
Eclesiástico (VUL) 14
14 1 beatus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo et non est stimulatus in tristitia delicti
2 felix qui non habuit animi sui tristitiam et non excidit ab spe sua
3 viro cupido et tenaci sine ratione est substantia et homini livido ad quid aurum
4 qui acervat ex animo suo iniuste aliis congregat et in bonis illius alius luxuriabitur
5 qui sibi nequa est cui alii bonus erit et non iucundabitur in bonis suis
6 qui sibi invidet nihil est illo nequius et haec redditio est malitiae illius
7 et si bene fecerit ignoranter et non volens facit et in novissimo manifestat malitiam suam
8 nequa est oculus lividi et avertens faciem et despiciens animam suam
9 insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis non satiabitur donec consummet arefaciens animam suam
10 oculus malus ad mala et non satiabitur pane et in tristitia erit super mensam suam
11 fili si habes benefac tecum et Deo bonas oblationes offer
12 memor esto quoniam mors non tardat et testamentum inferorum quia demonstratum est tibi testamentum enim huius mundi morte morietur
13 ante mortem benefac amico tuo et secundum vires tuas exporrigens da pauperi
14 non defrauderis a die bono et particula boni doni non te praetereat
15 nonne aliis relinques dolores et labores tuos in divisione sortis
16 da et accipe et iustifica animam tuam
17 ante obitum tuum operare iustitiam quoniam non est apud inferos invenire cibum
18 omnis caro sicut faenum veterescit et sicut folium fructificans in arbore viridi
19 alia generat et alia deicit sic generatio carnis et sanguinis alia finitur et alia nascitur
20 omne opus corruptibile in fine deficiet et qui illud operatur ibit cum ipso
21 et omne opus electum iustificabitur et qui operatur illud honorabitur in illo
22 beatus vir qui in sapientia sua morietur et qui in iustitia sua meditabitur et in sensu cogitabit circumspectionem Dei
23 qui excogitat vias illius in suo corde et in absconsis illius intellegens vadens post illam quasi vestigator et in viis illius consistens
24 qui respicit per fenestras et in ianuas illius audiens
25 qui requiescit iuxta domum illius et in parietibus illius figens palum statuet casulam suam ad manus illius et requiescunt in casula eius bona per aevum
26 statuet filios suos sub tegimen illius et sub ramis illius morabitur
27 protegetur in subtegmine illius a fervore et in gloria eius requiescet
15 1 qui timet Deum faciet illud et qui continens est iustitiae adprehendet illam
2 et obviabit illi quasi mater honorificata et quasi mulier a virginitate suscipiet illum
3 cibabit illum panem vitae et intellectus et aqua sapientiae salutaris potabit illum et firmabitur in illo et non flectetur
4 et continebit illum et non confundetur et inaltabit illum apud proximos suos
5 et in medio ecclesiae aperiet os illius adimplebit illum spiritu sapientiae et intellectus et stolam gloriae vestiet illum
6 iucunditatem et exultationem thesaurizabit super illum et nomine aeterno hereditabit illum
7 homines stulti non adprehendent illam et homines sensati obviabunt illi homines stulti non videbunt illam longe enim abest a superbia et dolo
8 viri mendaces non erunt illius memores et viri veraces inveniuntur in illa et successum habebunt usque ad inspectionem Dei
9 non est speciosa laus in ore peccatoris
10 quoniam a Deo profecta est sapientia sapientiae enim Dei adstabit laus et in ore fideli abundabit et Dominator dabit eam illi
11 non dixeris per Deum abest quae odit enim ne feceris
12 non dicas ille me inplanavit non enim necessarii sunt illi homines impii
13 omne execramentum erroris odit Deus et non erit amabile timentibus illum
14 Deus ab initio constituit hominem et reliquit illum in manu consilii sui
15 adiecit mandata et praecepta sua
16 si volueris mandata conservabunt te et in perpetuum fidem placitam facere
17 adposuit tibi aquam et ignem ad quod voles porrige manum tuam
18 ante hominem vita et mors bonum et malum quod placuerit ei dabitur illi
19 quoniam multa sapientia Dei et fortis in potentia videns omnes sine intermissione
