrícis Dei et Dómini nostri Iesu Christi: +

87. Manibus extensis, prosequitur: Hanc ígitur oblatiónem servitútis nostrae, sed et cunctae famíliae tuae, quaesumus, Dómine, ut placátus accípias: diésque nostros in tua pace dispónas, atque ab aetérna damnatióne nos éripi et in electórum tuórum iúbeas grege numerári. Iungit manus. (Per Christum Dóminum nostrum. Amen.)

A Missa Vigiliae paschalis usque ad dominicam II Paschae Hanc ígitur oblatiónem servitútis nostrae, sed et cunctae famíliae tuae, quam tibi offérimus pro his quoque, quos regeneráre dignátus es ex aqua et Spíritu Sancto, tríbuens eis remissiónem ómnium peccatórum, quaesumus, Dómine, ut placátus accípias: diésque nostros in tua pace dispónas, atque ab aetérna damnatióne nos éripi et in electórum tuórum iúbeas grege numerári. Iungit manus. (Per Christum Dóminum nostrum. Amen.)

88. Tenens manus expansas super oblata, dicit: Quam oblatiónem tu, Deus, in ómnibus, quaesumus, benedíctam, adscríptam, ratam, rationábilem, acceptabilémque fácere dignéris: ut nobis Corpus et Sanguis fiat dilectíssimi Fílii tui, Dómini nostri Iesu Christi. Iungit manus.

89. In formulis quae sequuntur, verba Domini proferantur distincte et aperte, prouti natura eorundem verborum requirit.

575 & 4 X

Pagina 575.

Qui, prídie quam paterétur, accipit panem, eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur: accépit panem in sanctas ac venerábiles manus suas, elevat oculos, et elevátis óculis in caelum ad te Deum Patrem suum omnipoténtem, tibi grátias agens benedíxit, fregit, dedítque discípulis suis, dicens: parum se inclinat ACCÍPITE ET MANDUCÁTE EX HOC OMNES: HOC EST ENIM CORPUS MEUM, QUOD PRO VOBIS TRADÉTUR. Hostiam consecratam ostendit populo, reponit super patenam, et genuflexus adorat.

90. Postea prosequitur: Símili modo, postquam cenátum est, accipit calicem, eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur: accípiens et hunc praeclárum cálicem in sanctas ac venerábiles manus suas, item tibi grátias agens benedíxit, dedítque discípulis suis, dicens: parum se inclinat ACCÍPITE ET BÍBITE EX EO OMNES: HIC EST ENIM CALIX SÁNGUINIS MEI NOVI ET AETÉRNI TESTAMÉNTI, QUI PRO VOBIS ET PRO MULTIS EFFUNDÉTUR IN REMISSIÓNEM PECCATÓRUM. HOC FÁCITE IN MEAM COMMEMORATIÓNEM.

Calicem ostendit populo, deponit super corporale, et genuflexus adorat.

576 & 4 X

Pagina 576.

91. Deinde dicit: Mystérium fídei. Et populus prosequitur, acclamans: Mortem tuam annuntiámus, Dómine, et tuam resurrectiónem confitémur, donec vénias.

Vel: Quotiescúmque manducámus panem hunc et cálicem bíbimus, mortem tuam annuntiámus, Dómine, donec vénias.

Vel: Salvátor mundi, salva nos, qui per crucem et resurrectiónem tuam liberásti nos.

92. Deinde sacerdos, extensis manibus, dicit: Unde et mémores, Dómine, nos servi tui, sed et plebs tua sancta, eiúsdem Christi, Fílii tui, Dómini nostri, tam beátae passiónis, necnon et ab ínferis resurrectiónis, sed et in caelos gloriósae ascensiónis: offérimus praeclárae maiestáti tuae de tuis donis ac datis hóstiam puram, hóstiam sanctam,

577 & 4 X

Pagina 577.

hóstiam immaculátam, Panem sanctum vitae aetérnae et Cálicem salútis perpétuae.

93. Supra quae propítio ac seréno vultu respícere dignéris: et accépta habére, sícuti accépta habére dignátus es múnera púeri tui iusti Abel, et sacrifícium Patriárchae nostri Abrahae, et quod tibi óbtulit summus sacérdos tuus Melchísedech, sanctum sacrifícium, immaculátam hóstiam.

