Regula Sancti Benedicti 69
69
1 Praecavendum est ne quavis occasione praesumat alter alium defendere monachum in monasterio aut quasi tueri,
2 etiam si qualivis consanguinitatis propinquitate iungantur.
3 Nec quolibet modo id a monachis praesumatur, quia exinde gravissima occasio scandalorum oriri potest.
4 Quod si quis haec transgressus fuerit, acrius coerceatur.
70
1 Vitetur in monasterio omnis praesumptionis occasio;
2 atque constituimus ut nulli liceat quemquam fratrum suorum excommunicare aut caedere, nisi cui potestas ab abbate data fuerit.
3 Peccantes autem coram omnibus arguantur ut ceteri metum habeant.
4 Infantum vero usque quindecim annorum aetates disciplinae diligentia ab omnibus et custodia sit;
5 sed et hoc cum omni mensura et ratione.
6 Nam in fortiori aetate qui praesumit aliquatenus sine praecepto abbatis vel in ipsis infantibus sine discretione exarserit, disciplinae regulari subiaceat,
7 quia scriptum est: Quod tibi non vis fieri, alio ne feceris.
71
1 Oboedientiae bonum non solum abbati exhibendum est ab omnibus, sed etiam sibi invicem ita oboediant fratres,
2 scientes per hanc oboedientiae viam se ituros ad Deum.
3 Praemisso ergo abbatis aut praepositorum qui ab eo constituuntur imperio, cui non permittimus privata imperia praeponi,
4 de cetero omnes iuniores prioribus suis omni caritate et sollicitudine oboediant.
5 Quod si quis contentiosus reperitur, corripiatur.
6 Si quis autem frater pro quavis minima causa ab abbate vel a quocumque priore suo corripitur quolibet modo,
7 vel si leviter senserit animos prioris cuiuscumque contra se iratos vel commotos quamvis modice,
8 mox sine mora tamdiu prostratus in terra ante pedes eius iaceat satisfaciens, usque dum benedictione sanetur illa commotio.
9 Quod qui contempserit facere, aut corporali vindictae subiaceat aut, si contumax fuerit, de monasterio expellatur.
72
1 Sicut est zelus amaritudinis malus qui separat a Deo et ducit ad infernum,
2 ita est zelus bonus qui separat a vitia et ducit ad Deum et ad vitam aeternam.
3 Hunc ergo zelum ferventissimo amore exerceant monachi,
4 id est ut honore se invicem praeveniant,
5 infirmitates suas sive corporum sive morum patientissime tolerent,
6 oboedientiam sibi certatim impendant;
7 nullus quod sibi utile iudicat sequatur, sed quod magis alio;
8 caritatem fraternitatis caste impendant,
9 amore Deum timeant,
10 abbatem suum sincera et humili caritate diligant,
11 Christo omnino nihil praeponant,
12 qui nos pariter ad vitam aeternam perducat.
73
1 Regulam autem hanc descripsimus, ut hanc observantes in monasteriis aliquatenus vel honestatem morum aut initium conversationis nos demonstremus habere.
2 Ceterum ad perfectionem conversationis qui festinat, sunt doctrinae sanctorum patrum, quarum observatio perducit hominem ad celsitudinem perfectionis.
3 Quae enim pagina aut qui sermo divinae auctoritatis veteris ac novi testamenti non est rectissima norma vitae humanae?
4 Aut quis liber sanctorum catholicorum patrum hoc non resonat ut recto cursu perveniamus ad creatorem nostrum?
5 Necnon et Collationes Patrum et Instituta et Vitas eorum, sed et Regula sancti patris nostri Basilii,
6 quid aliud sunt nisi bene viventium et oboedientium monachorum instrumenta virtutum?
7 Nobis autem desidiosis et male viventibus atque neglegentibus rubor confusionis est.
8 Quisquis ergo ad patriam caelestem festinas, hanc minimam inchoationis regulam descriptam, adiuvante Christo, perfice,
9 et tunc demum ad maiora quae supra commemoravimus doctrinae virtutumque culmina, Deo protegente, pervenies. Amen.
Regula Sancti Benedicti 69