20 oculi Dei ad timentes eum et ipse agnoscit omnem operam hominis 21 nemini mandavit impie agere et nemini dedit spatium peccandi 22 non enim concupiscit multitudinem filiorum infidelium et inutilium
16 1 et ne iucunderis in filiis impiis si multiplicentur non oblecteris super ipsos si non est timor Dei cum illis
2 non credas vitae illorum et ne respexeris in labores illorum
3 melior est enim unus timens Deum quam mille filii impii
4 et utile mori sine filiis quam relinquere filios impios
5 ab uno sensato inhabitabitur patria et a tribus impiis deseretur
6 multa talia vidit oculus meus et fortiora horum audivit auris mea
7 in synagoga peccantium exardebit ignis et in gente incredibili exardescit ira
8 non exoraverunt pro peccatis suis antiquis gigantibus qui destruxerunt confidentes suae virtuti
9 et non pepercit peregrinationi illorum et execratus est illos prae superbia verbi illorum
10 non misertus est illis gentem totam perdens et extollentes se in suis peccatis
11 et sicut sescenta milia peditum qui congregati sunt in duritia cordis sui et si unus fuisset cervicatus mirum si fuisset inmunis
12 misericordia enim et ira est cum illo potens exoratio et effundens iram
13 secundum misericordiam suam sic correptio illius hominem secundum operam suam iudicat
14 non effugiet in rapinam peccator et non retardabit sufferentia misericordiam facientis 15 omnis misericordia faciet locum unicuique secundum meritum operum suorum et secundum intellectum peregrinationis ipsius 16 non dicas a Deo abscondar et ex summo quis mei memorabitur
17 in populo magno non agnoscar quae est enim anima mea in tam inmensa creatura
18 ecce caelum et caeli caelorum abyssus et universa terra et quae in eis sunt in conspectu illius commovebuntur
19 montes simul et colles et fundamenta terrae et cum conspexerit illa Deus tremore concutientur
20 et omne cor intellegetur
21 et vias illius quis intellegit et procella quam nec oculus videbit hominis
22 nam plurima opera illius sunt in absconsis opera iustitiae quis enuntiabit aut quis sustinebit longe enim est testamentum a quibusdam et interrogatio omnium in consummatione est
23 qui minoratur corde cogitat inania et vir inprudens et errans cogitat stulta
24 audi me fili et disce disciplinam sensus et in verbis meis adtende in corde
25 edicam in aequitate disciplinam et scrutabor enarrare sapientiam et in verbis meis adtende in corde tuo et dico in aequitate spiritus virtutes quas posuit Deus in opera sua ab initio et in veritate enuntio scientiam eius
26 in iudicio Dei opera ipsius ab initio et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum et initia ipsorum in gentibus suis
27 ornavit in aeternum opera illorum nec esurierunt nec laboraverunt et non destiterunt ab operibus suis
28 unusquisque proximum sibi non angustiavit usque in aevum
29 non incredibiles verbo illius
30 post haec Deus in terram respexit et implevit illam bonis suis 31 anima omnis vitalis denudavit ante faciem ipsius et ipsa iterum reversio illorum
17 1 Deus creavit de terra hominem et secundum imaginem suam fecit illum
2 et iterum convertit illum in ipsam et secundum se vestivit illum virtutem
3 numerum dierum et tempus dedit illi et dedit illi potestatem eorum quae sunt super terram
4 posuit timorem illius super omnem carnem et dominatus est bestiarum et volatilium 5 creavit ex ipso adiutorium similem ipsi consilium et linguam et oculos aures et cor dedit illis excogitandi et disciplinam intellectus replevit illos
6 creavit illis scientiam spiritus sensum implevit cor illorum et mala et bona ostendit illis
7 posuit oculum ipsorum super corda illorum ostendere illis magnalia operum suorum
8 et nomen sanctificationis conlaudent et gloriari in mirabilibus illius et magnalia enarrent operum eius 9 addidit illis disciplinam et legem vitae hereditavit illos
10 testamentum aeternum constituit cum illis et iudicia sua ostendit illis
11 et magnalia honoris eius vidit oculus illorum et honorem vocis audierunt aures illorum et dixit illis adtendite ab omni iniquo
12 et mandavit illis unicuique de proximo
13 viae illorum coram ipso sunt semper non sunt absconsae ab oculis ipsius
14 in unamquamque gentem praeposuit rectorem
