|
Tema : Biblioteca
/ Patristica
/ Tertuliano
|
Biblioteca /Patristica /Tertuliano
Ad Martyres
|
19/11/1999
|
Inter carnis alimenta, benedicti martyres designati, quae vobis et domina mater ecclesia de uberibus suis et singuli fratres de opibus suis propriis in carcerem subministrant, capite aliquid et a nobis quod faciat ad spiritum quoque educandum. Carnem enim saginari et spiritum esurire non prodest. Immo, si quod infirmum est curatur, aeque quod infirmius est neglegi non debet.
[2]
Nec tantus ego sum, ut vos alloquar; verumtamen et gladiatores perfectissimos non tantum magistri et praepositi sui, sed etiam idiotae et supervacui quique adhortantur de longinquo, ut saepe de ipso populo dictata suggesta profuerint.
|
Download (9 Kb)
Il documento (9 Kb)
|
TERTULIANO
|
Biblioteca /Patristica /Tertuliano
Apologeticum I
|
19/11/1999
|
Si non licet vobis, Romani imperii antistites, in aperto et edito, in ipso fere vertice civitatis praesidentibus ad iudicandum palam dispicere et coram examinare, quid sit liquido in causa Christianorum, si ad hanc solam speciem auctoritas vestra de iustitiae diligentia in publico aut timet aut erubescit inquirere, si denique, quod proxime accidit, domesticis iudiciis nimis operata infestatio sectae huius obstruit defensioni: liceat veritati vel occulta via tacitarum litterarum ad aures vestras pervenire.
|
Download (10 Kb)
Il documento (10 Kb)
|
TERTULIANO
|
Biblioteca /Patristica /Tertuliano
Apologeticum II
|
19/11/1999
|
Atque adeo quasi praefatus haec ad suggillandam odii erga nos publici iniquitatem, iam de causa innocentiae consistam, nec tantum refutabo quae nobis obiciuntur, sed etiam in ipsos retorquebo, qui obiciunt, ut ex hoc quoque sciant homines in Christianis non esse quae in se nesciunt esse, simul uti erubescant accusantes, non dico pessimi optimos, se iam, ut volunt, compares suos.
|
Download (8 Kb)
Il documento (8 Kb)
|
TERTULIANO
|
Biblioteca /Patristica /Tertuliano
Apologeticum III
|
19/11/1999
|
Dicimur sceleratissimi de sacramento infanticidii et pabulo inde et post convivium incesto, quod eversores luminum canes, lenones scilicet tenebrarum, libidinum impiarum in verecundiam procurent. [2] Dicimur tamen semper, nec vos quod tamdiu dicimur eruere curatis. Ergo aut eruite, si creditis, aut nolite credere, qui non eruistis! De vestra vobis dissimulatione praescribitur non esse quod nec ipsi audetis eruere. Longe aliud munus carnifici in Christianos imperatis, non ut dicant quae faciunt, sed ut negent quod sunt.
|
Download (9 Kb)
Il documento (9 Kb)
|
TERTULIANO
|
Biblioteca /Patristica /Tertuliano
Apologeticum IV
|
19/11/1999
|
Deos", iniquitis, "non colitis et pro imperatoribus sacrificia non penditis." Sequitur, ut eadem ratione pro aliis non sacrificemus, qu[i]a nec pro nobis ipsis, semel deos non colendo. Itaque sacrilegii et maiestatis rei convenimur. Summa haec causa, immo tota est et utique digna cognosci, si non praesumptio aut iniquitas iudicet, altera quae desperat, altera quae recusat veritatem.
|
Download (13 Kb)
Il documento (13 Kb)
|
TERTULIANO
|
Biblioteca /Patristica /Tertuliano
Apologeticum V
|
19/11/1999
|
Quod colimus deus unus est, qui totam molem istam cum omni instrumento elementorum corporum spirituum verbo quo iussit, ratione qua disposuit, virtute qua potuit, de nihilo expressit in ornamentum maiestatis suae, unde et Graeci nomen mundo KOSMON accommodaverunt. [2] Invisibilis est, etsi videatur; incomprehensibilis, etsi per gratiam repraesentetur; inaestimabilis, etsi humanis sensibus aestimetur; ideo verus et tantus est. Ceterum quod videri communiter, quod comprehendi, quod aestimari potest, minus est et oculis, quibus occupatur, et manibus, quibus contaminatur, et sensibus, quibus invenitur; quod vero inmensum est, soli sibi notum est. [3] Hoc est, quod deum aestimari facit, dum aestimari non capit; ita eum vis magnitudinis et notum hominibus obicit et ignotum. Et haec est summa delicti nolentium recognoscere, quem ignorare non possunt.
|
Download (21 Kb)
Il documento (21 Kb)
|
TERTULIANO
|
Biblioteca /Patristica /Tertuliano
Apologeticum VI
|
19/11/1999
|
Quoniam autem facile iniquum videretur liberos homines invitos urgeri ad sacrificandum - nam et alias divinae rei faciundae libens animus indicitur -, certe ineptum existimaretur, si quis ab alio cogeretur ad honorem deorum, quos ultro sui causa placare deberet, ne prae manu esset iure libertatis dicere: "Nolo mihi Iovem propitium; tu quis es? Me conveniat Ianus iratus ex qua velit fronte; quid tibi mecum est?" [2] Formati estis ab isdem utique spiritibus, uti nos pro salute imperatoris sacrificare cogatis, et imposita est tam vobis necessitas cogendi quam nobis obligatio periclitandi.
|
Download (19 Kb)
Il documento (19 Kb)
|
TERTULIANO
|
Biblioteca /Patristica /Tertuliano
Apologeticum VII
|
19/11/1999
|
Constitimus, ut opinor, adversus omnium criminum intentationem, quae Christianorum sanguinem flagitat; ostendimus totum statum nostrum, et quibus modis probare possimus ita esse sicut ostendimus, ex fide scilicet et antiquitate divinarum litterarum, item ex confessione spiritualium potestatum. Qui nos revincere audebit, non arte verborum, sed eadem forma, qua probationem constituimus, de veritate?
|
Download (13 Kb)
Il documento (13 Kb)
|
TERTULIANO
|
Biblioteca /Patristica /Tertuliano
De testimonio animae
|
19/11/1999
|
Magna curiositate et maiore longe memoria opus est ad studendum, si qui velit ex litteris receptissimis quibusque philosophorum vel poetarum vel quorumlibet doctrinae ac sapientiae saecularis magistrorum testimonia excerpere Christianae veritatis, ut aemuli persecutoresque eius de suo proprio instrumento et erroris in se et iniquitatis in nos rei revincantur.
|
Download (11 Kb)
Il documento (11 Kb)
|
TERTULIANO
|
9 documenti individuati visualizzati da 1 -> 10 (Pg. 1)
|
|
|
|
|
|