94. Inclinatus, iunctis manibus, prosequitur: Súpplices te rogámus, omnípotens Deus: iube haec perférri per manus sancti Angeli tui in sublíme altáre tuum, in conspéctu divínae maiestátis tuae; ut, quotquot ex hac altáris participatióne sacrosánctum Fílii tui Corpus et Sánguinem sumpsérimus, erigit se atque seipsum signat, dicens: omni benedictióne caelésti et grátia repleámur. Iungit manus. (Per Christum Dóminum nostrum. Amen.)

95. Commemoratio pro defunctis Manibus extensis, dicit: Meménto étiam, Dómine, famulórum famularúmque tuárum N. et N., qui nos praecessérunt cum signo fídei, et dórmiunt in somno pacis. Iungit manus et orat aliquantulum pro iis defunctis, pro quibus orare intendit. Deinde, extensis manibus, prosequitur: Ipsis, Dómine, et ómnibus in Christo quiescéntibus, locum refrigérii, lucis et pacis, ut indúlgeas, deprecámur. Iungit manus. (Per Christum Dóminum nostrum. Amen.)

578 & 4 X

Pagina 578.

96. Manu dextera percutit sibi pectus, dicens: Nobis quoque peccatóribus fámulis tuis, et extensis manibus prosequitur: de multitúdine miseratiónum tuárum sperántibus, partem áliquam et societátem donáre dignéris cum tuis sanctis Apóstolis et Martyribus: cum Ioánne, Stéphano, Matthía, Bárnaba, (Ignátio, Alexándro, Marcellíno, Petro, Felicitáte, Perpétua, Agatha, Lúcia, Agnéte, Caecília, Anastásia) et ómnibus Sanctis tuis: intra quorum nos consórtium, non aestimátor mériti, sed véniae, quaesumus, largítor admítte. Iungit manus. Per Christum Dóminum nostrum.

97. Et prosequitur: Per quem haec ómnia, Dómine, semper bona creas, sanctíficas, vivíficas, benedícis, et praestas nobis.

98. Accipit patenam cum hostia et calicem, et utrumque elevans, dicit: Tonus simplex in Appendice, p. 123 0.

579 & 4 X

Pagina 579.

Per ipsum, et cum ipso, et in ipso, est tibi Deo Patri omnipoténti, in unitáte Spíritus Sancti, omnis honor et glória per ómnia saecula saeculórum.

Populus acclamat: Amen.

Deinde sequitur ritus communionis, p. 597 .

580 & 4 X

Pagina 580.

PREX EUCHARISTICA II

99. Quamvis praefatione propria instructa sit, Prex eucharistica haec adhiberi potest etiam cum aliis praefationibus, cum iis praesertim quae mysterium salutis compendiose repraesentant, v. gr. cum praefationibus communibus.

V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo. V. Sursum corda. R. Habémus ad Dóminum. V. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R. Dignum et iustum est. Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi, sancte Pater, semper et ubíque grátias ágere per Fílium dilectiónis tuae Iesum Christum, Verbum tuum per quod cuncta fecísti: quem misísti nobis Salvatórem et Redemptórem, incarnátum de Spíritu Sancto et ex Vírgine natum. Qui voluntátem tuam adímplens et pópulum tibi sanctum acquírens exténdit manus cum paterétur, ut mortem sólveret et resurrectiónem manifestáret. Et ídeo cum Angelis et ómnibus Sanctis glóriam tuam praedicámus, una voce dicéntes: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth. Pleni sunt caeli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.

100. Sacerdos, manibus extensis, dicit: Vere Sanctus es, Dómine, fons omnis sanctitátis.

101. Iungit manus, easque expansas super oblata tenens, dicit: Haec ergo dona, quaesumus, Spíritus tui rore sanctífica,

581 & 4 X

Pagina 581.

iungit manus et signat semel super panem et calicem simul, dicens: ut nobis Corpus et + Sanguis fiant Dómini nostri Iesu Christi. Iungit manus.