15 et pars Dei Israhel facta est manifesta 16 omnia opera illorum velut sol in conspectu Dei et oculi eius sine intermissione inspicientes in viis eorum
17 non sunt absconsa testamenta per iniquitatem eorum et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei 18 elemosyna viri quasi sacculum cum ipso et gratiam hominis quasi pupillam conservabit
19 et postea resurget et retribuet illis retributionem unicuique in caput illorum et convertet in interiores partes terrae
20 paenitentibus autem dedit viam iustitiae et conrogavit deficientes sustinere et destinavit illis sortem veritatis 21 convertere ad Deum et relinque peccata tua
22 precare ante faciem et minue offendiculum
23 refer te ad Dominum et avertere ab iniustitia et nimis odito execrationem
24 et cognosce iustitias et iudicia Dei et sta in sorte propositionis et orationis altissimi Dei
25 in partes vade saeculi sancti cum vivis et dantibus confessionem
26 non demoreris in errore impiorum a mortuo quasi nihil perit
27 confiteberis vivens vivus et sanus confiteberis et laudabis Deum et gloriaberis in miserationibus illius
28 quam magna misericordia Dei et propitiatio illius convertentibus ad se
29 nec enim omnia possunt esse in hominibus quoniam non est inmortalis filius hominis et in vanitate malitiae placuerunt
30 quid lucidius sole et hic deficiet aut quid nequius excogitabit caro et sanguis et hoc arguitur
31 virtutem altitudinis caeli ipse conspicit et omnes homines terra et cinis
18 1 qui vivit in aeternum creavit omnia simul Deus solus iustificabitur et manet invictus rex in aeternum
2 quis sufficit enarrare opera illius 3 quis enim investigabit magnalia eius
4 virtutem autem magnitudinis eius quis enuntiabit et quis adiciet enarrare misericordiam eius
5 non est minuere neque adicere nec est invenire magnalia Dei
6 cum consummaverit homo tunc incipit et cum quieverit operabitur
7 quid homo et quae gratia illius et quid bonum aut quid nequam illius
8 numerus dierum hominum multum centum anni quasi guttae aquae a mare et sicut calculus harenae sic exigui anni in die aevi
9 propter hoc patiens est Deus in illis et effudit super eos misericordiam suam
10 vidit praesumptionem cordis illorum quoniam mala est et cognovit subversionem illorum quoniam nequa est
11 ideo adimplevit propitiationem suam in illis et ostendit illis viam aequitatis
12 miseratio hominis circa proximum suum misericordia autem Dei super omnem carnem
13 qui misericordiam habet et docet erudit quasi pastor gregem suum
14 misereatur excipiens doctrinam miserationis et qui festinant in iudiciis eius
15 fili in bonis non des querellam et omni dato non des tristitiam verbi mali
16 nonne ardorem refrigerabit ros sic et verbum melius quam datus
17 nonne ecce verbum super datum bonum et utraque cum homine iustificato
18 stultus achariter inproperabit et datus indisciplinati tabescere facit oculos
19 ante iudicium para iustitiam tibi et antequam loquaris disce
20 ante languorem adhibe medicinam et ante iudicium interroga te ipsum et in conspectu Dei invenies propitiationem
21 ante languorem humilia te et in tempore infirmitatum ostende conversationem tuam
22 non inpediaris operari semper et non veteris usque ad mortem iustificari quoniam merces Dei manet in aeternum
23 ante orationem praepara animam tuam et noli esse quasi homo qui temptat Deum
24 memento irae in die consummationis et tempus retributionis in conversatione facies
25 memento paupertatis in tempore abundantiae et necessitatem paupertatis in die divitiarum
26 a mane usque ad vesperam mutatur tempus et haec omnia citata in oculis Dei
27 homo sapiens in omnibus metuet et in diebus delictorum adtendet ab inertia
28 omnis astutus agnovit sapientiam et invenienti eam dabit confessionem
29 sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt et intellexerunt veritatem et iustitiam et inploraverunt proverbia et iudicia
30 de continentia animae post concupiscentias tuas non eas et a voluntate tua avertere
31 si praestes animae tuae concupiscentiam eius faciet te in gaudium inimicis
32 ne oblecteris in turbis nec in modicis ad duas est enim commissio illorum
33 ne fueris mediocris in contentione ex fenore et non est tibi nihil in sacculo eris enim invidus tuae vitae
19 1 operarius ebriacus non locupletabitur et qui spernit modica paulatim decidet
2 vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes et arguent sensatos
3 et qui se iungit fornicariis erit nequa putredo et vermes hereditabunt illum et extolletur in exemplum maius et tolletur de numero anima eius
4 qui credit cito levis corde minorabitur et qui delinquit in animam suam insuper habebitur
5 qui gaudet iniquitati denotabitur et qui odit correptionem comminuetur vita et qui odit loquacitatem extinguit malitiam
6 qui peccat in animam suam paenitebitur et qui iucundatur malitia denotabitur
7 ne iteres verbum nequam et durum et non minoraberis
8 amico et inimico noli enarrare sensum tuum et si est tibi delictum noli denudare
9 audiet enim te et custodiet te et quasi defendens peccatum odiet te et sic aderit tibi semper
10 audisti verbum adversus proximum conmoriatur in te fidens quoniam non te disrumpet
11 a facie verbi parturit fatuus tamquam gemitus partus infantis
12 sagitta infixa femori carnis sic verbum in corde stulti
13 corripe amicum ne forte non intellexerit et dicat non feci aut si fecerit ne iterum addat facere
14 corripe proximum ne forte non dixerit et si dixerit ne forte iteret
15 corripe amicum saepe enim fit commissio
16 et non omni verbo credas est qui labitur lingua sed non ex animo
17 quis est enim qui non deliquerit lingua sua corripe proximum antequam commineris 18 et da locum timori Altissimi quia omnis sapientia timor Dei et in illa timere Deum et in omni sapientia dispositio legis 19 et non est sapientia nequitiae disciplina et non est cogitatus peccatorum prudentia
20 est nequitia et ipsa execratio et est insipiens qui minuitur sapientia 21 melior est homo qui deficit sapientia et deficiens sensu in timore quam qui abundat sensu et transgreditur legem Altissimi
22 est sollertia certa et ipsa iniqua
23 et est qui emittit verbum certum enarrans veritatem est qui nequiter humiliat se et interiora eius plena sunt dolo
24 et est iustus qui se nimium submittit a multa humilitate et est iustus qui inclinat faciem et fingit non videre quod ignoratum est
25 et si ab inbecillitate virium vetetur peccare si invenerit tempus malefaciendi malefaciet
26 ex visu cognoscitur vir et ab occursu faciei cognoscitur sensatus
27 amictus corporis et risus dentium et ingressus hominis enuntiant de illo
28 est correptio mendax in ira contumeliosi et est indicium quod non probatur esse bonum et est tacens et ipse est prudens
20 1 quam bonum est arguere quam irasci et confitentem in oratione non prohibere
2 concupiscentia spadonis devirginavit iuvenem
3 sic qui facit per vim iudicium inique
4 quam bonum est correptum manifestare paenitentiam sic enim effugies voluntarium peccatum est tacens qui invenitur sapiens
5 et est odibilis qui procax est ad loquendum
6 est autem tacens non habens sensum loquellae et est tacens sciens tempus apti temporis
7 homo sapiens tacebit usque ad tempus lascivus autem et inprudens non servabunt tempus
8 qui multis utitur verbis laedit animam suam et qui potestatem sibi adsumit iniuste odietur
9 est processio in malis viro indisciplinato et est inventio in detrimentum
10 est datus qui non sit utilis et est datus cuius retributio duplex
11 est propter gloriam minoratio et est qui ab humilitate levavit caput
12 est qui multa redimat modico pretio et restituens ea septuplum
13 sapiens in verbis se ipsum amabilem facit gratiae autem fatuorum effundentur
14 datus insipientis non erit utilis tibi oculi enim illius septimplices sunt
15 exigua dabit et multa inproperabit et apertio oris illius inflammatio est
16 hodie fenerat quis et cras expetit et odibilis homo huiusmodi
17 fatuo non erit amicus et non erit gratia bonis illius
18 qui enim edunt panem illius falsi linguae sunt quotiens et quanti inridebunt eum
19 neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit similiter et quod non erat habendum
20 lapsus falsae linguae quasi qui pavimento cadens nam et sic casus malorum festinanter venient
21 homo acharis quasi fabula vana in ore indisciplinatorum adsidua erit