102. In formulis quae sequuntur, verba Domini proferantur distincte et aperte, prouti natura eorundem verborum requirit.

Qui cum Passióni voluntárie traderétur, accipit panem, eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur: accépit panem et grátias agens fregit, dedítque discípulis suis, dicens: parum se inclinat

ACCÍPITE ET MANDUCÁTE EX HOC OMNES: HOC EST ENIM CORPUS MEUM, QUOD PRO VOBIS TRADÉTUR.

Hostiam consecratam ostendit populo, reponit super patenam, et genuflexus adorat.

103. Postea prosequitur:

Símili modo, postquam cenátum est, accipit calicem, eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur: accípiens et cálicem íterum tibi grátias agens dedit discípulis suis, dicens: parum se inclinat

ACCÍPITE ET BÍBITE EX EO OMNES: HIC EST ENIM CALIX SÁNGUINIS MEI NOVI ET AETÉRNI TESTAMÉNTI, QUI PRO VOBIS ET PRO MULTIS EFFUNDÉTUR IN REMISSIÓN E M PECCATÓRUM. HOC FÁCITE IN MEAM COMMEMORATIÓNEM.

582 & 4 X

Pagina 582.

Calicem ostendit populo, deponit super corporale, et genuflexus adorat.

104. Deinde dicit: Mystérium fídei.

Et populus prosequitur, acclamans: Mortem tuam annuntiámus, Dómine, et tuam resurrectiónem confitémur, donec vénias.

Vel: Quotiescúmque manducámus panem hunc et cálicem bíbimus, mortem tuam annuntiámus, Dómine, donec vénias.

Vel: Salvátor mundi, salva nos, qui per crucem et resurrectiónem tuam liberásti nos.

105. Deinde sacerdos, extensis manibus, dicit: Mémores ígitur mortis et resurrectiónis eius, tibi, Dómine, panem vitae et cálicem salútis offérimus, grátias agéntes quia nos dignos habuísti astáre coram te et tibi ministráre. Et súpplices deprecámur ut Córporis et Sánguinis Christi partícipes a Spíritu Sancto congregémur in unum.

583 & 4 X

Pagina 583.

Recordáre, Dómine, Ecclésiae tuae toto orbe diffúsae, ut eam in caritáte perfícias una cum Papa nostro N. et Epíscopo nostro N. (*) et univérso clero. In Missis pro defunctis addi potest: Meménto fámuli tui (fámulae tuae) N., quem (quam) (hódie) ad te ex hoc mundo vocásti. Concéde, ut, qui (quae) complantátus (complantáta) fuit similitúdini mortis Fílii tui, simul fiat et resurrectiónis ipsíus. Meménto étiam fratrum nostrórum, qui in spe resurrectiónis dormiérunt, omniúmque in tua miseratióne defunctórum, et eos in lumen vultus tui admítte. Omnium nostrum, quaesumus, miserére, ut cum beáta Dei Genetríce Vírgine María, beátis Apóstolis et ómnibus Sanctis, qui tibi a saeculo placuérunt, aetérnae vitae mereámur esse consórtes, et te laudémus et glorificémus iungit manus per Fílium tuum Iesum Christum.

106. Accipit patenam cum hostia et calicem, et utrumque elevans, dicit:

584 & 4 X

Pagina 584.

Tonus simplex in Appendice, p. 123 0. Per ipsum, et cum ipso, et in ipso, est tibi Deo Patri omnipoténti, in unitáte Spíritus Sancti, omnis honor et glória per ómnia saecula saeculórum.

Populus acclamat: Amen.

Deinde sequitur ritus communionis, p. 597 .

585 & 4 X

Pagina 585.

PREX EUCHARISTICA III

107. V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo. V. Sursum corda. R. Habémus ad Dóminum. V. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R. Dignum et iustum est.

Sequitur Praefatio iuxta rubricas proferenda, quae concluditur: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sabaóth. Pleni sunt caeli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.

108. Sacerdos, manibus extensis, dicit: Vere Sanctus es, Dómine, et mérito te laudat omnis a te cóndita creatúra, quia per Fílium tuum, Dóminum nostrum Iesum Christum, Spíritus Sancti operánte virtúte, vivíficas et sanctíficas univérsa, et pópulum tibi congregáre non désinis, ut a solis ortu usque ad occásum oblátio munda offerátur nómini tuo.