22 ex ore fatui reprobabitur parabola non enim dicit illam in tempore suo
23 est qui vetatur peccare ab inopia et in requie sua stimulabitur
24 est qui perdit animam suam prae confusione et ab inprudenti persona perdet eam personae autem acceptione perdet se
25 est qui prae confusione promittit amico et lucratus est eum inimicum gratis
26 obprobrium nequa in homine mendacium et in ore indisciplinatorum adsidue erit
27 potius furem quam adsiduitas viri mendacis perditionem autem ambo hereditabunt
28 mores hominum mendacium sine honore et confusio illius cum ipso sine intermissione
29 verbum parabolarum sapiens in verbis producet se ipsum et homo prudens placebit magnatis
30 qui operatur terram suam inaltabit acervum fructuum et qui operatur iustitiam ipse exaltabitur qui vero placet magnatis effugiet iniquitatem
31 xenia et dona excaecant oculos iudicum et quasi mutus in ore avertit correptiones eorum 32 sapientia absconsa et thesaurus invisus quae utilitas in utrisque 33 melius in hominibus qui abscondent insipientiam suam quam qui abscondunt sapientiam suam
21 1 fili peccasti non adicias iterum sed et de pristinis deprecare ut tibi remittatur
2 quasi a facie colubri fuge peccata et si accesseris ad illa suscipient te
3 dentes leonis dentes eius interficientes animas hominum
4 quasi romphea bis acuta omnis iniquitas plagae illius non est sanitas
5 cataplectatio et iniuriae adnullabunt substantiam sic substantia superbiae eradicabitur
6 deprecatio pauperis ex ore usque ad aures eius veniet et iudicium festinato adveniet illi
7 qui odit correptionem vestigium est peccatoris et qui timet Deum convertet ad cor suum
8 notus a longe potens lingua audaci et sensatus scit labi se ab ipso
9 qui aedificat domum inpendiis alienis quasi qui colligat lapides suos in hieme
10 stuppa collecta synagoga peccantium et consummatio illorum flamma ignis
11 via peccantium conplanata lapidibus et in fine illorum inferi et tenebrae et poena
12 qui custodit iustitiam continebit sensum eius
13 consummatio timoris Dei sapientia et sensus
14 non erudietur qui non est sapiens in bono
15 est autem insipientia quae abundat in malo et non est sensus ubi abundat amaritudo
16 scientia sapientis tamquam inundatio abundabit et consilium illius sicut fons vitae permanet
17 cor fatui quasi vas confractum et omnem sapientiam non tenebit
18 verbum sapiens quodcumque audierit scius laudabit et ad se adiciet audivit luxuriosus et displicebit illi et proiciet illud post dorsum suum
19 narratio fatui quasi sarcina in via nam in labiis sensati invenietur gratia
20 os prudentis quaeritur in ecclesia et verba illius cogitabunt in cordibus suis
21 tamquam domus exterminata sic fatuo sapientia et scientia insensati inenarrabilia verba
22 conpedes in pedibus stulto doctrina et quasi vincula manuum supra manum dexteram
23 fatuus in risu inaltat vocem suam vir autem sapiens vix tacite ridebit
24 ornamentum aureum prudenti doctrina et quasi brachiale in brachio dextro
25 pes fatui facilis in domum proximi et homo peritus confundetur a persona potentis
26 stultus a fenestra respiciet in domum vir autem eruditus foris stabit
27 stultitia hominis audire per ostium et prudens gravabitur contumelia
28 labia inprudentium stulta narrabunt verba autem prudentium statera ponderabuntur 29 et in ore fatuorum cor illorum et in corde sapientium os illorum 30 dum maledicit impius diabolum maledicit ipse animam suam 31 susurrio coinquinabit animam suam et in omnibus odietur et qui manserit odiosus erit tacitus et sensatus honorabitur
22 1 in lapide luteo lapidatus est piger et omnes loquentur super aspernationem illius
2 de stercore boum lapidatus est piger et omnis qui tetigerit eum excutiet manus
3 confusio patris est de filio indisciplinato in filia autem in deminoratione fiet
4 filia prudens hereditas viro suo nam quae confundit in contumeliam fit genitoris
5 patrem et virum confundit audax et ab impiis non minorabitur ab utrisque autem inhonorabitur
6 musica in luctu inportuna narratio flagella et doctrina in omni tempore sapientia 7 qui docet fatuum quasi qui conglutinet testam 8 qui narrat verbum non adtendenti quasi qui excitat dormientem de gravi somno
9 qui enumerat stulto et in fine dicit quis est hic
10 super mortuum plora defecit enim lux eius et super fatuum plora defecit enim sensus
11 modicum plora supra mortuum quoniam requievit
12 nequissimi enim nequissima vita super mortem fatui
13 luctus mortui septem dies fatui autem et impii omnes dies vitae illorum
14 cum stulto non multum loquaris et cum insensato ne abieris
15 serva te ab illo ut non molestiam habeas et non coinquinaberis in inpactu illius
16 deflecte ab illo et invenies requiem et non acediaberis in stultitiam illius
17 super plumbum gravabitur et quod illi aliud nomen quam fatuus
18 harenam et salem et massam ferri facilius est portare quam hominem inprudentem et fatuum et impium
19 loramentum ligneum conligatum fundamento aedificii non dissolvetur sic et cor confirmatum in cogitatione consilii
20 cogitatus sensati in omni tempore vel metu non pravabitur
21 sicut pali in excelsis et cementa in inpensa posita contra faciem venti non permanebunt
22 sic et cor timidum in cogitatione stulti contra impetum timoris non resistit
23 sic et cor trepidum in cogitatione fatui omni tempore non metuebit sic et qui in praeceptis Dei permanet semper
24 pungens oculum deducens lacrimas et qui pungit cor proferet sensum
25 mittens lapidem in volatilia deiciet illa sic et qui conviciatur amico dissolvit amicitiam
26 ad amicum et si produxeris gladium non desperes est enim regressus ad amicum
27 si aperuerit os triste non timeas est enim concordatio excepto convicio et inproperio et superbia et mysterii revelatione et plaga dolosa in his omnibus effugiet amicus 28 fidem posside cum proximo in paupertate illius ut et in bonis illius laeteris 29 in tempore tribulationis illius permane illi fidelis ut et in hereditate illius coheres sis 30 ante ignem camini vapor et fumus ignis inaltatur sic et ante sanguinem maledicta et contumeliae et minae 31 amicum salutare non confundaris et a facie illius non me abscondam et si mala mihi evenerint per illum sustineo 32 omnis qui audiet cavebit se ab eo 33 quis dabit ori meo custodiam et supra labia mea signaculum certum uti ne cadam ab ipsis et lingua mea perdat me
23 1 Domine pater et dominator vitae meae non relinquas me ne sinas me cadere in illis
2 quis superponet in me in cogitatu meo flagella et in corde meo doctrinam sapientiae ut ignorationibus eorum non parcant mihi et non pareant delicta illorum
3 et adincrescant ignorantiae meae et multiplicentur delicta mea et peccata mea abundent et incidam in conspectu adversariorum et gaudeat inimicus meus
4 Domine pater et Deus vitae meae ne derelinquas me in cogitatu illorum
5 extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi et omne desiderium averte a me
6 aufer a me ventris concupiscentias et concubitus concupiscentiae ne adprehendant me et animae inreverenti et infrunitae ne tradas me
7 doctrina oris doctrinam oris audite filii et qui custodierit illam non periet in labiis suis nec scandalizabitur in operibus nequissimis
8 in vanitate sua adprehendetur peccator et superbus et maledicus scandalizabitur in illo
9 iurationi non adsuescat os tuum multus enim casus in illa
10 nominatio vero Dei non sit adsidua in ore tuo et nominibus sanctorum non admiscearis quoniam non eris inmunis ab eis
11 sicut enim servus interrogatus adsidue a livore non minuetur sic omnis iurans et nominans in toto a peccato non purgabitur
12 vir multum iurans implebitur iniquitate et non discedet a domo illius plaga
13 et si frustraverit delictum ipsius super ipsum erit et si dissimulaverit delinquet dupliciter
14 et si in vacuum iuraverit non iustificabitur replebitur enim retributione domus illius
15 est et alia loquella contraria morti non inveniatur in hereditate Iacob
16 etenim a misericordibus omnia haec auferentur et in delictis non volutabunt
17 indisciplinose non adsuescat os tuum est enim in illa verbum peccati
18 memento patris et matris tuae in medio enim magnatorum consistis
19 ne forte obliviscatur te in conspectu illorum et adsiduitate tua infatuatus inproperium patiaris et maluisses non nasci et diem nativitatis tuae maledicas