109. Iungit manus, easque expansas super oblata tenens, dicit: Súpplices ergo te, Dómine, deprecámur, ut haec múnera, quae tibi sacránda detúlimus, eódem Spíritu sanctificáre dignéris, iungit manus et signat semel super panem et calicem simul, dicens: ut Corpus et + Sanguis fiant Fílii tui Dómini nostri Iesu Christi,

586 & 4 X

Pagina 586.

iungit manus cuius mandáto haec mystéria celebrámus. 110. In formulis quae sequuntur, verba Domini proferantur distincte et aperte, prouti natura eorundem verborum requirit:

Ipse enim in qua nocte tradebátur accipit panem eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur: accépit panem et tibi grátias agens benedíxit, fregit, dedítque discípulis suis, dicens: parum se inclinat

ACCÍPITE ET MANDUCÁTE EX HOC OMNES: HOC EST ENIM CORPUS MEUM, QUOD PRO VOBIS TRADÉTUR.

Hostiam consecratam ostendit populo, reponit super patenam, et genuflexus adorat.

111. Postea prosequitur: Símili modo, postquam cenátum est, accipit calicem, eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur: accípiens cálicem, et tibi grátias agens benedíxit, dedítque discípulis suis, dicens: parum se inclinat

ACCÍPITE ET BÍBITE EX EO OMNES: HIC EST ENIM CALIX SÁNGUINIS MEI NOVI ET AETÉRNI TESTAMÉNTI, QUI PRO VOBIS ET PRO MULTIS EFFUNDÉTUR IN REMISSIÓN E M PECCATÓRUM. HOC FÁCITE IN MEAM COMMEMORATIÓNEM.

Calicem ostendit populo, deponit super corporale, et genuflexus adorat.

587 & 4 X

Pagina 587.

112. Deinde dicit: Mystérium fídei.

Et populus prosequitur, acclamans: Mortem tuam annuntiámus, Dómine, et tuam resurrectiónem confitémur, donec vénias.

Vel: Quotiescúmque manducámus panem hunc et cálicem bíbimus, mortem tuam annuntiámus, Dómine, donec vénias.

Vel: Salvátor mundi, salva nos, qui per crucem et resurrectiónem tuam liberásti nos.

113. Deinde sacerdos, extensis manibus, dicit: Mémores ígitur, Dómine, eiúsdem Fílii tui salutíferae passiónis necnon mirábilis resurrectiónis et ascensiónis in caelum, sed et praestolántes álterum eius advéntum, offérimus tibi, grátias referéntes, hoc sacrifícium vivum et sanctum. Réspice, quaesumus, in oblatiónem Ecclésiae tuae et, agnóscens Hóstiam, cuius voluísti immolatióne placári, concéde, ut qui Córpore et Sánguine Fílii tui refícimur,

588 & 4 X

Pagina 588.

Spíritu eius Sancto repléti, unum corpus et unus spíritus inveniámur in Christo. Ipse nos tibi perfíciat munus aetérnum, ut cum eléctis tuis hereditátem cónsequi valeámus, in primis cum beatíssima Vírgine, Dei Genetríce, María, cum beátis Apóstolis tuis et gloriósis Martyribus (cum Sancto N.: Sancto diei vel patrono) et ómnibus Sanctis, quorum intercessióne perpétuo apud te confídimus adiuvári. Haec Hóstia nostrae reconciliatiónis profíciat, quaésumus, Dómine, ad totíus mundi pacem atque salútem. Ecclésiam tuam, peregrinántem in terra, in fide et caritáte firmáre dignéris cum fámulo tuo Papa nostro N. et Epíscopo nostro N., (*) cum episcopáli órdine et univérso clero et omni pópulo acquisitiónis tuae. Votis huius famíliae, quam tibi astáre voluísti, adésto propítius. Omnes fílios tuos ubíque dispérsos tibi, clemens Pater, miserátus coniúnge. + Fratres nostros defúnctos et omnes qui, tibi placéntes, ex hoc saeculo transiérunt, in regnum tuum benígnus admítte, ubi fore sperámus, ut simul glória tua perénniter satiémur, iungit manus per Christum Dóminum nostrum, per quem mundo bona cuncta largíris. +

589 & 4 X

Pagina 589.

114. Accipit patenam cum hostia et calicem, et utrumque elevans, dicit:

Tonus simplex in Appendice, p. 123 0. Per ipsum, et cum ipso, et in ipso, est tibi Deo Patri omnipoténti, in unitáte Spíritus Sancti, omnis honor et glória per ómnia saecula saeculórum. Populus acclamat: Amen.

Deinde sequitur ritus Communionis, p. 597 .

590 & 4 X

Pagina 590.

115. Quando haec Prex eucharistica in Missis pro defunctis adhibetur, dici potest: + Meménto fámuli tui (fámulae tuae) N., quem (quam) (hódie) ad te ex hoc mundo vocásti. Concéde, ut, qui (quae) complantátus (complantáta) fuit similitúdini mortis Fílii tui, simul fiat et resurrectiónis ipsíus, quando mórtuos suscitábit in carne de terra et corpus humilitátis nostrae configurábit córpori claritátis suae. Sed et fratres nostros defúnctos, et omnes qui, tibi placéntes, ex hoc saeculo transiérunt, in regnum tuum benígnus admítte, ubi fore sperámus, ut simul glória tua perénniter satiémur, quando omnem lácrimam abstérges ab óculis nostris, quia te, sícuti es, Deum nostrum vidéntes, tibi símiles érimus cuncta per saecula, et te sine fine laudábimus, iungit manus per Christum Dóminum nostrum, per quem mundo bona cuncta largíris. +

591 & 4 X

Pagina 591.

PREX EUCHARISTICA IV

116. Praefatio huius Precis eucharisticae mutare non licet ratione structurae ipsius Precis, quae summarium historiae salutis praebet.

V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo. V. Sursum corda. R. Habémus ad Dóminum. V. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R. Dignum et iustum est. Vere dignum est tibi grátias ágere, vere iustum est te glorificáre, Pater sancte, quia unus es Deus vivus et verus, qui es ante saecula et pérmanes in aetérnum, inaccessíbilem lucem inhábitans; sed et qui unus bonus atque fons vitae cuncta fecísti, ut creatúras tuas benedictiónibus adimpléres multásque laetificáres tui lúminis claritáte. Et ídeo coram te innúmerae astant turbae angelórum, qui die ac nocte sérviunt tibi et, vultus tui glóriam contemplántes, te incessánter gloríficant. Cum quibus et nos et, per nostram vocem, omnis quae sub caelo est creatúra nomen tuum in exsultatióne confitémur, canéntes: Aliae melodiae in Graduali romano inveniuntur. Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth. Pleni sunt caeli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.

592 & 4 X

Pagina 592.

117. Sacerdos, manibus extensis, dicit: Confitémur tibi, Pater sancte, quia magnus es et ómnia ópera tua in sapiéntia et caritáte fecísti. Hóminem ad tuam imáginem condidísti, eíque commisísti mundi curam univérsi, ut, tibi soli Creatóri sérviens, creatúris ómnibus imperáret. Et cum amicítiam tuam, non obo´ diens, amisísset, non eum dereliquísti in mortis império. Omnibus enim misericórditer subvenísti, ut te quaeréntes invenírent. Sed et fo´dera plúries homínibus obtulísti eósque per prophétas erudísti in exspectatióne salútis. Et sic, Pater sancte, mundum dilexísti, ut, compléta plenitúdine témporum, Unigénitum tuum nobis mítteres Salvatórem. Qui, incarnátus de Spíritu Sancto et natus ex María Vírgine, in nostra condiciónis forma est conversátus per ómnia absque peccáto; salútem evangelizávit paupéribus, redemptiónem captívis, maestis corde laetítiam. Ut tuam vero dispensatiónem impléret, in mortem trádidit semetípsum ac, resúrgens a mórtuis, mortem destrúxit vitámque renovávit. Et, ut non ámplius nobismetípsis viverémus, sed sibi qui pro nobis mórtuus est atque surréxit, a te, Pater, misit Spíritum Sanctum primítias credéntibus, qui, opus suum in mundo perfíciens, omnem sanctificatiónem compléret.