20 homo adsuetus in verbis inproperii in omnibus diebus suis non erudietur
21 duo genera abundant in peccatis et tertium adducit iram et perditionem
22 anima calida quasi ignis ardens non extinguetur donec aliquid gluttiat
23 et homo nequam in ore carnis suae non desinet donec incendat ignem
24 homini fornicario omnis panis dulcis non cessabit transgrediens a lecto suo
25 omnis homo qui transgreditur lectum suum contemnens in animam suam et dicens quis me videt
26 tenebrae circumdant me et parietes cooperiunt me et nemo circumspicit me quem vereor delictorum meorum non memorabitur Altissimus
27 et non intelleget quoniam omnia videt oculus illius quoniam expellit a se timorem Dei huiusmodi hominis timor et oculi hominum timentes illum 28 et non cognovit quoniam oculi Domini multo plus lucidiores super solem circumspicientes omnes vias hominum et profundum abyssi et hominum corda intuentes in absconsas partes 29 Domino enim Deo antequam crearentur omnia sunt agnita sic et post perfectum respicit omnia 30 hic in plateis civitatis vindicabitur quasi pullus equinus fugabitur et ubi non speravit adprehendetur 31 et erit dedecus omnibus quod non intellexerit timorem Dei 32 sic et mulier omnis relinquens virum suum et statuens hereditatem ex alieno matrimonio 33 primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit et secundo virum suum dereliquit tertio in adulterio fornicata est et ex alio viro filios statuit sibi 34 haec in ecclesiam adducetur et in filios eius respicietur 35 non tradent filii eius radices et rami eius non dabunt fructum 36 derelinquent in maledictum memoriam illius et dedecus illius non delebitur 37 et agnoscent qui derelicti sunt quoniam nihil melius quam timor Dei et nihil dulcius quam respicere in mandatis Domini 38 et gloria magna est sequi Dominum longitudo enim dierum adsumetur ab eo
24 1 sapientiae laus sapientia laudabit animam suam et in Deo honorabitur et in medio populi sui gloriabitur
2 et in ecclesiis Altissimi aperiet os suum et in conspectu virtutis illius gloriabitur
3 in medio populo exaltabitur et in plenitudine sancta admirabitur
4 in multitudine electorum habebit laudem et inter benedictos benedicetur dicens
5 ego ex ore Altissimi prodivi primogenita ante omnem creaturam
6 ego in caelis feci ut oriretur lumen indeficiens et sicut nebula texi omnem terram
7 ego in altis habitavi et thronus meus in columna nubis
8 gyrum caeli circuivi sola et in profundum abyssi penetravi et in fluctibus maris ambulavi
9 et in omni terra steti et in omni populo
10 et in omni gente primatum habui
11 et omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi et in his omnibus requiem quaesivi et in hereditate eius morabor
12 tunc praecepit et dixit mihi creator omnium et qui creavit me requievit in tabernaculo meo
13 et dixit mihi in Iacob inhabita et in Israhel hereditare et in electis meis ede radices
14 ab initio ante saeculum creata sum et usque ad futurum saeculum non desinam et in habitatione sancta coram ipso ministravi
15 et sic in Sion firmata sum et in civitate sanctificata similiter requievi et in Hierusalem potestas mea
16 et radicavi in populo honorificato et in parte Dei mei hereditas illius et in plenitudine sanctorum detentio mea
17 quasi cedrus exaltata sum in Libano et quasi cypressus in monte Sion 18 et quasi palma exaltata sum in Cades et quasi plantatio rosae in Hiericho
19 quasi oliva speciosa in campis et quasi platanus exaltata sum iuxta aquam in plateis
20 sicut cinnamomum et aspaltum aromatizans odorem dedi quasi murra electa dedi suavitatem odoris
21 et quasi storax et galbanus et ungula et gutta et quasi libanus non incisus vaporavi habitationem meam et quasi balsamum non mixtum odor meus
22 ego quasi terebinthus extendi ramos meos et rami mei honoris et gratiae
23 ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris et flores mei fructus honoris et honestatis 24 ego mater pulchrae dilectionis et timoris et agnitionis et sanctae spei
25 in me gratia omnis vitae et veritatis in me omnis spes vitae et virtutis
26 transite ad me omnes qui concupiscitis me et a generationibus meis implemini
27 spiritus enim meus super melle dulcis et hereditas mea super mel et favum