593 & 4 X

Pagina 593.

118. Iungit manus, easque expansas super oblata tenens, dicit: Quaesumus ígitur, Dómine, ut idem Spíritus Sanctus haec múnera sanctificáre dignétur, iungit manus et signat semel super panem et calicem simul, dicens: ut Corpus et + Sanguis fiant Dómini nostri Iesu Christi iungit manus ad hoc magnum mystérium celebríndum, quod ipse nobis relíquit in fodus aetérnum.

119. In formulis quae sequuntur, verba Domini proferantur distincte et aperte, prouti natura eorundem verborum requirit.

Ipse enim, cum hora venísset ut glorificarétur a te, Pater sancte, ac dilexísset suos qui erant in mundo, in finem diléxit eos: et cenántibus illis accipit panem, eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur: accépit panem, benedíxit ac fregit, dedítque discípulis suis, dicens: parum se inclinat

ACCÍPITE ET MANDUCÁTE EX HOC OMNES: HOC EST ENIM CORPUS MEUM, QUOD PRO VOBIS TRADÉTUR.

Hostiam consecratam ostendit populo, reponit super patenam, et genuflexus adorat. 120. Postea prosequitur: Símili modo accipit calicem, eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur: accípiens cálicem, ex genímine vitis replétum, grátias egit, dedítque discípulis suis, dicens: parum se inclinat

594 & 4 X

Pagina 594.

ACCÍPITE ET BÍBITE EX EO OMNES: HIC EST ENIM CALIX SÁNGUINIS MEI NOVI ET AETÉRNI TESTAMÉNTI, QUI PRO VOBIS ET PRO MULTIS EFFUNDÉTUR IN REMISSIÓNEM PECCATÓRUM. HOC FÁCITE IN MEAM COMMEMORATIÓNEM.

Calicem ostendit populo, deponit super corporale, et genuflexus adorat.

121. Deinde dicit: Mystérium fídei.

Et populus prosequitur, acclamans: Mortem tuam annuntiámus Dómine, et tuam resurrectiónem confitémur, donec vénias.

Vel: Quotiescúmque manducámus panem hunc et cálicem bíbimus, mortem tuam annuntiámus, Dómine, donec vénias.

Vel: Salvátor mundi, salva nos, qui per crucem et resurrectiónem tuam liberásti nos.

595 & 4 X

Pagina 595.

122. Deinde sacerdos, extensis manibus, dicit: Unde et nos, Dómine, redemptiónis nostrae memoriále nunc celebrántes, mortem Christi eiúsque descénsum ad ínferos recólimus, eius resurrectiónem et ascensiónem ad tuam déxteram profitémur, et, exspectántes ipsíus advéntum in glória, offérimus tibi eius Corpus et Sánguinem, sacrifícium tibi acceptábile et toti mundo salutáre. Réspice, Dómine, in Hóstiam, quam Ecclésiae tuae ipse parásti, et concéde benígnus ómnibus qui ex hoc uno pane participábunt et cálice, ut, in unum corpus a Sancto Spíritu congregáti, in Christo hóstia viva perficiántur, ad laudem glóriae tuae. Nunc ergo, Dómine, ómnium recordáre, pro quibus tibi hanc oblatiónem offérimus: in primis fámuli tui, Papae nostri N., Epíscopi nostri N., (*) et Episcopórum órdinis univérsi, sed et totíus cleri, et offeréntium, et circumstántium, et cuncti pópuli tui, et ómnium, qui te quaerunt corde sincéro. Meménto étiam illórum, qui obiérunt in pace Christi tui, et ómnium defunctórum, quorum fidem tu solus cognovísti. Nobis ómnibus, fíliis tuis, clemens Pater, concéde, ut caeléstem hereditátem cónsequi valeámus cum beáta Vírgine, Dei Genetríce, María, cum Apóstolis et Sanctis tuis in regno tuo, ubi cum univérsa creatúra,


596 & 4 X

Pagina 596.

a corruptióne peccáti et mortis liberáta, te glorificémus per Christum Dóminum nostrum, iungit manus, per quem mundo bona cuncta largíris.

123. Accipit patenam cum hostia et calicem, et utrumque elevans, dicit:

Tonus simplex in Appendice, p. 123 0. Per ipsum, et cum ipso, et in ipso, est tibi Deo Patri omnipoténti, in unitáte Spíritus Sancti, omnis honor et glória per ómnia saecula saeculórum.

Populus acclamat: Amen.

Deinde sequitur ritus Communionis, p. 597 .

597 & 4 X

Pagina 597.

Ritus communionis

124. Calice et patena depositis, sacerdos, iunctis manibus, dicit: Praecéptis salutáribus móniti, et divína institutióne formáti, audémus dícere: Extendit manus et, una cum populo, pergit: Alii toni in Appendice, pp. 124 2- 1243.

598 & 4 X

Pagina 598.

Pater noster, qui es in caelis: sanctificétur nomen tuum; advéniat regnum tuum; fiat volúntas tua, sicut in caelo, et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie; et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris; et ne nos indúcas in tentatiónem; sed líbera nos a malo.

125. Manibus extensis, sacerdos solus prosequitur, dicens: Líbera nos, quaesumus, Dómine, ab ómnibus malis, da propítius pacem in diébus nostris, ut, ope misericórdiae tuae adiúti, et a peccáto simus semper líberi et ab omni perturbatióne secúri: exspectántes beátam spem et advéntum Salvatóris nostri Iesu Christi. Iungit manus.

599 & 4 X

Pagina 599.

Populus orationem concludit, acclamans: Quia tuum est regnum, et potéstas, et glória in saecula.

126. Deinde sacerdos, manibus extensis, clara voce dicit: Dómine Iesu Christe, qui dixísti Apóstolis tuis: Pacem relínquo vobis, pacem meam do vobis: ne respícias peccáta nostra, sed fidem Ecclésiae tuae; eámque secúndum voluntátem tuam pacificáre et coadunáre dignéris. Iungit manus. Qui vivis et regnas in saecula saeculórum. Populus respondet: Amen.

600 & 4 X

Pagina 600.

127. Sacerdos, ad populum conversus, extendens et iungens manus, subdit: Pax Dómini sit semper vobíscum. Populus respondet: Et cum spíritu tuo.

128. Deinde, pro opportunitate, diaconus, vel sacerdos, subiungit: Offérte vobis pacem. Et omnes, iuxta locorum consuetudines, pacem, communionem et caritatem sibi invicem significant; sacerdos pacem dat diacono vel ministro.

129. Deinde accipit hostiam eamque super patenam frangit, et particulam immittit in calicem, dicens secreto: Haec commíxtio Córporis et Sánguinis Dómini nostri Iesu Christi fiat accipiéntibus nobis in vitam aetérnam. 130. Interim cantatur vel dicitur: Aliae melodiae in Graduali romano inveniuntur.

601 & 4 X

Pagina 601.

Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi: miserére nobis. Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi: miserére nobis. Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi: dona nobis pacem. Quod etiam pluries repeti potest, si fractio panis protrahitur. Ultima tamen vice dicitur: dona nobis pacem.

131. Sacerdos deinde, manibus iunctis, dicit secreto: Dómine Iesu Christe, Fili Dei vivi, qui ex voluntáte Patris, cooperánte Spíritu Sancto, per mortem tuam mundum vivificásti: líbera me per hoc sacrosánctum Corpus et Sánguinem tuum ab ómnibus iniquitátibus meis et univérsis malis: et fac me tuis semper inhaerére mandátis, et a te numquam separári permíttas.

Vel: Percéptio Córporis et Sánguinis tui, Dómine Iesu Christe, non mihi provéniat in iudícium et condemnatiónem: sed pro tua pietáte prosit mihi ad tutaméntum mentis et córporis, et ad medélam percipiéndam.