28 memoria mea in generatione saeculorum
29 qui edunt me adhuc esurient et qui bibunt me adhuc sitient
30 qui audit me non confundetur et qui operantur in me non peccabunt
31 qui elucidant me vitam aeternam habebunt
32 haec omnia liber vitae testamentum Altissimi et agnitio veritatis
33 legem mandavit Moses in praeceptis iustitiarum et hereditatem domui Iacob et Israhel promissionis
34 posuit David puero suo excitare regem ex ipso fortissimum in throno honoris sedentem in sempiternum 35 qui implet quasi Phison sapientiam et sicut Tigris in diebus novorum 36 qui adimplet quasi Eufrates sensum qui multiplicat quasi Iordanis in tempore messis 37 qui mittit disciplinam sicut lucem et adsistens quasi Geon in die vindemiae 38 qui perficit primus scire ipsam et infirmior non investigavit eam 39 a mari enim abundavit cogitatio eius et consilium illius abysso magna 40 ego sapientia effudi flumina 41 ego quasi tramis aquae inmensae de fluvio ego quasi fluvius Doryx et sicut aquaeductus exivi a paradiso 42 dixi rigabo meum hortum plantationum et inebriabo pratus mei fructum 43 et ecce facta est mihi tramis abundans et fluvius meus propinquavit ad mare 44 quoniam doctrinam quasi antelucanum inlumino omnibus et enarrabo illam usque in longinquo 45 penetrabo inferiores partes terrae et inspiciam omnes dormientes et inluminabo sperantes in Deo 46 adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam et relinquam illam quaerentibus sapientiam et non desinam in progenies illorum usque in aevum sanctum 47 videte quoniam non soli mihi laboravi sed omnibus exquirentibus veritatem
25 1 in tribus placitum est spiritui meo quae sunt probata coram Deo et hominibus
2 concordia fratrum et amor proximorum et vir et mulier sibi consentientes
3 tres species odivit anima mea et adgravor valde animae illorum
4 pauperem superbum et divitem mendacem et senem fatuum et insensatum
5 in iuventute tua non congregasti et quomodo invenies eam in senectute tua
6 quam speciosum canitiae iudicium et presbyteris cognoscere consilium
7 quam speciosa veteranis sapientia et gloriosis intellectus et consilium
8 corona senum multa peritia et gloria illorum timor Dei
9 novem insuspicabilia cordis magnificavi et decimum dicam in lingua hominibus
10 homo qui iucundatur in filiis vivens et videns subversionem inimicorum
11 beatus qui inhabitat cum muliere sensata et qui in lingua sua non est lapsus et qui non servivit indignis se 12 beatus qui invenit amicum verum et qui enarrat iustitiam auri audienti
13 quam magnus qui invenit sapientiam et scientiam sed non est super timentem Deum
14 timor Dei super omnia superposuit
15 beatus cui donatum est habere timorem Dei qui tenet illum cui adsimilabitur
16 timor Dei initium dilectionis eius fidei autem initium adglutinandum est ei
17 omnis plaga tristitia cordis est et omnis malitia nequitia mulieris est
18 et omnem plagam et non plagam videbit cordis
19 et omnem nequitiam et non nequitiam mulieris
20 et omnem obductum et non obductum odientium
21 et omnem vindictam et non vindictam inimicorum
22 non est caput nequius super caput colubri
23 et non est ira super iram inimici commorari leoni et draconi placebit quam habitare cum muliere nequa
24 nequitia mulieris inmutat faciem eius et obcaecabit vultum suum tamquam ursus et quasi saccum ostendit in medio proximorum eius
25 et audiens suspirabit modicum
26 brevis malitia super malitiam mulieris sors peccatorum cadat super illam 27 ascensus harenosus in pedibus veterani sic mulier linguata homini quieto 28 ne respicias in mulieris speciem et non concupiscas mulierem in specie 29 mulieris ira et inreverentia et confusio magna 30 mulier si primatum habeat contraria est viro suo 31 cor humile et facies tristis et plaga mortis mulier nequa 32 manus debiles et genua dissoluta mulier quae non beatificat virum suum 33 a muliere initium factum est peccati et per illam omnes morimur 34 non des aquae tuae exitum nec modicum nec mulieri nequa veniam prodeundi 35 si non ambulaverit ad manum tuam et confundet te in conspectu inimicorum 36 a carnibus tuis abscide illam ne semper te abutatur
Eclesiástico (VUL) 14