132. Sacerdos genuflectit, accipit hostiam, eamque aliquantulum elevatam super patenam vel super calicem tenens, versus ad populum, clara voce dicit: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccáta mundi. Beáti qui ad cenam Agni vocáti sunt. Et una cum populo semel subdit: Dómine, non sum dignus, ut intres sub téctum meum, sed tantum dic verbo, et sanábitur ánima mea.

133. Et sacerdos, versus ad altare, secreto dicit: Corpus Christi custódiat me in vitam aetérnam. Et reverenter sumit Corpus Christi.

602 & 4 X

Pagina 602.

Deinde accipit calicem et secreto dicit: Sanguis Christi custódiat me in vitam aetérnam. Et reverenter sumit Sanguinem Christi.

134. Postea accipit patenam vel pyxidem, accedit ad communicandos, et hostiam parum elevatam unicuique eorum ostendit, dicens: Corpus Christi. Communicandus respondet: Amen. Et communicatur. Eo modo agit et diaconus, si sacram Communionem distribuit.

135. Si adsint sub utraque specie communicandi, servetur ritus suo loco descriptus.

136. Dum sacerdos sumit Corpus Christi, inchoatur cantus ad Communionem.

137. Distributione Communionis expleta, sacerdos vel diaconus vel acolythus purificat patenam super calicem et ipsum calicem.

Dum purificationem peragit, sacerdos dicit secreto: Quod ore súmpsimus, Dómine, pura mente capiámus, et de múnere temporáli fiat nobis remédium sempitérnum.

138. Tunc sacerdos ad sedem redire potest. Pro opportunitate sacrum silentium, per aliquod temporis spatium, servari, vel psalmus aut aliud canticum laudis aut hymnus proferri potest. 139. Deinde, stans ad altare vel ad sedem, sacerdos, versus ad populum, iunctis manibus, dicit:

Orémus.

Et omnes una cum sacerdote per aliquod temporis spatium in silentio orant, nisi silentium iam praecesserit. Deinde sacerdos, manibus extensis, dicit orationem post Communionem. Populus in fine acclamat: Amen.

603 & 4 X

Pagina 603.

Ritus conclusionis

140. Sequuntur, si necessariae sint, breves annuntiationes ad populum.

141. Deinde fit dimissio. Sacerdos, versus ad populum, extendens manus, dicit: Dóminus vobíscum.

Populus respondet: Et cum spíritu tuo.

Sacerdos benedicit populum, dicens: Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, + et Spíritus Sanctus.

Populus respondet: Amen.

142. Quibusdam diebus vel occasionibus, huic formulae benedictionis praemittitur, iuxta rubricas, alia formula benedictionis sollemnior, vel oratio super populum (cf. pp. 606 ss.). 143. In Missa pontificali celebrans accipit mitram et, extendens manus, dicit:

604 & 4 X

Pagina 604.

Omnes respondent: Celebrans dicit: Omnes respondent: Celebrans dicit: Omnes respondent: Tunc celebrans, accepto, si eo utitur, baculo, dicit: ter signum crucis super populum faciens, addit: Omnes:

605 & 4 X

Pagina 605.

Celebrans dicit: Dóminus vobíscum. Omnes respondent: Et cum spíritu tuo. Celebrans dicit: Sit nomen Dómini benedíctum. Omnes respondent: Ex hoc nunc et usque in saeculum. Celebrans dicit: Adiutórium nostrum in nómine Dómini, Omnes respondent: Qui fecit caelum et terram. Tunc celebrans, accepto, si eo utitur, baculo, dicit: Benedícat vos omnípotens Deus, ter signum crucis super populum faciens, addit: Pater, + et Fílius, + et Spíritus + Sanctus. Omnes: Amen.

144. Deinde diaconus, vel ipse sacerdos, manibus iunctis, versus ad populum dicit: Ite, missa est.

Populus respondet: Deo grátias.

145. Deinde sacerdos altare osculo de more veneratur, ut initio. Facta denique profunda inclinatione cum ministris, recedit.

146. Si qua actio liturgica immediate sequatur, ritus dimissionis omittuntur.

606 & 4 X

Pagina 606.

&&BENEDICTIONES IN FINE MISSAE &&ET ORATIONES SUPER POPULUM


Missale Romanum 2002 559